De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicæ, excerptæ ex conciliis oecumenicis & sanctorum Patrum ac auctorum ecclesiasticorum scriptis. Auctore Ludovico Ellies Du Pin, ..

발행: 1691년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

tebant faciendum esse docet Epist. ad Thessal. 2. c. s. Denuntiamur inquit, vobis ut Iab: hiis vos ab omni fratre inambulante inor in is er non secundum traditionem quam acceperunt a nobis r de ad Timota cap. I. Quam: bonam conscientiam) quidam repeirentes circa suis naufragaverunt , . quibus est Hymenaeus, Philetus cst Alexander quos tradidistanae ut disiant non bla phemare. Tradere autem satanae, licet

alii aliter interprctentur, nihil aliud videtur este quam a fidelium conventu expellere, ut constat ex capite quinto Epistolae primae ad Corinthios. Denique idem Paulus Epistola ad Titum capite ultimo haereticum hominem post unam & alteram correptionem devitandum esse docet. Quod rigidius exponit Joannes scribens in Epist.2. v. Io. Omnis qui recedit cr non permanet in doctrina Christi Deum non habet , qui permanet in do trina hic or Patrem 2 Filium habit; si uis venit ad vos, ct hanc doctrinam non ert, nec ave ei diseratis, qui enim dicit ei ave , communicat ejus operibus malignis. Ex quibus constat Apostolorum tempore excommunicationem in usu fuisse,& ab iis commendatam adversus eos qui doctrinam Christi penitus evertebant aut gravium criminiim rei erant.

Post Apostolos eamdem disciplinam semper in Ecclesia viguisteres est extra omnem controversiam , observandum solummodo est duplicem fuisse olim excommunicationem pro duplici reorum in quos ferebatur ratione: una etenim erat in eos qui vel per convicti nem vel per spontaneam consessionem criminis alicujus comperti de eo dolentes ac sementes a communione removebantur tam ad modelam quam ad exemplum. ιAltera vero excommunicatio serebatur in rebelles qui vel in imo errore pertinaces haerebant vel crimen suum agnoscere & plangere detrect bant. Utraque excommunicatio ex sacris litteris colligitur, & utraque apud antiquos in usu suit. Prior ab Augustino dicitur medicinalis, posterior mortalis : Nos vero, inquit in lib. so. Hom. hom ult. quemquam a communione prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum mortalis sit, sed med cinalis, nisi aut ponte confessum aut in aliquo sive seculari et si ico judicio nominatum atque convicitum. Medicinalem excommunicationem alibi sic explicat nomine poenitentiae Ep. Io8. Agunt Miam homines paenitentiam si post sapisenum ita peccaverint , ut e communicari, ispostea reconciliari mereantur. Idem in lib. post corulat. contra Donatistis haec habet huc etiam pertinentia: Neque enim in populo Dei separamus quos vel degradando vel excommunicando auha mih rem paenitentia locum res imus. Huius excommunicationis

272쪽

DIssERTATIONES HISTORICAE. Dissi T. III. et 'in sacris litteris extat exemplum sanὸ gravissimum incestuosi scilicet Corinthii, ejusque sit passim mentio tam in Canonibus quam inscriptoribus Ecclesiasticis, quorum testimonia proferre hic foret inutile. Eccui enim nunc ignotum est poenitentes olim non sollim communione corporis Christi, sed etiam Ecclesiae commu'ione o batos fuisse & a precibus ac conventibus communibus segregatos t. Sed de hac excommunicatione non agimus ; verum de illa quae mortalis b Augustino dicitur, ferturque in reos pertinaces & rebelles qui ad meliorem frugem redire nolunt: de qua ut tractetur ordine, inquirendum primo a quibus & quomodo inseri et uri Secundo , in quos & propter quid serretur. Tertio , quinam ejus

essent effectus. .

CAPUT PRIMUM.

A quibus quomodo inferretur excommunicatio.

Ε communicatio, ut diximus, expulsio est d fidelium comventu & societate quae sit vi clavium a Christo Ecclesiae tradia. tarum. Ecclesiae autem nomine licet Episc & Presbyteri praecipuὸ intelligantur , optime tamen dici potest claves Ecclesiae uni- . versitati, ut loquitur Augustinus, datas esse, quae scilicet per ejus ministros exerceantur. Unde licet nulli praeterquam Episcopi &Presbyteri potestatem exercendi claves habeant, ea tamen in unia. versa residet Ecclesii, quo nomine in sacris litteris non sacerdotes soli, sed universus fidelium coetus tutelligitur. Verum licet Ecclesia hoc sensu claves habeat, non tamen omnes fideles iis uti possunt, sed solis sacerdotibus hoc est reservatum , unde etiam claves solis sacerdotibus datae rectd dici possent; quia illorum tan- tum est iis uti; veruntamen haud dubium esse debet, quin primo & praecipud toti Ecclesiae ligandi ac solvendi potestas sit data , a qua in ejus Ministros derivatur. Sic quamvis in Republica soli Magistratus & cives, jus vitae. & mortis , belli ac pacis habeant , ea tamen potestas in republica ipsa tanquam in fonte &radice residet , idem servata proportione dicendum in Ecclesia. Atque hinc sortὸ primis Ecclesiae sarculis non soli Episcopi, sed .

cum eis Presbyteri accedente etiam nonnunquam laicorum consensu

273쪽

communicationis judicium serebant in noxios . illaque disciplinii Apostolorum tempore viguit & ab eis commendata est. Nam Paulus non dicit Corinthium incestuosum ab Episcopo aut Presbytero excommunicandum esse, nec ipse tum autoritate sua solus excommunicat, sed iubet id ab universa Ecclesia fieri : Eo quidem, im quit , absim corpore, praesens autem spiritu D Dau vi ut praesens eum qui se operatus est in nomine Domini Iesu Christi congregatis bis est meo spiritu cum virtute Domini P su Christi tra iere his semota,

hominem fuanae in interitum carnis... nescitis , quia modico se mentum totam massam corrumpit ; expurgate vetus fermemum ut sitis

- conspersio. Idem i. ad Timoth. 3. omnibus fratribus consulis ut subtranant se ab iis qui ambulabant inordinatE , & Joannes in Epistola sua seminam , & natos ejus privatos monet ut haeretic rum communionem fugiant. Post Apostolos eadem disciplina aliquandiu fuit in usu, tunc enim communi Presbyterorum iudicio fidelium omnium consensu Vce dente rei expellebantur a communione; testis est Tertullianus qui in Apologetico describens disciplinam Christianorum ait in eorun conventibus communibus ubi scilicet omnes aderant judicium serriis noxios. Nam , inquit,'judi Mur ibi nnigno cum pondere urapud certos de Dei constetitu ,hummumque futuri juincii divini pro auium est, si quis ita deliquerit ut a communicatione orationis , O

ventus cst omnis μου ti commercii relegetur.

Extant quoque antiquae huius disciplinae vestigia in Epistoli, C

prirni in quibus cernimus elebis aliquando consensiun adhiberi ad excommunicandos aut recipiendos lapsos. Ad id vero, inquit C prianus Epist. 17. quod scri erunt mihi Comprob teri nostri refri re nihil potui quando a primordio Episcopatus mei statuerim nihil is resilio vestro sine consensu plebis mea privatim sententia gerere. Et Pres teri Romani Epist. 31. ad Cyprianum plebisquoque adhibe dum sn causa lapsorum iudicium testantur. Q nquam, inquiunt, nobis in tam ingenti negotio placeat, quod est tu ipse tractot prius Ecclesiae pace ustinendam, acinisi cogationeconsiliorum cum Episi pis , Presbyteris, Diaconis, Confessoribus tariter ac stantibus Laicis fasia lapsorum irritare rationem. Et in ipsa Synodo Cartha ensi ea de re habita convenisse dicuntur Episcopi plurimi cum Iri yteris&Diaconis praesente etiam plebis maxima parte , ex quibus intelliamur tam Romanae quam Carthaginensis Ecclesiae morem fuisse ut non eiicerentur aut reciperentiu quiquam nisi accedente plebis

274쪽

consensu. Ipse etiam Cyprianus Epist. 9. eos Presbyteros qui tem rElapsos ad communionem admittebant non est ausus renitus excommunicare, sedcausam eorum reservavit totius Ecclesiae judicio: Urar, inquit, ea vi omtione qu.ι me uti Dominus jubet, ut interim proh Mantur ferre, afturict v ποῖ π apud Confessores'ses cst apudpl bem Pniversam causam seuam cum Domino permittente in suum rit Ecclesiae colligi coeperimus.

Vertim licet uti diximus primis illis Ecclesiae saeculis plebis in e

communicatione ferenda consensus adhiberetur, postea tamen usus invaluit ut Episcopus & Clerus soli ac sine consilio plebis excommunicationis sententiam serrent. Ita tamen ut ab eis excommunicatus recursum haberet ad Synodum Provinciae in qua causa ejus iterum

ciuiebatur.

Sed ut haec planiora fiant, observandum cst primis Ecclesiae .culis Episcopum nihil gravioris momenti fecisse sine consilio Clerisui ac maximὰ Presbyterorum , hinc quotiescumque privatus alia quis sive Laicus sive Clericus aliquid dignum excommunicatione secerat, deserebatur ad judicium Ecclesiasticum Episcopi & Cleri Ecclesiae in qua d*ebat, a quo si damnatus foret & excommunicatus, non poterat ab aliis Episcopis in communionem suscipi, sed

recursum habebat ad Synodum Provinciae in qua causa ejus examinata vel confirmabatur lata in eum sententia , vel si injusta videretur, rescindebatur, & excommunicatus restituebatur. Firma autem manebat Synodi Provinciae sententia, nec poterat ab alio rescindi cum praesertim non agebatur de fide. Nam cum de illa erat quaestio, quia res communi sin periculum veniebat, coeterae Ecclesiae poterant inquirere causam propter quam aliq' ejectus foret,& si comperissent doctrinam orthodoxam a S ' Provinciae alicujus esse proscriptam , & propterea tantun satan esse damnatum quod eam doceret , tunc poterant homos istius aut potius eius doctrinae patrocinium suscipere, quae res tapὶ pius in asin Ecclasia turbas excitavit, ob varias de dogmate aliquo Epileoporum & Ecclesiarum opiniones. Cceterum illo in casu nullum aliud remedium praesentius est inventum quam ut ex pluribus orbis pamribus Episcopi in unum conventcntes sententiam ferrent: quo facto qui Synodi universalis & liberae iudicio non obtemperabant, merito ab Ecclesiae communione separati & schismatici ha

tantur.

Multa sunt in lac propositione quae susὸ cons manda essent

Ii nisi

275쪽

Y1σ DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA

nisi jam abundE a nobis in praecedentidissertatione forent pertractata,

singula tantiim breviter resumemus.

Primum est Episcopum vix unquam sine Clero iudicium tulisse. Quippe apud antiquos forum erat Ecclesiasticum, in quo Episcopus& Presbyteri sedeiant. Huius Syntarii meminere saeptiis antiqui. Ignat. Epist. ad Magnesios ait Episcopum praesidere loco Dra , ocPresbyteros loco conce sus fostolorum, eosdum Presbyteros Epist. ad Philacelphienses Oscilium Episivi vocat: similiter Presbyteros Pr fidentes appellat Tertullianus in Apologetico, Praesident, inquit,

apud nos probati quippe seniores hunc honorem non pretio sed testimoia ad pii; cujus stilum imitatus Cyprianus Clarum Romanum cum Cornejio Papa Praesidentem vocat Epist. 11.&Ep. s. Verendum esse ait quibusdam ne Presbyterorum & Diaconorum testimonio & iudicio condemnati eorum societate priventur. Optatus item Mersoriistius Ecclesiastici meminit lib. 7. A is uore, inquit, silente non li-

euii A carium abstinere: scriptumes enim ante agni vi carasam ne nem esse daannandum , dicite quis eum accusavit est auditus non est, iucue

Macatrium confusum esse culpam nostram siluisse sententiam, sumi senim pGlescuntque Putaces in Ecclesiati Concilii Orthaginensis q. c. 23. diserte id sancitur: Disium nullius caisim audiatab auprasemia δε--rtim Clericorum, alioquin irrita erit sententia Episcopi, nisi Clericor praesentia confirmetur. Concilium Lliberitanum cap. 7 . Tripus testis

prout crimenes ablinebitur, siautem non probaverit conventas Claris rum, tiacui per quin Pu tumabstineri. August. Homil. 6. de pc nitentia, ejusdem Synedrii meminit, cum ait, nos vero quemquam a communioueprohibere nimepossumus. . . . nisi M t sponte confesum Mui- aliqua jscular ve Ecclesia eo judicio nominatum vique comen lum.

De eodem Pres in cum Episcopo consessu staph sit mentio in Constitutionibu tolicis, eaque consuetudo diti permansit in

Ecclesia, ut constat ex capitulis tiberti Eboracensis & ex relatis 1 Burchardo Canonibus. Extat autem memoria plurium iudiciorum ab Episcopo & Clem latorum in reos di sic Marcion a Ct ricis Romanis repulsus est, cum fuisset a Patre Episcopo Ecclesia cistus, Noctus ab Ephesinis Presbyteris est damnatus; Arius ab Alexandro Episcopo Alexandriae hujusque urbis Claro est damnatus & ejestiis a communione; Jovinianus a Sisicio & universo Clcro Romano proscriptus est, sed quid in his moror, cum apud omnes eruditos constet Episcopum olim nihil quidquam . magni momenti sine Presbyterio cjsse aut judicasse, sicut nec Metropo-

276쪽

DIGERTATIONES HUTORICAE. Dissi T. III. et uerlitanum absqtie Synodo Provinciae. Quin etiam in Conciliis Provinciarum sedisse legimus Presbyteros & cum Episcopisjudicasse, multo eigomam in Synodis privatis cum Episcopo sedetiam& judicabant.

Secundo loco in propositione nostra attenden dum est, Laicum vel Clericum peccantem ad proprii Episcopi tribunal deserri oportere; apud alienum vero accusari non posse, etiamsi inperior sit puta Metropo litanus aut Patriarcha. Constat id ex solemni regula ab antiquis nisi ubi necessitasaliud posceret studiose observata, nequis in aliena Dicecesi quidquam sine illius Dioeceseos Episcopi licentia faceret. Nam si non licuit Episcopo in aliena ditione quidquam vel minimum facere sine iussu & consensu Episcopi hujusloci, quanto magis hoc in casu non licet alieno Episcopo Laicum aut Clericum, alteri Episcopo subjectum judicare. Hinc egregid Cyprianus ait quod licet universis Episcopis Ecclesia sit a Deo commista, unusquisque tamen ejus portionem gubernandam acceperit quam regat, actus sui rationem soli Deo redditurus. Ne autem ordo iste perturbaretur, saepὸ in Conciliis statutae sunt poenae in eos qui in alienas Ecclesias haud vocati excurrerent, ibique vel ordinationes facere vel sacra celebrare tentarent. In Concilio Antiocheno Can. s. unicuique Episcopo suae Ecclesiae potestis

de ordinationes Presbyterorum tribuuntur. Can. I s. vetatur nequis Episcopus ex una Provincia in aliam transeat, nisi venerit accersitus

litteris Episcoporum & Metropolitani, decerniturque : Ut si quis

nullo vocante ad aliquorum ordinationem Ecclesiast carum rerum ad se non pertinentium constitutionem inordinate insῖlenterque processerit,

sint quidem irrita quae ab is geruntur, ipse autem suae in ῖlentia crtemere facta agaressionis det poenas ὲ se Ela filicet 'nodo exinde δε- positus. Idem sancitur de Episcopis unius Provinciae cap. 2 I. ne scilicet in alienam Ecclesiam excurrant, licet ca sit ejusdem Provinciae, nisi vocati fuerint litteris Episcopi huius Ecclesiae. Idem sancitur Canonibus tertio & dccina uinto Sardicensis Concilii, necnon Canone 7. Concilii Constantinopolitani. Certum est ergo Laicos aut Clericos non potuisse iudicari aut excommunicari ab alienis Episcopis, & ne quidem a Metropolitano aut Patriarcha omisso medio, hoc est proprio Episcopo ; nisi sorte gravis esset ejusfregi,

gentia aut conniventia, tunc enim moneri cum oportebat a ba tropolitano, & si pertinaciter recusaret noxios punire, tum illitum Episcopus ipse deserendi erant ad Synodum Provinciae ibique iudicandi.

277쪽

disi DE ANTIQUA ECCLEsIAE DISCIPLINA

Tertium propositionis nostrae caput est damnatum Laicum aut Clericum recursum habuisse ad Synodum Provinciae, & in ea ex

minatum fuisse Episcopi&Cleri judicium quod certo certius est & a

nobis antea susdprobatum.

Quartum est ratam esse habitam olim Synodi Provinciae sententiam nic a quoquam rescindi potuisse, vetitumque fuisse ne quis

a Synodo Provinciae exconi unicatus a quoquam in communioncm reciperetur. Hoc autem caput a nobis praecipu) in superioridissertatione assertum est , hic ea tantum testimonia rcferemus, quibus speciatim probatur Episcopum a Synodo Provinciae excommunicatum ab aliis in communioncm suscipi non posse. Vetus est ea de re Canon inter eos qui dicuntur Apostolici his verbis exaratus: Si quis Clericus vel Licus segregatus vel non recipiendus discedens in altera urbe receptus fuerit a que litteris commendatitiis se egetur,

qui recepit o qui receptus est. Antiquissimum item huius rei exemplum habemus in Alarcione qui a Patre ob stuprum excommunicatus, cum Romam venisset post mortem Hystini & a Clem Romanae Ecclcsae se in communionem admitti postularet, responderunt Presbyteri Romani se id facere non posse. sine arbitrio & consensi Patris eius. Id deinceps multis Conciliorum Canonibus est' sanestum, Eliberitani c. 33. his verbis : Placuit cun iis ut ab eo Di sevo accipiat communionem a quo ab stentus in crimine aliquo fuerit, quodsi aliquis Disi pus praesumpserit eum ad uere ea a uc minimὸjciente vel consentiente a quo fuerat communione privatus, sciat se hin sese iodi causas inter fratres se sui asus periculo prastaturum. Ares tensis primi cap. 16. ita statuitur: De iis qui pro deli lo suo a comm mone separantur, placuit ut tu quibusque locis fuerint exclusi eodem loco communionem consequantur, ut nustus Disivim alium Episcopum conculcet. Nicaeni Can. 17. statutum est : vi de iis qui communione primantur sive ex Claro sue ex Lauco ordine ab Episivis unius usque Provincia servetur hac sententia secundum Canonem qui pronuntiat ut qui ab aliquibus abiciuntur ab aliis non recipiantur. Dcinde additur

ut in Synodis Provinciae iudicium Episcopi retractetur, & si confirmatum fuerit excommunicati videantur ab omnibus qui ab eo sint dei hi, donec Episcoporum coetui visum fuerit humaniorem se re sententiam. Ante Concilium Nicaenum Alexander Alexandrinus pariter conquestus est Arium a se & Concilio suo excommunic

tum ab Eusebio & aliis Episcopis suisse receptum in commi niua . Ouod, inquit, Apostolica regula minime perminii. Idem

278쪽

confirmatum est in Concilio Antiocheno cap. & 6. necnon in Sardicensi cap. 3. Caesaraugustano cap. 1.&aliis. Hanc quoque re- lam a se non secus ac ab aliis Episcopis observari debere agnoscunt Romani Episcopi Innocentius I. Epist. ad Victricium cap. 6.

Hoc etiam 'no istatuit Nicaena, inquit, uta illum ab altero Cloricum aetera E sesia non recipiat. Nicolaus I. Epiri. 9. At nos re diis se credimus nuod Ecclesia Christi sacros Canones cst praecipue Nicaenos non tradat oblivioni, praecipientes videticet ut i iur abjiciuntur , ab aliission recipiantur. Idem Epist. si . ad Sylvanectensis Synodi Episcopos ait Balduinum se in communionem non suscepisse , eo quod nollet

Regulas atque aiata Decreta coimumpere , quibus vetatur ne excommunia

eatus ab uno Dissopo ab alio recipiatur. Idem habet alia occasione Lpist. 18. Joannes etiam VIII. Epist. 48. Archiepiscopos Ravennatensem, Mediolanensem & Aquileiensem monet, ne Veronensem Episcopum excommunicatum in conamunionem suscipiant. Sancti magnique Concilii IV cani praecepta secuti quae jubent regularem Epist

iam per unamquamque Provinciam obtineri ut ii qui abiciuntur ab Hiis

non recipiantur. Sed egregia sunt hanc in rem Joannis XX. seu B nedicti IX. verba, de quo cum quereretur Arvernensis Episcopus quod Pontium Comitem a se excommunicatum suscepisset, respondit se nescienter id fecisse quod non esset admonitus ab Episcopo Arvernensi de istius cxcommunicatione seque si rescivisset id minimὰ facturum addens istaec : Profiteor quippe omnibus consacerdotibus meis MLque terrarum adjutorem me er consolatorem potius esse

quam contradictorem, absit enim schisma a me oro sopis meis. Demum abiblutionem ab isto Comite fraudulenter acceptam irritam esse declarat. Mitto alios qui generatim tantum dicunt se obtemper turos Nicaenis Canonibus, ex his autem abundὸ demonstratum est Laicum aut Clericum i Synodo Provinciae excommunicatum ab omnibus Episcopis pro excommunicato habendum esse, nec a Romano aut alio quoquam suscipi debere statem iuxta ordinariam regulam. Aliqua tamen exceptione videtur haec regula indigere, cum aliquis excommunicatur a Synodo Provinciae propter aliquam doctrinam quam aliae Ecclesiae Catholicam arbitrantur, tunc enim non solum is a communione pellitur; sed & caeterae Ecclesiae quae cum eo sentiunt excommunicari videntur. Hinc saepes ctum est, ut aliquis propter doctiinam ab L piscoeo suo Synodoque Provinciae excommunicatus ab aliis Ecclesiis defenderetur. c

in casu idem judicium serendum de incommunicatione hujus

279쪽

DE ANTIQUA ECCL IAE DISCIPLINA

privati ac de excommunicatione mutua Ecclesiarum & Epis opstiun de qua deinceps agemus. Ut autem isto excommunicationis genus explicetur, observa dum est totius orbis Ecclesias communione inter se junctas suisse, haut ex iis velut una coalesceret Ecclesia. Illa porro communio duobus praecipud modis innotescebat. Primo ex litteris communionis quas ad se invicem scribebant. Secundo, ex benigna susceptione eorum qui ab externis Ecclesiis veniebant, & ex concessa illas communi ne: nam qui ex una Ecclesia in alias communione junctas vel peregrinationis vel alicuius negotii ergo transibant, suscipiebantur & a mittebantur ad sacra, si modo litteras commendatitias haberent, quiabus constaret eos non esse E numero excommunicatorum, ad ea demenim communionem de consensionem Ecclesiarum pertinebat,

uti modo probatum est, eos qui ab una Ecclesia excommunicati fuerant ad communionem non admittere.

Hujusmodi porro litterarum quibus Ecclesiae secum invicem communicabant antiquissimus usus est, solemnisque mos extitit pacem&communionem perliteras dare vel auferre. Sic Tertullianus testisin Episcopum Romanum per litteras communionem cum Cataphum bus misisse eamque postea revocasse. Sic Cyprianus & cum eo Africani Episcopi causa Cornelii &Novatiani nondum discussa ad neutrum litteras scripserunt, donec omni scrupulo de singulorum pectoribus

excussis litteras dederunt, tum ad Comelium tum ad coeteros, quae testes erant communionis suae cum Cornelio. Sic Concilii Antioch ni adversus Paulum Samosatenum Episcopi certiores faciunt alios Episcopos ut communicatorias ad Domnum mittant & ab eo suscia piant, itemque Romanus Antistes & Itali per litteras suam cum isto communionem significant. Ita quoque Optatus ut se suosque cum totius orbis Ecclesiis communione iunctos demonstraret, ait se suosque cum Stricio comm

nicare: Cum quo, inquit, totus orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. Eodemque in nKotio Augustinus Epist. 161. ait Caecilianum Romanae Eccissiae P cateris terrisper litteras

communicatorias esse coὰj Qtum. Idem habet pallim in libris contra Donatillas in quibus eos urget, ut ostendant se litteras communi--catorias habere ab omnibus Ecclesiis. Tunc etiam teste Gelasio Epist. i. mos erat Romani Episcopi recens evecti ad coeteras Ecclesias litteras communionis mittere, atque hac de causa Meletius Anti

clienus, Atticus Constantinopolitanus&alii Praesules Romani Epis-

280쪽

DissERTATIONES HISTORICAE . Dis In T. III.

copi communionem ambientes petebant ad se litteras communionis dari, sic etiam per litteras communione Ecclesiae Romanae expulsi

sunt Asiatici 1 ictore, Asricani & Oricntales a Stephano, Nestorius a Coelestino&Cyrillo, &alii quamplurimi quorum hic cates

gum texere inutile foret. Altera communionis tessera erat, ut iam dixi, fidelium ultro citroque commeantium admissio ad communionem si modo litteras commendatitias ab Ecclesiis suis deserrent. Nullum enim majus argumentum unitatis inter Ecclesias est, quam cum admittuntur in communionem utriusque Ecclesiae fideles, nullum e contra divisionis argumentum majus quam cum aliqui ab una Ecclesia cujus membra sunt ad aliam venientes non suscipiuntur in communionem. Mos igitur fuit ut commendatitiae darentur litterae, Episcopis quidem a M tropolitano, coeteris autem Clericis aut Laicis ab Episcopo, quibus instructi ab aliis Ecclesiis quaecum illisa quibus veniebant, erant communione junctae, suscipiebantur. Vetus est ea de re Canon Apostolicus 32. Nemoperegrinorum 'soporum aut Presbyterornm aut Di. om msine commendarisii scipimur luteris. Larumdem sit mentio

in Conc. Eliberitano cap. 23. & 38.&in Arelatensi cap. 7.&cap. 9. Item in Antiocheno cap. 7. statuitur, Ut nullus externus sine pacificisssipuitur, & Can. 8. ne Presbyteri qui sunt in pagis dent Canonici se solas vela tis vicino Epi pos' ias mutant, Chorep:sio' autem Ei reprehensione nes aent pacificas, item Laod. cap. qi. quod nos

e portet Sacerdotem vel Clericum sine Canonicis litteris iter ingredo. De

iisdem vide Conc. Carth. 3. cap. 28. & quintum cap. 7. Zozimum Ep. I. s.&6. Milexit. Conc. c. ro. Basil. Epist. 69. Andegavense Conc..cap. I. Turonicum I. cap. I 2. Veneticum cap. s. Aurel. I. cap. 7. Lugdunense 3. cap. 2. Rhemense sub Sonnatio cap. I 2. &c.

Coeterum quoniam seri non poterat, ut omnes orbis Ecclesiae ad se invicem scriberent & sibi mutuo notae essent, ac proinde immediate communicarent, idcirco magnae quaedam sedes cligebantur, per quas Ecclesiae secum invicem communicabant. Sic Ecclesiae Orientis censebantur communicare cum Occidentalibus, quando communicabant Antiocheno Patriarchae qui junctus erat communione cum Romano, cui adhaerebant Occidentales. Ita ctiam AEgyptii per Alexandrinum cum Romano communicabant di Occident es omnes

cum Orientalibus & AEgyptiis per Romanum; sicque intelligendus

est lFus Optati supra citatus, cum quo totus orctu commercio formata rum in una communionis sῖcietate concordat.

SEARCH

MENU NAVIGATION