Antiquitates Hebraicae vindicatae ...

발행: 1724년

분량: 321페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

acerbissima eaede in populum defaeviebat: nee obf eranti deferendam arbitratuae, cum inservientem reis ligioni nudis peribuε aduantem videret.

UII. Huius historiae notitia ad Iuvenalem perve-xn. ως. msse videtur, qui de Berenice canit: -- Deinde adamas noti mus, ct Berenises

In digito factus pretiosior: hunc dedit olim Barbaruae ineestae, dedit hunc Agrippa sorori, Observant ubi fessa mero pede Sabbata Reges, Et vetus indulget senibus elementia porcis. Vetus Iuvenalis Scholiastes haec de Agrippa Augusti nepote, & sorore ejus Iulia, intelligit. Sed optime

observarunt viri pereruditi, hoc omnino capiendum de Berenice Agrippae Regis sorore, quae nudo pede ad Flori tribunal accessit. Erravit tamen Juvenalis, cum Judaeos dicit sua Sabbata mero, hoc est nudo, de observasse. Nemo enim putet hoc unquam 1 Judaeis factum. Est enim, & semper fuit, ab eorum moribus alienissimum. Quantopere a γε νοmas absit Sabbati superstitiola observatio, videre est iniri. Synagoga Judaica magni Buxtorfit, e qua patet Jue p. tr. daeos Posius, quam ut incedant nudipedes, omni- α bus vestibus sabbatinis se induere, ut Sabbatum vel vestium luxu honorent. Sed erroris hujus origo facile indagari potest. Apud Iudaeos olim fuerunt varii jejuniorum dies. Praeter diem expiarionis, qui singulis annis, ex lege Mosis, jejunio celebrabatur, quatuor publica jejunia, singulis annis indici solita,ri .. ex Zachariae vaticiniis colligi potest. Verba haec sunt: vm. s. ποῦ ' 'π Π X uer nn cim τ- du

212쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM LIB. II.CAP. IV. 187

O jejuniam decimi, mensis, erit aomus Judae, in gaudium, O in laetitiam, O in solemnitates praeclaras. Ex eo loco enim etiamnum Iudaei quatuor jejunia publica, & solemnia, Propter Calamitates, .&amictiones, quae illis diebus olim ipsorum patriabus contigerunt, celebrare solent. 'ideri de his potest Synagoga Iudaica magni Buxtorfit, qui de singu- xe. lis agit prolixe. Sed praeter ea jejunia, quae singu-2 Iis annis, stato tempore, recurrebant, alia adhuc saepe indicta, pro re nata, sunt. lis temporibus, quibus solemniter j unabant, nudis pedibus incedebant Iudaei. Hinc Iuvenalis, cum accepisset, nudo pede ad Flori tribunal accessisse licronicen, quoniam in usu apud Iudaeos erat, ut jejunii tempore incederent nudipedes, errore sui acui, Sabbata ab ipsis regibus mero pede, id est nudo, observari cecinit. Scilicet, cum Iudaei, non ipsisSabbaris, hoc est si ptimo quoque die, quem religiose colebant, sed jejunii diebus, nudis pedibus incederent, id accepit Juvenalis perinde, ac si Sabbatis id ipsum observarent. Eadem ratione, qua errorem alium a veteribus commissum si mus, qui Sabbatum jejunio celebrari a Juclaeis volunt. Hanc communem quondam opinionem fuisse, non inepte quis colligat ex his Iustini verbis: Moses, Da- masena antiqua stiaria repetita, monrem Synan occupat , quo septem dierumjejunio, per deserta Arabiae cum populo suo DIigatus, cum tandem venisset, δε-ptimum diem more gentu Sabbatum appeltatum, in omne aevum jejunio sacravit: quoniam riga dies famemitru erroremque Anierat. Eundem errorem passim Poetae, qui ludaicam gentem exagitant, errarunt.

213쪽

Et non jejuna Sabbata lege premet.

Mara. Martialis:

z ε' tauod j6unia Sabbatariorum h. e. Iudaeorum, qui Sabbata jejunio celebrant. Idem ipse Augustus apua Suetonium putavit: Ne Iudaein ψ.I quidem, scribit, mi Tiberi, tam diligenter Sabbatis ejunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis duas bucceas manducavi , priusquam ungi inciperem. Sed nihil a Iudaeorum moribus magis alienum est, quam Sabbatum jejunio celebrare. Diserte Maimonidos: NI .a'. Pnn Prohibitum es jejunare in Susbato.

bis.. eo. Im O in Iudaeorum ritualibus, etiam hoc nostro tem- pore, legitur, genio indulgendum Sabbati die. Iucundas quoque aliquot historias, hoc est, ridiculas fabellas, quales nempe dignae sunt cerebro Rabbinorum, in Talmude suo habent, quibus voluptas & deliciae summus Sabbati honor cile probantur. Vidcri potest Tractatus Talmudicus m . sive de Sabbato, quem Sebastianus Schmidius Latinum dedit , itemquea,..uὰ quae Observata sunt in Synagoga Iudaica magno Bux-- . ν- torsio. Juxta haec instituta R. David Κimchi dicit: ΘςM-n ' IRI mum nun ςNn 'at ard ii ii. I ta 'u' - -Prdeceptum a Frmativum est pascere corpuε die Sabbati , cibis dulcibusis bonis se exhilarare, ut viscrimen sit inter reliquos dies O festum. Quare nunquam Iudaei Sabbata sua jejunio celebrarunt. Unde, ncque in sacris monu

214쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.II. CAP. IV. I 89 mentis, neque in Iudaeorum commentariis, ullum hujus moris vestigium occurrit. Sed & hujus erroris origo patet. Veteres, cum a Iudaeis crebra jejunia servari viderent, etiam putarunt ipsum Sabbatum, id est, septimum diem, quem religiose colebant, jejunio celebrari. Optime hoc observavit Magnus Casau nus: Romam, inquit, qui norant crebra ab iis u- --. Iurpari jejunia, cum praecipua castimonia Sabbatum AEVς-76. ab iisdem celebrari viderem, ignari morum 6- gentis , idsibi temere persuaserunt. Uti vero ex crebris Iudaeorum jejuniis putarunt Romani etiam Sabbata

jejunio celebrari, ita Iu venalis, qui sciebat Iudaeos diebus jejunii nudis pedibus incedere, id etiam de Sabbato sibi persuasit. Hinc, cum historiam de Bernice referret, quae nudis pedibus coram tribunali Florum deprecata est, cecinit:

Observant ubiferia mero pede Sabbata reges. Haec cum sint certissima, nescio cur vir Doctissimus Johannes Braunius Iuvenalem defendere , ac si a Criticis sine causa inscitiae accusatus esset, voluerit, B L. Lao& Sabbata apud Iuvenalem de jejuniis explicarit. p Postquam monuisset, Iudaeos in die expiationum, itemque tischa be Ab, nudis pedibus incedere, & ad haec sibi videri Iuvenalem respexisse: Ergo nudo pede, inquit, observant Sabbata, id est, jejunia. Fraesertim diem expiationum, qui vocatur I tar, quasi diceres, Sabbatum quietis. Levit. cap. xvj. uod υelim Criticos observasse, ne Juvenalem Im- poserum inscitiae accusarent, quas per Sabbata inteMκ et, diem illum, qui guus hebdomadibuae re-

currit , id es , diem Saturni, quo die sane non jeju-

215쪽

rso ANTONII B Y N A E Inabant, nee etiam nudo pede incedebant. Sane Iuia venalem Sabbata dixisse jejunia , non credo facile Probaturum esse quenquam. Vocant quidem ludaeiciem expiationum tum Im , sed tam doctum fuisse Iuvenalem qua ratione quis adstruete Cum Augustum, Iustinum, Petronium, aliosque plures, in illo errore fuisse, Iudaeos Sabbatum, Id est, septu. mum diem observasse, ut diem jejunii, ignoret nemo, nescio cur sibi quis persuadere conetur, aliter putasse Iuvenalem, quam Iudaeos Sabbata, id est, septimum diem, qui singulis hebdomadibus recurrit, nudo pede observare. Nam, uti alii errarunt, qui Iudaeos Sabbatis jejunia servare existimarunt, ita Iuvenalis erravit, qui festa Sabbata mero pede observare Reges dixit, quod optime Critici monuerunt.

CAPUT QUINTUM. I. Luctus is dolor variis signis proditus. I I. H

braei in luctu incesserunt nudu pedibus. III. In loco Mich. I. 8. d lex peccarum Graecorum intem retum. I U. Calceu captivos Poliare veteres δε- liti. U. Obscurum locum Ier. D. 2 s. male quidam ex hac consuetudine exponunt. V I Noura tinus Dei explicatio. Ull. Ob luctum mortui nudu ρ dibus incesserunt Hebraei. U I I I. De eodem ritu ex mimonide plura. I X. Ex Suetonio, morem fuisse apud Romanos, at in Itineribus essent discalceati, observarunt quιdam non recte.

ΙNgens moeror, qui animo Concipitur, vel ex Reb. publicae calamitate, vel cx ejus, qui nobis charus

ae erae

216쪽

og CALCEU NEBRAEORUM LIB.II. CAP. V. I ierat, acerbo interitu, sicut vultu proditur, & aspectu, . ita externo quodam ritu, ac signo, ostensus semper fuit. In privato, itemque publico luctu, videre est priscos, passis crinibus, coma discerpta, intonsa ha ba, scissis vestibus, cinere conspersos, passim incedere, ut dolorem, qui ipsos coquebat, & versabat sub pectore fixus, externo squalore indicarent. Pleis ni sunt de his ritibus lugentium omnes libri, plena omnium monumenta, ex quibus multa jam dudum

collegerunt viri eruditissimi, & inprimis, qui de luctu & ritibus lugentium librum singularem edidit,

vir celeberrimus Martinus G erus. II. Calceos etiam neglexerunt Hebraei, & nudis pedibus iverunt, cum aut Rempublicam gravior quaedam calamitas opprimeret, aut ereptos sibi charos lugerent. Illustre est Davidis exemplum, qui in magno moerore, fugiens arma filii sui Absalomi, ascendit montem olivarum, dit H-rcia sens , capite operto , ct ipse vadens discalceatus. Scilicet, Hierosolyma pulsus a rebelli filio, cum signis variis dolorem animi, ex prisco more, indicaret, etiam 'l ' discalceatus fuit, licet per viam arduam ,& asperam, se reciperet in desertum. Eodem modo ac apud Florum, ob imminens a Gallis periculum,

Virgines smul ex sacerdotio Vestae, nudo pede fugien- alia sacra comitantur. Equidem scio viros longe eruditissimos Isaacum Casau bonum, Benedictum Bal duinum, Johannem Braunium, & complures alios, ad religionem referre nudos Vestalium Pedes, & e X cisti. M. hoc loco colligere, Uirgines Vestales nudis pedibus sacrificasse. Hoc utique certum haberem, & indubitatum, si aliunde constaret nudis pedibus vestales

217쪽

is1 ANTONII BYNAEI, Virgines sacra fecisse. Exhibuit nummos Guilholmus Choulius, qui Religionem veterum Roman dis . rum ser mone Gallico descripsit, unum Lucillae , alte-8 rum Faustinae, in quibus visuntur Uirgines Vestalestu' y saera facientes, qualem etiam dedit vir omni elegantis doctrinae genere politissimus, meus, quod mihi duco gloriae, quondam doctor, Iohannes Georgius Graevius, qui ex nummis, & monumentis antiquis, tactis. Florum illustravit, ex quibus, licet non evidenteror. videri possit an sacra sua peregerint nudipedes, colligere tamen est proclivius eas nudo pede non sacrificasse. De Vestae Aede quidem canit Ovidius: :

ψ. iv. Huc pede matronam nudo discurrere vidi. Sed id ad certum religionis, aut superstitionis ritum , referendum omnino est. Quare Uirgines e sacerdotio Vestae, non quod alias solerent esse nudipedes, aut nudis pedibus sacrificarent, sed ob luctum &sumismum periculum , quod a Gallis urbi imminebat, qui fusio exercitu jam moenibus Upropinquabant, nudo pede fugientia sacra comitase videntur,. plane uti Olivarum montem rex David discalceatus ascendit. III. Si Graecos sequimur interpretes, aliud exemplum de nudis pedibus ob luctum publicum -- , Ι curret apud Micheam. Commemorat ille Dei judicia, quae Samariae imminebant, dicitque: DNr VP

Verba vero interpretes Graeci reddiderunt:

Propter hoc planget, O lamentabitur , ibit discalceatas Dissiliaco by Coral

218쪽

DE C ALCEIS HERRAEORUM LIB.II. CAP. V. sileeata, ct nuda. Scilicet pro μ' , in quod in He. braeo est, & sociatum notat, ha ni αν 'ν - , di cauear a. Ad quod verbum notavit Cyrillus: H' θ

Nuditas autem, o viscalcear ιο , captivortim histram designa t. Sed duo in hoc Ioco Graeci interpretes peccarunt. Primum, quod haec verba referunt ad Samariam, quasi ea plangeret, & Mutaret, & incederet nuda, cum verba Prophetae sint, qui haec commemorat de Ie ip . Alterum, Quod Hcbraeam V cem vertunt cum proprie s otiar amnotet, ac de laceris, & scisis vestibus, dicatur. Nisi cui magis placeat, Prophetam dicere se incedere hoc est expertem consilii, prae animi dolore. Quo sensit apud Jobum ea vox usurpatur, dum dicitur: qui consulios incedere ' ναν, hoc est, absque mente , expertes consilii , facit. 19'. IV. Recte tamen notavit Cyrillus,

δεικνυειν , discalceationem cartivorum habitum ostendere. Soliti enim sunt veteres, non tantum vestibus, verum etiam calceis, spoliare captivoS.

Docet hoc illustris locus, qui in Annalibus legitur. Pehah, Rem aliae filius, Rex Samariae, Judaeorum 1. . centum & viginti millia ceciderat uno die, & ducenis xxvii3.ta millia captivos abduxerat, & spoliarat. Hos cap- 'tivos, non tantum vestibus, sed etiam calceis, spoliatos ex eo videre est, quod, ubi monitu Prophetae Oded reducerentur, diserte dicitur: p'

rum nomina sunt expressis, ct acceperuns evirvos, atque ex praeda vesiverant omnes nudos, ct ealce-B b arunt.

219쪽

is ANTONII BYNAE Iarunt. Aeque clare id ostendit hie insignis apud Is iam locus. . Dicit illi Deus: po pπin Gnnm D

cum a lumbis tuis, ct calceamenta tua totis de pedibus tui . Huic mandato paruit non invitus. Itaque 'tar se πν' fecit sic, eundo nudus. HQc vero signum esset Aegyptiis, atque Cuschaeis, similis disia Calceationis, cum captivi abducerentur ab Assyriae Rege. Ita enim explicat, & mysterium pandit ipse Deus. ἐ' n vi a

Auemadmodum ambulavit Ierυω meus Iesaias nudus, O discalceatus, tribus annis, signum ct portentum

super Aegrpto ct C chaeis: sic ducet Rex Moriae

captivos AegUti , is exules cistaeorum, pueros, se senes , nudos, discalceatos. Iam Abrahami aevo Cum morem usitatum, non absurde quis colligat ex ipsius dicto ad Regem Sodomaeorum, quo negat Ii' ex praeda accepturum, 'VI: vi ci Ποῦ assis usque eorrigiam calcei. U. Ex hac veterum consuetudine exponunt viri eruditissimi obscurum quendam apud Ieremiam locum. In eo graviter populum increpat Propheta, quod a Deo defecerint, a quo tam multis tamque variis be- I. u.1s neficiis fuerant cumulati. Tandem vero hoc monitum subjungit: NIX 'π ara Nam C Arceperim tuum a discalceatione, O euttur tuum a siti. c.6..ὰ Captivitatem praedici putant docti interpretes, in b. t. quam nudipedes abducerentur. Ita Sebastianus Caastalio: Gυe ut commitas, ut tibi in captivitatem nudic pedibus procul eundum sit. Et Magnus Cocce-

220쪽

DE CALCEIS HEBRAEORUM. LIB.II. CAP. V. I9sjus: GHonet imminere deportationem, ut nudipedes, w.MO in siti, deducantur in aliam terram. Ego vero : ..ta non video hanc genuinam esse Prophetae mentem. Persistere Prophetam in Metaphora cameli, & onagri foeminae, extra dubium omne est. Hinc necesse est, ut hoc monitum pariter sit metaphoricum, a re simili desumptum, quo deterret Israelitas, & eos avocat ab impudenti tibidine, prout ad haec verba Optime notarunt Belgae interpretes. QVod confirmat s.lia./responsio, quae subjungitur: σκIr 2 4 ..t T re riR r 'nanN Et rixisti, desperatum est, Non: nam diligo alios, ct eos sequar. Quasi dicant:

frustra mones, & laterem lavas, id nunquam Praestabimus, diligimus enim alios. Hoc itaque monitum est, non quo capsivitas praedicitur, in quam nudis pedibus, & in siti, procul eundum esset, sed quo a foeda libidine, hoc est Idololatria, populum deter

VI. Hunc sensum miror non vidisse tot interpretes, qui abeunt in alia omnia, quorum sententi neque referre, neque examinare libet. Superiori libro, M. duorum commatum, quae praecedunt, sensum dedi,

ut quidem opinor, verisimillimum. Camelum juniorem , Π 'ν , quae circumit vi, δε- , Camelum foem inani esse, quac catulire incipit, & oestro libidinis percita huc illuc vagatur, maris potiundi gratia, docui prolixe Scilicet Propheta qui cum meretrice comparaverat Iudaicam gentem, quae in lupa nari prostat, & cuilibet se prosternit, quo magiS aP- pareat rei foeditas, eam comparat cum camelo juniore, quae libidine flagrans quaerit marem. Sed ea

metaphora non contensus, etiam onagrum vocat P

B b a pulum

SEARCH

MENU NAVIGATION