In Hugonis Grotii jus belli et pacis, ad illustrissimum baronem Boineburgium commentatio Jo. Henrici Boecleri. Cum praefatione Jo. Schilteri

발행: 1704년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

1s6 IN LIB. I. CAP. I. . vini Numinis accipi debet : sicut vel Hesiodi locus s. pracedente a Grotio laudatus,ostendit. Cui plurima consimilia erudite consignavit,&eap. rupti auctoritate Patrum illustravit ipse Selaenus. quae scilicet obligationem sine qua nullum jus intelligi dicituro in ambiguis esse non patiuntur. De inferorum. metu siupra diximus raddas licet, quae de sensu divinae providentiae, de conscientia , Ethnicis non ignota, Iuc pertinent. I. IV. Jus humanum voluntarium dividit in juι Gentium, civile, civili arctιM, ut patrium, dominicum, & similia. De postremo hoc genere juris supra ex Aristotele aliquid diximus, qui hoc facit jus per similitudinem dictum. Et notandum est : juris naturalis accurate loquendo esse , parere parentibus ac dominis ;adeoque auctoritatem jubendi, in parentibus&dominis.Nobis non tantum ex repetitione legis naturae in Decalogo istud manifestum est i sed etiam Ethnici ita senserunt. Unde l.ves uti.r. Pomponius a jure gentium primaevo, id est, na- είω ui xurali repetit Obedientiam parentibus debi- μ' tam. Et praeceptum de honorandis parentibus , deque obedientia illis debita , etiam ex Pythagorae m*nte, divina c naturalis scilicet

lex est. Quare Michael Ephesius se cum eXem- ad 3. Eth. pla praeceptorum juris naturalis ad Iextum Aristotelis ponit, usitatam Veterum consuetudinem secutus , τω Ac ν το conjungit τὸ τιμαν τον πατερα DT ' μιπέρα.Quo de illud Bο- tipolit. i. merisum Aristoteli laudatum pertinet:

292쪽

IM LIB. I. CAP. I. 16

Dat libens, ari conjugi jus quilibet. Atq; hoc jus quomodo civili subditum sit aut non sit, suo loco disquiretur. Fus Gentiuin indivisiode juris non Carneades tantum omisit, sed etiam Aristoteles veterum alii. Ut mirum non sit , si ex junioribus multi eruditi viri, contenti sint distinctione illa πολυθρυλλητω Iuris naturalis se legitimi, seu civilis r Gentium autem jus interdum quidem naturali, interdum civili congruere ; In civili porro fieri , ut idem jus apud plures gentes obtineat, idque civile plurium populorum merito appellari , existiment. Jus Gentium cum jure naturae, a bonis scriptoribus saepe permutari, supradiistum est. Addatur celebris locus Ciceronis ex tertio Ossciorum. Itaque majores aliud ju cap. ingentium, aliud jus civile esse voluerunt. Quod civi. Ie , non idem continuo gentium s quod autem gen- :rium, idem civile esse debet. Sensus loci, ad quem non usus obhaesit, hic est : Eam semper de jure fuisse sententiam , ut aliud haberetur naturale φυσιάον squod hic jus gentium, ut & alibi, dicitur aliud civile, νοριικον. Inter quae disi crimen manifestum, & pro discrimine ordo auctoritasque. Quod enim jus civile sit, illud , non statim pro jure naturali habendum , sive auctoritate juris naturalis donandum esse rquippe civili legislatione multa constitui, quae nec in se, nec semper justa haberentur,sedgX Ie nata saepius mutarentur. Quod autem sit

293쪽

rs8 IN LIB. I. C A P. I. juris gentium sive naturalis, illud apud omnes civitates eandem & irhutabilem auctoritatem obtinere, eoque nomine vim dc p testatem juris civilis quoque habere, sive civile quodammodo & esse δc dici posse. Omnes enim Sentes , omnes civitates obligat ; de eXempla naturae ac veritatis optima exhibet, unde jus civile, seorsum sic appellatum, pr Pius, remotius, accuratius, securius, derivatur. Adeo, ut, si nullum jus civile seu legitimum esset, jus istud naturae tamen civitates sentesque obligaret, & civile πολιτικον) esset. Conduci huc debet,non quidem ισμῶπαντα , sed in parte explicationis, Aristotelica dictio et qui & ipse juε πολιτικον civile vertunt, sed significat hic latius, scilicet.

quo societas ct communis vita usus continerur , ut adv. Eth. verbis Ciceronis Φα Ioachimul Camera-

δε ist, RP, risu in distinguit in naturale , ae legitimum seu civile strictius sic dictum. Jus naturae semper est sociale, societatisque omnis humanae eoagulum. Igitur πολπικον merito & habetur redicitur. Dreconsultorum sententia vix obstare potest ullo modo iis, qui probant. Nam jM gentium rimarum apud ipsos non est aliud, quam naturale, sue id, quod tum oliis, tum interdum ipsis naturale dicitur. 'us

Iramum vero secun ariκm , non tam inventione & auctoritate gentium inductum intelligitur, quam usu, quem e teris gentibus cum Romano populo communem esse V luit Romanus lesialator. Quae ratio jus civile,

294쪽

IM L I 3. I. C A P. I. Ioaeeurate loquendo, non jus gentium eonstia

veniens , extra hypothesin disciplinae Hebrae rum vix ullum habet usum. Gratius singularem in jure gentium explicando diligentiam professus est. Valde autem vereor, ut vel ipse vel quisquam alius possit inoffenso cursu hoe stadium decurrere: quin semper eo redeatur, unde diseessum oportuit. Si enim id specta. mus δc describimus , quod omnium. gentium

moratiorem voluntate in legem ivit, modum conis

siderandi jus naturale, non rem ipsam muta vimus. Et supra fatas est Grotius, a posteriore ita probari jus naturae. Quid potest aliud ex. cipi, quam si dicas: de voluntaria consensione gentium hic sermonem esse , non de dictatu rectae rationis & imperio Divini Numinis necessitatem inducente ' Id vero demonstrare, fortasse non tam factu pronum. Vel enim res est talis , ut omnino eam natura & ratio jubeat vetetque 3 ubi non recte voluntariam istud, quo a naturali divino jure ante distinguebatur. adhibebitur: vel non versatur in re omninm gentium moratiorum voluntas. Quare mox substituit Grotim vocem multarum. Nova

dissicultas. Quaerendum est enim : an ista multa gentes pactione aliqua induxerint atquami commune invicem fecerint tale jus : an vero per imitationem ab una gente ad aliam, atque itarandem ad multas jus istud pervenerit. Posterior

modus, qui potest impedire, quin st& m neat tale jus, plurium gentium jus civile φ

295쪽

tro IN LIB. I. CAP. I. Prior modus, qui solus idoneus est ad iaciendum jus gentium,a gentibus scit .constitui una, quam sit demonstratu arduus , idoneis locis attingetur. Aperta certe pactio vix apparebit: igitur ad tacitam confugiendum erit. Vasquius, quem in annotatis pro se adducit Grotius, sat Gntr. tur z ea omnia, qua sunt juris gentium, prius fuisse Ill. lib. a. juru tantum cirilis , sed paulatim ste sisse aut v

lociter transvolasse ad reliquas gentes O renones, sicque cum primam ab uno vel altero homine vel

gime inventum quid fuisset ct receptum, tunc jum tantum civilis non etiam juris gentium id esse. Rerum postquam eo jure omnes omnino aut plerae que aliarum gentium uti quisque caepisserat , jamjuris gratiam essectum videri , inque juου gentium conversum is transformatum. Quemadmodumo ex diverso , si ad quod hodie juris gentium est, ιn

desuetudinem abire forte coepiset , ιta ut penes se nam tantum ' vinciam maneret, sine dubio Iuris gentiam esse demeret, o jam juris tantum civilis esse dueretur, h.e. illius civιtaris vel regιonis, penes

quam adhuc id jus perduraret. An ejusmodi με μορφωσse tam facile eveniant, quam dicuntur , non inquirimus. An vero Grotii ad mantem ista opportuna sint, non injuria dubites. Vasquiis de jure gentium secundario Jureconsultorum loquitur : Grotii jus gentium , cum illo non est idem. Considera loca notabilia Lib. II. c.3. : Quod si quis dicat videri jus gentium esse , ut id liceat, restondebo : etiamsi aliqua parte orbis id communiter ita receptam sit aut fuerit, non tamen habere UIM PACTI, inter

296쪽

IN LIB. I. C A P. I. 171 ister gentes , sed esse juι civile plurium gentium distributim , quod a singulis tosti potes. Et alia

multa sunt, quae juris gentium vocant jureconsulti, ubi de rerum di νfione is acquirendo dominio agatur. Et Lib. II. cap. 8. A. I. 9 26. Quod si μι gentium, ut a naturali distinguitur, reficit uti. Iitatem non coetuum singulorum, hed magna illius universitatis, adeoque humani generis, sicut in

megeo artificio opus erit , quo evincatur &discernatur, Gentiumne luri potius, an naturali tribuenda sint, quae ad eum modum describuntur. Cicero enim & doctissimus quisque veterum juris naturalis id ossicium asserunt. Id enim & sociale est , & societati ac communitati humani generis continendae divinitus destinatum factumque. Multo ma- lgis id sentient, qui meminerint, jus gentium AGrotio, ut immutabile describt,locis indicatis. Ut enim jus immutabile inici plerasque genistes habeatur, non aliunde potest effici, quam uel auctoritate divina, qua jus naturae censetur, vel pactione disertis verbis inita. An deinde utilitas ad plerasque omnes gentes pertinens, aliunde quam ex communi illa δc vero

humana societate adeoq; jure naturali deduci possit, non est nulla dubitandi eaussa. Plurium civitatum gentiumque utilitati & tranquillitati aliqua jura legitima convenire & ex pacto

accommodari polle, credideris : at omnium populorum usui & paci una lex naturae modi- ,

Iatur. Ita periculum est, ne sanifieatio juris gentium

297쪽

x72 IN LIA. I. CAP. I. gentium recidat ad debilius istud & ab accu. rata hujus loci philosophia removendum genus , quod in imitando & mutuando communicandoque jure civili versatur. Unde re consensio quaedam gentium , quamquam alterius loci, prodire videretur. Sed absolvetur haec disputatio in exemplis, subinde occurrentibus.

f. XU. Usque ad finem de Lege divina disserit. Cujus onus disputationis validiores postulat humeros r & ad Theologorum scholas pertinet. Dubitandum enim non est, quin Grotius,ut plerumque in re Theologica, incautius quaedam protulerit : quae, cum demente ejus etiam aliunde constet, cur commodius , quam ipse intellexit, explicari debeant, forte caustam non reperias. Diximus aliquid in Prasutione. Et quis stilum S. Scripturae & bonae interpretationis leges doctus, illud, audi Israel, universe, citra di 1crimen a gumenti ad Hebraeum tantum populum ae-

commodaret Neque illud satis caute di- Etiam est , nulla parte legis Hebraa , qua lex est proprie , nos obtigari. Non dicam de iis, quae in legibus Mosaicis forensibus & ceremonia- Iibus moralia insunt, legis nomino & vi nequaquam defraudandar quam sunt non levia, quae ab ipso Deo in alterutram partem lege Hebraea definita , migrare non audeant, qui auctorem legis & rationem agnoscant ' De FI νrv. persectio re lege Novi Foederis, jam olim Isdονι Pelusora gravisssaram verissimamque sem

298쪽

tentiam laudavimus e ατι κωνι loι δογματων

riγαγεν, Quod novitatem doctrinae nullam legi ct Prophetis Filius Dei superinduxerit. Et mirum sane est, virum tam eruditum non animadvelatisse, vel in eo, quem eruditionis nomine ad-

mirari in toto Patrum choro fas est Theodore, ium dico ) quid sibi vellent illiusmodi loc aiones. In nera uticis quidem , ubi de legi- sem. λbus agit , quotiens totam Evangelii doctrinam, Christique disciplinam , legem vocat Quis tamen inde Evangelium cum lege confundendum dicat ' Omnium autem clarissima est illa disputatio adversus Marcionem, . qui Deum legislatorem in V. T. justum, Christum autem in N. T. inhibentem, quod lex

V. T. permisisse videbatur, bonum tantum exi stimabat. ac, ἰ συνῶδεν, ὼς η τῶν ἐυαγγελικῶν νομων άιρετικ.

μο ειαν καλει. Et non novit, inquit, quod legum Evangelicarum perfectio legislatιone Mosaica ter

rabilior sit. Nam illa quidem lex sΜosaica

cadem probιbet e sed Evangelicorum lex et, qui fratrem vocat stultum, gehennam minatur. Omnis enim qui dicit fratri suo . sulte, rein erit gehenna. Rasum : lex νεια suusat adulterium et Erara hin

299쪽

r74 IN LIB. Ι. CAP. Llica vero lex, etiam turpem concupiscentiam , qua lascipo assectu ιψ atur , adulterium vocat. Sequitur : de periuris in RT. Petito, in N. etiam

jurejurandor de divortiis olim permios in N. I vetitis: de verbo otioso, & similibus. Disputavit haec , ad hominem ;& ut stulto secundum stultitiam suam responderet. Quis enim est, ut nescit, lege V. Τ. omnem non modo cae-em, sed iracundiam & convitia ; nec modo adulterium , sed concupiscentiam quoque animi, dc oculorum lasciviam, in vetitis suisse. v. 33, ar. Dα jurejurando interdicto , ipse certe Gratius in alteram partem concedit. Et de divortiis .d quasi olim permissis e infra agetur. Possent se lasse haec homini cuivis moderato satisfacere.

sed refutet directa via objectionem ipse , qui

ex mente Marcionis attulit Theodoretus gravi. ter testatus e stulte & frustra haec talia afferri , αλλα ac, τὸ ταία λεγειν, μανία σαφης. Sed ista quμdem dicere, inquit, manifesa insania est. ὀ γαρέν

ίλ. Qui enim in Evangeliis jussit inimicos diligere, ille ipse etiam in veteri lege pracepit , etiam inμmici jumentum , quod oneri succubuisset , non negligere , sied sublevare, nec inimicitiarum tem- fpore nec statis meminisse. Adjiciuntur alia rde bove errante reducendo ad dominum : de hamanitate etiam adversis bruta . exemplo bovis tritarantis et & avium parentam, & quietis etiam

300쪽

brutis die Sabbati concedendae r de advenis O pr febrii non a gendis ξ, de s cilegio viduis O pκ-pillis destinato : de capti leniter O sancte habenda. In capitibus autem stequentiis amplius hostendit : unum esse legislatorem, unam eandemque legis in V. Ac Ν. Τ. perfectionem :nisi quod , exempli caussa , abrogatis circumincisione , sacrificiis, aspersionibus haec caerimonialia scilicet, imperfectiora appellantur perfectiora substituerit Christus , quando jam

in corpore exhibebantur , quae umbra corporis praenotaverat. Etiam illud haud raro declarant Theologi veteres : In tanta luce N. non esse fas morem Hebraeorum in Va. imitari , qui persectissimae sanctissimaeque legis

vigorem suis interpretationibus ad umbram plerumque retulerint, & de litera potius I gis, quam de virtute soliciti fuerint: praeteriisse tempora , quibus Deus istos mores toleraverit ; nullum jam umbratili philosophiae locum esse reliquum , postquam in ipsius Christi

officio & satisfactione . quid dc quantum lex exigat, resplenduerit, hominesque sic ad pe sectionem legis agnoscendam, ut implementum legis in Christo amplectendum extimulaverit. Est etiam de perfectionibus Evangelicis, quae Vocantur, inter eruditos sermo : de quo

in tempore. . . l

ntulum Thalmudicum de Rege , falso & frustra citari, g.XVI. ostendit eruditissimus mage stilivi. Sicut & illud δε contrarium ejus , quod dicit Grotius , circumcisionis lege totam Ab Min

SEARCH

MENU NAVIGATION