장음표시 사용
621쪽
& illi, qui de scriptoribus ecclesiasticis ege
runt, quorum notitiam debemus Io. ΑΝ-DREAE Bos IO & THOMAEITTIGIO..
X. Breuiter commemoratis principiabus scholasticis, instituamus quoque, indolem logicae scholasticae perspicue eXponere, quippe quam plenius intueri ac cognoscere posu- . mus, si de ipsa philosophiae huius ratione videmus generati m. ' quisquo igitur, qui genuinae sapientiae & ingenio & mente operam dat, merito censet, illam scholasticani cum vera philosophia nihil habere commune. Videamus, quid efficiat Verum, rectum ac genuinum
philosophum, id quod in duobus momentis Positum est, prout omnes disciplinae, adeoque etiam philosophia duplici ratione postlint
considerari; psrtim ratione rerum, de quibus tractant; partim Vero ratione formae, qua diasciplinarum naturam prie se habent. quod ad res adtinet, philosophus tales proponere debet, quarum cognitio vim habet ad felicitatem nostram, siue internam, siue externam; siue huius, siue alterius vitae promouendam, adeoque eius muneris est, se abstinere. a momentis inutilibus, quaestionibus disputationibusque vanis ac ieiunis. sed Vero quem fugiat, quam plenissimae scholae horum doctorum ineptiarum fuerint,& quam cumulatissima monimenta illorum quisquiliis sint 8 ERAs Mus notat haec portenta scholasticorum: illa demum,
622쪽
inquit, magnis es ictaminatis theologis digna putant; ad haec si quando incidunt, expergi-icuntur scholastici, nutu quod instans in generatione diuina in num plures in Christo sciationes ' num possibilis propositio: pater odit fialium' num Deus potuerit suppositare mulierem, num Hubolum, num asuum num cucurbitam, num Alium y tum quemadmodum cucurbita fuerit contionatura , editura miracula , meenda cruoly quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo corpus Chrisi pende-hat in cruce Θ s num eodem tempore Chrisus homo dici potuerit s num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum y iam nunc 'famem stimque praecauentes. sunt innumerabiles λε λεσχι- his quoque multo subtiliores, de instantibus, deformalitatibus, de quiri ditatibus, haceeitatibus, quas nemostsigit oculis Usequi, nisi tam θnceus, ut ea quoque per altisis
as tenebras videat, quae nusquam sunt. absurdas quoque quaestiones proposuerunt, quumque de istis acriter in utramque partem uisputarint, saepius non solum ieiuna; sed δι impia, quae maiestati scripturarum diuinarum aduers, sunt, sua sibi fecerunt, id quod A D A- Mus TRIBBECHO v I vs ita hac quaestione: si mus aut aliud quodcumque brutum hosiam consecratam arrodat vel comedat, quid de corpore Christi sat ' copiose demonstrauit. atqui eadem ratione Veram ac genuinam philomphiam, cuius Veritates nobis aditum ad felicitatem patefacere debent,corruperunt,quinetiam proscripserunt, suaque ingenia ac pecto
623쪽
ra impleuerunt nugis, quisquiliis, ineptiis,
quorum disputationes ac certamina de voci .hus tantum instituebantur, atque erant λογο- . ut ostendit sAM VEL NEREM FE
s Ivs. y quodsi autem philosophiam conside ramus ratione formae, qua ad artem disciplinae adcommodata xomplectitur genuina princ pia & inde deductas consequentias, ille nomen ac laudem veri philosophi tueri potest, qui partim ratione intellectus libertate cogitandi eo, quo decet, iure Vritur; partim volunta- . . tem ab assectuum vinculis liberat, ut non so- ilum prospiciat hac ratione intellectui; sed M, Istudia & voluptas veritatum, item animus istas Iaduersus impetus pratie sentientium defen-. idendi fortiter. gignantur. quodsi ita est, si iuti est,scholasticos ne ullam philosophicae lau- ldis partem tenere posse, merito censemus. lnamque si ipsorum spectamus inrederisum. lquem excolere & ad formam sanae rationis, rqua omnis nititur philosophia, redigere de- lbuissent, iste plane corruptus, ac in tetras tene- hras inscitiae. falsarum opinionum, atque er- trorum deductus erat, qua Conditione rebus philosophiae haud consulere poterant. pria zmum enim nimio studio auctoritatis cum Ari- r- stotelis, tum ecclesiae romanae tenebantur,hoC- que morbo laborantes haud apti erant ad Ve- ritates propagandas; sed fidem quamdam phi- losophicam,quae omnem veram philosisphiam l. frangit atque euellit, introducebant. Aristo- iteles tum eligebatur 'erpetuus dictator philo- i
sophicus, ac Veluti Papa ecclesiae philosophi-
624쪽
ME PROGRESSU AC PATIS LOGICAE. s9r
Cae, cuius auctoritate omnia metiri solebant,
adeoque propriam iudicandi facultatem penitus opprimi patiebantur. quin etiam ista aet te bonae litterae 1 epultae iacebant ac tanta lin guae graecae inscitia erat, ut Aristotelem graecum haud intelligerent; sed ut versionem sacri codicis latinam habebant pro norma; sic Aristoteles quoque latinus, a graeco multum discrepans erat, quem veluti oraculum philosophicum 1equebantur. erant autem 1chola tici homines sacri de maximam partem monachi , quos tanta superstitio, tanta coeca erga Pontificem romanum pietas Occupauerat, Vequidquid postularet commodum atque ambitio Papae, pro perfectissima haberent veritate, sicque& haec auctoritas omnem cogitandi li-hertatem tolleret. deinde discrimen inter i men gratiae ac naturae haud obseruarunt, ac scripturas sacras cum philosophia perturbarunt, quod iterum duplici ratione fiebat, partim obiective; partim formaliter, ut his meta- Physicorum vocibus utamur. obiective dum egerunt in philosephia de eiusmodi rebus, quas tantum sacer codex sibi vindicat, nec ullus homo naturalibus intellectus viribus cognoscere potest, quales sunt mysteria fidei Christianae, etiam momenta philosophica indisciplinas theologiae intulerunt. formaliter vero philosophiam cum theologia confundebant, quum illam theologiae ancillam esse ex istimauerint adeoque in doctrinas theologiae haud inquisiverint ac placita ecclesae, abiecto lumine rationis. promiscue vera habuerint, id quod plane absurdum est. nam si theologiam
consideramus veluti disciplinam in sormam
625쪽
artis redactam, vae nitatur suis principiis ac Contineat conclutiones, subest quoque legibus philosophiae, inprimis artis logicae . si quidem theologus de veritatibus cognoscendis, probandis defendendis sollicitus esse debet, quae sine beneficio logicae haud praestare potest. aliud est sacer codex; aliud vero theologia; ille dependet ab auctoritate diuina & plane errorum immunis est; haec vero efficitur inge . Di reumano, atque omnino periculo errandi exposita est, ut theologus quoque pariter ac philosophus in errore versari possit, nec errores theologici ac philosophici 1ua natura disserant. quapropter putamus, quaestionem il-- - lam: num philosophia sit domina, an ancilla theologiae Θ nullius esse momenti, siquidem philosophia ' est eruditio . generalis, cuius species sunt theologia, iurisprudentia & m - Gicina, si theologia ut disciplina arte humana Concinnata consideratur. quae duriora fata philosophiae quum euenirent,atque omne studium veritates cognoscendi esset abiectum, quid mirum, quod voluntas scholasticorum sedes fuerit prauarum cupiditatum ac perditissimorum assectuum , quae corrupta mens semper sequitur corruptum intellectum, pro-- ut omnis virtus nititur veritate, atque omne vitium errore. qui hanc miserrimam scholasticae doctrinae faciem uberius cognoscendi desiderium habet, ille legere potest E R AsMV M
626쪽
alioSque. nemo autem Operi huic ita, ut d cet, adhuc satis fecit, siquidem omnes generalia tantum vitia doctrinae scholasticae eorum que caussas indicarunt, ac multum operae in historia eorum litteraria consumserunt; in ipsas autem eorum doctrinas specialeS, earum- . que inter se nexum nemo inquisiuit, quale studium omnino esset optandum. etenim hac
ratione posset demonstrari, quod scholastici non solum in inutilibus fuerint versati; sed de impiis sententiis, quae accedunt ad atheismum, qui manifeste in illorum monimentis deprehenditur. g. XI. Scholastici dialecticae summum statuerunt pretium, quoniam obseruabant, se non posse carere hoc instrumento, quum doctrinas facras defendere atque cum aliis disputare instituerent. Ob quam causam multi quoque Arabum ad culturam huius artis sunt excitati, de quibus Verba A B V L F Α R A III memoria digna sunt: coetus doctorum Baserae
subi entium dixit: religionem polyutam esse es mixtam erroribus nec ablui ac mundari posse, ni philosophiae Ue; a Prentes, ubi coniuncta erit philosophia graecanica re religio ara- .hica, tum demum consecuturam ste Arionem. qualis autem fuerit scholasticorum dialectica, Acile ex iis, quae de eorum philosophia dixinius generatim, colligi potest. sequebantur Aristotelem male intellectum, nec adhibebant' vires proprias intellectus, praecipue iudicii, si
ne quo nihil praeclari in hac disciplina effet
627쪽
potest. sic errores ac defectus Aristotelis haud emendabant; sed augeban , quum multas ipsius bonas meditationes minus assequerentur, ac magis vocabulis horridis, quam rebus delectarentur. namque abstractionibus nimio studio dediti erant, quas saepius adeo subtiles fecerunt, Vt praeter nomen nihil concipere Potuerint, quo factum est, ut eorum logica scripta plenissima sint vocabulorum inanium a brutorum, quibus nulla inest vis significandi. disputabant multum ac copiose de praedic mentis, praedicabilibus, de principio indiu duationis, de radice futuritionis, de suppositalitate, personalitate & aliis huiusmodi infinitis nugis. quas mentis notiones, si modo quid mente sua concipere potuerunt, proponebantharbaris, obscuris ac portentoris vocabulis, qualia suntpabsionabilitas, ampliationes, eo sentiationes, futuritiones, potentionabilitates, virtualitates, femineitates, besseitates, equeia rates,petreitates. perstringit illos iure ac me
quando dicit ; quis ferat tot vanas inutiles Eigladiationes: deformatitatibus, haecceitat Bus, quid itatibus, intentionibus Iuppositionia fus, exponibilibus, reduplicatitiis, particularia fationibus suppositis, mediatis es immediatis, complexisVincomplexis,breuiter,tot intoleramaeis subtilitatibus, cum quibus si Cleanthis aut cisippi argutiae una cum Daphitae, Euthτὰ mi,Dionstodori circumuentiunculis componan-σur,penitus crassae rusicanaeque turae sunt. a qui talis philosophia, quae inanium abstractio-
628쪽
DE pRoGREssu AC FATII LOGICAE. sysnum portentis, obscuris vocabulis ac duriori- .hus verbis abibluebatur, saluti ecclesiae romanae satis erat accommodata, quum erroreS maiori specie defendere ac propagare; plebi autem fucum secere possent. i quid multa P talis erat scholasticorum logica, ut ista nihil aliud, quam doctrinam de syllogiimis ad vitam praeheret, in qua dies noctesque ingenia sua exercebant, ac in variis figuris mouisque syllogi morum grammaticam quamdam delectatio
QRER MANN haec notat vitia logicae scho
o: I) snem re partitionem logioae regulatam
. έ ment theorematum praeceptorum neces .fariorum is peropicuorum , seae semper quaestiones inanes.fructu cassas vel sm per As istotelis textu vel Hypani summulas in infinitum mouJaut. 3) in i a logica logicam nemigant, meta
phdifica multa cae spe phasica admisce
praecepta inania confingant de suppositionibus, amplificationibus, restrictioniabus, appellationibus distributivis, de inri cipit & desinit, de differt & infinito, do ita & sicut, de ascensu & descensu, in qui hus omnibas parumst boni succi, nec alia unde hae ina iis ae praeceptiuncularum inanium farragines natae Aut, quam quοι otiosa ingenia nec praecepta nec inum i quendi habueriuri . s
629쪽
- g. XII. Speciatim doctrina de
magna atrociaque bella hiter scholasticos e citauit, qui praecipue in duas sectas nominatium & realium sese diuiserunt. nominales putabant, uniuersalia illa genus, speciem, differentiam, proprium & accidens non existere nec in re ipsa habere fundamentum, cuius opinionis auctor creditur RVCELINVs, qui uniuersalia nihil esse, quam flatum vocis docuit. quam caussam praeceptoris discipulus PETRvs A BELARDVS egit, nisi quod proflatu vocis ista adpellauerit colyceptusAn ca- ω,ita ut duo nominalium fuerint genera,quois xum alterum uniuersalia non nisi flatum vocis, hoc est nomina esse contendit; alterum ea mentis potius, quam linguae sermone abselui existimat. atqui hinc explicandi videntur. nil a nominalibus distinguunt concepturies, a i1ta adpellatione prius genus; hac autem po sterius indicant: posthac GVILIEL Mus' O C c A Μ v s sectam hanc renouauit atque instaurauit, cui utrumque, uniuersalia esse αconceptus &nomina, placuit, qui& a sectatoribus suis ob hanc caussam dictus est venerabitis inceptori nec solum adpellati sent nomianales; sed de verbales , terministae , connotatia sae, moderni, recentiores Peripatetici, nis ui ιν- rei doctores, noui philosophi, tirones. anno salutis christianae Μ CCCCLXXIII. Ludovicus. XI.edicto publico damnauit omnium nominalium doctrinam, cuius copia producitur a G ADRIELE NAVDAEO; illi autem, qui post occAMvM sectae huic addicti fuerunt, com-
630쪽
stere ac in re ipsa habere fundamenta, qui post Abelardum soli tenebant imperium nec nisi post ibertum magnum diuidebantur in Tho-mistas, qui dominicani ordinis,& Scotistas,qui
Franciscani erant. IACOBUS THOMASIVS
singulari industria demonstrare elaborat. quid nominalibus & realibus commune fuerit cum Platone, Aristotele & Stoicis. Plato enim ideas suas produxit, velut eorum, quae sensupercipimus, eXemplaria, quae essent tanquam ivniuersalia ante res; contra quas disseruit Aristoteles, ac ipsa uniuersalia quasi rebus immersa tradidit; stoici autem existimarunt, Vniuersalia tantum ab Operationibus intellectus de-
Pendere, quorum veterum doctrinae Varia r tione Comparantur cum sententiis modo nominalium ; modo realium, conser S T E P Η Α-NVM CHAVVINUM. 3 quod si ea,quae de hae controuersia sentiamus, liceat eXPonere, neque sectae nominalium, neque realium plane favemus. etenim in uniuersialibus, de quibus lisputant, considerari debet partim iptorum natura; partim fundamentum. natura sua sunt abstractiones mentis, nec ita, Vt mente concipiuntur, in ipsa re existere possunt; fundamentum autem illorum in rebus singularibus positum est, id quod ex indole omnium abstractionum patet, quam si scholastici habuissent perspectam, tam grauissimas haud excitassent lites. g. XIII. Antequam historiae huius mediae