Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 949페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

antiquioribus iam P H I L o, discipulus C L I T o-Μ ACHI teste STOBAEO philosophum similem esse medico dixerit, vide THOMAMsTAN LEIvM; ex recentioribus Vero VIΝ-CENTI Vs PLACCIus indoinina ad mores spectante eundem tractandi modum sit secutus; venerandus tamen BuDDEus istum multo magis ornauit, atque ad omnes philosophi ae partes adplicauit. alii ipsam logicae doctrinam eiusque finem fundamenti loco posuerunt, ac diuiserunt istam in logicam theor tisam & practicam quarum illa tradat praece 'ina de veritate cognoscenda; haec autem Dstendat, quomodo praecepta cum in medit xione, tum communicatione veritatum debo ant adplicari: atqui haec diuisio placuit C H R I-

epim parte theoretica disserit de modis inueniendi & iudicandi verum, eamque istrum dividit in duas sectiones, quarum altera naturam demonstrationis altera probabilitatis persequitur; parte autem agit de meditatione synthetica & analytica. adhaec illustris THOMAsius in introductione ad philosophiam aulicam prudentiam ratiocinandi diuidit in partem communem, quae exhibeat doctrinas ad omnes eius partes speciales pertinentes ; & propriam, quinque ratiocinationis momenta Considerantem meditandi , proponendi, intelligendi , iudicandi & contradicent di. quam diuisionem instituerit Io. CLAV-BER Gius, iam superioribus λ exposui

mus. . t e

742쪽

g. V. Ρlacet nobis illorum diuisio, qui logicam diuidunt in partem theoreticam & prata

cam. theoreticam autem iterum diuidimus in duas partes, quarum altera estgeneralis, ac tra- .dit partim docti inam de veritate generatim p partim media omni veritati, siue sit certa; siue probabilis, cognoscendae necessaria, quo spectat doctrina de recta ratione veritatis subiecto; de sensione, veritatis in genere primo Principio atque ultimo criterio ; ac de idea, Veritatis in genere principio secundo & criterio proximo; vel Deetalis, quae ostendit m in dos speciales inueniendi&diiudicandi verum Cum certum, quo spectat doctrina de defini-.tione ac diuisione, de enunciationibus, de Variis modis ratiocinandi; tum probabile. ad Partem practicam autem pertinet doctrina de

l meditatione ac ratione veritates proponendi.

instituamus igitur, has doctrinas ex historia-a rum monimentis illustrare, atque initium capere a doctrina de intePectu humano, de quo plerique logicorum nec sine rationibus agunt. i intellectus aurem humanus duplici ratione debet considerari: primum secundum indolem

suam naturalem, qua est tantum facultas cogitandi; dei te secundum institutam per regulas atque eXercitationem culturam, qua est facultas bene 'cogitandi & dicitur recta ratio, quod utrumque hac historia respiciamus. quod ad prius momentum adtinet, quum in-l tellectus humanus consideratur ut lumen Π 'turale, duplex quaestio illustranda, quarum al-

tera est: quid sit hie intesiectus ' cuius indoles quum sit spiritui propria, ex eius operationii bus patet, quibus cognitis, apertae quoqueὸ

743쪽

fiunt ipsius facultates, a mibus operationes pendenti quapropter difficere necesse est,

quid de utroque senserint pnilosophi, id quod

haud diligenter a doctoribus logicae antiquis siit expolitum. nec pro sua opinion in quam de indole animae humanae ingressi fuerant, 'quidquam bene ac recte poterant cogitare, aut meditationibus adserre, ouod ad ornandam iuuandamque disciplinam logicae robur haberet quoddam, quum animum humanum ex mente diuina haustum tractumque ἔ wr pus autem ac materiam mali fontem esse exiti- .marent. quae opinio animis praecipue Plato-mcorum ac Stoicorum erat insita; ac Aristoteles eiusmodi sententiani de intellectu agentefouebat, quae impietatis plenissima ac tam magno philosopho penitus indigna. plerumque tres operationes intellectus numerantur,

plex apprehenso, iudicium,ssit gismus siue inscursus, quibus alii addunt quartam, dum, siue dispositionem ; nec desunt, qui &

hunc numerum amplificant, quae controuersia nulliuis est momenti, ac ideo a multis agitata, Vt rationem tractandi logicam tuerenturi rectius

staque sentiunt, qui omne id, quod in intellectu fieri solet, cumis siue sensione; tum

ambire siue cogitatione, modo memoriae, mo-

do ingenii, modo iudicii abiblui putanti no

tum est, quod s C NOL As T I cI triplicem ani' mam vegetatiuam, senstiuium & rationalem esse sibi persuaserint, ac putauerint, quod me-ina sungatur sensione eXterna atque interna,

ad quam posteriorem pertineant sensus communis phantasia & memoria, qua doctring bem auctant actiones di passiones intellectus, liqui-

744쪽

dem phantasia & memoria non sunt passiones, qualis emensio; sed actiones intelleictus. m moriae autem duplex officium adtribuunt, species omnes sensibiles iudicatas atque cogntatas, tanquam depositum recondat'seruet, easque, quum opus fuerit, expromat; ac phantasiam vocant , quae species a sensu communi pereeptas vel a se formatas diutius retineat, ac inligentius examinet. tandem sensus communis ipsis est, qui omnium exteriorum sensuum species adprehendit, a se inuicem aescernit O cognoscit, quae definitio fatis declarat, quam obscure sibi & perturbatim mente sua

proposuerint sensum communem, compostum ex sensione & iudicio. animam ratio natem a vegetatiua &sensitiua ita distinguunt, quod ita instrumentis corporis haud utatur,

cuius intelleinu sit saevum animae species in-υPisibiles inredigens, cognoscens atque diiudia 'cans. recentiores philosophi quum obser- Varent, quam male, obs re ac confuse doctrina haec ut tradita, siue voces hae scholasticorum diuersas subtantias, siue diuersas facultates debeant significare; pro officii sui ratione

istam reiecerunt ac de Aia, quae maiorem veritatem utilitatemque prete se haberet, coepe--Tunt cogitare. atqui labore hoc functus est CARTEs Ius, quamuis haud feliciori successu, quando de indole animae, ac speciatim quO-que intellectus ita sensit, ut grauissimis atque apertis erroribus, etiam si accuratius istos inspiciamus, impiis opinionibus se implicuerit.

namque Primum putauit, naturam mentis humanae contineri in cogitandi viribus; dein-

745쪽

ryx DE PROGRESSU AC FATIs L NICAE.

te vero posuit duo cogitationum genera,quarum aliae sint actiones animae, id est cupiditates voluntatis; aliae vero passiones, Per quas ipsum intelligit intellectum : quin etiam persitast sibi, omnes actiones animae nostrae esse voluntatis, siquidem dicit: eupere, auem fori, Uirmare, negare, dubitare junt inversi movi volendi. cuius confusionis 1lamma in eo sita est, quod cogitationem perturbauerit Cum sensione & motibus voluntatis, siquidem ita 3

scribit i sed quid igitur sum' res cogitans;

qui es hoc y nempe dubitans, intelligens, a 'firmans, volens, nolens, imaginans quoque essentiens, quae verba magnam produnt Consi sionem. etenim si vox cogitare apud Carte- sum notat & passionem & amonem,est nomen duplicis fgnificationis, quod Cartessius, quum naturam mentis absolui cogitatione existimat, minus potuit adhibere, nisi ipsum essentiam animae aequivocam statuisse dicere velimus, ut quod esset absurdum. sic igitur cogitatio Ggnificatami actionem, ex quo sequitur sensionem, quae passio est, haud 1peciem esse cogitationis ; aut passonem, hinc etiam ex Cartesisententia cupiditas voluntatis minus reserri potest ad cogitationem, siquidem existimat, actionem animae tantum pertinere ad Volunt tem. quid multa ξ quisque vi sensionis a ' que experientiae certior reddi potest de Cartesii errore, quod intellectus semper patiatur; Voluntas vero agat, nosque non intellectu; . sed voluntate iud icemus de rebus. atqui constat cx superioribus, quod Cartesius iudicium

746쪽

retulerit ad voluntatem, quod etiam ipsius seu oatores fatentur disserte. ID. CLAVBER-GIvs dicit: vulgo iudicium referunt ad intesiectum; sed male; LvDOVICVs dela FoRG Ε: bene distinguamus duarum harum primarum s principalium potentiarum , intesiectus cs voluntatis, notemusque quousque se extendant fines earum ac limites, attende, quo quando concipimus rem aliquam, e. g. cogitationem, conceptus, quem de ea habemus, est actus nostri intesiectus, boc es potentiae, quam habemus percipiendi . verum quando porro ex omnia hus Egis, quae in ea percipimus, assentimur, cogia rationem non esse extensam, a sensus illa, quem damus, es actus nostrae voluntatis, non minus, quam quum indicamus, rem aliquam esse bonam aut malam, nosque propterea in animum inducimus, eam sequi aut fugere : adde A N T NIvM le GRAND, 3 PHIL ARET VIM , ' WITTICHIvM, F aliosque Philosoplitae Cartesii aestimatores. quam falsa sit haec sententia, aperte ex iudicii indole, propria sensione atque absurdis conclusionibus, quae inde se- quuntur, patet, Vt non necesse esse putemus, multam operam in confutanda ista consumere. id autem nos deducit in admirationem, quod

' magistri philosophiae Cartesii logicam morbis

ac vitiis intellectus euellendis consecrent ac fateantur, quidquid arte hac contineri, ad intellectum, non ad voluntatem Pertinere; attamen de iudicio quoque hac disciplina tra-

ctent.

747쪽

Etent. sic ANTONI vs le GRAND quatuor logicae partes constituit, quarum prima de ideis; 1ecunda de iudicio siue propositioni-hus; tertia de discursu ac quarta de methodo Uit: & Io. CLAVBERGIVS in logica contram tres logicae gradus facit, quorum Primus intellectum ab obscuritate & confusione; se- eundus iudicium a dubitatione & errore, ac

tertius memoriam ab obliuione liberet. g. VI. Non possumus, quin mentionem faciamus Io. CLERICI, qui putat, septem praecipuas mentis facultates esse, intesiectum, moluntatem ; sentiendi facultatem ; libertatem , phantasiam, memoriam, habitum, ac per intellectum intelligit eam mmtis facultatem, qua res prorsus incorporeas intePigat; ac voluntati iudicia quoque adtribuit, aliaque a communi opinione aliena tradita at vero clarissimus vir plures species praeter necessitatem constituit,ac quum intellectium opponat pha tasiae ac memoriae, voce hac aliena utitur significatione, siquidem alias phantasia de memoria habentur species facultatum intellectus. necv1demus, cur habitum inter mentis facultates. veluti peculiare earum genus reserat, quum ille eiusmodi facultatum statum significat, quo per culturam eXercitationemque aptiores adessiciendum aliquid facilius sunt redditi, adeo vi nullus habitus esse possit sine facultate naturali. adhaec libertatem quoque ut peculiarem facultatem considerat, quod & Io. Lo CKIus fecit, & inde deduxit conclusionem, istam non, posse vindicari voluntati, quae&ipsa sit facul-

748쪽

tas, nisi dicere velis, facultatis dari ficultatem, quod risu sit dignum. δ sed venerandus I o.

seruat: at iasibi sumit LO CLIVS, non temere idi concedendum a quibusuis, Iibertatem 6se facultatem seu potentiam distinctam a voluntate. es enim proprietas quaedam voluntatis, in eius operationibus conspicienda. nec silentio dimittere possumus 1ententiam P E T R Ii PoIRETI demente humana eiusque facultatibus , quippe quas in diuinas & inseriores diuidit. Humarum numerat modo tres, desia derium infinitum, intelligentiam, quam & adpellat intesiectum passimum, &adquiescentiam; modo quatuor& addit libertatem ; modo septem hoc ordine : desiderium tenebrosum; . agitationem inquietam; sensum vistaeum ac disicruciantem; impetum cum ardore; intelligentiam, adquiescentiam ; subsistentiam annmae perfectam, quibus facultatibus fundamenti loco ponit fundum animae , de quo dicit: 'hie quidem es Esse animae fundas tantopere

nonnussis celebratus, quem nudia creatura, nec vero ipsamet creata mens , non modo replere,

sed neo 3uidem mouere aut attingere pobsit: locus ideis vacuas,thronus Deo aeterno sacer,eiusque Folius aeremas impressiones suscipere aptus. facultatum vero inferiorum tres itaruitspecies, - rationem, imaginatricem, ac facultates sens-bius, cuiusmodi doctrinam relinquimus P o I RETO, nec forsan sine rationibus existimamus, quod neque ingenium Potreti germanam

philois

749쪽

philosophiam; neque germana philosophiat iPoireti ingenium capiat. Vulgaris philoso phorum opinio est, quod intellectus humanus praeditus sit triplici virtute, memoriae, ingenii ac iudicii, quarum diuersitatem eXperientia, fidelis solidaque multarum rerum magistra confirmat. oDseruamus enim, esse homines, qui grauiori pollent iudicio; in rebus autem memoriae aut ingenii nihil praestare possunt lpraeclari; quum contra alii aut memoria aut ingenio, aut Vtroque valent multum; sed in ieiusmodi negotiis, quae iudicii vim postulant. f. prosperiori destituuntur 1uccessu. anno su DCCXVII. prodiit tractatus metaph ico p ficus de rationis natur incremento, matu- ritate, decremento aliisque assectionibus aucto- x

Te FRIDERICO MUTE Llo, quo multa mo- imenta continentur, quae doctrinas logicas poΩ rsunt illustrare; num autem auctor argumento rhuic satisfecerit, nec ne Θ id aliis iudicandum relinquimus. , Ig. VII. Nec defuerunt, qui singulas intel- tIectus facultates speciatim eXplicare, atque in iis as inquirere instituerunt, ad quam operam Inonnulli memoriae causa praecipue sunt adgressi. memoria diuiditur in naturalem de lartificialem, quae quum interdum sit infirmior, fCogitare coeperunt de variis mediis modo medicis ac physicis; modo arte quadam paratis, quibus istam excitari ac firmari posse, sibi persuaserunt. atqui sunt, qui huiusmodi mediorum varia recensent media, qualia sint logica, rhetorica, ethica, politica, & mnemonica De- aiali ratione sic dicta, quam in rem multi conscripti sunt libri, quos commemorant D Α-

NI EL

750쪽

menti huius auctor est MARI vs D'ASSIGNY, qui gente angius opus breuius de arte memoriae composuit, quod etiam in teutonicum se

monem nostrum translatum atque obseruationibus fuit illustratum. alii de Imaginationis indole ac viribus explicandis extiterunt selliciti, quae a plerisque quoque graeca Voce adpellare ur phantasia, quamuis accuratius ac verius imaginatio ipsam facultatem; phantam ipsius effectum significat, de qua mentis vinon una eademque philosophis suit opinio. PLATO duas facultatis huius posuit species, quarum altera sit , quae veras essiciat similitudines; altera vero quae in fictionibus versetur. s T o I C I quum dissererent de rebus, quae sint in anima, illas duplici ratione considerarunt, ac quidem uno modo quum sint impressiones quaedam in principe parte,hoc est ipsa mente atque intellectu factae, quas dixerunt , ac per phantasmata intellexerunt cuiusmosti sint ea, quae inflamnis aut per animi furores adpareant. Maratione fiat phantasiae impressio, hac de re discrepant sententiis; omnes autem facile inter se consentiunt, dari quamdam praecipuam phantasiam, quam comprehensonem dicunt, quaeue sit una & veritatis regula:

putant, phantasiam esse sensum internum, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION