Januarii Parrini j.c. Neapolitani Colloquia nunc primum in unum collecta. Quibus accessere Belvederius sive Theatrum et Dialogi varii argumenti

발행: 1759년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Ι ΟΣ

Simo , qui res urbanas diuturna meditatione complexus /es, ea lumma capita nobis indicare ,' ne quaedam a me, postmodum crimineris, ProPter dissicultatem esiis praeteris

SIM. Dissicile opus narras, quod sane non extemis Poralem operam , sed longam acremque requirit inqui. sitionem. At, ne quli hodie effugias , aggrediar ad opus,& si omnia assequi nequivero, pleraque tamen exponam. Sex praecipua divitum genera , ut quidem videtur modo, in Civitate sunt. Primum hercle genus eorum est, qui te stamentis , atque hereditatibus ditescunt: secundum meriscatores complectitur: tertio ii continentur , quibus aliqua publicae privataeque rei Procuratio obvenit: in quarto orensis turba est; quintum aleatores absolvunt ό postremi veniunt thesaurarii.At at praeterieram imprudens mirabile quoddam genus hominum, qui quum in sordibus & octo tota vita iacuerint, divites tamen repente Per civium Ora -- litant , in quibus mehercis maxime soleo obstu scere . Haec modo velim mihi enucleate explices r si aliud quid postmodo succurret, requiram . FORT. Quum inclic veris , illico satisfaciam . SIM. Incipe hoc iam. FORT. Ex testamento divites bifariam dividemus , Simo; vel enim proPinquorum , ct consanguineorum hereditatibus divitias nacti simi et vel amicorum , ct extraneorum liberalitate. SIM. Probe hoc quidem. FORT. Illos meo favore opes assequi tu certe non dicis, abiurdum etenim emt. SI M. Cur non dicam Z Immo eos quammaxime . FORT. Iam ego tribunal conscendam , album pro nam, interdicta, actiones me daturam pollicear, fascesque Pra

torios mihi iubebo paruus anteire . SI M. Quid istuc sibi vult Z FORT. Quia Praetoris munus est , eos qui agnati ne , aut cognatione juncti sunt vocare ad propinquorum morum bona possidenda. Quod si tu me hike retus praesi-d re arbitraris, extra ordinem urbanam mihi provinciam

demandas, iasque invadis, quod Populi Romani fuit .sIM.

122쪽

SIM. Non urgebo amplius: ne me a Praetoria aequitat e traducas ad iuris civilis laqueos, ac subtilitatem . Alterum , quaeso, ex testamento divitum genus exequere, Primis in sanguinis jure quiescentibus. FORT. Invita , fateor , invitum te ad ius civile traham. SI M. Quid ita ZFORT. Lex est in duodecim , quae Patri familias super Pecunia sua liberam esse testandi legandique potestatem iubet . Cur itaque , si quis amicum heredem scribat , aut quippiam legalsit, id non Romano, sed meo iure faciet pSI M. Faciat quantumlibet civili jure: nunquam vero , ut illum potius , quam me scribat, ab aliquo jure descendet, nisi tuam improbitatem admisceas . FORT. Ea vero , Simo amoris , & grati animi lex est ;qua nescio an in Populorum scitis , & rerumpublicarum legibus sint ullae firmiores. Iis etenim paerumque morientes bona sua relinqunt, quos in Iumes dilexerunt . Adde heredipetarum mirificas artes, testatorum coecam ultimi illius temporis trepidationem, magna simulati amOris ludibria , familiarium dolos, captatoria, ct quand que supposita testamenta. Inspice, Simo , diligenter genus hoc, statim patebit , minimam in eo difficultatem eΩΦ ; nec tam unquam ignotus heres scribetur , quin, si rem attente perpendas, facile intelligatur , qua potissimum

causa scriptus sit. Uerum permodicus mouo hac in re est labori Vix etenim unum, aut aIterum invenire est, qui hereditatem ex amici testamento ceperit: nisi Grtasse eos in hoc numero recensere velis , quibus tabula quaedam , aut vastu Ium quoddam argenteum relicta sunt, codice sive

perpauci . Nnuit olim , Simo , tonuit inter honestos gra ue sque viros in bene moratis civitatibus praeclarus huiusmodi mos . Nam tunc temporis piaculum fuisset, quos quique optimos amicos habuerat, iis . nminus heredes

posset instituere, unciOIam non aspergere , nec legat si Item honorare et ne si testamento eos neglexissent, vivi amicitiam viderentur mentiti esse. Nunc alio res vertit ,

alii

123쪽

alii proris lic minum mores . Quare nil minus verendum est , quam ne nimis multi , quod quidem ad hoc attinet , tibi videantur fortunati . SI M. Mehercule te austu Ito luis hens, Fortuna , de novis hisce hominum motibus , di de prisca probitate graphice disserentem , & nisi ea modo res

ageretur , cui nil ciccet Praeverti, Sane possem vel integrum mensiem libenter de his audire. Attamen de omnibus sertunis meis nunc agitur; nec nisi patratis consiliis, acceptisque a te, quas tamdiu iam de pereo , divitiis , alio mihi licet sermone , aliisque cogitationibus animum meum oblectare . inare exhausta iam hereditatum causa, te vel ad mercatores, Vel ad thesaurarios conser. FORT. Itaque thesauros ag8rediamur . SI M. Haec mihi maxime omnium compendiaria ad ditestendum videtur via . Nec cuique te amicam magis , atque obstquentem fuisse existimo,quam iis,quos hoc modo ditasti. Etenim vix animo posistim comprehendere istorum incredibilem Iaetitiam, quum in extrema rerum omnium Positi necessitate, atque ad summa jam consilia adducti , derepente vel ollam quaminpiam , vel dolia quoque integra omnis generis pecuniae repleta sub Qco alius demssa , alius Qb neglectis ruderihus , alius alibi ex inseerato conspexerunt. Mihi saepetentata haec militia iit, nec aedes suerunt ullae, ubi ha bitaverim , quin pene a mndamentis exstiderim , dum ocis cultissimos , atque obsturissimos quosque augulos perstru tor; parietes omnes, qui altius a Iiquanto , & raucum quiddam percussi retnarent, per dio, secum, laquearia , pavimentum disturbo . Quinetiam aliquando in aliena praedia , quasi in expeditionem quandam, cum omnis generis serramentis noctu prosectus sum, inani usque , atque infelici labore . Nam modo me canes Per avia atque incoin ita praecipitem latrando egerunt,dum opus Perficerem: modo standi dominus alicunde m bito exortus , quasi nocturnum furem me comprehendit, probeque tergino , lafiiste dolatum, vix post biduum dimisit jejunum, & vibici

124쪽

Iorhus ampliter variatum. Aliquando, quod quidem, Fortuna, aegerrime tuli, alte defosIa humo um lain in eo essem, ut, ad quemlibet ligonis ictum ivlgorem auri videre initii viis derer, corbesque jam quamplurimos ad illud avectandum

Parasiem , innumerabilia subito cornua ex illo scrobe mia. hi apparuerunt, ut omnia ab urbe condita omnium anti. matrum cornua eo in unum locum , quasi ad spectacuIumi quoddam , convenisse viderentur . Et, si tibi aliqua est c ira veritatis , Prosecto nullum mortalem unquam fuisset confitebere , qui crebrius hac in re tibi risum excusserit , .

quam ego , qui plane indefessus in ejusmodi expeditionibus sui. FORT. Pol ego nunquam antehac tam volens, Ii-hensque risi, ac modo me ridere cogit stultitia tua . Si M.

Quid , malum, adeo stulte dixi , mulier sapientissima , , ut verbum estis mare non possis Prae ritu Sane tibi pruriunt scapulae . Iam vero non desinis i Non desistis tFORT. En jam destiti; iam non amplius rideo. At Pace

tua , Simo, prorsus in mea potestate non fuit, ut risu ab in inerem , quum narranti tibi Praec Iaram illam militiam tuam , rubentes istos ac minutulos oculos prope ardere

cernerem, frontemque stiperciliis mirifice suspendi. Et tanto hercle magis , quod a tam seria facie , & mere philosophicis rugis aliud omne debueram expectare, quam, assiduas fossiones , & servile illud , ac Iaboriosum opifi-icium . SI M. Mihi ego fodi, mihi laboravi: non haec tua . curatio est . Illud quamprmum te jubeo dicere, cum ammihi tanta diligentia incassum cecidit ; nonnullis vero

aliud omnino agentibus evenit, ut in auri montes imis prudentes inciderent: spero te cachinnos istos tandem re- .

pressuram, quum intelligas, de re undequaque difficili tibi dismendum esse. FORT. Quaero ex te , Simo , siquis ad

arcam tuam furandi animo accesserit , quid in ea censes: illum repei turum , idne , quod tu inibi servas , an quod omnino in arca non est y SIM . Inveniet profecto, quam ibi servat uxor croceam Pallam , amiculum Puniceum m

125쪽

quod ei quondam avia nuptiale donum misit, attrita quae

clam cal amenta , caric Praeterea. panem , ae salsamen inti nescio quid : plane , Fortuna , parum omnino Praedae praedatoribus .FORΤ. Aurum Uero cur non invenieti SI M.

Scilicet , quia non est. FORT. Fur iste igitur , Simo, non

quod ego ei fuerim adversa aurum in arca tua repertui usnon esset, sed ideo , quod tu nullum unquam ibi reposuisti. SI M. Per Iovem non alia de causa.FORΤ. Cujus eringo me criminis postulas,si quum tu in iis locis foderis, ubi thesaurus non erat , aurum non invenisti Z Nam ut tu reperire posses , oporiebat alium quempiam nummos ibi antea defodisse . SI M. Oportebat id quidem et verum ut ego ad cornua , ille ad argentum deserrentur , fortuito

equidem evenit, non prudentia , non consilio , non necessitate . FORT. Illud libentissime do , non consilio , nec prudentia id accidissB: at ridiculum est , quod humano consilio non accidit , id continuo affirmare nulla de causa evenisse, qua si uni homines rerum omnium esse mices causae essent: quod quidem totum est arrogantiae ac superbiae vestrae . Atque ut hoc elucescat magis , age inspiciamus, quid tandem sit casius iste , cui tu unice niteris. Mihi quidem videtur , id casum vos appellare, quod sic evenit, ut vel non evenire , vel aliter ρο- tuit accidere . Uel uti quum quis agrum colendi gratia fodiens thesaurum reperit , vel quum sagitta alio defertur , ac animo segittarius intenderat., ct deinceps eodem Paeto in omnibus. SIM. Docte rem tenesi. FORT. At nisi incognitas opiniones in animum passim

admittere vestra esset consuetudo , epol , ut sexcentis erroribus careretis , ita hanc de casti sententiam penitus explosissetis . Etenim omnino Verum est, certis mOtibus, ct actionibus certos necessario effectus respondere; dinaturali quadam colIigatione, ac necessitate, quum actum, aut motum est aliquid , continuo id sequi, quod ei motui , atque actioni naturale ac consUnum est. Has propter leges, quae Diqiligod by Cooste

126쪽

quae siem per atque ubique locorum eaedem sunt, quum campanum aes malleo percutias sonus editur . , quum vitreum calicem eodem serias malleo , is frangitur ἡ quum aquam vase contineas, quasi solida stabit , quum estu clas , ea statim di iuuet. 1 isdem legibus, eademque necessi

tale causarum , ne singula Percurram , reguntur uni Uer

sa . Quum igitur quas terram fodit , ut cominus tein cum agam, Simo , necessarium est , quod occultum erat, ac sub terra latebat, siublata desuper humo , in i cem proferri, sive lapides ii sint, sive aurum, sive cornua: Nec quia vobis preciosius lapide est aurum, Natura ideo leges mutat suas, atque hoc altius, di accuratius strvat ac continet, illum facilius prodit , atque educit . Sed aequo omnibus jure , aeternisque legibus immota vestris opinionibus non immutatur . Itaque , etsi aliud cogitavit homo, aliud reapse evenit, attamen id evenisse certum est, quod aetio, quod motus requirebat. Nec enim sagittam delata esset, quo casu vos striisse dicitis, nisi eam vel ita sagittarius pruden sine , an imprudens , nil prorsus ad rem impulisset, vel alia quaepiam objecta res deflexi Guet, ita ut alio aerri non posset . ut vero tu in eum locum incideres, unde quisquilias meras effoderes, ille alter ol- Iam auri plenam, id sane non sortunae , neque Naturae

peccatum est r Uerum ut cogitatio, Sspicio , aut opportunitas quaedam vos impulit, ita in diversa ivistis, &quisque id invenit, quod inveniri necesse erat. Quem ist- ur tu cassim dicis, eum nequaquam casum ect intelligis, Simo , sied stupiditatem atque ignorantiam tuam . SI M. Quasi me gelida perfuderis , i a totus horreo , & frigeo; lingua palato haesit, mens nusquam est mihi. Nunc hemcle Proram, ut aiunt,& Puppim amisi, nee quid agam,quid dicam scio. FORT. Huit Simo, vix unum, & aIterum divitum genus percurrimus, ct desiperas jam i Erige te,

caetera erunt sortasse meIlara . GI M. Heu me miserum lHaec maxima mihi spes fuerat ; nec quicquam a teo a tanto. Disitig Corale

127쪽

Iog tantopere mihi expetebam , quam thesaurum . Nescis quid sit, sine ullo labore, sine ulla expectatione , sine cura, sine molestia momento temporis ditescere . O rem mihi optatissim ain o Simonem miserrimum i FORT. Oh secro , Simo , quid agis y Nullumne eiulandi finem Oetes t Ah pudeat senem . . . . SIΜ. Ego tibi hodie iugulum illud dentibus hauriam, pessima , ct Iinguam istam

purissimam minutatim concidam; quae mihi querelaram etiam se latium adimis. FORT. Plora, luge, afflicta te , ut lubet, quid enim ad me Z Ego quod indecorum senectuti tuae.videbatur , tam fracte ac muliebriter queri, ideo ut desisteres hortata mm; caeterum age quod Uis . SIM. Ut composito loquitur vultu, venefica l ouis ei non crederet 8 occidam ego te hodie , si vivo. FURΤ. Ego

edus te, quae tua fides est , servaturum confido , nec isthaec dicta me terrent. Nunc , si videtur, cernamus caetera . SI M. Cernamus. FORT. At quid potissimum tSIM. Nunc ignavissima es, omnia nescis. Age, excute mercatores. FORT. At quid tibi Brtunae oyus videtur in mercatoribus Z SIM. Toti scilicet tuum opus issint a capillo ad pedum unguiculas. Tu Qrdidos ac tenues homines , ubi in mentem venit, ab avito luto ad summum extollis divitiarum cacumen . A tunica , Sc vili sicco evehis ad purpureas togas , dc Qblimes cothurnos: divitias, honores, nobilitatem, regiasque iis uxore& quandoque dilargiris. Tutum mare , ac Placidum PraebeS ,

Piratas a riis , maximarum rerum ΟΠΠOrtunitates offers,& quicquid inceperint, continuo reddis effectum . Contra , eadem, quum libitum est, Coelum, Mare , Terram misces , humana omnia turbas, rerum ordinem inuertis, ut infelicissimi cujuspiam conatus retundas: naUes in brevia , & syrtes impingis , merces corrumpis , earum Pre

cium ex insiperato minuis, atque, ut uno Verbo rem ab Glvam, velint nolint, in Per tua eos cogis vivere Pauster

tate. Nec tibi turbandi hic finis est. Eosdem illos, qui-

. . s. hus

128쪽

hus tantopere ad iraVeras , nonnunquam derepente affli-

es, ct securos , ac fidentes prosternis ; illosque , quius maximopere ad Uersata sueras, immutata nulla de causa voluntate, abiectos erigis; atque ita hos illis , illos hisce , perpetuis vicibus iubes in clivitiarum possessione

succedere . Isthaec, o fortuna, tam aperte tua flant, quam

hice oculi, hae manus siunt meae . Quid taces t propera, viden' ad oesistera stere 2 FORT. Ne verere , Simo ; non oc-eidet hodie sol, quin hinc discesserimus , rebus omnibus inter nos undequaque Reractis . Huic vero disputationide mercatoribus maxime assinis est ea, quam habuimus de bellorum eventu. Mercator etenim Duci similis est , qui, pro industria ac Prudentia siua, rem ut plurimum bene, aut male gerit. Μerces sunt militum loco, quae aperite seligantur ac tempestive locisque suis emptiones venditiones de his instituantur, magnis plerumque bolis,

certoque lucro mercatorem auctant. utrique vero, Ducinimirum , mercatori , communes ii casus sunt , quos fortunae tribuitis; Uenti, tempestates , pluviae, rebusque gerendis momenta quaedam adversa, vel secunda. utque Duci diximus, casibus his sapienter moderanti, prospere eventa cadere, eodem pacto si mercator se sieliis prudenter commistrit, ita ut quamminimum ab istiu modi rebus ea , quae gesserit, Pendeant, spem sane Per. raro negociorum exitus fallet. ini talem se praestat non hercle Brtuito ditestet. Qui vero imperite, atque ostitanter rem administraverit, nec, quum aliquid gerendum suscepit, bona malaque diligenter circumspexerit, occasionibus pariter instare ignorans , ac vitare contraria, hic sine impulsameo , ipsemet ultro concidet. SIM. Dederim ego lubens , nonnulla a judicio , ac industria mercatorum Pendere ζ Uerum , ut omnia ab his praestari possint, id uero nunquam assirmem . Qno enim ingenio, qua arte mare ventosque obsequemes emcient y opportunitates excitabunt vendendi, emendique Institorum, ac negoci

torum s

129쪽

IIo torum, quibuscum commercia exercent , fidem retine.

hunt Z Haec talia fiunt, ut longe exmperent humanae industriae captum . FORT. Praetereo , haec ipsa nonnihil propter hominis prudentiam , vel imprudentiam magis, minusve ossicere ἱ cominus orationi tuae instabo . Vide quo te contentionis aestus abripiat. Quid fortuna, vel te Iudice , peccaverit, si non ex fide in littor pecuniam tra.

ctaVit i Quid Z Si amicus quispiam male Aerendo rem Patrimonio citiemas est, unde jactura accidat mercatori Nil per Iovem, Simo; nisi surra etiam , perfidia , fraus,

hisque similia lihi videntur sertuita. Praeterea doceri a te cupio, quomodo alicujus rei caritatem ego alicubi em ciam, scilicet, ut alumnorum meorum merces plurimi veneant: utque eadem Vilitatem , ubi libuerit, inducam , ne , quos ego odi atque aversdr , Iucrentur . Haeccine, ut ego faciam, Simo i O puerilia deliramenta i Mare vero non sertum , non casu agitatur , sed ventis , sed siu periorum corporum impulssi; horum autem aeternae, ac naturales sunt causae. Vos Verri ideone mare ventosque N turam ciere, atque agere arbitramini, ut minuto cuipiam homunculo naviculam lucelli causa exercenti faveat,

aut negocium acin ip O suavia ac ridicu Ia capita i Amabo , quid hic diutius tempus disperdimus y Taedet me Proserio, nec ulterius sine stomacho his de rebus loqui possum . SIM. Nec ego audire, si me obstcres . Scire tantum a te cupio , an etiam a te si steges conversionem illam , quae nonnunquam divitibus istis accidit; ut, postquam Q mmas opes consequuti sunt, decrestere paullatim incipiant, postremoque ad paupertatem regrediantur. FORI . Iam paucis rem istam conficiam . Nunc rerum o dinem hominum indoles in divitiis parandis, ac dimittendis Plerumque servat. Paupertas primo existit ; quae quum ingeniosum , di cupidum hominem nacta est , acri-hus eum stimulis agitans , oeconomiam colere , ae indu striam intendere adigit; unde continuo divitiae progim

130쪽

nmntur ι his nobilitas comparatur ἰ qua parta , fastus,& inertia subingrediuntur; haec patrimonium exhauriuri,& reni ad sua initia reducunt. Inde ea vicissitudo eli, quam tu divitibus instare mirabaris et quae tangioribus , aut brevioribus perficitur intervallis, prout eorum est ingenium , qui di Witias Parant se & amittunt. Credo nil te ultra quaerere . SI M. Prorsus . FORT. Uisne igitur alio sermonem transferamus ' SIM. Quod quidem felicius mihi eveniat, quam Praeterita . Seu nimium timeo a fabellis tuis, Poetria . FORT. An tu fabulas reris , quae diximus t SI M. Non videntur, at sunt fortasse. Astum , & malitiam tuam maxime metuo . Nunc uero inspiciamus eorum vias, qui publicae privataeve rei administratione ad divitias perveniunt . Hos quomodo dileg expone , nam ego juxta cum ignarissimis sicio FORT. Horum hominum a me ad Mercurium tutela est transferenda . SI M. Cumam Z FORT. Quia generotiisti, Mercurio authore, pecuniam publicam quasi suo jure , siquidem publica est , in sitos usus aUertunt et seri

vatam autem, ut amici, quorum sunt omnia communia ,siurripiunt: vel potius freti naturaet legibus , quibus nulla stat rerum dominia, nisi occupantium , rebusque Occupatis incubantium. SI M. Optimo nimirum jure. FOR. Cui optimo iuri ut resisterent,recuIatu de Residuis,Tutela'Negociorum gessorum , ct tot hujus generis acti ex in exerunt Romanae leges . Num me diutius inter tagaces istos retines Z SI M. Nil moror, I quo luhee, si videtur, ad forum. FORT Nescio cur praecipuum quoddam Eenus divitum effeceris ex forensi turba. Namque & Medici , ct Architecti, & universi, quibus ingenium divitias parit, in eadem sunt navi; nec cur tu ex tanto num ro unos omnium Iurisconi Itos stlaeteris , intelligo . S M.

Ut eate dissimu Ias i quasi sit aliquid , in quo magis imo 2-rium elucescat tuum , quam forum . Quod mediusfidius

vere fortunae Euripus appes lari posset Nam quia tibi ego

SEARCH

MENU NAVIGATION