In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

1 6 IN LIE. I. CAP. I. an non dominium in actu signato, ut loquuntur Metaphysici, tractat Philosophus, a quo acceperunt, de in actu exercito, suae quisques civitatis negotiis & legibus accommodarunt

Jureconsulti ' An Plato & Aristoteles, quid cuique proprium dc suum esset, qui proprie talis 8c dominii effectus haberentur , a jur consultis, aut hi ab illis didicerunt φ An Scholastici Philosophos egerunt, aut Iureconsultos, eum totam domini irationem tam operO-

se diligenterque explicarunt φ Et quid vetaret quamquam non opus est huc devenire ) v ce , quae divei is disciplinis usitata est, aliter uti in Politicis, quam utuntur Jure consulti in argumentis juria icis ' Nonne infinita sunt

exempla ' Neque tamen inde dicendum est, quod Politicis cum Fureconsultu non βmper conveniat. Apage loliginem in pravis hominum moribus, non in literis & disciplinis amice semper conspirantibus natam. Qui non conis veniret Politicis & Jureconsultis . cum Jure-eonsultus habitu Politico non quidem eoninfuso cum habitu Jurisprudentiar, sed conjun- nunquam carere possit' Doctis politicis c sive Philosophis civilibus )cum doctis Iure-

Coni ultis, id est, utrisque mensuram sui nominis implentibus , probe semper conVenit. At indoctis utrisque an & quid conveniat , nec quaerere refert, & mirum sit, si fundamento omnis in literis concordiae , solida eruditione sublata , quicquam congruere aut convcnire queat.

262쪽

DE DOMINIO EMINENTE. 337 Designata videri jam possit, quamvis rudi ore Minerua , hujus loci philosophia. Nam& abusus rei tam sinctae, quaesitaque inde obliquis aut malis artibus ac vaframentis politi- eis speciosa vocabula, facile ex iis, quae dicta sunt, dignoveris. Unicam adiiciemus annotationem , de voce Necessitatis; qua obscure, ambigue , licenter uti, multis inter artes est. Et necessitati quidem smplici ac absoluta , quam vocant, nullum in hoc civili genere locum

esse, notius est, quam ut repeti debeat. Nec iliaras autem cum adjunctione, ut Cicero adpellat, adeoque dc nece itas is, quae hic attenditur, 'habet utique suos gradus. Neque enim ultimus semper artkulus necessitatis sumendus est , cum vocabulum hoc auditur. Sed nec inusitatum est, necessaria dicere, quibus tutim certiusquisnis obtinetur, in comparatione scilicet, ubi ex adverso constituuntur , quae finis obtinendi spem objecta periculorum specie infirmant &minuunt. Pertinet porro huc , quod Plinius exquisita sententia extulit r Summa ratio δε- Epist.r,tia pientibus pro necessitate est. Summa ratio, exempli gratia , quam salus populi postulat, vel ex

magna honestate, vel ex magna utilitate. Quamquam alias distinguuntur inditia &Necessivi. Utilitas tamen excellens εἰ publica, in rationem necessitatis assumitur,sive utilitati ea aestimatio accedere potest, ut necessaria habenda sit. Praeclare Cicero : Summa quidem a. de Iaac necessitudo videtur esse honestatis , huic proxima n. incolumitatis : tertia ac levissima commoditatis:

263쪽

qua cum his nunquam poterit duabus contendere. Sequitur subinde : Qua re sieri poterat, ut, cum sucolumitati con*luerimus , quod sit in praestentia de honestate delibatum, virtute aliquando O ιndustria recuperetur , incolantitatu ratio νιdebitur habenda : cam autem id non mιerit, honestatu. 1ia in ejusmodi quoque re, cum incolumitati νιdebι- mur consulere, vere poterimus vicere, nos honestaris rationem habere , quoniam sue ιncolumιtate eam nullo tempore possumus adipisci. Qua in re vel concedere alteri, vel ad conditionem alterius descendere, vel in presentia quiescere , atque aliud tempus exsectare oportebit. Addit: In commoditatis vero ratione , istud attendatur , dignane caussa rideatur ea, qua ad utilitatem pertinerit, quare aut de magnificentia aut de honestate qui dam derogetur. Neque comparationem omittit i atque in hoc loco mihi caput illud videtur

esse, ut quaeramus, quid sit illud , quod F adipisci

aut efigere velimus , aliqua res nobu si nec aria i hoc est , qua sit adjunctis , ut proinde , mi quaque reserit, laboremus, ct gravi simam quamisque cauom , vehementissme necessariam jussic mus. Vide etiam , quae de affectione honestatis & utilitatis addit et unde quaedam res eXzempore & ex consilio , non ex natura sua conlideratae , non tales habendae videntur,

quales ante habitae sunt. aut plerumque haberi solent. Accurate distinguit utilitatem in re civili , quatenus vel ad incolumitatem, vel

ad reliquam commoditatem , gradu non aequali

pertineti & posse tamen fieri ostendit, ut ne

264쪽

DE DOMINIO EMINENTE. 1ῖν cessitas in utroque genere locum habeat, Vel ex natura rei, vel ex temporis de consilii ratione. Sicut autem in nostra materia, levia dc minora, fic aliunde ad praecipuum finem reflectenda , merito excluduntur : ita ad tantas, angustias redigi non debet summa potestas,

ut dominio eminente uti nequeat,nisi in Vehementissilva necessitate , quae vim resert. Si enim ne privatorum quidem actus , uno e

soloque necemitatis gradu metiri legislatores di judices solent: quae ratio summo imperio tam rigidam legem dici patietur ' Ne tamen in alteram partem licentius evagetur haec philosophia , facile praestabunt , quaS ante

indicavimus, moderaminis ac temperamen

ii regulas.

Prorsus est memorabile qxemplum tem peramenti & moderationis ad aequitatem relatae , nec tamen publicae utilitati disconvenientis, quod Livius interpretatur. Venerat tompus, quo privatis Respublica pensionem tertiam pecuniarum, quas mutuas in bellum Punicum secundum dederant, solvere debeobat. Sed exorto novo bello Macedonico, Vix huic sumere aerarii vires , Consules responderunt: Zc Dominii Eminentis exceptionem, ut hactenus loquimur, expetitae solutioni opposuerunt. Quasi dicerent: Debetur vobis

sene pecunia, hoc ipso tempore solvenda. Sed juri vestro intercedit necessitas publica, & per rationes Dominii Eminentis tiuspendit cur sum debiti, vestramque inopiam inopiae civitatis

265쪽

t o IN LI R. I. C A p. I. tatis cedere jubet. Nec inveniunt privati , quod fortiter respondeant, nisi quod metum& casum figurant, quo in infinitum Dominii Eminentis obtentu , suo jure arceri, id est. quid aliud, quam privari sua pecunias non ob culpam, sed ob beneficium, possent: Bello Punico successisse Macedonicum, huic aliud, inde rursum aliud succedere posse ; unde ipsis

Pecunia debita negaretur, imo, procedente in longius isto praetextu, interverteretur.Ostendit certe haec oratio,quantu ex iniquo trahere

Dominii Eminentis auctoritas videretur. Sed Respublica non erat soluendo aere alieno : id est, adhuc inconcussa stabat vox hujus loci &argumenti propria e privatorum jura utilia talis publicae caussa disseruntur minuuntumque , quantum ad tempus , donec depulsa necessitate facultas satisfaciendi & pensandi redierit. Verum Senatus recte judicavit, tum

demum Dominii Eminentis subsidia justis

privatorum desideriis opponi, si omnia prius tentata , dc leniorcs agendi viae quaesitae initaeque fuerint. Quare agri publici intra quinquagesimum lapidem copiam creditoriis

bus facit, hac lege, ut si quis, cu solvere posset

Populus , pecuniam habere , quam agrum mallet; restitueret agrum populo. Hoc est,ut censet Historicus , decernere id, quod medium in/er aqvum o utile est. Consules praesentius uti volebant remedio, quod sola necessitas ac utilitas publica defendit et Senatus rationem temperamenti excogitavit, qua constaret, ab invi-

266쪽

IM LIE. I. CAp. I. M invitis huc decurrendum , dc nihil non ante experiendum esse.Sit tamen non potuisset m derationis talis ratio reperiri, sentiendum &dicendum fuisset, quod Consules & senserant

δe dixerant.

Hactenus de Dominio Eminente. Nunc ad cetera capitis primi progrediendum est. Quod justitiae distributipa sive attributrici

conveniat proportio Geometrica I expletrici a tem f. correctiva , Arithmetica proportio Aristotelis est sententia diligenter a vetustis& junioribus interpretibus explicata ue nuper etiam in Elementis P endosanu, dc Feldemanis ιη lib. t. de pendice ad cap. 2. ct c. tertio quarto Gratius 37. F. VIII. id ex eorum genere esse , quae siepe , non, qlse semper fiunt, annotat. Neque

hoc adversus Aristotelem valide audiretur, si quis probe judicaret. Non enim alia pro mittit in Ethicis Aristoteles, quam qim plerumque ita se habent. Loca sunt multa & in-sgnia, unde hoc constat. Sed idem, quod Gro-titis, monuit etiam Suarius in opusculo dejusti-De iustititia : cujus rationes repetit Joannes de Dicastilla, iur. 8c explicat firmatque amplius in disputationei h - 3- . de re titutio re. Quae loco commentam elle L M, possunt in hac quaestione. Quamquam non Et disputi desint rationes , quibus explicari commode T. do. λ' possint exempla in contrarium allata , etiam ad communem sententiam.

Illud annoto tantum et Quod, cum justitia aequalitatem quaerat spectetque , e duobus se- qualitatis generibus, Geometricae laudes emi

267쪽

a a IN LIB. I. CA 2. I.

apud Platonem , qui sexto de Lestibus praeclare ostendit, nullam posse vel constitui vel servari societatem civilem absque αναλογί stricte sic dicta, quam ipse vocat γε--τeμην Irοτία Et Isocrates in Areopagitico, volens declarare, nullam rempublicam, ne popularem quidem , posse stare , si omnia omnibus tribuantur, ita de Atheniensis reipublicae administratoribus antiquis loquitur: Hγκον δ' ἀντοις συ αλετο

σαν προηρουν ro. Plurimum autem iris profuit ad bene gerendam rempusticam , quod cum duo existimentaer aqualitatis genera , quorum alterum , u num ac idem singulis , alterum unicuique quod convenit tribuit, non ignorarunt, atra utri prase renda esset : istam quidem aqualitatem , qua bonos malosque iisdem rebus dignatur, ut iniquam rej cerunt ue eam autem, qua unicuique pro merito honores . poenasve attribuit, sequendam sti prahabendamque duxerunt. Sequitur de magistratibus constituendis exemplum hujus philosophiae. s. IX. Jus pro lege acceptum, obligati epotissimum aestimatur. Habet enim hoc omne jus, ut obliget. Obligatio autem illa semper refertur ad aliquam poenam,violationi juxta alicunde imminentem. Quod enim non

nulli

268쪽

IN LIB. I. 'CAp. I. 1 ἶnulli dicunt, obligationem tantum naturalem, sicut nullam parit actionem, ita nullum parea merum inferre, id quale sit jam supra diximus, Mpraeclare explicat doctissimus Seldenus in opere DEI. ει huIus argumenti. Confunduntur enim diversae obligationes. obligatio tantum naturali Og ν.

non facit,ut quis metuat poenam ex obligatio , Σφ' ne civili imminentem : quippe quae hic nulla esset. Sicuts obligatio tantum ciνilis attenderetur, frustra de obligatione naturali sermo inferretur , si autem naturalis ct civilis obligario concurrunt, ut in legibus Naturae, civili legislatione repetitis fieri solet,metus geminatur: adeo, ut remisso postea per judicem civili metu, sive metu quem civilis obligatio pa-e . 'lirit sublato , nequaquam eadem opera eXtin-εctus censeri debeat metus , quem naturalis obligatio excitaverat. Imo si quaeritur, quo nam jus majorem habeat vim obligandi , natura- is, an voluntarium: maximam vim obligandi De iustiti jus naturae habere,& antea diximus, de probat stiv pη t.

in Elementis eruditissimus Feldenus.

-- De Permissis, & jure permissus, ut vocant, haec . est Grotii philosephia hic, M s. 17. primo peroi missio non est proprie actio Iegis, sed actionis negatio, nisi quatenus alii obligantur, ne ei, - cui permittitur , impedimentum, ponant. a. permissio vel est nudi facti , quae nuc nons pertinet; vel legis. 3. permissio quae fit lege vel est plena, quae dat jus, omnino licite agendi ; vel minor plena, quae dat impunitatema . Q

poena, aut libertarem ab impedimento , aut .

utrumque. Cum his fere conveniunt & huc

269쪽

eontribuenda sunt, quae infra Gratias habet, ubi de licitu , 8c licentia agit: quadam dici lice- lre , quod omnino recta sint, id est, salva pieta lib. III.e. te & ossiciorum regulis fieri possint . alti a pr. εια autem dici licere, quod poenae apud homines st a. non subjaceant. Hoc , licere impunitatis, Mimproprie dictum, vocat. Sed, si quis velit subtiliter partiri, posterius membrum evolvendum est. Licere enim quaedam dicuntur, quod poenae non subjaceant, sed modo non uno. Rei enim poenae non subjacent quaedam, ob defectum fori humani, sicut Regum exemo plo, quibus omnia licere dicunt vulgo quod

parum caute in defensone Regia Salmasius ex-

a: plicavit) Gratius ostendit: vel impune aliquid lieet laeere,eo quod lex plane nihil de ea re in ullam partem constituit : vel denique, quia lex,ut hoc liceret facere,definivit. Ad utrumque hoe genus valere possunt sententiae, quas

Grotius affert., submonentes : multa a legAbin prateriri, aut per in emem, qua tamen non opom

r44.δε tiat facere fluvio osjustitia. Quem in sensum cI - δε ra est nati Iureconsulit regula: Non omne quod licet, honesum est. Quod licet, scilicet lege; eivili. Exempli gratia: multa creditoribus in . executione in bonis debitorum licere, quae minus honesta sint. Ad hanc enim juris spei elem Fatiano Gethostedis illam regulam prae: eipue spectare existimat. Addenda sunt etiam Petri rubri ad illa ni & parallel/s m. Μων. regulas. Unde apud M. Senecam subtilis diu. stinctio Iegum 1 Silone Pompeio adfertuε: Hac

270쪽

IN Lia. 1. CAP. I. at sim quid vorteat , quaerit, alia, quia liceat. Quae IV. concsententia nos de proposito nomothetico mo- uom asnere potest. Bonus enim Legislator semper quidem optat leges ferre quam optimas, id iest, juri naturali quam maxime consentaneas ratque adeo id praecipue spectat, quid oporteat. Sed incidunt saepe tempora & casus varii, unde non licet presso pede viam illam regiam decurrere et quin ad ea deflectendum sit, quae licere non vellet cuiquam, si ubique, quod optimum est , obtineri posset. Quo pertinet illa distinctio Pufendorso eXplicata, Elema.Vactionum perfecte licitarum , quae neque divi, lib i. desna naturali positivave lege, neque humana ci--ae vili vetantur 3 & imperfecte licitarum , quas naturali divinave lege vetitas, jus civile nulla poena assicit. Sed ad permissa reverten dum. Quoniam enim in ossiciis & actionibus legis non Philosephi tantum , sed cum

iis Modestinis numerat το permittere i dabimus ιν. de II.

operam , si philosophia haec queat distinctius

consignari. Ubi statim notandum est in legum ossiciis & actionibus recensendis , non illo laxo sensu sumi permittendi vocem , quomodo permitti dicuntur, quae intra terminos abnutivos non vetantur, id est, silentio praetereuntur, non attinguntur verbis legis: sed, ut lex ipsi, permitti aliquid indicat. Ita peris mittere, doctissimo Feldeno est; νim addere, no Elem. quis, quod non injustum es , facere impediatur. p rt. r. e.

Sicut justo lex vim addere dicatur, ut sat ; in v justo, ne fiat. Quae ad id reserri par est,quod in

K suo

SEARCH

MENU NAVIGATION