De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicæ, excerptæ ex conciliis oecumenicis & sanctorum Patrum ac auctorum ecclesiasticorum scriptis. Auctore Ludovico Ellies Du Pin, ..

발행: 1691년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

tio, nunquam ad eum Provocatum post synodi generalis iudiacium, cum e contra post iudicium. Pontificis ad Synodum generalem saepe provocatum fueriti inae omnia cum abundὰ sint probata petitum ab appellationibus argumentum in adversarios r torquere iacile est, veriun dato quod appellationum solemnis olim fuerit usus, hoc unum inde probatur Pontificem sileriorem esse singulis Eeiscopis, & synodum Romanam caeteris Synodis Provinci libus majoremhabere potestitem, quodadpropositam quaestionem non pertinet. Objiciunt quinto Concilia generalia suisse semper convocata de confirmata per Pontifices Romanos, qui non modo iis praesidebant, scd & si mam rerum in illis tenebant. Unde sic argumentari pos. sunt. Illi sunt Superiores Concilio generali quorum est primum. convocare Concilium generale, deinde ei convocato praeesse de cuncta in eo pro libito moderari, ac demum sine quorum confirmatione Synodi Decreta vim non haberent, sed haec omnia Romanis Pontiscibus competunt, ergo steriores sunt Concilio se

nerali.

Respondeo, primo nullam esse legem sive divinam, sive reclina sticam, qua irrita&nullius roboris esse pronuncientur Concilia gen resia, aut ab aliis quὶm a Romanis Pontificibus convocata, aut quiabus sit quam Romani Pontificos praefuerint, utquae ab ipsis specialia

ter non Haerint confirmata.

Resi,ondeo secundo, octo priora Concilia merasaab Imperatoi bus esse convocata, nullum a Romano Ponti , quaedam ex iis etiam invitis aut ignorantibus Romanis Pontificibus, tribus vero primis,. necnon Sardicens Romanos Pontifices non praesitae, sed alios Episcopos. Demum quaedam Conciliam rasia non suile a Pontiscibus. confirmata aut approb αὐ ea vero quae ipsi approbarum, non ita approbasse quas ea nullum sine huiusnodiapprobatione robur haberent. sed tantum illos consensile iis quaeri Conc facta fuerant α decreta,

usque judicio adhaesisse.

Respondeo tertio, etiamsi convocatio Synodorum generalium, learum .confirmatio atque iis ipsis necessario competeret Romano Pontisci, nihilominus tamen non propterea dicendum sere, illum si perserem esse Concilio generali. Primo enim necesse non est, ut qui convocataliquem coetum, eo convocato, superior sit universo coetu. Imo vero ordinarie qui coetum aliquem convocat, ς' inses ior est, ejusque in A. parere debet, alioquis quid opus

452쪽

opus esset coetum congregare, idem esto judicium de Concilio. S cundo , nec necesse est eum, qui primum in aliquo coetu locum obtinet, universo coetu superiorem esse, susscit ut sit primus in coetu ut debeatur illi , alioquin dicendum esset nullam esse societatem cujus Praesidens non esset universa societate superior, quod est absur- dum. Porro in antiquis Conciliis licet praeeli et Papa, cuivis proponere deliberanda licitum erat: sed etiam si Praesidens esset rerum g rendarum moderator, non tamen esset propterea superioris auctoritatis universo coetu. Denique ponatur consensus legitimi Pontiscis necessarius ad robur dandum Decretis Synodi generalis, non tamen inde sequitur Pontificem esse Concilio superiorem, sicut licet ad firmitatem Senatusconsulti aut Decreti Facultatis requiratur Praesidis subscriptio& Decani conclusio, non licet inde inserre Praesidem universo Senatu, Decanum integra Facultate superiorem. Dixi, ubi 'legitimus est Pontifex, nam ubi Pontifex est haereticus aut schismaticus, aut pravissimorum criminum reus, si quis vellet eum depositioni suae alientiri, is profecto incassim laboraret. Sussiciet ergo hoc in casu, ut

legitimus Pontifex a Synodo electus post hujus depositionem acta Synodi confirmet. Atque ita nec ex confirmatione, nec ex praesidentia

Synodorum generalium potest inferri Pontificem esse Concilio supe

riorem.

Objicitur sexto, dictum Concilii Romani sub Symmacho, Papam

κunquam minorum subjacuisse judicio. Respondeo minorum nomine forsan alios intelligi quari Episcopos, qui minores dici nec debent nec possunt. ' Deinde vero etiamsi de Episcopis loqueretur Concilium, non loquitur de Concilio generali, sed de Concilio quorumdam Italiae Episcoporum; denique loquitur ad mentem Romanorum qui thm temporis existimabant Pontiscem a Synodo praestitim particulari deponi non posse nisi in casi haereseos. Agebatur autem de moribus Pontificis, quo incasii existimabant tum temporis nonnulli cum reservandum esse divino iudicio. Obiiciunt septimo, quaedam Romanorum Pontificum diicta, ut Leonis I. Ep. s. scribentis ad Petri Sedem, universae Ecclesiae curam pertinere. Gelasi I. Epist. I s. dicentis quod sacrosancta Romam Ecclesia de omnibus habeat judicandi potestatem, nec cuiquam liceat de ejus iudicare judicio. Gregorii I. qui Epist 39. lib. 9. ait P H h b 1 trum

e- Clim sunt in Concilio'congregati, quin etiam Romam Pontifices Episcopos ad suos scribunt, Collegas, Fratres de Consacerdotes passim appellant. nunquam fi-

illos aut mihor ri; etsi enim iis Romanus Pontifex iii Primatu si superior, est Hen inEpiscopatu frater.

453쪽

trum respondere potui sietis qui eum culpabant, non esse ovium pristorem suum reprehendere. Nicola I. dicentis in Epistola ad M, chaelem imperatorem judicium Seis Apolliol cae superiorem non agnoscit, a nemine refricamposse, Paschalis II. cuius verba reseruntur in capite igni cisi extra de electionibus in hii ne modum, sunt, ii

quit , in Conci statutum non invenim di , Romanae Ecclesiae legem Cον Gia ullaepraefixerint, cum omnia Conciliaper Romanae clyne aucuris. tem robur acceperint, in eorum statutis Romam Ponti cupatenter recipiatur auctoritas.

Alexandri III. cap. licet extra de electione, ubi statuitur majori cautela eligendum esse Romanum Episcopum quam caeteros, quia si malus eligatur Pontifex, nullum erit remedium, cum non habeat si

periorem a quo deponi possit. Innocentii III. dicentis sermone a. se propter selum in fide peccatum posse ab Ecclesia judicari, in caeteris Deum habere judicem. lueonis acii denique VIII. in Extravaganti unam vitam, ubi ait supremam esse Romani Pontiscis potestatem, quae

non nisi a Deo possit judicari

Respondeo ad singula testimonias, ad primum Leonis I. verum esse Romanum Episcopum curam verere universae Ecclesiae, sed distribi rim non collectim sumttae, unde non valet cqnsecutio Bella ini. Esego etiam curam Concilii seneralis habet. Sed esto habeat curam, ut in Concilio generaliomnia secundum ordinem fiant, non sequitur , e so superior erit Concilio generali

Ad secundum Gelasi primi, dico eum non loqui de Concilio generali aut Provinciali, sed de singularibus Episcopis docet id vox cuiquam, quae de Concilio intelligi non potest, docet scopus Epist lae, in quo agit contra eos qui nomen Acacii retinere volebant in dypthicis.

Ad tertium Gregorii respondeo non negare G orium, quin oves aliquando Pastorem reprehendere potuerint, sed tantum dicere potuisse Petrum hac uti responsione, sed maluict non expotestare, faex ratione reseondere. Post quae haec adjicit: S, ergo Pastor Ecclesiae Apostolorum Princepssigna ct miracula gulariter Geni non deduu

tho est in causa reprehens ouissiua rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostro ratione humili placare debemus.

Ex quo patet simpum Gregorii non esse ut ostendat Pontificem x non posse ullo in casu reprehendi & judicari. Imo contrarium insertex facto Petri. deinde non loquitur de Concilio aut Ecclesia, quasi Petrus

454쪽

Petrus non potuisset a Concilio reprehendi, sed tantum de privatis quibusdam reprehensoribus. Ad quartum Nicolai primi patet eum non asserere suam autorita-.tem Concilii autoritate majorcni, sed tantio Sedem suam quavis .alii majorem, patet, inquit, profecito Sedis Apostobca, cujus autο-mitate major non est , judicium a nemine fore retrati anu . Sedem ille suam cum aliis Sisibus seque cum aliis Episcopis comparat, sed distributim, hoc est Sedem suam cum qualibet alia, se cum quolibet alio Episcopo, non Sedem suam cum omnibus, aut secum collectis in Concilium Episcopis universis; alioquin vitio laboraret eius ratiocinium, universum enim, ut ait S. Augustinus, partibvssina Nini

rito praeponitum

Pascnalis II. testimonium quod est ordine quintum, benignὸ opor

tet e mlicare, alioquin sustineri non poterit ejus dictum, cum cc tum ut Concilia leges omnibus Episcopis atque etiam Romanis dixisse : sic verbi gratia Concilium Amiochenum & Arelatense sua Decreta per litteras Romano Episcopo signiscant ut ea executioni mandet, ipsique Romani Pontifices legibus a Conciliis latis se o noxios esse non semel protestantur , quare verba Paschalis beni Esunt interpretanda de potestate dispensendi sapienter a Can num observatione, quae Romano Episcopo prae coeteris coinpetit. Alexandri III. testimonium quod est sextum, non bona fide r fertur, nec enim ait ille nullum esse remedium si malus Pontifex sit electus , sed tantiim non possedicursum haberi ad superiorem, cum missum scilicet Concilium est convocatum. Unde major cautesa est adhibenda ad ejus electionem , quia non facile Concilium convocatur, nec potest 1 superiore Episcopo quemadmodum coeteri iudicari.

Innocentius Is I. cujus testimonium 7. resertur, videtur in e

nim stare opinione, qui tenebant Papam obsolam sdem posse deponi ; sed sortὸ per fidei nNotium intelligit etiam pravitatem inemendabilem quae universae ossiciat Ecclesiae: unde ad Philippum R m Francorum scribens ait si absque generalis Concilii deliberatione ipsum separaret ab uxore sua, ordinis & ossicii periculum sibi

imminere.

Denique Bonifacit VIII. Extravagantem omni ratione & autoritate destitutagi nihil omnino moror. Objicitur ultimo Concilii Later ensis sessione II. seu potius

455쪽

Leonis X. in Concilio edita constitutio de abrogatione Pragmaticae in qua postquam dixit ca quae gesta sunt in Concilio Basileensi post translationem ejus Lugenii IV. auctoritates actam nullum habere posse

robur. Haec addit: Cum praesertim solum Romanum Pontificem ta quam πιιctoritatem puper omnia Concilia habentem Conciliorum indic=λrum, transferendorum , ac dissolvendorum plenum Di potis. rem habere , nedum ex sacrae Scripturae testimonio distis, a Zorum P reum ct aliorum Romanorum Pontificum etiam praedecessorum nostrorum jacrorumque Canonum Decretis , sed ex propria etiam eorumdem Comciliorum confessione. Quibus verbis videtur Sunodus Lateranensis aut

potius Leo X. approbante Concilio rem plane desinivisse. Respondeo magnum esse discrimen inter hanc sanctionem de d snitionem Conciliorum Constantiensis & Basileensis: primum enim , ut mittam haec Concilia numerosiora suisse, cum Lateranensi Concilio vix octoginta Patres adsierint, E quibus sexa inta tantum aut circiter Episcopi, quorum magna pars ex Italia: Christianissimi Regis Orator nullus, E Gallicanis partibus Antistites nulli, ide6que a non paucis haud i merito in dubium revocetur utrum revera sit onerat , ut, inquam, id mittam, perspicuum est definitionem istam non esse a Concilio universo, feci 1 Romano Pontifice solo editam; & quamvis initio Bullae praefigatur, sacra approbante Concilio, patet tamen rem non fuisse in Concilio discussam & examinatam, sed tantum perlectum in Concilio Pontificis Decretum, quod quidem non erat conditum de hoc negotio, sed de abrogatione Pragm ticae. Hoc vero Decretum interitur Bullae tanquam ratio desilitionis, non autem tanquam definitio. hropter licet constaret approbatam i Concilio definitionem Ponti scis ae Pragmaticae abroga.tione, remque in Concilio examinatam ac discussam; non propterea idem dici posset, imo idem dici non posset de hac ratione quam Pontifex Bullae inseruit. Haec omnia ad Concilii Lateranensis Decretum responderi posse notaverunt Duvallius & Bella inus, li-eet in diversa opinione fuerint. Ad Gnolium Later ense, inquit Duvallius, pari. q. 7. libri de suprema potestate Papae, quod Lio expressius loquitur quam Florentivum, varaaesunt responsiones. um-dam enim aiunt non fuisse sere or proprie geme rate, cum ei vix centum iesierfuerint Episcopi, alii dicunt caput isiud 2 I. in quo de auctori Qie Concilii supra Pontificem mentio fit, a Concilia non fuisse disies

aut examinatum, sed tantum perlectum coram Praelatis Concilii, quυ ne irae vio examine illa approbarnur, idet pWeaici non posse concilia incr

456쪽

D1ssERTATIONES HISTORICAE. Disset T. VI. 43

conclusum Ur definitum , sicut G Concilii Constantiensis definitione HEltimes. Alii rem sic expediunt , etiamsi, in ruiunt, Concilium fu tab-

solute generale, quod a Nc propter Et soporum paucitatem Ῥαγμtur incertum) tamen rem usam ut Decretum Dei Catholieae non de niunt. Nuga enim in verbis Concilii nota apparet ex qua ei definitionem colligamin. Nam nec anathema pronunciat in eos qui contra Ie

riunt, nec dicit se hoc expresse aret proprie definire aut esse de nec si te utis ua credere , vel quid mile, ex quo expressa definitio celligo

rur. Alii denique respondent Concilium eatenus audioritatem Papae, pra Concilium de ire, quatemu He ripturis, Patribus,'antiquis nonibus manifeste conssare censetur. Ad haec enit omnia verba at rhie expendantur, vimse ae desinitionis , Aquast, Concilium revocat. Potuitne clarius atque disertius ostendi Decretum Leonis in Concilio Lateranensi nullius esse ponderis' Cautior est Bella inus, sed tamen fatetur decretum istud non esse deside, & de Concilio Latera. nensi dubitari posse utrum sit renerale et silentes er habemus adversarios Concilii Lateranensis seu potius Leonis X. in Concilio Loteranensi sententiam nostrae nihil praejudicare opinioni. Hoc autem magis adhuc conflabit, si rationes & auctoritates lila allatae ponderentur: ut enim observabat Duvallius, non definit id Pontifex, nisi

ruatenus manifestὸ constat ex scripturis, Patribus & Conciliis quae

legat nobis, ergo examinandum relinquit utrum constet nec ne

Haec autem non tantiun non id probant manifesta , sed omnia aut falsa sunt, aut 1 proposito aliena. Scriptura: sacrae generatim laudatur auctoritas, at nullus extat locus qui id probare ullatenus possit, Patrum quoque generatim allegantur dicta , sed nullum speciatim

refertur, Romanorum Pontificum Decreta vendi tantur, sed nul him speciatim promitur. Ipsa Conciliorum consesso pro a mento adducitur , at tantum abest ut Concilia generalia supra re Roma. nos agnoverint Pontifices, & in iis venerati fuerint potestatem eonvocandorum, di luendorumque Conciliorum ut fudi s Pontificibusetiam Romanis tulerint, seque passim ab Iminatoribus non Romanis Pontificibus convocatos esse testificati sint, ut alibi ostensiim est. Alexandrina ' od adducitur, quae scripsisse dicitur F lici Romano Pontifici Nicaenam Synodum statuissenon debere absque Romani Pontificis auctoritate Concilia congregari , sed haec Synodus de Epistola illius nomine ad Felicem scripta supposititia procul dubio est, & talis esse ab ipso Baronio agnoscitur. Dicitur postea. uus Leo Synodum Lphesinam r. ad Ctacedonensem transtulisse, quis

457쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIPLINA .

uis hoc unquam dixit aut dicere potuit, cum Ephesinam Syno-um ab Imperatore convocatam sine ulla translatione sinitam esseaeon ', & Chalcedonensem post aliquot annos ab Imperatore con- voca ina alia de causa quam Ephesinam. Martinus V. sertur dedisse potestatem legatis suis in Concilio Senensi transferendi Concilium, stulta consensus Concilii ipsius mentione habita , at exequebatur Martinus Decretum Frequens Concilii Constantiensis, deinde non excludit consensum Concilii. Et re vera translatio Concilii Senensis Basileam facta est ex consensu deputatorum nationum, ut patet ex mordio Concilii Basileensis. Laudantur deinde plures Synovi, quae Pontificibus Romanis dicuntur magnam exhibuisse reverentiam , Ephesina prima Caelestiiso, Chalcedonensis Leoni primo, sexta Generalis Agathoni, septima Adriano primo, octava Nicolao & Adriano II. Quid tumi An inde sequitur unicum Pontiscem Iconianum autoritatem super omnia Concilia habentem Conciliorum indicendorum , transserendorum ac dissolvendorum potestatem haberet Citantur Damasiis Papa & Occidentales scribentes per numerum

Episcoporum Arimini congregatorum praejudicium scri non potuis

se, quandoquidem Romanum Pontificem cujus expetitanda erat imprimis autorΨtas, constabat his non prabuisse consensim. Sed non de uno Romano Pontifice id decretum , sed etiam Vincentio & aliis pluribus Deinde quis neget imprimis expectandam esse Romani Pontiscis autoritatem , sed an inde sequitur id quod sibi sumit Leo X. R

manum Pontificem, tanquam autoritatem super omnia Concilia habe

rem, orc. Citantur denique plures Synodi quae dicunt gestorum . consi mationem a Pontisce petiisse, atque inter has Constantiensis laudatur. Quod algumento est ex cons atione seu consensit& a'

probatione pestorum in Conciliis a Pontisce Romano requistis non inferri Pontificem esse supra Concilium , cum Synodus Constantiensis a qua petitam a Martino gestorum approbationem dicit, Leo diserte contrarium desnient. Sed de hoc argumento jam dictum est

his patet neque ex auctoritate, neque ex rationibus Concilii Lateranensis, seu potitis Leonis X. in Concilio Lateranen si consci Romanos Pontisces esse supra Concilia, qua de re jam satis &abundia nobis dictiuntaearbitror.

458쪽

ANTIQUA ECCLESIAE

DISCIPLINA

DISSERTATIONES HISTORICAE. DISSERTATIO

VII. In qua probatur Pontificem aut Messam nullam habere

in Reges eorumque bona auctoritatem directam mi in

directam , nec posse reges ab ipsis ulgatenus deponi aut eorumsubditos ode obedientia eximi.

. U E sunt inter homines maximae atque praestantissimaera Societates. Civilis & Ecclesiastica, quae licet inter eosis . ti H dem ineantrur ideoque saepe videantur inter se confusae a u ν que permixtae, revera tamen ad diversos fines diversis moudis tendunt, pinstatemque divers planὸgeneris obtinent: sicietatis q μ Ecclesiasticae finis est vita aeterna, societatis vero civi-

459쪽

DE ANTIQUA ECCLESIAE DISCIpLINA

lis finis est pax ac tranquillitas Reipublicae, qui fines cum sint omnino disparati, nihil mirum si media quae ad illos sines conducunt, sint planὶ

diversa. Ad vitam quippe aeternam nemo pervenit nisi per osactioncs quae liberrimo voluntatis motu ex amore Dei sunt: atque hinc religio nis est fide & hietate hominum animos excolere ut sponte e libenter praeceptis Christi obtemperent. At d contra nihil ad reipublicae tranquillitatem conducit utrum leges libenti animo an secus observentur, modo exterius observentur. Atque ideo societatiscivilis hoc munus est ut ita eas observari procuret, quod sit suppliciorum de mortis ni tu : uno verbo potestas societatis civilis in corpora extenditur, ib-cietatis Ecclesiasticae auctoritas tota ad animos spectat; cum ergo corpora cogi possint, Oriun est qui potestate civili potiuntur, noxios suppliciis & morte asscere: sed cum in animos nihil omnino possit vis exurius adhibita, nullam hujusmodi potestatem habet societas Ecclesiastica, nec alio modo peccantes a vitiis revocare potest quam exhortationibus &praeceptis, quibus illi si non obtemserent nullam aliam

poenam in eos stituere valet praeterquam excommunicationis qua B-cietate Ecclesiae vita aeterna indigni pronuntiantur. Denique i ges cietatum civilium reipublicae tantum bonum & tranquillitatem respiciunt, chm E contra Ecclesiasticarum legum nullus sit alius finis quam doctrinae &disciplinae Christianae sanctitatem& puritatem illiabatam servare. Lx his principiis quae evidentissima & certissima sunt, sequitur, potestatem Ecclesiae totam esse spiritualem, quaestin tem- soralia sive Regum sive aliorum bona mininir extendat, ha ut neque eges deponi possint, neque privati bonis suis ulla ratione spoliari auctoritate merE Ecclesiastica. Quod quamvis ita perspicuum esse videstur, ut nemo cordatus de eo dubitare possit, vi revincendam tamen

eorum quialiter sentiunt pertinaciam multis rationibus sacrarum I iit rarum & traditionis auctoritati innixis ostendam: primo potest item Ecclesiasticam in temporalia nuli tenus extendi: secundo potest tem Regum temporalem Ecclesiasticae minimEsubjici, sed antequam ultral rogrediar praeimittenda observatio quaedam planὶ necessaria, tum aducem opinioni nostrae asserendam, itim ad repellenda adversariorum sephismata, quorum omnium sutilitas hac una observatione dere

turis

. Itaque observandum est magnum esse distrimen inter ipsam potessatem & eum qui potestate utitur, ita ut seri possit ut is qui potesate initur, sit subjectus alteri potestati, quamvis potestasilla quam exercet

460쪽

cet, nulli potestati subjecti sit: quod ut ad praesens negotium asa tur, attendendum est eundem hominem simul esse membrum societatis civilis Ac Ecclesiasticae, ac proinde ipsum ratione personae subjectum esse potestati tum Ecclesiasticae itim civili, at inde miani; iE sequitur potestatem civilem quam habere potest subjectam esse

potestati Ecclesiasti ae aut vicissim Ecclesiasticam civili, quia scilicet in civilibus tantum civili iubiicitur potestati, in spiritualibus Ecclesiasticae. Sic Episcopi subjecti quidem sunt resiae potestati ,

sed in civilibus, ita ut potestas Episcoporum non sit subiecta potestati civili: unde non potest Rex aut Imperator Episcopos constituere laut deponere vi & auctoritate civili; ita etiam Reges subjecti quis dem sunt Episcopis ac summo Pontifici & spirituali potestati, sed in spiritualibus tantii in , ita ut potestas eorum temporalis quam habent ut Reges, minimὸ si essi sit potestati spirituali : unde Reges aut institui aut deponi minimh possunt auctoritate Ecclesiastiaca, ita quamvis potestate spirituali ac vicissim Episcopos temporali subiectos esse, sit extra dubium , non propterea dicendum est potestatem Ecclesiasticam potestati civili subjectam esse aut civilem Ecclesiasticae r quippe ambae istae potestates sunt penitus disparatae & a Deo isto quo sunt institutae dependent, ita ut ne tra illarum in alteram quidquam possit, quamvis tamen spiritualis, sit temporali nobilior. His ita elucidatis propositum statim aggre- .

SEARCH

MENU NAVIGATION