Theologia moralis omnes succincte complectens materias practicas pro utilitate confessariorum, ac examinandorum, in duas partes, moralem et sacramentalem, divisas, auctore P. H. Josepho Antonio Caesaremontano Ordinis Minorum Sancti Francisci ... pars

발행: 1772년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

tionem, his additur studio stas, quae curiositatem sciendi indecentia, & pigritiam repellit. Modestia, quae actuum

exteriorum, sensuum, totiusque corporis rectam compositionem praescribit. Eutropella, quae in recreationibus modum servat honestum. Paupertas, quae usum omnium temporalium moderatur. p. 'Iuo nam sit Temperantia objectum, o vi tia opposita Reo. i. obiectum materiale Temperantiae, sunt delectationes omnes corporeae, Praesertim gustus, dc tactust Formale vero est carum moderatio, & in fines legitimos ζordinatio. z. Vitia Temperantiae opposita , sunt praecipue duo, nempe, I. insensibilitas, qua quis omnes corporis delectationes, etiam necellarias refugit. est ordinarie venia-le; mortale vero si ea . evitaret, ad quas sub gravi peccato obligatur, ut ad debitum conjugale. 2. In temperantia, quae quis voluptates gustus, dc venereorum immoderate appetit, rationisque, ac legis aeternae regulam, in carum usu, excedit; est ex genere suo mortale.

2uἀr. Io. An ornatus mulierum sit lieitui'

D eo. Ornatus mulierum honesius per se, est licitus 1. pro decore status sui. 2. Ut virum nanciscantur. 3 Ut propriis viris placeant; eis autem veniale, si sit supra. suam conditionem; & mortale, i. ratione finis pravi, si fiat ad luxuriam excitandam . Ratione scandali, praehendo aliis causam ruinae spiritualis. Vide de scand. o demolunt. 3.. Ratione causae suapte natura delectationem v neream .excitantis , ut nimia nuditas. 4. Ratione injuriae

propriae familiae ὀb excessivas impensas factae, vel alienae , propterca non solvendo debita , vel restitutionem

omittendo. Hiae: graviter peccant mulieres, I. se vane ornantes cum intentione, . vel praevisione aliquem inde ad libidinem fore commovendum. 2. Pectora, vel scapulas inhoneste denudantes. 3. Familiam excessyo corporis ornatu, ad gravem penuriam, reducentes. 4. Utentes fucis propter lasciviam, vel in Dei contemptum, ejus opus adulterando ; est veniale, si sat ex vanitate, vel fingendo pulchritudinem , ct nullum, si fiat ex justa causa, turpitudinem solum occultandi ex aegritudine provenientem. F. Utentes capillis alienis in finem luxuriae, Peccant tame u

232쪽

tantum venialiter, si fingant esse proprios , sne alia prava Circumstantia, vel fine; dc nullatenus, s sm liciter

ad ornatum moderatum, ut lana, lino, pellibus ani-lium , illis utantur, Divius; calathis mulieribus gallice Panter non ita quidem inventis, sortiter quoque a Confessariis resistendum, ut totaliter tollantur, vel lautem ad limites adeo angustos revocentur, ut nihil inde Pudori timendum . Taurn. dc de eorum uiu sicut de suis 3udicandum. 3. UtEntes larvii, delectationis venereae cau sta in se, vel in aliis excitandae; venialiter vero peccant, si sint. indifferentes, sine honesta causa utentes. 6. Vestimentis alieni sexus ex fine libidinis utentes, vel illis libidini, ves gravi scandalo occasonem praebentes; si ex levitate fiat, est veniale, & nullum, s fiat ex necessitate,

ve I justa causa. 7. Graviter peccant sucos, & larvas vendentes iis, quos ad graviter Uecandum usuros sciunt, devenialiter, vendentes probabiliter, nonnisi ad finem v ni aliter malum usuris, ibid. nullatenus Vero peccant, Vendentes, usuris, ad tegendam turpitudinem, ut placeant viris suis, eosque ab adulterio Tetrahant, Div. or

Choreae per se impurae ob gestus obscaenos, &c. sunt mortales; de se vero indifferentes, etiam inter per sonas diversi 1exus , sunt licitae, r. si filians non sit Religiosus, vel Clericus. a. Si fiant tempore laetitiae, uenuptiarum &c. 3: In loco non sacro, nec tempore. ossi Ciorum sacrorum. 4. Nec in die Festo, ubi viget prohibitio civilis, vel Ecclesiastica. s. Secluso periculo delectationis venerear, dc secluse animo, gestuque libidinoso. Vix tamen unquam a Consessariis permitti possunt; quia

vix unquam habent conditiones requisitas, Toti . Pont.

Hinc s graviter peccant i. Religiosi, & Clerici cum gravi dedecore sui status saltantes , ut in loco publico, &c. non vero si fiat inter se, honestae recreationis causa. a. Saltantes tempore Sacro , & divinorum officiorum, Cum notabili eorum irreverentia, & despectu, vel contra Ur Vem prohibitionem. 3. Choreas ducentes gestibus , tactibus dic. inhonestis, dc lascivis , dc harum spectatorea

eodem modo peccant. 4. Funambulatores, mortis Peric lo, se exponentes. i

Dico a

233쪽

diis DE VIRTUT CARDINAUBII

Dieo. Spectacula; si sint rerum turpium , dc ad pecatum provocantium, studiosa eorum inspectio peccatum di quandoque in eis tanta poteli libido adhiberi , ut sit mortale: alia vero de rebus utilibus, & ad vitam necessa-xiis, ut venationes &c. animum distrahunt; unde quamuis possit sine peccato eis intendi, christiano tamen poenitenti, sunt vitanda, ita S. Tham. iisque vix .ehristianus interesse potest absque peccato gravi, vel levi prout majus , vel minus , inde perisulu', sibi imminere adver

f Vner graviter peccant, Comoedias obscaenas , vel ad passiones graviter malas provocare, vel eas fovere selitas, exhibentes, vel iis assistentes; histriones sustentantes , iis laborantes proxime ad Theatrum spectantia, & talibus Comoediis publice notis, Communio Paschalis publice potita, est neganda, nisi verae conversionis fgna exhibeant, se consetas, si iamque artem, ac modum turpia exhibendi deseruisse, testentur; pro viatico videtur idem servandum, ac pro Communione Paschali; & in articulo mor-xie artem suam ac modum, turpia exhibendi , pro tempore futuro abdicare nolentibus, Sacramenta, ac sepultura christiana est neganda, Pontas quia censentur excommunicati, ac peccatores publici: in Gallia tamen prone- atione sepulturae christianae, accedere debet sententia Iu-icis, Pont. V. Commun. cas. 26.; non vero sunt prohibitae Comoediae, quae sunt de rebus honestis, de eorrectione morum pro exercitio studiosorum, ini in aulis Principum, vel ad decorem civitatis , populi recreationem , publicamque laetitiam , dummodo omnia obscaena remo

veantur . - .

. . .

si uarItur. Levia , is quotvisae sit Iustitia'

R. p. 1 Ustitia prout hic sumitur , est constans, & per . J tuae voluntas , jus suum , cuique tribuendi adaequalitatem. Alia est Iegalis, seu generalis , dio est virtus a

234쪽

st a. DE IUSTIT M. et ty

tus, frmans voluntatem privati. ad tribuendum Reipuatilicse debitum, ratione dominii alti, quod habet in peria Ionas privatas , & earum bona haec dicitur imperans, quatenus residet in Principe, & Magistratu , & dirigit

actus subditorum ad bonum commune, &exequens, quatenus residet in subditis exequentibus , quae ad bonum commune pertinent. Alia est particularis, quae ordinatur ad Personam singularem, V. g. civis ad civem, & dividitur in commutativam, quae est virtus moralis , inclinans privatum, ad reddendum alteri privato, debitum rigor sum , secundum proportionem arithmeticam, quae est aequalitas rei ad rem, v. g. pretii cum merce, solutionis cum debito; & distributivam, qnae est virtus moralis , inclinaris eum, qui communitati praeest , ad distribuenda officia , & iana communitatis, secundum proportionem geometricam, id est juxta cujusque merita, si si rmunerativa, vel ad irrogandas poenas juxta modum culpae, si sit vindicativa , unde improprie in Vindicativam dividitur , ruae est virtus , quae intendit aequalitatem poena M

a. sit Iustitiis fria. st

cui reddit , quod stricto jure ei est debitum di non vero Justitia distributiva, & legalis, quae reperiuntur inter. Rempublicam, & civem, quatenus est ejus pars: hinc ex solius iustitiae commutativae violatione oritur obligatio restitutionis, non vero ex distributivae, vel legalis, nisi commutativae socientur. Objectum materiale Iustitiae commutativae , est res , vel actio prout stricte debita , & adaequalitatem secundum proportionem arithmeticam reddenda. Obiectum Iustitiae distributivae materiale, sunt officia, munera, dc onera communitatis distribuenda ; & sermale prout sunt distribuenda, secundum proportionem geometricam, Vindicativae vero objectum materiale, sunt poenaedi somnale, aequalitas eum delicto; quia a qualibet primario, di sub his rationibus consideΦrantur. contra justitiam distributivam , commutativae simul 'sociatam, peccant eum onere restitutionis I. Magistratus ex odio, vel amscitia consanguineorum, aut ex negligentia , aliquos contra Regis mandatum Plus, quam

istis

235쪽

iuxta proportionem geometricam annuis tributis , alictis impositionibus onerantes, vel donum gratuitum secundum dignitatem distribuendum, vel Eleemosynas legatas pauperibus, certi loci, Vel ligna communia ex statuto , vel consuetudine secundum quantitatem tributorum , quae quilibet Regi solvit, dividenda, non secundum eandem proportionem, vel non iisdem distribuentes quia quilibet habet jus strictum ad suam partem , supposito mandato , statuto, vel consuetudine z vel non punientes eos , qui civium vitae, de bonis insidian fur, ut sua retinere , vel recuperare non valeant, quia ex ossicio, & stipendio ea impedire tenentur, ves ad ossicia non saltem dignos eligentes, ad damna inde secuta, tenentur Reipublicae, vel iis, quae ob eorum imperitiam damnum passi sunt; quia stricto jure bonum commune promovere, & damna subditorum impedire, tenentur. 2. Intimato concursu pro beneficiis, dignum digniori praeserentes quia ob pactum im .plicitum, dignior, jus ad illud acquirit. 3. Tributa, Uectigalia , vel gabellas . Sc. defraudantes, clam carnes, merces, &c. introducentes, & tenentur ad restitutionem , D ester , Cajet. LVI. Cabass. is alii communiter apud Bili. si quia peccant non solum contra Iustitiam legalem , sed etiam contra commutativam, cum sint jure stricto Principi, vel communitati debita , tanquam stipendia functionis regiae,

es rectae administrationis subsidia . Vide quae dicta sunt

de Tributis, in Tract. de Leg. 4. Civis privatus non impediens incendium sylvae communitatis, vel ne alii ligna in ea caedant, peccat contra Iustitiam legalem s non tamen tenetur ad restitutionem; quia non stricto jure ad id tenetur

2var. 3. Inter quos non possi dari Iusilia perfecta commutat ba

D eo. Nulla datur Iustitia persecta commutativa , nec distributiva , nec vindicativa , Dei erga creaturas; quia nulli creaturae poteli obligarist nec creaturae ersa Deum, nisi secundum quid quia non potest r=ddere Deo ad aequalitatem , & non aliis titulis dein tum nec inter patrem , & filium; dominum, dc mancipium a virum, & uxorem, qua tales: quia inter eos non reperitur persecta aequalitas , dc altereitas; si ius enim est pars patris, mancipium instrumentum, & possessio domini, vir, & uxor sunt duo' in carne una; potest autem inter illos dari, ut sunt personae privatae, dc quoad bona sibi propria.

236쪽

st a. DE IUSTITIA. art

iar. 4. , θ' quotvlιπ sit Ius , sint jλι- cies Iuris p Reo. x. Ius prout hic sumitur, est legitima potestas ad rem aliquam, vel functionem, vel quasi iunctionem, eu-jus violatio, injuriam parit; vel clarius, eii legitima potestas ad aliquid, ves faciendum, vel prohibendum , vel obtinendum , vel xtanendum, vel eo utendum, vel de eo disponendum, e jus violatio injuriam constituit; & dividitur in Ius in re , quod quis habet in re jam sua, &obtenta , dc in Ius ad rem , quod quis habet, ut ressat sua. a. Sex sunt species Iuris, nimirum usus, usu sfructus, servitus, habitatio, sis perficies, dominium. r. Vsus , alius est Iuris, qui est Ius utendi re aliena salva ejus substantia . Alius usus facti, qui est actualis usius rei alienae, ad nutum concedentis, revocabilis, hinc nec Ius strictum, nec dominium importat , & in rebus etiam unico actu consumptibilibus potest heparari a do- . minio; quia potest concedi actualis usus rei, etiam consumptibilis, sine dominio, ut cibi in convivio. 2. Ususfructus, est Ius utendi, dc fruendi rebus alienis, salva earum substantia. i 3. Servitus, active est Ius, quod quis habet in re aliena ,i ut sibi serviat, id est ut in ea aliquid fiat , vel non sat in suum commodum ι passive vero est subjectio rei alienae, ut aliquid in ea fiat, vel non fiat in commodum alterius , salva ejus substantia . Alia est personalis, qua res personae, vel persena rei obligatur . Alia est re iis, per quam res rei servit; haec dividitur in urbanam, quae praedio urbano; id est aedificio habitandi causa aedificato ,

vel horto ei annexo debetur , v. g. ut senestra in muro non aperiatur, vel murus non altius attollatur &c. & rusicam, quae praedio rustico ut est ager, Vinea, pratum, Pecorum habitaculum a domo separatum debetur, ut via, ictus, aquaeductus, dcc. in iis fiat . Aliae sunt servitutes in nominatae, ut sus aquam hauriendi , pecora ada-

qu di , pascendi &c. 4. Habitatio est jus habitandi

in alienis aedibus , salva earum substautia, possunt etiam aliis locari.

S. Superficies est Ius, quo quis alieni fundi superficiem Possidet, & ia eo aedificare potest ; superficiarius. habet dominium utile, de dominus sandi proprietatem.

237쪽

111 DE VIRTUT. CARDINALIBUI.

6. Dominium est principalior Iuris species de quo infra .

s. ut uomodo acquiratur Iur in re , , Itis ad rem λDiea. Ut quis habeat Ius in re, requiritur, I. rei existentia. a. Titulus, ut emptio, donatio, aliusve contractus. 3. Rei traditio; ad Ius vero ad rem sumsit titulus vi Ius in re tribuit actionem realem in ipsam rem, ita, ut possit repeti, ad quemcunque transierit; Ius ad rem ---ro, tribuit tantum actionem personalem in ipsam perseianam, quae obligata est ad rem, quam debet, ut ex emptione, traditione non secuta, vel alteri facta, vel ex alio

contractu.

Hine: equus actu possessus, & furto ablatus, potest repeti, ubicunque inveniatur; quia pollidens habet Ius in re, non vero emptus sine traditione, dc postea alteri traditus, sed emptor solum potest venditorem in judicio in sequi, ut iacta cum secundo emptore conventione eum restituat, vel pro injuria satisfaciat.

2uar. 6. Ad quid teneatur Uuarius , o ructuarius , is quomoέο fu ructus acquiratur, is amittatur Dies. Usuarius tenetur, Io rem integram servare. 2.

Non uti re concessa, nisi ad suum usum quotidianum pro se, & sua familia. 3. Prohibetur concedere usum, vel partem alteri, vel fructus ejus donare, vendere, dcc. s cus tenetur ad damna. Usu fructuarius vero tenetur, I. rem integram servare, & ad modicas ejus reparationes, di de damno sua culpa proprietario illato. a. Non vendere, locare, donare, &c. Usumfructum alteri sine consensu proprietarii, bene autem omnes fructus, &jus utendi, servato sibi usu fructu. 3. Solvere onera rei fructiferae, ut tributa, dcc. Ususfructus acquiritur. r. Legis dis- pqsitione; talem habet Pater in peculio Filii adventitio.

2. Privatorum voluntate, ut testamento, contractu , dcc.& amittitur, a. morte Fructuarii. 2. Destructione rei. 3.

Praescriptione a domino directo. 4. Elapso tempore pro Usu fructu fixo. In Gallia etiam morte civili , ut damnatione peremptorie ad mortem, vel ad carceres, triremes , vel exilium in perpetuum, vel ultra novem annos, o professione religiosa. Hine et . Usuarius equi, sylvae, agri, domus, &c. non potest percipere pullum ex equo , nec vendere fructus agri tibi non necessarios, nec ligna ex sylva, nec Iocarz

238쪽

Ω. DE DOMINIO. ara

domum; & locata comburatur quacunque Iocatarii culpa, tenetur ad damnum .mne 1. Usufructuarius potest percipere, Vendere, &c. in grege lanam, lac, foedus, Sc. in fundo foenum, segetes, lapides, &c. arbores caeduas, gallica bois laillis λnon vero arbores grandiores, nisi valde vetustae, vel inutiles essent, nec fructi seras, bene autem earum fructus: idem aedes inhabitare, vel locare, &c. tenetur tamen, ugregis collective sumpti Usumfructum habeat, r. in locum capitum demortuorum alia ex foetu , quem percipit , submittere; non vero si singulorum capitum divisim se Usufructuarius. In locum demortuarum arborum, aut vitum alias 'plantare in sylva, vel vineis; non vero, si arbores vi tempestatis snt eversae; nec sunt Fructuarii , sed proprietarii. 3. In aedibus varvas facere reparationes, ne pereat rei substantia, tributa, & alia onera eis annexa solvere.

DE DOMINIO.iaritur. r. ctui . , quotvtix sit Dominium, Titutas ,

Θ Possessio 'x. Γ Ominium est duplex, jurisdictionis, quod est

legitima potestas gubernandi suos susditos liberos ; oc Dominium proprietatis, quod est jus disponendi de re tanquam sua, nisi lege, aut pacto prohibiator, sic debitor pacto , & pupilli, ac minores Iege prohibentur alienare hona sua. Dominium proprietatis aliud est Plenum, ac perfectum , quod est jus disponendi de re sua, ct fructibus ejus tanquam suis. Aliud non pIenum, se imperfectum, quod est jus disponendi, vel de sola re, revocatur directum, vel de solis rei fructibus, δc dicitur utile. Aliud est Dominium altum, quod habet Princeps, vel Respublica in bona privatorum pro bono communi. Aliud humile, qu6d quilibet habet in rem suam. a. Titulus est radix, unde jus, vel Dominium orituT, ut emptio, vel alii contractus, & est triplex, r. Verus squi

239쪽

10 DE VIRTVT. CARDINALIBUI.

tui est a parte rei. a. Coloratus, qui bona fide creditueverus, licet ob desectum latentem sit invalidus. 3. Prae, sumptus, qui ob temporis diuturnitatem a jure praesumitur intervenisse.

3. Possessio alia est facti, quae est apprehensio rei corporis, animi, & juris adminiculo, a. dicitur corporis, id est per pedes, vel manus, ct haec dicitur apprehenso vera; vel oculis, scriptura, aut instrumento, accipiendo clxves &c. & haec dicitur ficta. a. Dicitur animi, & juris, id est animo possidendi, vel retinendi, jure non prohibente possessio alia est juris, quae est jus insistendi rei tanquam sitae non prohibitae possideri, &haec est triplex,

nimirum, I. civilis, qua res corpore, & animo apprehensa. solo animo retinetur, ut ab absente a re sua. 2. Naturalis, qua res corpore, & animo retinetur per se, vel

per alium, & haec firmissima est. 3. Naturalis pure, quaxes ab alio civiliter, seu animo possessa, haturaliter, seu coUore occupatur, sc fur occupat rem ab alio animo

possessam, de haec infirmior est civili, & licet injusta sit,

sussicit tamen, ne ab alio, dc saepe nec a Domino deturbetur sine auctoritate Iudicis. His additur civilissima, quae 1bla legis dispositione , etiam .ab inscio , absque corporis, Ac animi adminiculo acquiritur, sic haeres parvulus, d functi haereditatem possidet. ι

Dico. Rerum, quae 1ub nullius actu sunt Dominio, ut ferae, pisces, gemmae, &c. acquiritur Dominium occupatione, dc apprehensione; rerum vero, quae sub alicujus sunt Dominio, acquiritur, vel volente domino donati Ne, testamento, venditione, vel alio .contractu ; & nolente domino tripliciter, videlicet, i. Jure Gentium, ut res captae bello justo. a. Sententia Iudicis, ut Pro crimine, vel damno ad restitutionem obligantis. 3. Auctoritate legis, ut Praescriptione; unde ad rerum transerint tum D minium de uno ad alterum tria requiruntur, nempe, I. titulus. Σ. Traditio. 3. Possessio, exceptis quibusdam casibus, in quibus traditio non requiritur, nimirum: I. in rebus donatis, venditis, aut relictis civitatibus, Ecclesiis, & ad alias pias causas. 2. In Beneficiis, pro quibus sufficit collatio, dc acceptatio. a. In haereditate, dc te meo, pro quibus susscit additio, ea acceptando verbo, vel facto. 4. In donatione sub conditione alimentorum, qua

240쪽

qua non servata, Dominium rei donatae revertitur ad di nantem sine traditio e . ΩPar. 3. Ωisomodo acquiratur θ am reatur Pils D. Ρruinam sint illius esti erus λDIeo. Possessio acquiritur apprehelisione vor vel ficta. vel ei vilissima, ct rerum mobilium amittitur tripliciter i. voluntate possessoris . a. Amissio tae rei. 3. Furio, & rapina; rerum vero immobilium per consensum , dc negligentiam prioris possessbris alter uni nota excludentis . Ei techiis possessionis sunt quatuor . i. rem posesiana praescribere . a. In pari, conditionem meliorem reddere postide tuis, modo sit in bona fide . 3. Causare Proesumptionem pro PD1 sessiste. 4. Ut possit rem litam tueri etiam armis , dc ab- . latam in continenti repetere , i alvo tamen moderami. elnculpatae tutelae . fruar. 4. 2ι inam Dominium habere possint 'Dico . Deus , & omnis creatura liuellectualis , etiam parvuli, perpetuo amentes, peccatores , dc insideles sunt

Dominii capaces ; quia hallent rationem , & voluntatem saltem in actu primo, quae radix sunt Dominii. Tourn. dc quidem Deus , & Cliristus , ut Deus habet omnium re rum Dominium persectis limum , dc ut homo rerum spiritualium super omnes homines, dc Angelos temporalium vero habuit in actu primo, dc radicaliter, di in actu secundo, in quantum ad finem supernaturalem fuit necessa rium. Angeli, dc doemones Dominium habent suarum actionum, non autem proprie rerum corporalium . Homo innocens Dominium habuit i. omnium creaturarum in se

riorum post lapsum vero , & rerum divisonem solum

certarum juxta distributionem . 2. Libertatis . 3. Fam ae , quam tamen non potest amittere cum praejudicio tercii , vel scandalo proximi. 4. Vitae spiritualis non vero tem poralis, di membrorum, saltem persectum, sed tantum u-.tile, dc jus defensivum ; in directe tamen illam potest exponere , tit serviendo pesti seris , vel miles in bello . s. Altersus hominis, non quidem jure naturae, sed iure gentium ; quia potest ejus servus effici , vel voluntarie seipsum vendendo , vel ex justa necessitate ratione nativitatis ex serva ; quia partus sequitur.ventrem vel in poenam delicti, vel ratione iusti belli, vel jure paterno , ob gravem necessitatem vendendo filium 3 sed non nis cum pacto retro venditionis , si ad meliorem statum redeat ; ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION