In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

's6 3 . ΙΗ Lia. L CAp. I. I I. ecviu esset, probro ct infamia cariturum fui . st quad factum esset da dedendo adolescente decrerum , ostendit r. ur in re com uni hominum judiario damnata. Huc enim pertinet , quod con-eionem reclamaturam tali decreto inducit r

' talia fieri. Civitatem adeo non baneste facturam, - quod ipse fecit, ρνεν emendumque tali facto civi tatis pudorem fuisse, disputat. Haec valde honesta haberi par est : quaeque eadem opera deis. Harent , quam solieite , caute, honeste versari in ejusmodi necessitate expedienda civitatem, deceat. Non tamen nihil in alteram partem dicitur de jure civitatis , quod Orator ; ex praescripto artis, maluit dictioni causae privatim contribuere, cum nuspiam fortius publica causa agatur. Quasi civilius ex ore miseri patris audiretur, quod civitas sortiter pro se. vindicare solet: γαρ pia Gh Hν προ--

σειν σώουις αναγκας sis δανδε ελθωσιν, μηδὲν ἀνώια τερον της πολεως νομον. rare quidem oporter, ne

' ejusmodi necessitares incidant : s tamen incid rent , primam civitatis rationem haberi par es. -Cujus hoc jus, mox sanctius adstruitur. Diis enim auctoribus tribuit jus illud σωμα. ὴν ύλωὲρ

νολεως ἀπανα : Unum hominem pro civitate imrerire r illustratque exemplo oraculi Pythii, quo responsum est , non desituram Ath nis famem, donec civium aliquis prolem. suam exitio offerret. Quod Leus fecit oblatis filiabus quibus honoris caussa Λεώnae dν tem- sum extructum est. Sed videre hic quoque licero

222쪽

DΕ Do Mivio EMINENT E s licet , quam caute philosephentur antiqui.

Nam fertur a privatis , non miratur a civitate, quod civitati debιtum , divina auctoritas addita , ut ethnicorum captus erat , demonstrabat.

Atque hoc est illud in hac quaestiosae difficilio

mum sane : an , quia privati tenentur, saluo tempublicam suae proponere, ad hoc faciendum, & quousque adigi queanti Coget sumisma potestas civem quemvis vi legislatoria,ad faciendum quicquid officium, aut virtus aliis qua jubet. Sed hic aliud quaeritur. An enim coget quoque summa potestas civem , ut faciat, quae aeterna laniae statis ratio damnat ' ut pudicitiam alienae libidini exponat ρ ut ad nefaria ministeria se addicat itaque ad hoc , nec

dedere potuit ripitas adolucentem , nec deviIio nem ipsi patrique imperare. An ergo mortem

potuit sponte sivinendam praecipere vel filio, vel patri φ Atqui ct tyrannorum leges, quos poenae titulo sublatos cupiunt , iis indulgere

solent aliquando voluntariam mortem, non imperare. patrem vero ad occidendum filium adigere omnis humanitatis limites excessit. Quid φquod in vitam suam nemo tam plenum jus accepit , ut violentaι ipsi stibi manus asserte queat. Et in pudicitiam quidem ac bone statem cipium civitas nullam jus , ns ad tuendum habet. Ut haec salva cu1que fiat, civitates institutae sunt. Itaque vel ad unius civis pudicitiam tuendam , bella pia & justa geri, nulla aetas dubiistavit. . Sicut nec singulis ciribus licet honesisti sua vim facere. Ad quadam enim nulla debet n

223쪽

IN LIB. I. CAP. I.

Controv. cessitas compellere , ut recte Turius Geminiu apud mai . Senecam di sputat. Cuius rei tantus est iis animis recte institutis sensus, ut vitam potius Projicerent, quam eripi sibi pudorem multae praeclarae foeminae paterentur. QuanqUam potuisset aliquando locum habere illud apudi, 33. Livium: Unde consilium abfuerit, culpam abesse. Sed metu tanti dedecoris, ad remedium ab

homicidio in se , id cst, a delicto petendum

properantibuS , quis humanus lictus , in- De Civ. quit Augustinus : nolit ignoscere ' Magnarum Dei. ι, Io consternationum haec est indoles, ut non patiantur ad aliud hominem respicere , quam quod tanta circumstantia animum occupavit, praesertim ubi urgentius malum est, quam

quod mitti in consilium cogitationem sinat. 'Quo fit, ut fugiendo periculum, quod terret;

ruatur in periculum, quod prae terrore prae- Controv. sentiori, quale sit, non aestimatur. Iste in nos . 3. dominatur assectus , qui animum primus intravit, IV, ια inquit Seneca. Et ab eadem mente Curtius: Ubi intravit animos paror, id solum metuuvi , quod primum formidare coeperunt. In vitam civium 'quod sit jus civitatis , seu summae potestatis, non vage declarandum est. Esse igitur civitatem dominam virae necisque civium, ut Veteres loquuntur, ex vi jurisdictions si ve pote- 'statis judiciorum, controversi, caret. Atque hoc jus nititur merito, & obligatione ad poenam, neque aliter animo concipi potest.' Alter partem, jure belli contineri dixeris: quo ut civis vitam suam debere divitati pho- -

224쪽

DE DOMINIO EMINENTE. . sspugnandae, ita civitas, Vita civium multorum uti posse, ad servandum totum corpus videtur. Sed hoc jus belli, in se & ex se apprime

temperatur. Hic enim non eligitur vita, sed opera civium ad finem, quem dixi: & cum exitus fortuna moderante, undique incertus sit, non minus ad spem, quam ad metum via patet. Id quod tot admirabiles & inopinati certaminum eventus abunde docent. Quod si quis dixerit ; hunc numerum civium trad mus hosti ad caedem, ut reliqui vivant: nec pie nec honeste loqueretur. At enim hoc in

bello fieri videmus φ Videmus : sed aliquando

male, nunquam autem licite, nisi sub illa destinatione & lege operae ac spei, de qua me tionem intulimus. Atque ista quidem, unde fluant, ipsis vocabulis demonstratur. Ouod vero ex jure Supereminentis Dominii distinis ictius appellato , civitas vitam civium innocentium, utilitatis publicae caussa , destinato proposito queat pardere , id vero nec divinis nec humanis literis firmatur. Tractatus est hic locus in fabulis,modum philosophiae caute custodientibus, quandove Iphigenia mactanda comminiscuntur. Primo enim , a numine

arcestur , ultra scilicet humanae potestatis limites positum negotium. Et certe , si quod tale jus civitati unquam posset competere, vix est, ut humanam sapientiam liquido ex

mine , momenta & rationes & tempora ejus ratiocinaturam credamus. In quo genere dubitationis, morali judicio, jus statuere quis r. G a potest

225쪽

potest ' Deinde, a tis numine repetitur origo rei, & facinus patris mactatione filiae ulturo: ut origo quaestionis ex vindicta & poena sum gere, δc tum demum illuc pertinere intelliga-itur , si pro communi totius populi salute, unum caput innocens recte immoletur. Sic

quoque Supereminens jus civitatis seu popu-cli refuga manu tractatur : dum & omnis rei expediendae ratio ad voluntatem δέ electionem virginis , mortem pro civibus gloriosam, optantis , apud Euripidem transfertur 3 sicut Iphigen. apud Libanium Demosthenes se dedere vo- in Auli lens inducitur & patronus ei datur e principibus viris, Achilles , qui eam caedem verbis Primo coarguit , mox manu impedit, sicut Aν. Di. historia habet. Nam poetae ακχα- soluunt n. Cre- negotium , 8c Dianam advocant , ad liberanienslib. dam victimam , quae ipsi destinata erat. Quibus ambagibus , potiorem tali jure cleme tiam etiam divino suffragio , non obscure signare videntur. Neque vilio pertinet, quod infinitam malorum seriem , ab Iphigenia decreta caede, tanquam ex fonte deducunt. Ex his, ni

fallor, suppleri possunt, quae de quaestione

De I. B. . hujus generis Gratius disputat. Qui um deseri

posse unum civem quamvis innocentem , ab

hoste expostulatum, si civitas longe imparsit

hostium viribus, pronuntiasset: postea etiam illuc pervenit, an tradi in manus hostium civis innocens possit , ut vitetur imminens alioqui civitatis excidium. , Non enim nihil pro Rasquis hactenus annotatum est. Quae

. . . - - - Cia .

226쪽

DE DOMINIO EMINENTA. I rissimus Feldenus affert , ideo civem innocentem tradi non posse hosti postulanti , quia 3 servile si partem suam teneri sine caussa ad ludibrιum adteri praebere , cum ubertas vita carior

esse debeat, adeoque satius si omnes mori, quam in ludibrium aliis servire : non pertingunt eo , quo conantur ; sed nec sine figura stare pos-1unt. Neque enim vera & accurata aestimatioἀne libertas vitae statim praeponitur, sicut ora. toria sententia feri 1olet : neque civitati toti unius civis ludibrio servitus contracta censetur. Quis enim ferret ita loquentem in quaestione : utrum libertas civitatis an vita unius civis praeferri debeat ' FaciIe etiam apparet , quid de Mauregati Hispaniae Regis pudenda pactione judicandum sit, cum quinquaginta nobiles puellas, & totidem plebeias Arabum libidini, veluti tributum annuum

concessit : memorantibus Scriptoribus His=anicis. Quamquam Lucas radenses in matrimonium datas esse Saracenis puellas ait. Sed sic quoque potestate imperii violentius uti videiaretur , qui puellas invitas in matrimonium invisum tradere, & Christianas Mahometanis jungere institueret. Videatur Mariana. Unde lib. VII. non improbatur Catharinae Sigismundi I. Poloniae Regis filiae factum , cum Moschorum tyranni conjugium , a Patre inter leges pacis promissum , aversata , Ioanni Sueciae postea Regi suam aetatem dicare maluit. Cui EricuS, Joannis frater, maritum parricidiali

scelere adimere, ipsamque Moscho reddere in G a matri

227쪽

xor IN LIB. I. C Αν. I. matrimonium agitavit. Gregori nolosan. desas. rep. XI, I, 8. nuan. lib. 43.

Deduxit nos hic locus ad pactiones bellicas , in quibus quaedam non jure belli , sed hoc, quo de loquimur, supereminente Videmus expediri. Quid enim aliud praestare potest , ut loco & causa totius civitatis , pauci aliqui, iique inviti obsides dentur' Nam devolentibus minus dissicultatis apparet. Obsi dum autem primo quidem libertatem, dein de vitam , nunquam sola bona aut jura obligari, nisi disertis verbis aliud dictum fuerit, citra ambages intelligi potest. Illud enim in obligatione sumendum est, quod in manu ejus est positum, aut quod consequi potest is cui obligari volumus. Bona autem-jura alterius, plerumque societate civili dissoluta, adipisci non licet. Vitam porro obsidum va- Iide obligari, etiam cum nihil aliud dictum est quam illud, hi sunto mei pactae obsides, non credo ullos apud populos dubitatum. Neque opus est, ut arcessamus hanc disputationem ab eo jure , quod quisque in vitam suam habeat, aut non habeat ; & quomodo id a singulis ad civitatem traductum sit, ostendamus. Sola est, quae rem conficit, ipsa actionis formula. Id enim actum censetur : Nisi serva, verimuS, qua convenere, tum violata fidei petra ab obsidibus , quos dedimin, tanquam carissimam ιipiratis nostra partem , expetere vobis jus finquest. Atque ita accurate distingui debent istaran civitas se , aut partem sui ad poenam vel quasi

228쪽

. , DE DO MINI 0 EΜLNENTE. Iopquasi obligare possit φ 8c an obligatio ad poeliam ex culpa totius civitatis , in paucos , dc partem civitatis transferri possit' in qua po- ueriori quaestione praeserti m illud animadvertendum est: quod obsides, delinquente civitate, non possunt non innocentes haberi. Hic uigo sorte omnia rimantibus, nihil occurrerit irectius, quod dicatur, quam hoc Civitati obsides danti, propter firmum fidei servandae propes tum , illum eventum , quo .obsides violari possent, morali aestimatione pro nullo esse. Qui si certus esset, aut probabili conjectura ecuturus putaretur , dubium millum est, quo talis obligatio obsidum innocentium pro cupa civitatis nocentis, illicita haberi deberet. Ita de obsidibus, sponte utriusque partis, d in pactione aequali datis acceptisquς loquima. Aliter judicandum est, cum is, qui bello superior est, aut victor, inter ceteras pacis tui deditionis leges, certum numerum ob sicum imperat. Vel enim tum imminutio impe ii facta est, ut jam nullus dominio eminenti laeus fit vel manente imperio necemitati pare civitas, non alio tamen proposito, quam qῬd modo explicavimus. Idque eo magis prQcdit, quo honestius tractantur obsides, quantiu fides dantium non vacillat. Nulla enim De gens est , quin in favorem obsidum , contante civitatis , unde traditi sunt, fide, aliqu vel more vel lege induxerit. Antiqua eXemp nota sunt. In Iege Fristonum Conserhon orati stimis prsonis aequiparantur. Qui ri . G v. uti in

229쪽

ro IN ILI R. I. C A p. I. obsidem occiderit, nories eum componat. Sicut nimirum caedes legati Regis , aut Ducis . aut

loco sancto facta , expiari solebat.

De traditione Sc ccisione totarum provinciarum , reeionum , urbium , Una cum ric lis , per pactionem, postea agetur. De incolis' & civibus hoc tantum annotabimus r Paetem civium invitam alienare, extra necessitιtem,

incivile iniquum. Qui autem p ctiO- ne bellica , haud sane lubens, sed nacessa-tati obsecutus, suo jure in civium partem cedit', quatenus sine pacto alienationis id fieri nequit, Dominii Eminentis usu defenti pot- est, ctiam adversum invitos. In qua tamen re gentibus plerisque placuisse videri ias temperamentum liberae demigrationis, quantum ad homines , peti fere concedique solium. Id quod praesertim, ubi mutandae religi in is periculum subest , neque negligi, ne' te negari I.8.2,ε,4, sine injuria potest. Quod autem hi occasio- Q, 3 ne apud Grοtιum disputatur, δέ s Clarissimo Feldeno impugnatur ; partem civit an plus habere jgris ad alienationem fui , in sim l necessitate , sue constensu civitatιs 3 quam civitas habet ad

aliena 'ionem partis non consentienti , id neque recipere sine commoda interpretatione licet,

ut ex jam dictis animadverti p est. & declarari subtiIius debet. Quandol exempli gratia , urbs aliqua ab hoste obsesia aut impugnata , ad extremum deditur is alienam fidem atque potestatem, atque adeo suo facto alie

, natur sive dusinit esset pars sitae civitatis, fitque

230쪽

DE DOMINIO EΜINENT . Ioue que pars alterius : non dubitandum est, quini obligata fuerit suae civitatis corpori, ad resistendum hosti, Sc vitandum alienationem, donec ulla spes conservandi se suaque repugnando , superesset Sed haec alienatio habet naturaliter terminum, quem dixi r inestque ei exceptio interitus sive excidii. Ut enim interitum potius , quam alienum imperium eligeret, illa obligatione nemo dixerit contineri. Procederet enim eo, quo procedi in ordine ciuili non debet. Itaque tali necessitati data alienatio, non ignoscenda tantum, ut

quidam putat, sed juita reputanda est , quod

Grotius voluit. Sic civitas, quae non est in patrimonio imperantium , obligata videtur singulis partibus, ne quam invitam alienet, sed cum exceptione neeessitatis ac Dominii Eminentis, quod absque necessitatis resipectu hic non consderatur. Quae exceptiones tacitae

pars illius ipsius juris sunt, de quo loquimur. Addenda sunt his, quae de captivis redimen- 3. ar, tidis aut deserendis dubitantur.

Μanere constituimus intra limites argu menti , atque adeo, quae circa eonstitutioRem ac destitutionem magistratuum , munerum , officiorum , eurationum 3 circa honores &privilegia, vcl ut varia dispensatione dantur, vel ut eripiuntur; circa alia ejusmodi personarum jura , aut munia, altiori videntur provisu, aut manu potentiore expediri ; suis locis concludenda , neque in alienos domiώ nil eminentis fines cogenda arbitramur. Tali

SEARCH

MENU NAVIGATION