In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

que etiam hodie faciunt scriptores juris Publici, tum faciet id, quod Piccarius &Grotius reprehendunt. Politico enim domi nascitur, quicquid de magistratuum natura, jure, conditione, utilitate cognoscendum est. At, si his ex sua copia' instructis, exempla ad hanc

aut illam partem argumenti repetat eX certae

dc potissimum suae civitatis legibus, indeque lucem suis doctrinis foeneretur , id vero est, quod laudi dandum judico, tantum abest, ut reprehendi jure censeam posse. Et quia Romanae reipublicae instituta multum & honestatis & prudentiae prae se ferunt, nihil magis Optaverim , quam ex legibus ejus populi exempla disputationibus politicis, sed erudite, accommodari, Id quod facere non potest , nec poterit, qui methodum, de qua diximus, invertit, & politica argumenta ex legibus fommare,non legum exempla rebus jam domestifca copia provisis exigendo adhibere instituit. Sed quis speret hujus eruditionis speciminaeo saeculo , quo ullius argumenti politici interiorem & naturalem contextum rescire

tam diligenter 8c arroganter refugiunt, qui politicorum nomen , quasi vulgi suffragio triumphatum sibi mancipio trahunt. De cetero Politica doctrina nequaquam solis stat utilitatum quaestionibus, justi injustique rationibus neglectis, aut aliunde quasi de muttio sium cis. Juris nomina sunt, quaecunque summam potestatem in civitate constituunt efinis civitatis non honestate minus tum quae

202쪽

ΙNPROI EGO HENA. 77juris est,tum quae decori quam utilitate desinitur : quae undecunque eo pertinere debent, quatenus jus & fas est, adornantur. Sed juris perpetui ac naturalis momentis ita conseiuntur ista, ut ne leges civiles quidem cujuSque civitatis majus aliunde pondus habeanr, quam quia naturale est, sive suris naturalis diciatum est, obligari omnes cives pacto civitatis, aut praecepto sumae potestatis. Hinc intelligi ponunt illae veterum sententiae: quando thagora apud Photium definitur φρόνησις ἔξι προ- in ηαιρεID η της ἐν τοῖς προέοῖς ostisnt , prudentia est habitus quo eligimres id quod in rebus actioni siu*ectis rectum probumά est: quando Eustratius recen--σ

omittit mentionem justi se injusti, orie, Iia,'' '

Ο τα θα τιμης, ct ante omnia sanctitatis se religionis cultusque Dei ct rerum iνinarum: quando Tacitus , cujus judicium admiraturi erant, quicunque ante eum summi habebantur, si cum eo aut post eum ViXissent, prudentia hone- 4. Asta ab deterioribus, utilia ab noxiis disicerni, dixit ;conjunctis quae separari non possunt: quando ante Tacitum Cicero praeivit hanc viam ;prudentia, inquiens, es locata in delectu bonorum 3. OEO malorum ; quae mox ad honesta & turpia refert : quando Horatius iridem conjungit, quae divellere fas non est, in descriptione cia vilis prudentiae Homeri , . -

Qui, quid si pulcrum, quid turpe, quid utile FP

Plenius ac melius Chusippo ct Crantore dicit. In

203쪽

78. IN L I a. I. C A p. I. In Annotatis ad Protegomena, selectas attulit auctoritates: nec aliud copiosius execuin tu, est, quam de spe successus ex bona caussa. ubi adjicere potest qui volet notabilem locum Isidori Pelusiora as . In

BEne observari debent illa verba, quibus

Gratius dicit, occasione bestici juris, quacunque controversa incidant superiorem non habentibus, tractari posse. Spectantur enim illa omnia fere in pace & ad pacem civilem constituendam aut servandam pertinent: ut, dominium rerum, contractus, foedera, poenae, & cetera: nec ad bellum . nisi quatenus vel violantur, vel impediuntur, referri solent. Sed concedere id oportet scriptoribus, ut suo quodam arbitrio titulum operis eligant , & ad eum partitionem ac seriem operis accommodent: sicut in Praefatione monuimus. Non est igitur magni facienda cavillatio Feldent. In quo tamen refutando non opus habuit Gra nc elius commune illud, bellum pacis caussa geri, negare.. Quomodo A. a. Statin actioni opponatur, explicavit ipse Grotius in Annotatis. Quod nec Feldenus attendit, cum satum aliter accipit: nec Gras inchelius, qui tempore statum

describit. Instantia Feldeni de pugilibuι ω

204쪽

IN LIE. I. CAP. I. 79 ριομαχοις , confundit statum adventitium particularem, eum illo statu , qui vel est naturalis ex hypothesi , vel naturali subsidiarius, ut a Cl. P endoso describitur. Merito Elem. I. alias profligantur, quae hic de origine belli, contra historiam ; 8c de hominibus natura semvis in ferarum censium redigendis contra philosophiam adfert Feldenus. Exempla quasi non dissolura societatis a Gra nc elio allata, ad rem non pertinent. An Aristotelis sententia deservis naturae accusari debeat, an expli ari, alio loco dispiciendum erit. Iustitiam in definitione non includi a se

Grotitia. ait: Quod fecerat Albericas Gentilis , & De I. B. ubertim explicaverat. litat. a. A s. 3. per totum caput, Furis diversae acceptiones afferuntur hao summa:

Ius tria signi at

I. Id quod estjustum idque negante magis sensu quam alente, ut jin si id, quod injustum non est, injustum vero, quod

natura societatis ratιone utentium repugnat. II. Qualitatem persona competentem ad

aliquod juste habendum vel agendum. t III. Legem, n latisma legis significatio. ne, ita uot regula adiuum moralium L Obligans ad id quod rectum est.

ν Rectorium.

205쪽

Fus II.

catu

Iu Lia. I. CAP. I.

tas quam Icii nomine q

; a Grotio dicitur jus proprie ac stricte di.

Faculta te coni neantur,

nempe

potestas

, creditum.

in se qua d

citur libem

in alios, ut Patria o . Dominica. plenum sminus ple

num , ut u-

vulgaris, scit. qua usus particularis caussa com-z. quod parata est. Faculari s

jure vulgari, utpote communitati competens in partes ct res partium

plexaminus perfecta odi. citur Aptitudo.

206쪽

hom. condiatum.

mani gene xmvem ris post diluin

neri l ratione per Christum h

particulare datum Gipopulo.

Ceterum de homonymia Iuris alii verbosus egerunt: & repetiit ex Scholasticis par- philoctim , partim ex vetere philosophia Gosendm; in V. de explicatis diligenter Iuris , injuria, justitia, justi, boni ct aqui vocabulis. Hugo de Rost, justum per lib. t.tit.r. synonyma tantum explicat et quorum quaedam figura non carent. Seholastici ex significa itionibus juris variis praecipuas ducunt: istam.

207쪽

quando vocabulo juris facultas significatur aliquid agendi, habendi, obtinendi. Haec facultas ipsis complectiturjici in re, &jus ad rem: r Jus in re praecipue cernitur in dominio. Domi-- mum faciunt vel jurisdictionis, vel proprietatis.

Ad jus de justo sumptum referunt discrimen

juris, naturatis, gentium, civilis, divinique &- humani. Late de his post alios Phannes de Di- ἐς iussit- castilla. Ad s. 3. hujus capitis non habuit aliud, 'isici : quod diceret Feldensis, cum a Gratio jus amicitia cum cetero jure confundi ait. Quasi vero in--ter parentes ic liberos , dominum S servos mullum aliud jus quam amicitiae intercederer.-Illud dubitatione dignum erat: an in dividendo jure, sive potius justo estplicando, ali- . quem usum habeant nomina juris rectorii Scaequatorii. Extra societatem nullum esse hujus . distinctionis usum, ipse Grotius indicat. In . societate constituta , jus rectorium non videtur differre a facultate regendi. Aut, si in minoribus istis societatibus spectaretur , negaretrib. Eth. Aristoteles esse justum inter patrem Sc liberos; dominum & servos. Liberi enim , inquit, in 'otestare patris sunt, partes fiuiui parentum 3 ct .a ' et servus, possessio est. Jus aurem ad aqualitatem

dicitur. 'Inter hos igitur non est κυώως Ainnis, . . ' justum proprie sic dictum, sed A- F όμοιοτία

justum per ilitudinem quandam. Sed ut a justo civili distinguit Aristoteles justum πώει-

.mm x δε-4b R., πικτνομαον , ita justum esse non negat.

208쪽

Is Ll 3. I. CI E L negata Atque ita etiam in civili foetetate, tum rectorium dici potest de eo, quod rectoribus debetur, eo 'uod rectores lunt: & iustum

aequatorium id 1ignificare potest, quod aequalibus in societate ut aequalibus debetur. Licet enim jus rectorium videatur contineri facultate regendi civitatem sive potestate civili ut infra Grotius innuit adeoque ad secundami 3 6. Iuris significationem pertinerer consideratio tamen ita institui potest, ut primae significationis Grotianae ratio habeatur. 6c, praestinainta praestitutaque facultate, sive jure impera tium & parentium, tamen, quid ratione praehcellentiae, aut aequalitatis his illisve debeatur,

disputatio suscipiatur. Est enim jus, quo facultatem signi hcamus, quasi fundamentum

ejus juris, quo justum, praesertim debitum,

indicatur. Justum, ut coepi dicere, vel debi tum est , vel conveniens : quorum illud ad naturam juris magis proprie pertinet, hoc tamen in secundis sustinet illius dignitatem tituli. Unde Grotius jus hic describit, quod in.

justum non est ἰε & Cicero in ossciis omne liberarilitatis genus, justitiae contribuit: cum qua . dam beneficia debeantur quidem, plurima autem probabilem convenientiam , citra ne cessitatem, habeant. Atque huc pertinet,quod Grosius ipse alibi , non sequi injustum , ait, ex de statissquavis negatione justi, etiam positis iisdem circuma Chrisantiis: quemadmodum enim non sequitur, si si βψ beratis Rex dicendas est , qui alicat mille talenta ' . '

209쪽

Ad secundam juris significationem expli- andam s.IR. o seqq. pertinent, quae Cl P e dorsius attulit, quando potestatem dc jus explicat. Et mustatem quidem ut eousque distingueret Grotius a jure , eo minus caussae habuit, quo magis promiscue utuntur his voca-ibulis scriptores, quos maxime sequitur. De illo κριθηρεω dispiciendum merit, cum perfecta iacultas a minus perfecta, seu jus perfectum ab imperfecto sic distinguitur, ut illius violatio actionem in soro humano ; hujus, non item pariat. Neque enim jus naturae, fori humani consuetudine & actionum formulis aestimandum est: & exempla longe amplius quam e gradu distant, quo ponuntur. Gratiam ab in grato reposcendi jus perfectum natura dat:

etiamsi complures gentes actionem eo. nomine in foro suo denegaverint. Quis enim colinloeandi officii humanitatem cum reddendi officii necessitate comparare instituat li Ceterum Facultatem Grotius F.VI. novitate quadam pererudita & paene necessaria divisit in Rulgarem , & Emmetuem: & utramqu satis clare descripsit. Cumque Facultatis voce εc potestarem , Sc dominium complexus sit: ει- restas eminem nihil aliud est, ouam potestas civilis, seu summa civilis potestas, quae nonnul lis imperiu, aliis hodie majestas dicitur, cujus partes & naturam postea indagabit: Dominium autem eminens partem potestatis eminentis seu.

210쪽

majesthiis secit, loco quem tetigimus. Inqtis discrepat ab iis, qui dominii voce, ut ante diximus , omnem summam porestatem civilem signare, & dominium jurisdictionis vocare solens. Et quoniam dominii eminentis appellartionem primus induxit Grotius; εδ ispius eriplicavit: non alienum ab instituto nostro De rit, si dissertationem nostram paulo amplio

rem hoc loco repetamus. C a Nod

DOMINIO EMINENTED IS si v I SITIO. o

Dominium eminens sive supereminem t

inter Majestatis jura enumeravit Gro itius , atque ita descripsit , ut meno item ejus satis queamus perspicere , quan-DMEdiquam loquendi ad hune modum auctorii P. I, 3.ε. tem fecisse potius , quam a Veteribus accepisse censendus est. Quem quidem facilius . excusare Hebent, qui nunquam dubitarunt, i pleraque civilis scientiae argumenta repertis . Nuper Vocabulis, aut aliter quam antiqui solebant usurpatis eloqui. An autem fingi hoc a Grotio , recte existimet Clarissimus

Feldenus, tum apparebit, si exquisiverimus, sitne dominium eminens peculiare Ius Majestatis a ceteris distinctum, an sub alio summae potestatis jure contineatur, idemVe cum e

F 3 aut

SEARCH

MENU NAVIGATION