De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicæ, excerptæ ex conciliis oecumenicis & sanctorum Patrum ac auctorum ecclesiasticorum scriptis. Auctore Ludovico Ellies Du Pin, ..

발행: 1691년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Lx iis perspicere est, primo Agapetum causam Anthimi iudicam

ut judicem ab ipso reo electum de postulatum. Secundo, Agapetum omnia haec sisse ex Imperatoris mandato, consensu Orientalium. Tertio definitivam in Anthimum sententiam prolatam

suisse non ab ipso Appeto , sed a Menna. α Synodo Orientali

vacante Sede Apostolica. Qirario in Severum Petrum & alios eandem sententiam esse latam quae res ostendit Lui Marcam , cum ait causas fides sine Pontificis Romani. autoritate judicari non posse. Quantum autem ata illa opinione alieni fuerin Orientales mania docet Constantinopolitana secunda synodus. Quae non m do absente, sed & rec ante ac renuente, imo & contrarium d cernente Pontifice Vigilio tria capitula damnavit. Post haec Monothelitarum doma emersit; hoc primum sophr nius Hierosolymitanus in Concilio damnavit, tantumque abfuit ut Honorius Romanus Pontuo primus in haereticos insurgeret quin E contra illorum ad minimum Patronus extitit. In Occidentem. per Pyrrhum qui illuc res us fuerat doctrina Monothesitarum disseminata; quae res Theodorum ac postea Martinum Romanum Lpiscopum ad exti' uendam illam haeresin excitavit. Hic non solus, sed in Concilio plurimorum Episcoporum causis, universam discussit & Monothesitarum dogma reprobavit: causi tamen non est finita ante iudicium Synodi universalis Constantinopolitanae ubi omnia de integro trairita sunt. Denique Ignatius Patriarcha Conflantinopolitanus 1 Photio eis ctus & in Synodo damnatus non provocavit ad Pontificem Romanum , sed ipse Photius ut firmius haberetur judicium in lanstim latum synodum maiorem celebravit obtinuitque L tos 1 Nicolao primo Pontifice Romano qui damnationi Ignatii consis serunt. Hunc illorum consensum rescidit postea Nicolaus & Pho tium a communione sua eiecit. Permansit tamen ille in throno d nec Basilius Imperator post mortem Michaelis Ignatium revocavit qui Romani Episcopi iudicio non contentus, petiit ab Imperatore

ut Synodum cocumenicam convocaret. Ex his ut puto demonstr

uir Graecos usque ad Photii tempora res Ecclesiasticas in Synodis sitis tractasse, nec supremum habuisse Romani Pontificis judicium citam in rebus fidei. Quod autem attinet ad iudicia in Episcopos aut Clericos in his partibus speciatim lata paucorum nunc memoria superessi Verum

262쪽

intelligere datur illa omnia finita prorsus & tenninata suisse in Graeceia nec datum appellationi locum, ex eo quod neminem serὸ video qui per haec tempora dejectias in Synodis Graecorum ad Romanum Pontificem provocarit & ab eo fuerit restitutus, quamvis haud dubium sit quin plurimi fuerint ibi vel ab Episcopis vel a Sinodis deje cti. Dicendum est igitur apud Graecos nulli appellationi ad Romanum Episcopum locum fuisse.

ultimus.

Nonnulla judiciorum Eccles olicorum in Occidente e -- pla recentiora cur persi in itur

in Occidente post quintum Ecclesiae seculum appellationum ad Romanum Pontificem usus in causis Episcoporum invaluit: nonnulla tamen extant exempla appellationum ejusmodi vel reiecti-rum vel ceria non multo in pretio habitarum. Sic Paulus Archiepia scopus Cretae Joannem Episcopum Lappensem a suo ad Romani Eruscopi iudicium provocantem inmittere noluit, & appellationem eius inconvenientem esse judicavit; docet id Epistola Vitaliani Romani Episcopi ad hunc Paulum, in qua reprehendit eum quia non flum,uti si absisere; hoc est mittereJoannem Lappensem ad Principis Apostolor ii limina, sed quod magis et id quaerenti respondissed

quia non competenter quaeris.

In Gallia saepE saepius appellationes ad Romanum Pontificem non magni habitae sunt: sic Contumeliosus Reiensis 1 Caesario Arelatensi lamnatus cum provocasset ad Pontificem appellationo pendente Episcopatu spoliatus & damnationis sententia executioni mandata: quod quidem Agapetus indi E tulit putavitque per istud praejudium inserri appellationi, quia, inquit, si in exec rionem mittitur prima sententia, secunda non habet cognitio quod rin

quirat.

In Concilio Lugdunensi anni 167. Salonius Ebredunensis & S gittarius Vas incensis deiecti R m adierunt & ab eo licentiam. impetrarunt eundi ad urbem Romam illuc a judicio Episcoporum

provocantes. Verum hanc appellationem parvi ncientes Gallic . ni nullos Romam miserunt qui reos accusarent aut convincerent,

cum igitur damnati dixissent se iniuste dejectos a Joanne III. litte

263쪽

ras obtincnt ad It gem in quibus eos locis suis restitui iubebat. Quia Rex, inquit Gregorius , sine mora castigatis prius issis verbis multu implevit. At Gallicani Episcopi non e em modo judicium It mani Episcopi reveriti sunt, quin imo Victorem Episcopum ill rum prius accusatorem a communione sispenderunt, quod ciuneis in gratiam & communionem rediisset, illi tamen Sedem suam retinuerunt autoritate & gratia regis qui facilior erat, donec incongregata apud Cabillonum Synodo iterata est illa accusatio, o lecta illis vetera crimina & non sollim de adulteriis, vertim etiam de homicidiis accusati sunt, sed haec per paenitenti impurgari posse ce sentes Episcopi, sud est additum crata essent rei majestatis patria proditores , qua d Dua ab Episcopatu discindit in Basilieam si uMameen sub cui a detrudimtur, ex qua perfugam elapsi disesse

runt per obversa vagantes, donec in civitatiam eorum alii subrogati sunt. Eodem saeculo Promotus Presbyter & Praetextatus Rothoma-

sensis in Synodo Parisiensi, AEgydius Metensis a Rhemensi, DG siderius V ennensis in Cabilonensi etiam inconsulto Romano Epia scopo dejecti ad eum minimὸ provocaverunt, statimque Synod

rum sententia in eos executioni nundata, quod argumento est no dum solemnem fuisse Gallorum morem appellam ad Romanum Pontificem. Saeculo item nono nonnulla occurriant appellationum neglectarum exempla ; primum est in causa Aldrici Cenomanensis qui apsellato licet Pontifice dejectus est nulli appellationis Mus ratione abita, ut constat ex Epistola r. Gregorii IV. in qua queritur appellati odem ejus a Gallis si es fieri. Luceat, inquit, Hi post aua

rionem Primatus Disce'ssi necesse fuerat nos appetia e 1 stra auroritate aut ante nos aut ante Lexasos m os ex larere missos juxta Pa- -- scilicet Sardicensum) Decreta suas exercere aut ferre actiones. nu siue illam ante haec judicet aut justicarepraesumat. nec j uam frivolus auu contentissu , e contumax hac irrarionabiliter praecipere contendat cum autoritare Canonum e praedecessorum nostrum decretis cirum sit, ut Episcopus accusarus s voluerit appesset Romanum Pomtificem , & postea, maneat memoratus: Edricio hac Apostolica a toritate usique ad praesentiam S obce semper Episopus.... me Antequam huc veniat succumbat jussicio. . . . pradicta Apostolicae sane Le

dis si voluerit ex necesse fuerit appent Antistitem. Ex his discere est Gallicanos tum tem oris Episcopos nullam habuisse appellati

264쪽

num ad Romanum Pontificem rationem, & ea non obstante sententiim in Provincia latam executioni mandari voluisse, ideoque a Gregorio IV. increpatos fidisse. Secundum exemplum est in causa Rothadi Suessionensis quem Callicani Episcopi provocantem ad Romanam Sedem nulla appellationis ratione habita de sede deiecerunt & in Monasterium retr serunt alio Episci eius in locum ordinato: id aegerrimE tulit Nicolaus Pontifex sic ad eos scribens Epist. 3 α. Ignorasse alitem frin

teremtarem non patimur animum nostrum non mediocriter la-

Iam eo quod secundum gestorum rem ct vestrarum suggestionum

Sedem Apostolicam direxistis cognitionem appellantem eumdem. Ita Apostoboam Sedem deposereritis ac in Monasterio detrusentu quodnon nis incontemptum beari Petre, cujus judicium expetivis 2 in cuse tumeliam Iacrorum Camnum 2 Eccisasticarum traditionum praesumptum ac temere admissum minime dubitaturi. Allegat deinde Sa censes

Canones. Ad haec porro Galli reponebant appellariones eis fuisse excise Diiones. Addebant eum post appellationem vocem mutasse & Conciblium Episcoporum experiisse, ab electu tem judicibus a pellari non posse. Hoc praecipue uiget Hinc rus in Epistola quam ad Nicolaum de Rothacu negotio misit. Cum enim tum non liceret Gallis omnino

inficiari, quin ab Episcoporum iudicio ad Sedem Apostolicam appelNlari posset, rationem hanc adinvenerunt appellationum ejusmodi uopediendarum, renovantes Afri imae Syn istaturiun ab eis lisjudicibus appellare non Aeet. Hac igitur utentes rQuia illorum qui steterant

in iudicio causamque suam ultro illic erant quas judices elegis Ita

appellationes nitiali saciebant. Porro licet Rothadus postea sit restit, tus, non tamen a sententia sua recessere Gallicani Episcopi, ut docet Hincmarias in capit. s. opusculi 1 s. capit. namque Nicolaus iudicium Synodi non irritavit, sed veniam petentem Rothadum suscepit, eumque pro bono pacis restituere Galli, cum praesertim jam mortuus&- ret. is qui in locum ejusdejecti fuerat ordinatus. Tertium exemplum est Hin ari Laudunensis quem ad dem

Apostolicam , cepius licet appellantem Episcopi Gallicani deiecerunt, primum in Concilio apud Ve meriam, deinde in Attiniaco aedemum in Duriacensi & depositionis sententia executioni mandat est reclamante licet Hadriano II. Pontis . . Porro Hincinarii alii Gallicani Antistites, tum temporis appellationes non omnino reiiciebant; sed tam stis iis limitibus eas cohibebant ut nihil serme liquum esset Romano Ponti . . . Primo

265쪽

Primbenim negabant appellari posse ante judicium latum & omnim diuiusmodi appellationes ut frustratorias reiiciebant. Secundo, a pellationes Romae judicari non posse asserebant, sed tantum in Pro vincia. Tertio, contendebant priores judices sedere debere in s cundo iudicio. Quarto, censebant locum secundo judicio dari non oportere a Romano Pontisce, nisi quando verisimillimum erat

iurinnanim esse innocentem, non autem quando quis aut consessus

aut manifestὶ convictus erat. Quinto, illum qui appellaverat pem dente appellatione pro deposito ac damnato habebant: uno verbo non aliud jus concedebant Romano Pontisci quam quod Sardicensibus Canonibus continetur, ut a nobis expositi sunt suprὶ, quod quidem proprid non est appellationis admittendae, sed tantum revisonis concedendae. Illud insuper addentes ex Asticanis Canonibus 'ab electis iudicibus vel ab iis quos Primas dederit ex consensu pametium aphellari non posse. Haec constant ex Epistolis Caroli Calvi ad Hactrianum II. & Joannem VIII. ab Hin aro conscriptis, nec non ex rescripto Concilii Duriacensis ad eumdem Hadrianum quae novissimὰ edidit Gerbasus ad finem operis sui nunquam non satis laudandi de maioribus Episcoporum causis quem de caeteris Synodorum Provincialium iudiciis consulere poteris; nos ea non atti simus, quia ad appellationes de quibus hic praeciqud agimus, non pertinent. Caeterum non omnia judiciorum Eccleamconim exempla retulimus quod infinitum suisset, sed tantiis praecipua, sed nec ista susE exposuimus quod alienum erat a proposito, vertanea tantum quae ad propositum nostrum faciebant observavimus, quia haec & alia susus narrare historicorum est

ANtequam huic dissertationi sirem imponamus, ea cprae a n

bis huc usque probata sunt, breviter resumere iuvat: Pri ratim igitur docuimus iure antiquissimo summam potestatem iudicandi de Episcopis non secus ac de Presbyteris ad Synodum Pr vinciae pertinuisse. Secundo, ostendimus Canonibus Sardicensibus non esse concessum summo Pontisci ius appellationis admittendae, sed tantlim revisionis decernendae. Tertio, docuimus ius Canonibus Sudicensibus stitutum nunqium in Oriente ac sero in Occidente fuisse receptum. Quarto, probavimus quatuor primis Eces

sae saeculis nullum proprid dictae appellationis exemplum reperiri

266쪽

Quinto . demonstravimus quinto Ecclesiae saeculo de jure appellationum decertatum esse cum Romanis Pontificibus. Sexto, advertimus posterioribus Ecclesiae saeculis nulla sermε extare appellati num ex oriente exempla, & in Occidente suisse nonnullos qui

eas non probarent vel mirum in modum coercerent. Observavimus controversias fides primum iudicatas ubi nascebantur , quod si de isto iudicio Ecclesiae secum invicem dissentirent, ultimum ac supremum judicium fuisse penes Ecclesiam & Synodum univeris

Caeterum licet ea suerit Ecclesiae ordinaria disciplina , negare tamen nolim quin extent nonnulla exempla quibus probari videtur hanc nonnunquam observatam minim) fuisse. Verum primo iuri& consuetudini ordinariae standum est, non exemplis quibusdam hinc & inde petitis. Secundo, observandum est id a natura insitum esse omnibus hominibus ut cum iniquius secum actum esse putant, ad eos confugiant qui aliquam autoritatem habent & apud quos aliquam gratiam sperare possunt: hinc videmus multos a Synodis damnatos non solum ad Pontificem Romanum, sed nonnunquam ad Imperatores , aliquando ad alias Sedes , & saepius ad majores Synodos confugisse. Tertio , eadem de causa videre est homines in sua Provincia damnatos ab aliis Synodis purgatos suis is, cum praesertim ac

cusatores ipsi aut iudices posterius istita judicium non recus,

bant.

Quarto , innumeris licὀt Canonibus esset vetitum ne quis e communicatum in communionem susciperet ; attamen ubi perspia mitim erat aliquem innocentem Per vim vel per gratiam aut omissa

legitima iudicandi forma damnatum esse, poterat ab aliis Episcopis in communionem suscipi , imo Se restitui. Qii into denique cum omnes Episcopi unum ac selidum habeant Episcopatum , ad singulos eorum spectat laboranti Ecclesiae in gravi necessitate succurrere in quavis mundi parte. Tunc enim omnes Episcopi sunt quodammodo fidei & Canonum vindices quando vident periculum esse, ne aut fides detrimentum capiat, aut i ges Ecclesiasticae violentur, nec debent stare rines & otiosi, sed

omnibus modis laborare eos oportet ut fides in tuto sit, utque C mones observentur. Hujus sententiae autor est Cyprianus qui multis

in occasionibus eam secutus est. Praesertim vero cum Basilidem de

267쪽

iat DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIpLINA

Martialem Hispanos sedibus suis restituendos non esse iudicavit, aut cum Martianum Arelatensem deponendum esse scripsit ad bi phanum. Similiter Dionysius Alexandrinus & Firmilianus Capadox ad Paulum Antiochenum damnandum concurrerunt; & his antiquior Irenaeus Gallus Victorem Romanum reprehendit de excommunic tione in Asianos lati suumque judicium inter Ecclesias celeberrimas interposuit. Post haec Gallicani Episcopi de Afris judicium tulerunt primum in Synodo Romana, deinde in Arelatens. an Arii Alexa di in i causa, Osius Cordubensis j udex & arbiter sedet in Synodo Al xandrina. Athanasius in Tyria ab Orientalibus damnatus. ab Occidentalibus in Samicenti ablolutus es f. Photinus ab Orientalibus aeque ac ab Occidentalibus proscriptus. Chrysostomus in Concilio Coi stantinopolitano Asiaticorum Episcoporum nihil ad se pertinentium causam tractavit: idem laboranti Epnesinae Ecclesiae succurrit & o dinato ibi Episcopo Ecclesias Asiae reformavit; unde dictus est non suam tantum, sed & aliorum universas Ecclesias curasse. Eusebius Samosatcnus grassante Valentis persecutione totius Orientis curiungessit & ubique Episcopos clanculum ordinavit. Cyrillus Alexandrinus in Nellorium in uirrexit. Id Joannem Antiochenum da navit &vicillim a Joanne damnatus est. Priscilianus&Instantius Hisspani Episcopi in Synodo Burdi calensi exautorati sunt. Pelagius, Britannus & Caelestius Asiae Premyter ab Astis damnati. Inter mi linum & Melctium diis sentes Capuensis Synodus judicavit. An totius Pholium Tyri i piscopum communione Ecclesiastica privavit. Petrum Mongum Alexandrinum Praesulem damnavit Acacius Constantinopolitanus. Praetereo multa alia exempla quae infinitum esset recensere. Unum addo Romanam Ecclesiam minimὶ motam

invidia fuisse quod alii Episcopi Ecclesiis omnibus invigilarent, imo

eos ad id faciendum invitasse. Docci id Clerus. Romanus scribens ad Cyprianum de Privato Lambesitano: omnes enim, inquit, nos

decet pro eorpore totius Ecclesiae, cujus per varias ue Provinciasmemyra digesta sunt, excubare. Et Caelestinus in Epistola ad SD

nodum Ephesinam: Haec ad omnes, inquit, in communi Domiri cerdotes mandatae praedicationis cura pervenit, haered rario in hoc fulcitudinem jure con ringimur quicunque per diversa terrarum loca Ap Morem vice nomen Domini praedicamus d.m illis dicitur, iud

cete omnes gentes, advertere debet vestra fraternitas quia accepimus generale nrandarum 17 omnes id nos agere voluit, quibus in comm

ne mandaruit cicium, necesse est ut competcnter nostros sequamur A

268쪽

DissERTATIONES HISTORICAE. Dis frRT. II. 2 3 tores. Alia plura in hanc rem Pontificum Romanorum dicta prae-

Caeterum etsi ad omnes Episcopos totius Ecclesiae cura quodam- modo pertineat, licet omnes teneantur laboranti Ecclesiae succuses rere; agnoscendum tamen est id praestanti quadam ratione primaei Sedis Episcopo competere. Nam si in qualibet societate qui in eal Princeps est maximὸ tenetur invigilare, ne quid illa detrimenti carat. Quis aequus rerum arbiter negare possit quin prae caeteris ad Pomanum Lyiscopum qui primae ac maximae sedi praeest pertineat, in illud sedulo incumbere ut ab omnibus omnino Christianis sidc sillibata custodiatur, utque Canones ubique observentur, hoc sensu. intelligendum videtur illud Gregorii cunctos Christianos ubi peccant Sedis Apostolicae correctioni subjectos esse, hoc ego Romani Episcopi privilerium non sectis ac ejus Primatum constanter teneo, & si quid adversus illud mihi in istis disserta tionibus exciderit, quod tamen sactum esse non arbitror, illud Pro non dicto haberi volo,& si quis ostenderit, paratus sum emenaare.

269쪽

ANTIQUA ECCLESIAE

DISCIPLIN ADISSERTATIONES HISTORICAE. UDIs SERTATIO IN.

De ancipia infigendae excommmi cationis ratione

ULLA Vst hominum secietas cui ius non sit flem

testis eorum expellendorum qui leges societatis infrin-punt, vel ejus bono adversentur. Quemadmodum enim in corpore humano membra putrida sunt resecanda, ne totum corpus inficiant, aut sicut in gregibus morbidae oves a sanis secernendae sunt, ne per totum ovilo morbus grassetur;

270쪽

DissΕRTATIONES HISTORICAE. Dissi nT. III. 1 sturbent, tum ne cceteri in eamdem trahantur mersitatem. Id vero si qua in societate sit necessarium maximὰ requiritur in Ecclasia, cujus finis est rectam fidem & bonos mores in hominum animis conservare ut beatitudinem aeternam consequi ' nossint. Nam si non posset E clesia homines prava facientes aut cocentes a sua societate removere, brevi tempore quamplurimi eorum exemplo in canidem traherentur impietatem. Corrumpunt enim bonos mores tiam colloquia itim

exempla prava. Non est erro den randum Ecclesiae illud jus quod omnibus Ibcietatibus competit, ut possit homines secietate sua indignos quamlim in se est ab ea removere. Hujusmodi porro expulsio diacitur excommunicatio cuius sepὸ fit in sacris litteris mentio. Et primum quidem Christus Matthaei i8. hoc telo in pertinaces utendum eia

se docet: Si peccaverit , inquit, in tefrater tuus , vade ct compe eum inter te stipsum solum, si autem te non au erit, adlabe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum vel trium stet omne verbum, quias non audierit eos, Zc Ecclesiae: siautem Ecclesia non audierit, si tibi eue Ethaicus er Publicanus. Amen dico vobis quaecumque alligaveritis supreterrais, cte. Quibus verbis Christus docet eos qui in peccatis suis pestinaces fuerint, quique nec privati alicujus nec totius Ecclesiae correptione emendati suerint a communione alienos esse debere. Id enim significant haec verba sit tibi sicut Ethnicus 2 Publicanus. Alludit quippe Christus ad consuetudinem Judaeorum qui ab Ethnicorum MPublicanorum consortio abhorrebant, ut patet Act. Io. v. 28.&Gallat. r. v. I 2. necnon ex eo quod Christum redarguunt Judaei quod cum peccatoribus & Publicanis versaretur. Itaque cum ait eum qui Ecclesiae correptionem non audit habendum esse pro Ethnico & Publicano nihil aliud sibi vult Christus quam eum esse a consortio &communione separandum nec habendum amplius loco fratris. Ad id verbclaves Ecclesiae a Christo datas pertinere, de istarum hoc esse ossicium ut correptos si emendare se nolint a communione Ecclesiae expellant ex sequentibus verbis colligitur: Amen amen dico vobis,

quaecumque alligaveritis Iuper terram, erunt ligata in caelis. It

que Apostoli clavibus hisce utentes eos qui vel flagitiose viverent, vel prava sentirent ab Ecclesia expulerunt. Constat ex incestuoso C rinthio quem Paulus jubet ab Ecclesiae ccetu arceri, Corinthios ν viter increpans quod hominem hujus criminis reum in communione tolerarent, generatimque pronuntiat eos omnes qui in similia sagitia prolapsi fuerint arcendos esse ab Ecclesiae commnnione

circa eos qui fidem Christi aut disciplinam Ecclasae perver-Hb ue lebant,

SEARCH

MENU NAVIGATION