Theologia moralis omnes succincte complectens materias practicas pro utilitate confessariorum, ac examinandorum, in duas partes, moralem et sacramentalem, divisas, auctore P. H. Josepho Antonio Caesaremontano Ordinis Minorum Sancti Francisci ... pars

발행: 1772년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

85 DE VAR. STATUUM OBLIGAT.

ne umbit, resignanti ex ossicio, praescere Ecclesiae Minl-- 1lros, ac proinde non peccant contra justitiam, dc ordi- narie resignans sit senes, ac inhabilis, & resignatarius juvenis, ac proinde Ecclesiae utilior Prior tamen opinio est securior, & in praxi tenenda. Ruar. I . male Beneficiarii bonorum tuorum habeant d/

minium

Reo. Praenot. I. Bona Ecclesiasticorum sunt triplicia , videlicet: t. Patrimonialia, quae ex donatione, haeredita te, industria, ct allio civili titulo eis obveniunt. a. Quasi patrimonialia, quae ut stipendia pro functionibus Ecclesiasticis, v. g. pro Missis, pro Cantu , praesentia in Choro, dcc. acquirunt. 3. Mere Ecclesiastica, quae ex si Io Beneficii titulo, possident.1. Congrua Ecclesiasticorum sustentatio secundum cujuslibet statum, ossicium, dignitatem, dc Beneficii qualitatem dijudicari debet, & potest esse infima, media, &summa, v. g. si infima essent koo. aurei, media erunt, 22 s. dc summa et O. aurei, & ad illam referuntur, a. victus, vestitus, famulatus. a. Hospitalitas. 3. Remuneratio fidelitatis domesticorum. 4. Modesta convivia, ac munuscula, ad fovendam amicitiam amicorum, vicino rum, ac benefactorum . 3. Solutio debitorum , ratione congruae sustentationis, factorum, vel alio modo contractorum, si ex aliis bonis solvi nequeant. 6. Sustentatio consanguineorum in studio, vel Μonasterio, si parentes no- int, vel non possint eos sustentare. r. Dotatio illegitimorum, levatio indigentium ad statum conditionis Clerici, v. g. Episcopi, Cardinalis, &c. convenientem, fundando. eis etiam reditus perpetuos, pro statu suo stabiliter

conservando . His notatis.

Dito. Beneficiarii circa bona patrimonialia, vel qlia si patrimonialia, persectum habent dominium, liberamque eorum dispostionem; quoad bona vero Ecclesiastica, congruam, ex eis habere possunt, sustentationem; superfluxautem, ad pios tenentur impendere usus, graviterque peccant, ad profanos illa impendentes, ita commun iter Dacyores; an autem insuper, ad restitutionem pauperibus, vel

ad pios usus faciendam obligentur, Alemnis est inter Doctores controversa, opinio assirmativa est securior, & ab iis , qui suae salutis curam habent, tenenda. oc: 1. Graviter peccant Clerici bona superflua mere

102쪽

Eeelesiastica, ad usus profanos, in ea quantitate impenis dentes, ut mali eorum di niatores aestimari possint, v. g. si tota sumnia bonorum luperfluorum , excedat centum , vigesima pars censetur pars notabilis, Lugo. a. Qui exsilia perfluis emit possessiones, vel bona mobilix , tenetur iaomni sententia, illa, cum adhuc possit, ad pios usus impendere. 3. Bona mere Ecclesiastica superflua, per donationem, haereditatem, &c. dantes, istacceptantes, graviter peccant, di juxta securiorem, ea pauperibus, vel ad yias eausas restituere tenentur; nisi titulo paupertatis, illa acceperint, 4. Non Vero peccant, ex mere Eeclesiasticis, se sustentantes, dc alia patrimonialia, vel quasi patrimonialia, ad alios usus licitos impendentes; nec peccant mere Ecclesiasticis, pro congrua sustentatione licite adhibendis, parcius utentes, & ad alios usus honestos adhibentes .is. An licitum sit plura simul possidere Baenseia pj not. Beneficia alia sunt compatibilia, quae personalem residentiam non exigunt, saltem pro eodem tempore, nee idem ossicium, eodem tempore exercendum habent, i ita Rint etiam, quidam Canonicatus in Germania, tres tantum, vel sex menses residentiae, exigentes. Alia sunt incompatibilia, quae sunt duplicis generis: primi generis sunt, ea, quorum unum, ipse facto excludit alterum , v. g. duo Benencia curata, duo Episcopatus, duo Canonicatus, vel Capellaniae eandem functionem haiantes sub eodem tecto. Secundi generis sunt ea , quae non ipse facto se excludunt, ita, ut primum vacet obtento secundo ; attamen fine dispensatione retineri nequeunt; ut duo Canonicatus in diversis Ecclesiis. His notatis. Die . Illicitum est ipsique institutioni genesciorum plerumque contrarium, plura sine justa causa, simul pos-sdere Beneficia, etiam compatibilia, ac simplicia, S. Toom. Cone. Trid. quia minuitur cultus divinus , dc voluntas Fundatorum defraudatur Der plura Beneficia simul ponsessa. Iustae autem causae uint r. Beneficii tenuitas. Cone. Tri . 2. Papae dispensatio, ob evidentem videlicet Ecclesiae necessitatem, vel utilitatem a fine justa causa vero, non valet dispensatio Papae, S. Tsom. 3. Legitima consuetudo: ab Ecclesia expresse, vel tacite apProbata. Hiner Clericus plura habere potest Beneficia compati-

103쪽

q8 DE VAR. STATUUM OBLIGAT. .

sustentatione. 2. Si sint auctoritate Epistopi Iegitime uni-' ta . 3. Quando unum habetur in titulum, & aliud incomta mendam non perpetuam , sed soluan ad aliquos menses , donec de idoneo provideatur , 4. Cum dispensatione ob necessitatem Ecelesiae; cum alius dignus non reperiatur, vel ob utilitatem, cum sit Jpersona sanguine, vel literatura sublimis, S ad Ecclesiae defensiopem valde utilis. s. Si approbante, vel non reclamante Ecclesia , consuetudine ita iit receptum. 6. Si annum optionis habέat, reditibus tamen unius tantum Beneficii gaudere potest.

Ωuar. 16. ad resident/am teneantur i

R ρ. Residentia est commoratio in loco Beneficii, personalisque, munerum Ecclesiasticorum administratio. Η

omnes Beneficiati curam animarum habentes, cuiuscumque snt dignitatis, jure divino, tenentur ad residentiam in sua Ecclesia , vel Dioeces , s snt Episcopi, suisque per se sungi officiis , & Superiores curati , ut

Episcopi, absque legitima causa, ultra tres menses continuos, vel interruptos, & inferiores, ut Parochi , Cappellani perpetui, &c. ultra duos menses ex causa a Superioribus cogpita, & probata concessbs, absentes, praeter alias poenas, & peccati mortalis reatum , pro rata, temporis absentiae, fructus non faciunt suos, sed eos Fabricae Ecclesae, vel pauperibus, s ne alia declaratione, restituere tenentur ; quia ita expresse decrevit Concilium

Trid. Sest 23. de Resor. e. I.; non curati Vero, ut Canonici ultra tres menses, vel brevius tempus juxta propriae Ecclesiae Constitutiones absentes, dimidia parte fructuum

in primo anno, & in secundo omnibus, quos eodem anno lucrati fuerint, priventur. Cone. Trid. Seg. 24. de Ref. c. I 2., quae paena est ferendae sententiae, LUD ct alii, dc Patet ex verbis Concilii Trid. citati, .quae sunt imperativi modi priventur & actionem alterius, nempe Supe-xioris indicant. An vero recitando officium divinum privatim, fructus annuos, absentiae suae correspondentes, faciant j os, non conveniunt Auctores: non facere suos , saltem in foro conscientiae, docet Pontas ct alis; quia Bonifae. VIII. dicit Benescium est propter ossicium; econtrR existimat P. Ger Dasius is Billuari ; si Divino ossicio satisfecerint, eos, licet sine iusta causa absentes peccent, non teneri restituere fructus annuos, seciuso statuto, veli lege

104쪽

21. DE OBLIGAET. CLERICORUM. 8ρ

Iege speciali , vel Superiorum sententia . I. Quia nulla extat lex generalis eos , ipso facto, ad restitutionem omnium fructuum obbligans, prout extat Pro curatis. a. quia Oi ficium, de quo loquitur Bonifacius VIII. praeter Chorum

comprehendit recitationem Horarum Canonicarum, dc residentiam in loco Beneficii, ac proinde Horas Canonicas recitans, mereretur etiam partem fructuum , pro sua sustentatione; dignus est enim operarius mercede sua, licet illud omittens omnibus fructibus privetur ; dc residens in loco Beneficii, meretur aliam partem , relicta tertia pro praesentia ; quia residentia etiam, est onus Beneficii mercede dignum. I. Quia non videtur aeque graviter puniendus, a Choro solum absens, scut simul non residens, nec Horas Canonicas recitans quia minus est culpabilis. dc relicta tertia parte pro praesentia a Choro, videtur fatis

punitus, secluso alio statuto particulari; & haec videturesib opinio Ecclesiae, absentes a Choro , sola tertia parte u-ctuum, ipso facto privantis, dc rationi consormior , ac proinde practicabilis, licet prior si securior . Causae autem l

gitimae absentiae, ultra duos, vel tres menses, sunt, I . Chri-Hiana charitas. 2. Urgens necessitas . 3. Debita ol edientia. 2. Evidens Ecclesiae, vel Reipublicae utilitas; Conci- Iium Trii. Seg. 33. .e Re r. cap. I. quibus additur consuetudo immemorabilis ubi Concilii Tridentini dispositio,

usu non est recepta . Larm. o alia apuέ P. Gerv. Hine . I. Graviter peccat, & fructus non facit suos, Episcopus ultra tres menses continuos , Vel interruptos per notabile tempus, solius recreationis, vel commoditatis

causia a sua Dioecesi absens , quia Concilium Trid. SUL23. cap. I. de Resor. tres ad summuna menses, aequa ex causa, & absque gregis detrimento permittit , & Pro rata

temporis absentiae, fructus non facit suos, ibid. a. Par , chus graviter peccat, a sua Parochia absens, unum, aut alterum mensem apud suos parentes , vel amicos conterens , Pontas ; saltem, si sat sine alia ratione ab Episco Po cognita, ac probata, P. Gerυ. quia idem Concilium Trid. nimis clare, approbationem Episcopi requirit, declλrando, Curatos inseriores non posse abesse, nisi causa, Prius ab Episcopo cognita, ac probata, & relicto Uicario idoneo, dc non ultra bimestre tempus, nisi ex gravi causa, ioid. ultra duos menses sine gravi causa absens, tenetur restituere fructus, suae absentiae correspondeutes, P. Cerv.

105쪽

o DE VAR. STATUUM OBLIGAT.

Larm. Ο quia iuxta Concilium Trid. cit. non sicitfri,ctus suos, pro rata temporii absentietur & ubi statutu inest, ut ultra duos dies non absint sine licentia , statuto se subjicere tenetur , Dectarat. Congr. Concilii Trid. ex justa tamen, & gravi causa absentes, non petita licentia, non tenentur ad restitutionem, Paul. Lugd. quia justa causa ab ea excusat, licet non excuset a peccato, nisi ob periculum morae, licentiam non prius petant , & postea Episcopum informent. Nec obstat residentiae continuae, si parochus divertat ad funus vel anniversarium in vicinia, vel recreationis causa, eadem die reversurus; secus si saepe de nocte sat . Materia autem, gravis absentiae Parochi, est , unius diei Parochiano graviter aegrotante, nulloque relicto Substituto; quia eum exponit periculo carendi in necessitate spirituali, illius sub sdio. Nullo vero aegrotante, absentia, quatuor, aut quinque dierum, Paul. Lugd. ocrelicto in Parochia substituto, octo, vel decem dierum Insea duos menses vero a Concilio Trid. concetas, absentia sine justa, & ab Episcopo probata causa, ultra quindecim , vel viginti dies , censetur gravis, Pont. Cabar.

apud Tourn.; quia habent minorem absentiam, relicto in Parochia idoneo Substituto, pro parvitate materiae. 3. Graviter peccat Canonicus ultra tres menses notabiliter a Choro absens, praeter distributiones tamen, non tenetur ipso facto, restituere fructus annuos, absentiae correspondentes,

seclusa lege, vel statuto particulari Capituli, quia nulla datur lex generalis, ipso facto eum privans, & ob ratio- nes supra δ ictas existimat tamen Pontas , eum in foro saltem conscientiae, obligari ad restitutionem fruct num annuorum, pro rata absentiae, quod securius est , etiamsi resideat in loco Beneficii, Pont. , quia non censetur forma liter residens, cum inutiliter adesse, dc abesse idem sint. Iusscit tamen pro fructibus annuis percipiendis, si Choro per novem menses ordinarie assistat cantando, licet non omnibus omnino ossiciis adesset, Pont. quia censetur for-nialiter residere, saltem moraliter loquendo, etsi aliquando absit. 3. Nec eum mortaliter peccare, censet Habertus, una, aut altera die, Per novem menses, s ne justa cauta, absens a Choro; quia duo dies respectu novem mensum , censentur materia levis; nisi Chorus graviter inde pateretur, dc Paulus Lugd. tres, flet quatuor dies absentiae a Choro continue , vel interrupte requirit pro materia

gravi.

106쪽

zLDE OBLIGAT. CLERICORUM. O r

gravi. 4. Canonicus saepius sub Choro celebrans Missam, praeter peccatum ob absentiam a Choro, tenetur ad re stitutionem distributionum, & si absentia Per novem menies plures dies eis ciat, etiam fructuum pro rata assentiae, saltem secundum securiorem ut supra ; nisi ob aliquam

necessitatem , aut ex praecepto Superiorum, vel sedis Apostolicae fiat, Concilium Mediol. IV. apud Toum. F. Graviter peccat cum onere restitutionis, ut supra, una die perfngulas hebdomadas ultra tres menses absens, vel ex septem horis, tribus tantum assistens, Pan . , alii ; vel per triginta annos, Canonicarum in aliqua Ecclesia possidens, diebus Dominicis, ac Festivis Choro duntaxat assistens , eo quod jubilatus dicatur; Licet fieret vi Statutorum Capituli , Tourn. ; quia Statuta particularia Capituli non possune derogare Concilio Trid. ac Iuri communi. 6. Αrchidiaconi, Theologales, Poenitentiarii, dcc. Canonici de comitatu Episcopi, non faciunt fructus suos, saltem juxta secuYioxem, si non interfiat Osscio, quoties non sunt legitime impediti, Tourn.; quia actualis duntaxat pro Miselesia utilitas eos a Choro, Ac Residentia excusat. Hinc et . Excusantur a Residentia, curati Episcopi, ae Parochi, dcc. v. Succurrentes alteri Ecclesiae in haereseos periculo constitutae, per praedicationem vel inter Magnates, aC Personas illustres Pacem componentes, fidem dis. seminantes; modo per suam absentiam propriae Ecclesiae,

non plus noceant, quam aliis posint; quia charitas christiana ita tuadet. a. Absentes ob grave periculum . particulare, ut vitae morbi, bonorum, persecutionis tyranni,

vel inimici; non vero ob commune, uti tempore pestis, vel belli, dcc. quia bonus pastor animam suam dat pro ovibus, Ioaa. H. Possiant tamen pro pestiseris , alios adhibere , dc se sanis utiles. praebere; quia utrisque debitores sunt. 3. AEgroti, etiam propria culpa, vel peccato, &non habentes in loco Residentiae Medicum, vel aeris mutatione indigentes, iniuste incarcerati, vel ab hoste retenti, vel pro processu prosequendo, Pone. ; quia necessitas

ita exigit, modo ab Episeopo fuerit recognita, & approbata. 4. A ssi stentes Concilio Generali, vel Provinciali , vel alio Relesiae n otio applicati i Muia evidens Ecclesan utilitas dictat. s. In ossietis publicis a Rege detenti, vel Pro Legatione missi , vel Consiliarii in supremis Muriis,

107쪽

y, DE VAR. STATUUM OBLIGAET.

ginam pro tempore functionum , ac itineris necessarii , Musici , Cantores , Gisere. Cab f. Θ alii; quia Reipublicae utilitas postulat. s. Parochus vocatus ab Episcopo, per duos menses, in Visitationum cursit, vel ad alia Ecclesia suae servitia , substituto in illius locum Vicario , S. Congr. quia obedientia debita ita obligat, apud Tour . non vero ut Vicarii Generalis, 'aut ossicialis Ossicium exerceat, Pont.; quia ad similia munia alii ordinarie reperiuntur , v ldimissa Parochia , Canonicatu, vel aequo stipendio donetur . Hine 3. Non Curati excusantur a Residentia, r. Canonici Theologiam, vel Ius Canonicum docentes; vel per quinquennium studentes, consentiente Episcopo, qui ob indigentiam Chori eos ad Residentiam cogere potest , Pout . a. Episcopum comitantes in visitatione, &c. vel duo aliis ejus obsequiis, vel Papae addicti, vel nomine Capitali ad Papam milli. 3. Ad magnum Principem Legatione missi , vel pro deservienda Parochia rurali, ab Episcopo deputati, praecipue, si alius haberi non potuerit. Pant. vel ultra tres menses absentiae a jure concesibs, assiliendo per duas, vel tres hebdomades cognato, vel amico de salute periclitanti absque illius auxilio, Pont.

Ωuar. II. sint alia Parochorum obligationes λDico. Paronus praeter Res dentiam corporalem, tenetur

i. iesidere etiam formaliter per se, fungendo suo Oiscio, di vix semel in mense, populum , verbo Dei resciens, vel non utiliter de rebus fidei, moribus, & Sacramentorum

susceptione instruendo, graviter peccat. Tourn. vel duObus, aut tribus mensibus totius anni discontinuis, Bonae. Pont. quia censetur materia gravis. a. Grassantia scandala per se,. vel si non possit, per Episcopum coercere, &Curare, ut Parochiani intersint Missae Parochiali, Paschali fungantur ossicio, nempe Consessionis, & Communionis, a superstitionibus, ac contractibus ustirariis &c. abstineant, ludi magister recte doceat, mares a puellis separet. 3. Singularem pauperum curam gerere . infirmos Sacramentis munire, frequenter visitare, in extremis roborare, dc consistari, egenos gratis sepelire, & omnibus excorde condolere. 4. In diebus Dominicis, ac Festivis Mis- Iam parochialem parochianis suis, sine stipendio applicare, S. Congr. Cone. Tr d. plerique Theologi imo si Beneficium pingue habeat, singulis diebus pro ipsius applieare laudabile est; nisi Missas, ex alia Beneficii obligatione, ut in

die in

108쪽

2 1. DE OBLIGAT. CLERICORUM Va

die depositionis, vel anniversarii mortim Parochia norit m habeat, & Missas pro alio itipendio quaerere, avaritiae saltem indicium es . s. Subditorum Confessiones excipere;& Eucharistiam miniitrare quoties rationabiliter petundratione Festi, vel Indulgentiae, vel Conscientiae grauatae;& spiritualem gregis suae profectum pro viribus procurare; ita tum gratiae in se continuo conservare: quia singuialis momentis ad Sacramenta ministranda vocari potest. 6. Matrimonio non 'iungere in fidei rudimentis, Deique &Ecclesiae praeceptis non satis eruditos, nec vagos, ac ad venas , sine Episcopi licentia.

QUAESTIO II.

Ω ritur. I. Quia , o quotvlex sit Simonia R. 3. CI monia a S. Thoma definituri, studiosa voluntas D emendi, aut vendendi aliquid spirituale, vel spirituali annexum , nempe , vel antecedenter , cui prius existenti succedit spirituale, ut fundo ius patronatus, ben dictio vasi, lapidi altaris, vellibus/ dcc. vel concomitanter, quod simul est cum spirituali, e ut labor in Missa, vel Sacramentorum adminili ratione 3 vel consequenter , quod sequitur spirituale, ut jus percipiendi fructus ex Be- nescio ; per aliquid temporale, sive ut pretium, sive 'ut

motivum , sive ut G tuita compensatio detur, Innoc. XI. vel quocunque Contraciu non pure gratuito, vel non ex mera benevolentia.

a. Simonia alia est Iuris divini, seu naturalis, quae Iure divino, ac Naturali prohibetur, dc eli commutatio rei temporalis cum spirituali, ut tali, estque intrinsece ma .la. Alia est Iuris Humani, seu Ecclesiallici, & est quaelibet alia conventio ab Ecclesia sub poena Simoniae prohibita; quia labem Simoniae redolet; talis est, dare, vel acci Pere Pretium , etiam spontaneum , Pro examine aὸ Beneficia , ordines, vel occasione Ordinum, primae tonsurae, Vet literarum testimonialium, vel dimitariarum respectu Episcopi; licet ismen 'Secretario aliquid accipere

109쪽

pro illarum expeditione iuxta laxam, P. Gerv. vid. infra num. U. eirca ord. talis etiam est venditio Ecclesae,

vel Coemeterit , aut ossiciorum, licet saecularium ad Ecelesiam tamen spectantium, ut oeconomi, Sacristae &c., vel Chrismatis , etiam quoad materiam tantum; videtur tamen licitum, aliquid recipere pro illius distributione; praecipue, ubi ita usu est receptum. Item Simonia confidentiae, permutatio Beneficiorum propria auctoritate, aliae que circa Beneficia pactiones, une dispensatione Papae , vel Episcopi in quibusdam casibus. Pro ipsis autem ordinibus, vel dimissoriarum concessione pretium accipere, Simonia est Iuris divini; quia eii exercitium potestatis spiritualis pro pretio. a. Alia eli realis, cujus pactio ex utraque parte est executa, saltem inchoare v. g. si Beneficium est actu collatum, & pars pretii soluta. Alia mentalis, quae est datio rei temporalis pro spirituali, nullo interveniente pacto, ut si Clericus serviat collatori principali intentione Beneficii obtinendi. Alia conventionalis pure, quae ad pactum

externum deducitur, sed ex neutra parte executioni mandatur. Alia conventionalis mixta, cujus pactum ex una Iarte, aut altera executioni est mandatum. Alia confi-entiae, quaest, quando consertur, resignatur, eligitur , praesentatur, vel acceptatur Beneficium cum intentione,

vel certa confidentia, quod illud, vel illius pars, ut penso, aliquo tempore iit reversura in favorem sui ipuus, vel alterius; & committitur quatuor modis, I. per accessum , conserendo, vel procurando alicui Beneficium, ut postea alius, obtenta aetate, illud accipiat. a. Per ingres.sum, resignando Beneficium alteri, ut postea, ipso mo tuo, , vel Beneficio dimissis, illud iterum ingrediatur. 3. Per regressum ι resgnando Beneficium alteri, ut idem sibi, vel alteri iterum resignet. 4. Per stipulationem, resignando cum pensione sine Papae dispensatione. Permutatio autem propria auctoritate facta cum pensione , vel cum

pacto regressus, Simonia est conventionalis,. non vero confidentiae. Toum.. Ω r. 2. 2uale peccatum sit , ruinam illam committere hossint λ. Diea. Simonia ex genere suo, est peccatum mortale, nullam admittens materiae parvitatem: quia omni Iure , Na

tur ii, Divino, di Ecclesiastico graviter prohibetur; res

110쪽

Z 1. DE SIMONIA. 's

que spirituales pretio terreno aestinrare, gravis est iniuria Religioni in omni materia; dc quo minus datur pretium pro re spirituali, eo magis vilipenditur. Potest Simoniam etiam ipse Papa committere, non soIum Iure Naturali, &Divino prohibitam; quia utrique subditus est ; sed probabilius etiam illam ruris Ecclesiastici; quia tenetur ad imges a se, vel Praedecetaribus lat' saltem directive ', rarius tamen eam incurrit; quia piueae eum concernunt,& sicut cum aliis, ita & siaum dispensare potest. Nee

incurrit poenas etiam contra Simoniam Lege Naturali, ae Divina prohibitam a Iure Ecclesiastico latas; quia non tenetur ad legem coactive, Toum. a bene autem illius Μinistri Simoniam, ac poenas incurrunt, excepta Simonia Iuris Ecclesiastici, si Papa sciens, diuturno tempore silentium servet, Tourn.; quia lex, quae sciente, ac diu dic simulante Legislatore infringitur, censetur dispensari, vel per dissuetudinem abrogari, ibid. Hine: Papa Simoniam committit exigendo 'niam pro ossiciis Iure Divino, vel Ecclesiastico endi prohibitis. Tourn. , ut Pro Episcopatu, Praelaturis, Praeposituris &c. Non vero eam incurrit, T. exigens dispensando, certam pecuniae summam ad sustentanda status sui munera; vel pro pinna criminis suppositi; vel pro vulnere Canonibus inflicio, deflectendo per di nationem a Iege communi. vel ne nimis frequenter dissensationes petantur. 2. Nec recipiendo annales, quae ex fructibus primi anni Beneficiorum vacantium percipit in subsidium honestae sustentationis, aliosque pios ustis. 3. Nec conserendo Beneficia, ac reservando partem fructu una pro annua pensione Clerici indigentis; vel pro Regibus, dc Principibus ob Ecclesiae defensionem I vel sibi pro sustentatione Ministrorum Evangelii, quos ubique fovet; quia Iuris sunt Ecclesiastici, in quo dispensare potest .mar. 3. Ruot modis Simoiιia eammitti po Dico. Simonia variis. mordis committi potest, praecipuo tamen fit, a. per mu us a manu, solvendo pecuniλm,

vel aliouid pecunia aestimabile, ut remissio debiti, solutionis dilatio, &c. 2. Per munus a lingua, promittendo, vel exhibendo laudem ; intercessionem , recommendationem &c, apud alium. 3. Per munus ab obsequio praestando, vel promittendo quodlibet obsequium dc committitur, a. Circa res Sacras. 2. In ingressu Religionis. a. laordi-

SEARCH

MENU NAVIGATION