Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 949페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

FIv s ' aliique. methodus haec considerari potest vel ratione obiecti, quod tractandum nobis elegimus; vel ratione auditorum ac discentium,quorum conditioni istam accommodamus. rutione auditorum diuiditur metho- dus in acroamaticam & exotericam, cuius discriminis vestigia in antiquis monimentis deprehendimus ,.quo spectat distinctio scripto-

Tum ARISTOTELIS in exoterica, quae C I C E-

n o adpellat populariter scripta, & acroamatica, qua de re legi possunt MELCHIOR

cendi rationem paraenetica quoque & para- i' digmatica refertur, quas aptas nonnulli iudi- Carunt ad mouendos animorum adsemis ideoque inprimis in tradenda doctrina de moribus adhibuerunt. praeter has methodos adhuc. aliae sunt: methodus quippe per Ulaisgos , quam diligenter illustrauit GEORGIVS ΡΑ-

852쪽

sc Mius; δ item per fmbola, qua ex veru stioribus praecipue usus est PYTHAGOR A si per Labu , quibus & veteres & recentioresis doetrinas morales proposuerunt, vide i ob A L-M BERTVΜ FABRICIUΜ, quo&spectant scriptores rerum publicarum fictarum & com- i mentitiarum , quod argumentum persecutis sunt GEo RG ivs WASCHIVS 3 CARO Lus

g. LI I. Sed haec sussciant Deciminis loco.

nobis enim neutiquam fuit propositum, pleniore stilo historiam omnium doctrinarum, '. quas complectitur logica, tradere; sed tantum elaborauimus, per eXempla quaedam commonstrare, quomodo talis historia consignanda esset litteris, hancque in rem adiumenta quaedam indicare. ceterum ex illis, quae diximus, non obsture possumus cognoscere, quae fata fuerint doctrinarum logicae, quid debea- mus antiquis, quidue praestiterint recentiores.

853쪽

PROGRESSU AC FATIS

VARIIS MODIS LOGICAM

TRADENDI SPECIATIM.

Dicendorum summa. f. I. Varii modi logicam remdendi generatim indicantur. S. IL modus, logicam tradendi per I ibola. 6. III. per hieroglyphica. IIII. per exempla. V. VI. quid sentiendum sit de his commemoratis modis. b. VII.

V historia animum debemus aduertere,quorum alterum spectat ad scriptores, qui arti huic

manus Operasque admouerunt; alterum ad

ipsam doctrinam, quae duplici ratione potest

considerari, partim ratione obiectorum, quae Proponunrur; partim ratione formae siue m dorum , quibus materiae eXplanantur & traduntur. de priori disseruimus breuiter ca

pite laperiori: quapropter ordo postulat, ut ad poverius quoque momentum adgredi

muri

g. II. Varii sunt modi disciplinas adeoque etiam logicam tradendi, quos cum methodis

854쪽

haud confundere debemus. methodus enim respicit praecipue ordinem doctrinarum, quo istae inter se connectiantur ac proponuntur, id quod variis modis, quamuis ubique una atque eadem methodus observetur, fieri potest, quemadmodum diuersis methodis eundem modum possumus adplicare. quod ad methodos adtinet,quibus logicae conscriptae sunt, de illis supra disputauimus: quibus de caussis iam nobis in animo est, dispicere tantum de variis modis logicam tradendi a nonnullis obseruatis. GEORGIvs P As CAIus edidit li-hrum omnino elegantem de variis moralia tradendi modis, cuius exemplo incitatus I

pit, quibusdam dissertationibus eadem ratione de variis modis logicam tradendi edister Te, atque Obseruauit, logicam proponi posse est ornate , Ves nude sine quodam ornatu; O namenta Vero petenda esse vel ex loco limilium, quo etiam spectent Ombola, embismata, hierogl bica; vel ex loco exemplorum, Vel

testimoniorum.

III. Logica igitur tradita est per symbo-Ia , id est per effata translata, grauiora & hre-Viora, quorum sententiae non facile intelligii ac praecipi possunt. quamuis nemo quidem integrum compendium' logicae per symbola. Conscriptum Vsui publico tradiderit; FEvERLINVS tamen eXistimat, quod ex symbolis PYTHAGORAE quaedam eligi possent, Quae huc spectarent, e. g. quum diXerit: viaspuyhcas declinato, quod symbolum ita explicant:

a Diisert. de vanu modis tradendi cap. I. 6.

855쪽

8ra DE PROGRESIV AC PATIS LOGICAE.

non debemus sequi opiniones plebis, quippe quae

certo iudicio carent neque extra controuersam

suntpositae sTAN LEIVM. φad cuiusmodi sensum logicum alia possent ac commodari, aut ad ipsorum imitationem quaedam fingi, cuius logicae tymbolicae ipse FE VER LINus specimen exhibet: symbolum I. Pol dis erilem atque caput: ' Meae e ob oculos tibi pone, , i , id est, perrectiones atque imperfectiones, siue vitia intellectus humani animo tuo probe considera. - symbol. II. olia vestigium ab cinere tositio,.

h. e. obscuros atque confusos conceptus euitato, eosdemque a mente remoueto.

i symbol. III. augustum annulum negesato, i. e. caueas tibi a philosophia sectaria omnibusque praeiudiciis.. symbol IV. cum ea, qu aurum habet, ne, i conmeditar ad liberos procreandos, hoc est, praeiudicia auctoritatis extirpato. symbol. V. per viam puditicam ne vadas, h. e. praeiudicia a multitudine idem sentien-

symbol. VI. in Choenice non fedendom, id est, praeiudicia auaritiae sunt deponenda. symbol. II. Apollinem octium ex animo tuo elicito, h. e. praeiudicia ambitionis e mente tua deletois symbol. VIII. fine lumine ne loquitor, h. e. de rebus non satis intellectis iudicium su p onde, siue sobrie dubita. symbol. VIIII. in meridie somno ne industri

856쪽

id est, in rebus euidentibus non amplius est dubitandum. symbol. X. non nissedis picturas in atrio

tuo suspendito,

h. e. operam dato, Ut accuratas, Veras atque

distinctas ideas animo complectariS. symbol. XI. in poculi fundo resduum non relinquendum , h. e. scientiae omnesque illarum partes solide sunt pertractandae. a. symbol. XII. cogita, cibum in matulam nouiuiici, i. e. perpendas, eruditionem veram & quae

eum sapientia coniuncta est, mentem non Im-- puram requirere, atque hinc non tantum intellectum; sed voluntatem quoque CXPurga .re studeas.

IIII. Adhaec logica tradita est per bi rogi bica, id per imagines rerum creatarum modo sculptas, modo pictas sine quadam inscriptione, quibus res, quae in logica exponuntur, per similitudinem quamdam indicarunci quo reserri potest sTAN Is L Aus

Obseruarunt. hic praecipuas antiquioris logicae doctrinas per diuersas figuras & imagines turpes , atroces , terribiles, absurdas, incredi-hiles , inauditas, nouas, raras, visu delectabiles, ridiculas, Uti ipse praefatione dicit, unica tabula repraesentauit, cuius interpretationem

857쪽

secit libro quatuor plagularum huius inscriptionis: logica memorativa, cuius benescio compendium logicae Peripateticae breui mi temporis spatio memoriae mandari potem Hal. Saxon. MDCLIX. Ia. Vt exempla quaedam inde exhibeamus, desinitionem logicae his figuris reprae lentauit: Aristoteles dens me i- tabundus in micat, logicam esse habitum animi, non corporis: clauis, quam dextra sua tenet, significat, logicam non esse scientiam; sed clavem scientiarum: madens sinistrae manus , logicam esse habitum instriamentalem; ungula lida es bifida incudi imposita notant, logicam verum a falso accurate cliscernere. atqui

hac ratione speciales logicae doctrinas per tales imagines tradit: sic genus inter praedictbilia columbam , quia columba sit inter animalia multae generationis; Vnivoca pinguntur capite humano, e cuius ore Vn a cum no vocis Centaurus emittatur, quia animal di- 'catur de homine & bruto: quatuor proprii medicum , duos pedes, caput canum S faelem ridentem delineat, ut de aliis taceamus. huic adiungimus THO M AM ΜVRNE-RVM, cuius charti ludium hac inscriptione in lucem publicam emissum est: ehartiturium Iogicaseu logica poetica vel memoratiua R. P. N. Murner, Argent. O . Guorum opus, quod centum amplius annos iu tenehris latuit, erutumVin apertamseculi huius curiosi lucem productum opera, votu coniecturis Ioann Ba-θsdeus, Parisiis MDCXXIX. conser M A T T In BE N EGGER VM. tertius sit io. SE OB AL-ovs FABRICIVS, proses r. quondam Hei-

858쪽

deibergensis, qui anno MDCLXV. edidit theatrum hierogldiphicum, quo continetur idea hieroglyphica uniuersae philosephiae, in quinque partes distributae, quarum prima philosophiam uniuersalem; secunda rationalem; te tia naturalem; quarta postologicam & quinta

moralem complectitur. tandem IACOB Vs GVILIEL MVS FE VER LIN v speculiari dissertatione de logica hierogldiphica specimen illius dedit, Lipsiae MDCCXII.

s. V. Commemorandae quoque sunt logi- caelaradigmaticae , quarum scriptores praecebra exemplis modo ex variis litterarum disciplinis simul; modo ex peculiari quadam do- ctrina petitis illustrarunt, ita ut, si posterius genus illarum respiciamus, recensere possimus logicas cum theologicas, tum iuridicas.

U Nus anno Μ DCCXV. Altdbini edidit programma de IVicis paradigmaticis theolo - gicis , iuridicis alisque, quod quum idem argumentum breuiter persequi, nobis sit propositum, adiumento fuisse, ingenue profitemur. scriptores logicarum theologicarum sunt

t gus Marpurgensis, qui scripsit pica theologica , quae edita sunt post obitum auetoris

cura CHRISTOPHORI FROSCHO VERI,

. C ASP AR OLEVI AN Vs, cui debemus. menta dialecticae, quae exemplis ex sacra disciplina desiimris illustrauit. 1ΛCOB. - RE NEC CIUS,' qui scripsit elauem

859쪽

continetur dialectica exemplis sacris ill

diit

SALOMON GL Assius, qui reliquit logicam seram, quae post ipsius fata cura I O. GOTTFR. OLEARII philologiae sacrae, quam huic summo theologo debemus, accessit. PHIL. ZEI SOL DVs, cuius logica facra novi tesamenti lucem vidit publicam.

tionem facimus propter institutiones logicae . scrae, quas edidit. RE INH. HENRICVS ROLLIVS, qui con. scripsit breuiarium logicae sacrae. ID. ANDR. SCHMID TIVs, cui adtribuitur logica sacra, quae Helmstadii cura C o R N.

mus insituriones logicae sacrae latino-gem

manicas. praeter quos adhuc possemus commemorares E L DIi topica Caluintana; R E s L E R I examen logicae Photinianae & multos alios huiusmodi 1 criptores; nisi breuitatis studio tener mur, quam iam lubentius sectamur, quum opere hoc clarissimus P E v E R L I N v s functus fuerit feliciter. quapropter id tantum obseruamus, quod hoc genus scribendi logicam ideo a multis fuerit adhibitum, ut philo phiae ac speciatim disciplinae, quae functiones intellectus dirigit, dignitatem ac pretium restituerent ac cultoribus musarum sacrarum demonstrarent, quam utilis ac necessaria ipsis quoque - l sit

860쪽

sit cultura logicae. nam quum felici tempore ac diuinis auspiciis caelestis doctrina, quae multas sordes contraxerat sibi per summam hominum malitiam, purior redderetur ac philosophia scholastica de dignitatis suae sede deiiceretur, factum est, ut omnes philosophiae litterae suam amitterent gratiam. quo nomine de mediis ad obnseruandam philosophiae, etiam logicae auctoritatem cogitare coeperunt, . ex quibus tale institurum, quo hasce doctrinas ad scripturas sacras adcommodabant, fructuo- sum esse censebant. g. VI. Eodem instituto nonulli scripserunt logicas iuridicra est praecepta artis cogitandi ad iurisprudentiam adcommodarunt- emplis huc spectantibus illustrarunt, quorum

principes commemoramus. sic recensentur NICO LAI EVER HARDI topica ruris, siue loci argumentorum legales, quos nonnulli breuiores ediderunt, & inter hos G E O R- tGIUS ADAM vs BRVNNE Rusinae nosse locorum legalium Euerhares. FRANCISCI HOTOMANNi libri quatuor

dialecticae inuitutionis , quibus adhuc Praeter exempla ex iurisprudentia depromta,

. alia occurrunt.

IO. THOMAE FREIGII libri duodest risis iure-consultorum. MARTINI SCHICRARDi logica iuridica, complectens regulas, praecepta & modum argumentandi per inductiones & interpretationes legum. O. SCHILTERI praxis artis avabricae iniurisprudentia. ADRlΑNI BEYERI logica iuridica.

SEARCH

MENU NAVIGATION