Theologia moralis omnes succincte complectens materias practicas pro utilitate confessariorum, ac examinandorum, in duas partes, moralem et sacramentalem, divisas, auctore P. H. Josepho Antonio Caesaremontano Ordinis Minorum Sancti Francisci ... pars

발행: 1772년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

14s DE VIRTUTIBUS THEOLOGICIS.

Libitorum , etiam Bibliae in vulgari lingua , vel de conistroversiis dubiis tu Fide graviter concuti , & perversonis periculum exoriri, etiamsi licentiam illos legendi halinant, Lugd. vel si solii in ex curiositate libros haereticos

te nant, etiam supposta licentia, ibid.; quia licentia abutuntur ad resutandas haereses solum concessa . 4. Non tamen graviter peccant legentes libros Haereticorum , de Religione non tractantes , nec haeresim continentes , si sint examinati , approbati, purgati , vel consuetudine tolerati , prout etiam sunt in Germania libri prohibiti x. classis, ut Iuridici , Medici , Historici , unam aut alteram haeresim obiter continentes; quia prohibitio librorum a. classis , usu , in Germania non est recepta Lum . . nec legentes libros obscoenos ab antiquis Ethnicis conscriptos ob sermonis elegantiam; nec pueri, si sint correcti ; nec legentes Bibliam in lingua vagari , vel libros de controversiis contra Haereticos ; quia nec horum prohibitio in Germania valet , Lum. nec censuras Bullae Coenae incurrunt , legentes' librum prohibitum , do Religione non tractantem , vel literam haereticalem , nec audiens proprio motu legentem , nec legens domino , ex gravi metu , vel censuram ignorans , nec lesens solum unam paginam , etiamsi esset libri in folio , Carol. a Crem. 9 alsi apud P. Gerv. quia verba Bullae iitpote in re odiosa , in rigore sunt intestigenda ; quamvis Thomas ex Charm. Θ Taurn est parvitatenet materiae in ectione librorum prohibitorum non agnoscant i quia quamlibet lectionem minimam periculosam dicunt quod dissicile de periculo gravi, ac probabili, sub peccato mortali evitancio , creditur, praecipue in his partibus, ubi alias haereses satis notae sunt.

Leuar. 6. sint pana contra Hareticos in 'gure

Iata λDuo. Poenae contra Haerellios in Iure latae, aliae sunt temporales , dc aliae spirituales Forum nostrum speciali

ter concernentes , videlicet: I. est excommunicatio ma-3or , etiam BuIIae Coenae , si haeresis sit exterius , lieet secretissime manifestata, nisi esset pure mentalis, dc Consessario, vel Inquis tori , aut alio amico pro remedio manifestata , vel exercitio bonorum operum , vel omissionen lorum , vel si quis ex joco solum se dixisset Haereticum. 2. Irregularitas, ct inhabilitas ad officia, Dignitates s

162쪽

st, a. DE INFIDEI. ET BLASPH. i

tes, L Beneficia , quae poenm remanent , obtenta etiam absolutione a poena ex conam unicationis, donec ab Episco po , vel alio habente potestatena dispensentur ι Tοώμ. 3. Est privatio Beneficiorum , antea legit in e ODtentorum, subsequente sententia declaratoria, pro actuali amissione, quae etiam requiritur, pro possessione Beneficii haeretici, per alium obtenti , jure devoluti , vel collationis, quod contra lapsum in haeresin, ante sententiam, potest obtineri , non vero possessione exerceri. Pont. σρυά Toura. 4. Est privatio fh pulturae Ecclesiasticae, accedente sententia ὁeclaratoria , vel f quis publice aliam Religionem esset professus ; potestque solus Papa absolvere ab Haeresi, ubi Bulla Coenae eit recepta, dc qui ab co habent potestatem . . Hinc t. Haereticus formalis, est excommunicatus ipso facto, & irregularis , inhabilis ad omnia officia, Dignitates, & Beneficia, privandui per sententiam, non vero actu privatus Belleficio, legitime possessis, & jurisdictiones potest tamen ante Iudicis sententiam devolutum contra i psius Beneficium, vel collatio obtineris non vero in Callia possessio acquiri, nisi accedente sententia declaratoria eriminis. 2. Ip haeres in lapsus, valide approbat, absolvit, dispensat, modo sit toleratus 3 quia excommunicatus non toleratus, privatur jurisdictione, P. Gerυ. t, eommuniar. ; di possunt Sacramenta ab eo recipi in casu , in quo a malo Minittro peti possunt; non vero si sit periculuin perversionis, vel ritu dae retico admitti stret, vel ab alio possint recipi, Taurm 7. , τ quot uplex sit Blasphem a R p. i. Blasphemia , est contumeliosa contra Deum Ioacutio, per modum maledictionis, convitii, seu contumeliae; vel contra Sanctos, aut Res Sacras, quae virtualia ter in Deum reseruntur; potestque fieri mente, ore, vel signis, spuendo, vel frendendo in Coelum; dc committi tur quadrupliciter, nempe i. quando Deo, vel Sanctis, aut Rebus Sacris negatur, quod eis convenit. 2. Quando eis attribuitur, quod non convenit. 3. Quando id, quod convenit, cum irrisone, aut contemptu attribuitur. 4.Quλndo creaturis attribu, tur, quod soli Deo convenit. a. Dividitur in haereticalem, quae aliquem contra Fiadem continet errorem intellectus, & in sim elicem, qua vultuna contra Fidem continet errorem intellet cius: h Κ est

163쪽

, 48 DE VIRTUTIBUS THEOLOGICII.

est quadruplex, r. est enunciativa, quando ad iniuriam Dei, vel Sanctorum aliquid se facturum, quis vicit. a. Imprecatoria, seu detestativa, ut pereat Deus. 3. Irrisbiaria, seu dehonestativa, quando Deo aliquid attribuitur ei eonveniens, sed cum irrisione, vel contemptu , templum Dei ἐυtruis , 4. Iuratoria, quando cum blasphemia aliquid asseritur, ut per mille Sacramenta.

3. Dividitur in formalem , quae sit cum indignatione in ipsum Deum , immediate , vel mediantibus Sanitis , vel cum attentione ad Dei vili pensionem & in materia lem; quae solum ore , sne attentione ad verborum fgni ficationem , vel Dei vili pensionem , aut sine indignati me in Deum prosertur , sed solum in homines , seu bestias, ut signa irae. t. male prceatum sit Elas hemia Dieo. Blasphemia formalis cujuscunque speciei, quae in Consessione est explicanda , gravissimum eii peccatum ,

nullamque materiae admittit parvitatem . Materialis vero

a peccato mortali excusari potest , si omnibns consideratis, nulla ex verbis prolatis honoris Dei, vel Sanctorum, aut Rei Sacrae diminutio appareat: non autem excusatur, si verba ex communi ea intelligendi ., vel proserendi m do, aliisve circumstantiis, Dei, vel Sanctorum ς aut Rei

Sacrae dehonestationem , aut contemptum contin t ,

quamvis ex joco , vel in advertentia culpabili , ad Dei contemptum essent prolata ; quia in Rebus Sanctis nec

iocari, nec eas contemnere licet.

Hine x. Blasphemiam formalem committunt , cum indignatione in Deum asserentes, Deum injustum, non habere rerum omnium providentiam , esse nimis durum , crudelem, &c. & quidem haeretiea lena, si ita esse , credant . a. Blasphemiam solum materialem committunt , cum indignatione in homines , vel bellias sine attentione ad verborum signiscationem , & Dei , ac Rerum Sacrarum contemptum , dicentes, prout mos est apud Germa

nos. ex. gr. proo centum mille Sacramenta , uuis Sacra menti s Sacramentum triste, Sacramentum in 'dele. a. Gra

viter tamen reccant ob scandalum, vel malam consuetit dinem , s si voluntaria , quam sub mortali tenentur deponere. 3. Non vero per se sunt Blaspheiniae : Sacramex τι m proh tripe , Sacramentum tri 'Drus dicte. Nec o Iesul bone Deus Sc. t sunt tamen vana vel irreverentialis

diri

164쪽

ς . DE INFIDEI. ET BLASPH 1 q

divini nominis usurpatio, & peccatum Veniale ς nec gallice, sacra Dieu, si Deum Sanctum , vel More Dieu , si Μortem Christi intelligant sine indignatione in Deum,& Christum: bene autem sunt Blaspheiniae, si maledictum Deum, mortem divinitatis intelligant, vel mortem Deo , vel Christo imprecentur . 4. Nec est Blasph nia , si quis non ex animo, sed per hi perbolem, amasiam suam, Deam dicat, SS. Crispinum, & Crispinianum sutores vocet, secluso scandalo, & contenditii ; bene autem esset Blasphemia formalis dicere, eos suratos esse eorium , dc dedisse calceos pauperibus, licet ex ioco diceretur , nisi inad ver tentia inculpabilis excusaret. 3. Nec sunt Blasphemiae , -- precationes malae hominibus , vel belliis factae sunt tamen mortales, si serio. vel ὀesiderio damni notabilis, vel

contumeliose cum gravi irreverentia in iaciem Superiorum, vel Parentum fiant.

DE SPE.

REsP. Cris desnitur Virtus Theologica, per quam cer in ta cum fiducia , Beatitudinem aeternam , dc media illius consequendae , a Deo exspectamus .' Dividitur in habitualem , quae est ipse habitus Spei a Deo insulas; & in actualem, quae est actus, quo voluntas cum habitu Spei, & Gratia actuali , certa cum fiducia exspectat aeternam Rentitudinem; & in formatam, quae juncta est cum Charitate, & in informem, quae reperitur in homine Charitate destituto .. a. sit objectum materiaia , o vat Dico . objectum materiale spei primarium, est beatitudo nostra' tam objectiva, quam formalis ; id est Deus posisidendas; &secundarium lunt beatitudinis media, ut Gratia, Virtutes &e. objectum vero sermale primarium, est bonitas Dei relati te ad nos, id est Deus, ut summum 'bonum nostrum amabile, amore concupiscentiae superna-K a tura-

165쪽

,so DE VIRTUTIBUS THEOLOGICII.

turilis; dc secundarium omnipotentia Dei auxiliatrix , ob merita Christi , nobis promissa; quia Spes, primario, nos inclinat in Deum possidendum, & secundario, ad media adhibenda; & ratio formalis est; quia nobis infinite bonus eii, & media ad ipsum possidendum promissit.

3. An ues sit dI tincta a Fide, Charitate s amsῖε infallibilis, in quibus reperiatur

Diea. Spes est realiter distincta a Fide, & Charitate, quia diversum habet objectum formale: & est certa ex arte Dei promittentis, qui in suis promistis est in fallibi

is; incerta vero ex parte nostri; quia media Salutis saepe negligimus, vel indebite adhibemus, ct reperitur, t. in omnibus justis viatoribus, quacunque Charitatis persectione praeditis; quia Deum possidere desiderant, & exspectant, licet eum persectissime ament. 2. In peccatori bus, dummodo non desperaverint. 3. In animabus Purgatorii ; quia Beatitudinem sperant. 4. In Beatis; quia sperant corporis gloriam. s. In Christo ii quia resurrectionem omnium, & gloriam inde accidentalen, sperat, non vero

in Haereticis , ac insdelibus; qnia Fide, tanquam fundamento Spei, carent; nec in delperatis, ac damnatis; quia habitum Spei amiserunt. 4. Leuomodo Spes sit necessaria , oblu tyDieo. Actus Spei ad iustificationem est necessarius necessitate medii, & praecepti per se omnes adultos obligantis. I. Quando ulum rationis attigerint, & de Spei

necessitate cogitent. 2. In gravi tentatione contra Spem.

3. In gravi vitae periculo. 4. Quando quis in desperationem, vel praesumptionem lapsus est. 3. Aliquoties, vel, ut alii securius volunt, saepius in vita: per accidens v xo obligat, cum ex praeeepto alii Virtutum actus sunt eliciendi, qui necessario actum Spei praesupponunt, ut oratio, justificatio, receptio Sacramentorum , sanctificatio Dominicae, ac Festorum per orationem, Misam dcc. praeceptum autem negativum obligat semper, dc pro semper, quia nunquam desperare licet.

m/r. S. sint vitio, Dei opposita λDico. Duo sunt vitia, Spei opposita, desperatio per desectum, quae est voluntaria dissidentia assequendi Beatitudinem , & obtinendi media ad illam assequendam ; & praesumptio, per accessum, quae est temeraria Beatitudinis,

di mediorum, ad eam ast uendam exspectatio, quod seri s

166쪽

t s. DE CHAR. DEI, ET PROX. ist

ri solet tripliciter i. viribus naturae, ut Pel giant. a. sl- ne bonis operibus, ut Lutherant. 3. Sub Spe Dei miseri-eordiae Deccando, vel poenitentiam usque in finem vitae differendo , ut mali Christiani. 2uar. 6. Liuatιa ἐesperatio, st prasumptio sint peccata s

quanam earum causa , is media e

nisa. Desperatio, ac praesumptio, gravia maximeque perniciosa sunt peccata, & ordinarie parvitatem materiae non admittunt, nisi in quibusdam casibus, de aliquibus xi te ueragendis desperando, vel de quibusdam bonis nimis praeuimendo. Causa desperationis est luxuria, & acedia . praesumptionis vero superbia, &. saepe utriusque debilis es, vel illius carentia; remedia vero, servor in divinis, humilitas, firma promissorum fides.

Hine: Graviter contra Spem peccant, a. bona temporalia aeternae Beatitudini praeserentes , finem suum ultimum in iis ponendo; perpetuo in hae vita manere, vel nunquam sui , vel anni hilari cupientes; vel de Beatitudine 'aeterna, de Dei auxiliis, peccatorum venia desporantes, &si illa irremissibilia credant, haeresim simul committunt. a. umernam Beatudinem sine bonis operibus, vel stla Fide sperantes; dc si ita credant, haereum committunt. 3. Spe misericordiae peccantes, vel in peccatis perseverantes. 4. venialiter saltem peccant, in tribulatione, tentatione ex pusillanimitate, vel inordinata tristitia orationem , vel alia bona opera omittentes, vel venialia obstem veniae iacile obtinendae committentes.

DE CHARITATE DEI, ET PROXIMI.

eae naturalis, quae provenit ex motivo naturali. Alia supernaturalis, qua Deus ex motivo supernaturali

diligitur. Alia est affectiva, seu inefficax, quae constat in solo affectu inefficaci, & complaeentia de summa Dei bonitate. Alia inectiva, essicax, quae simul includit, volva.

167쪽

isi DE VIRTUTIBUS THEOLOGICII.

voluntatem es cacem, adimplendi Dei voluntatem, omnIaiaque ipsus mandata. Alia concupiscentiae, qua Deus dili-fitur propter nos, ut finem, qui est infinite bonus, ,eatitudo nostra. Alia amicitiae, seu benevolentiae, vel persectae charitatis, qua Deus super omnia diligitur propter se, prout in se sit in me bonus est. Alia intensive summa , quae summo ardore, & conatu, in Deum tendit. Alia appretiative summa, quae Deum omnibus anteponit. Alia obiective summa, qua Deus majus bonum, quam creaturae volumus. Alia est habitualis, quae est ipse habitus Charitatis a Deo insusus, dc est a Persona Spiritus Sancti distinctus. Alia actualis, & est actus amorisben e volenti ae , ac amicitiae, qua Deus super omnia diligitur propter se, & proximus sicut nos propter Deum; potest etiam elici cum sbia gratia actuali a peccatore eliciente actum Charitatis, vel contritionis, quo justificatur,oc habitus Charitatis denuo infunditur. Quar. 2. temodo striore definiatur Charitas , is quasnam

Lebeat habere conditiones 'Dieο. Charitas Dei, stricte definitur, Uirtus Theologica a Deo infusa, qua Deum super omnia diligimus propter seipsum, ut summum bonum proximum sicut nos

propter Deum, debetque esse, r.efficax. 2. Gratuito propter Deum, ut summum in se bonum. 3. Super omnia,

dc saltem appretiative, & objective summa, ita ut potius

quis velit Omnia perdere, quam peccare graviter, vel lo-viter, saltem ut sit persecta. 4. Cum aliquo intensionis gradu; quia tenemur Deum diligere ex totius viribus,& ex tota fortitudine, & sine aliquo intensionis gradu, non potest appretiative, super omnia amari. mar. I.' o nam sit obJecium materiale,'is formati Charitati, λ. Diso. Objectum Charitatis Dei, materiale proximum,& primarium, est ipse Deus, secundarium vero proximus, sub quo nomine nos ipsi, & juxta S. Augustinuinetiam Iudaei, Pagani, amici, ct inimici comprehenduntur; ctiam animae in Purgatorio, Beati, A eli, ac ipse

Christus, ut Homo, aliaeqtie creaturae, etiam irrationales; quia Deus primario, dc propter se amatur alia autem omnia propter Deum, quatenus Dei imaso, vel b nitas in iis relucet , vel quatenus sunt res sui amici, re ad cius gloriam ordinatae: non vero animae dλmnaeae, nec

168쪽

21. DE CHAR. DEI, ET PROX. lues

Minones; quia Dei imago in eis, pro semper, eis foeda ea, & nonnisi amore naturali, & ratione naturae diligi ponunt. Objectum formale Charitatis Dei, est bonitas Dei

absoluta; quia Deus, & creaturae propter Dei bonitatem, quae in ipsis relucet, amantur, & ideo utriusque Chari itatis Dei, & proximi idem est habitus in via, & in patria, & idem specie actus; quia idem est utriusque objectum formale. 4. - sit neeusitas, o 'oblismia Charitatis . meo. Charitas hau tualis a Deo infusa omnibus parvulis, & adultis eis necessaria necessitate medii ad salu- . tem ; quia sine illius infusione, nec peccatum originale, nec persenale mortale remittitur: actus vero Charitatis Dei interne, & sermaliter eliciendi, grave, ac speciale extat praeceptum, ab aliis praeceptis distinctum , Matib. 22. quo Deus diligitur,. r. su per omnia, eum omnibus rebus praeferendo. Assective, sibi de summa Dei bonitate complaςendo, & volendo ipsi omne bonum. 3. Effective, servando omnia ejus Mandata. 4. Gratuito Propter' seipsum, ut est in se summum gonum non tamen obli- gat semper, & pro semper, ut est assirmativum, ita ut omnia opera nolim quae non ex Charitate fiunt, peccata sint, ut pallet, damnatione propositionis 43. Bay, &44. Quesnelli. Obligat autem per se, x. quamprimum, quis, usum rationis attigerit, & de obligatione se ad finem ultimum suum convertendi, Deumque diligendi, co- gitet. a. In probabili mortis pericu Io, etiamsi Sacramenta quis recipiat. 3. Quando ad vincendam gravem tentatio- .nem, actus Charitatis Dei, iuὸicatur necessarius. 4. Sau- , imo juxta P. Tέomam ex Charm. & tutiorem saepis.

isme in vita; quia praeceptum Charitatis, solum obligare in articulo mortis, vel semel in vita, vel singulis qui v- quenniis, vel quando justificari tenemur, ab Alex. VII. Innoc. XI. dastinatum est: per accidens vero obligat, a. quando quis per actum Charitatis, vel Contritionis justificari tenetur, nimirum si conscius sit gravis pecca-rti, & copiam Consessarii non habens, Sacramenta recipere, HI administrare tenetur. a. Quoties Deum blasph i iis, vel gravi scelere offendi videmus; quia de eo nouselum non gaudere 1ieet, sed de Dei injuria dolere, de juxta P emplum Davidis rubescere nos zelus sacere debet,

169쪽

is 4 DE VIRTUTIBUS THEOLOGICII.

tio Dominica , vel auditio Missae; quia oratio Domini recte dicta, actus Fidei , Spei, dc Charitatis Dei, & proximi persectissime continet, Paul. Lugd. , per illam enim

volumus bonum Deo, nempe, sanct sicetur nomen tuum, fiat voluntas tua dc proximo, Adveniat Regnum tuum , panem queliadauum, remisonem peceatorum, Iiberationem ntentatione, o ab omni malo; dc quod petimus etiam credimus , & speram ut nec Missa recte auditur, nisi quis Christum, ac illius Mysteria credat, illius effectus 1 ret, dc bonum Deo, dc proximo per illam intentum,

saltem in actu exercito velit. Hine: contra Praeceptum Charitatis Dei, graviter peccant, x. Obligationem praecepti agnoscentes , raro, veInon quando tenentur, actum Charitatis Dei elicientes, vel solum ore , dc non corde Deum sincere amantes. I.

Blasphemias, aliave grandia scelera videntes committi, dc ut sunt offensio Dei, de eis gaudentes, vel ea, si possint, non impedientes correctione fraterna, vel aliis mediis ex obligatione adhibendis. 3. Parentes, Parochi, Μ inistri suae. curae spirituali commissios a tenera aetate, praecipue, cum ad usum rationis pervenerint, de actibus Charitatis Dei, se ut & Fidei, dc Spei eliciendis, non instruentes. Attamen non scrupulose agendum cum iis, qui se hanc obligationem ignorasse dicunt; quia symbolum Apollolorum saepe recitando, Festa Dominicae Passionis , aliorumque Mysteriorum colendo, orationem Dominicam recte dicendo , ad Consessionem, dc ad Communionem se praeparando, potius mori, quam Deum offendere, saepe sibi proponendo, hos actus Fidei, Spei, & Charitatis necessarios,

elicuisse, censentur, saltem in actu exercitor cum autem.

haec, dc ipsi actus Fidei, Spei, dc Charitatis saepe solum ore , dc distracte fiant, ad illos studiosus, ac saepius, repraecipue in diebus Dominicis, ac Festivis, imo quotidie eliciendos, monendi sunt; quia paucit verbis elici possisunt, cum magno merito.

S. Quomodo , o quaties proximus sit diligendus Dico. Datur etiam aliud speciale, priori simile praec pium , diligendi proximum, sicut seipsum, non solum acta

externo, sed etiam formali, dc interno benevolentiae, I. Affective, volendo ei bonum. 2. Effective, ei succurrendo in necessitate, eum supportando in infirmitate , mala vi Vertendo, Pro eo orando. 3. Gratuito propter Deum sper

170쪽

s. DE CHAR. DEI, ET PROX. lues

per solum enim actum externum, Praecepto satisfieri, nee nos teneri proximum diligere ac ii interno, ac formali, damnatum est ab annoc. XI. quoties autem per se obliget, non adeo conflat, cum simile Praecepto Charitatis Dei, re sine se invicem esse nequeant, ut docet S. Augustinus, etiam toties per se obligare videtur. Per accidens vero obligat , I. Dum urget gravis odii tentatio, quae absque dilectionis proximi, superari nequit. 2. Cum postumus , ac tenemur proximo in aliqua necessitate corporali, vel spirituali subvenire, ejus onera portare, graves inju-xias in bonis corporis, vel animi, famae, aut sortunae s- ne gravi nostro incommodo avertere, vel quoties obligat oratio Dominica, in qua bona, quae nobis petimus, pr

ximo, sunt petenda, quae sine impulsu Charitatis internae, nitem latius sumptae, non pie, nec utiliter fiunt.

Hinc : graviter peccant contra praeceptum Charitatin proximi, I. raro, vel non quando tenentur, elicientes actum internum Charitatis, vel solum Ure, non volendo

ei in corde bonum; vel in necessitate ei non succurrentes de sit perfluis, vel etiam de necessariis pro qualitate necessitatis, de qua infra; vel etiam cum periculo propriae

vitae in extrema aeternae salutis necessitate. 2. Non impedientes mala proximi, bona ipsius famae, vel fortunae defendendo, si sine gravi incommodo Possint. 3. Nunquam.

vel non quando tenentur, pro proximo orantes: excusantur tamen saepe, & attente recitantes orationem Dominicam , qua actus dilectionis proximi elicitur volendo

etiam ei tana, quae in eo nobis petimus. 6. Pomodo teneamur dfligere inimisos

Diso. Eodem Charitatis proximi praecepto tenemur diis ligere inimicos, ipsis x. offensam ex corde remittendo, omnemque odii, ac vindictae affectum deponendo, volendo eis bona, avertendo mala, succurrendo in necessitate Propter Deum. a. Communia dilectionis fgna exhibendo, quae aliis ejusdem conditionis personis exhibere solemus specialia enim regulariter exhibere non tenemur , ut sunt visitare, familiariter colloqui, ad mensam invitare, &C.

nisi illis omissis oriretur scandalum,' vel si inimicus, Primus, specialia amicitiae sgna, dederit, similibus correspondere oportet, vel si spiritualis, vel corporalis inimici necessitas, specialia exigeret, vel si antea, talia solebamus exhibere, modo profutura, di non pejor redditura pr

SEARCH

MENU NAVIGATION