장음표시 사용
381쪽
strandum, non posse socialiter & feliciter vivi , nisi imperandi parendique necessitudo
graviter sanciatur. Sit historia; non satis tamen describitur , ut judicari accurate possin Ex hac certe, quam habemus, descriptione , partitio potestatis non ad tres civitates pertinebit; in quibus foederis ratio scilicet locum habet. In singulis autem civitatibus, qualis videatur regum potestas fuisse, jam diximus. Quid sentiendum ubi unus tribus regnis , ut diversis, praeest ; aut ubi unum regnum inter plures dividitur, partim supra dictum est, partim suo loco dicendum erit. Ita non poterit obhaerere, qui considerabit omnia diligenter, ad exempla, quae in Annotatis ad h. g. ponun
. g. XIX. Polybius, non alienus a cupiditate philosophandi , & ostentandi eloquentiam, cum constituisset laudare formam Reipublicae Romanae , omnem hujus distatationis summam retulit ad illam disputationibus
veterum tritam υ ποεπν, οπ άριςη πολύεια η - ν εἰδων συνὴ μοῦ optimam esse, qua ex
omnibus formis simplicibus delerita ta consis ut a
D. Igitur recte animadvertit Grotius, non osse illi 1ententiae auctoritatem exempli tribuendam , quae causae serviret. Ipse autem dum dicit Remp. Rom.fuisse mene popularem, non ausus est fortiter tueri senteutiam: quippe, quae valde imminuitur per ea, quae s. seq. XX. sub Anem afferuntur de mistura quam ad primordia Taciti ampliu explicavimus. , ncque U- huc
382쪽
huc discedendum a Taciti sententia arbitramur. Polybi, exemplo , Contarenus disseruit, Venetorum Rempublicam , quae politico judicio Aristocratica est, ex tribus simplicibus formis componi. Accedunt ad hunc disputandi morem consilia politica: & artes variae. Sunt, qui absoluta potestate monarchica gaudentes, libenter patiuntur, tanquam de participato imperio, in vulgus imagines edi. Ubi ad rem ventum est, satis intelligas, non extorqueri facile clavam e manu Herculis. Nam Cromuellii ratio , dominationis ab luti si1-mae, sed per scelus inductae, invidiam amoliri conantis, objecta imagine constituta Reipubliacae Anglia , Scotia es Hibernia, ultro palpandam se praebet. Objiciam hic cogitationem, veterum monume tis interpretandis , non semel profuturam , ex sensu & more nostri saeculi. Instituat aliquis scriber publicum diversorum regnorum. Scio, ubi malam gratiam inibit, si ponat rem veram & nudam, detractis simulacris, tanquam larvis , quibus utendis aut tolerandis Princeps aut cives assiaeverunt. In eadem republica unus Princeps , jus regium antinosius praedicari, alius ne attingi quidem
volet. Quales varietates Voluntatum, temporum , consiliorum non paucae observari pos sunt ab idoneis ingeniis. g. XX. Plura sunt hic notanda. Ab initio
g. videtur Grotius statuere, imo vero statuit, plenum ta regnumera exempla partita
stecies regni, inter regnum Laconicum interjectas, esse v
383쪽
βmma potestatis, ta mixta reipublicae. Sed hoe ladmitti non posse, vel regnum Barbaricum Iostendit. Quanquam nec in Heroico regno, qua tali, mixtura opus est. h. Quod Hebraeorum regnum , Ut CXemplum mixturae affertur, itidem parum in exinpedito est. Quamquam id milhelmus Schiebam δει in iure regio Hebraeorum adstruere instituar. Nam de verberibus quidem Regi inflictis me-Tum commentum esse , magensellius noster monstrat. Et de Diuciis, extra dubitationis aleam res nondum est constituta. Salmasius in cap a. defensione Regia, inuatinλεius in Regibus Hebraeis agnoscit. Sed ei in hoc genere literarum non postumus multum tribuere. 3. Quod de excalceationu lege habet,referes ad eam, de qua agitur Deut. XόV. Est enimalia huc non pertinens excalceatio in contraEtι- deI. N. &-MMenus. G. VI. s. p. q. I ori Pelusiota verba sunt : τὴ ' γὰρ θύου
tantum vindicta hic talis obnoxim est. Distinguit Isidori Epistolas : quarum plerasque Conradus Rittershussim Latine conversas etiam notis illustraverat. Postea quingentas amplius in Vaticano repertas Andreas Scholius publicavit. hae Grotio postremo edita vocantur. Accessit autem interea alia editio, novissima Parisiensis, quae conjunxit seorsum diverso tempore
F. De Romanorum regno sin quo etiam mixtae reipublicae exemplum collocat Grotι-
384쪽
notandum, i. de forma reipublicae sub Romanis regibus non uno modo esse loquendum. Quin enim Romulus libero imperio regio fuerit usus, quod nulli mixturae locum relinqueret, Tacitus non dubitat: Nobis Romu- 3lus, inquit, ut tibitum, imperitaverat. Mixtura igitur si qua fuit, postea locum invenerit , possesque huc referre, quae apud Tacitum sequuntur, de Servii Tullii νομοθεσία. 1. Qui accurate velit rem judicio politico prosequi, cum omnia collegerit de jure Regum Romanorum , fatendum habebit denique , puto, quaedam deesse in historia , ad ferendam citra dubitationem de mixtura sententiam. Locus Halicarnassensis, cujus hic mentio,requirendus est ex lib. m. p. 22 Sytb. edit. 6. Quod sub finem de Atheniensium republica exemplum petitur, in eo valde metuo, ut recte capiat Isocratem Grotius. Res ita habet:
Respublica Atheniensium vere & proprie fuit popularis, sed ex instituto Solonis Aristocr
tice temperata, non mixta. Id tςmperamentum ubique & semper commendat Isocrates: videns scilicet, subinde cives a bonis politiae rationibus declinare ad licentiam popularem , qua is reipublicae status plurimum periclitatur.
Atque hactenus Grotius, ab initio quidem capitis usque ad *. VI.bellum publicum dc privatum distinxit explicavitque: a f. autem VI. occasione belli publici a summa potestate gerendi , summa potestat naturam ,3μπω, -b-R 1 jactum
385쪽
jectum pertractavit: refutatis erroneis opinioniabm, & cautionibus ad rei naturam amplius declarandam adhibitis. In quibus cautionibus, varia quasioneου occasione exemplorum Occurrerunt , quibus status omnis reipublicae quodammodo illustrari potest. Nunc autema f. XXL usi, ad finem quaedam quaestionci eodem pertinentes,ut natura & ratio summae potestatis amplius declaretur,& quid eam imminuat , aut non imminuat, ostendatur. f. XXI. Foederis inaequalis significationem inesse illi formulae notat Grotius, de conservanda comiter majestate alterius populi: explicatque & hic, & infra II, i3.7. Omnino autem hic legenda est Ciceronis explicatio, ex oratione pro Balbo: Adjunctum illud etiam est , quod non es in omnibus foederibus: majestatem populi Romani comiter conservanto. Id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior. Primum verbi genus hoc conservandi, quo magis in legibiu quam in foederibus ut olemus,imperantis est,non precantis. Deinde, cum alterius populi majestas conservari jubetur, de altero siletur: certe ille populus in superiori conditione causaque ponitur, cujus majestas foederis sanctione defenditur. In
quo erat accusatoris interpretatio indigna respon-flone, qui ita dicebat, comiter, esse commvnster tquasi veropriscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes, benigni, facito tua vos homines esse dicuntur: qui erranti comiter mon-srat viam; benigne es non gravate. Communiarer quidem certe non convenit. Et simul absurda
386쪽
res est, caveri foedere, ut majestatem populi Romani communiter conservente id est, ut populus Romanus suam majestatem esse salvam velit. Uuod mam ita esset, ut esse non potest, tamen denosra majestate, nil de illorum caveretur. Ex Cicerone desumsit pleraque Proculus in sequentibus. Juraprotectionis, advocatia, mundiburgii eodem pertinent. Quo de argumento, ad exemplum diligentis scripturae egit Magerus. De Mundeburdio, Mundeburde, vide meronymum pare. SBignonium in eruditu adformulin Marculsi no- oti,tis, ubi per defensionem, tuitionem explicat: dc G. I. Votis in Latino-barbaris.
De jure urbιum matricum in colonias hic & II, 9. Io. Add. Henric. Vales ad cerpta p. 6. S . Peiresiana.
Inside esse , quid sit, hic explicat Grotius de
foedere inaequali & clientela. Unde apud FD- 3. X. yrum conjunguntur ista : Numidiae regnum in S. P. QR de ει clientela erat. Et apud Livium VIII, i.) infide esse, & in ditione esse differunt. infra tamen in hoc opere III, 2o. so.) in fidem venire, & insidem se tradere, plenam subjecti nem notant. Quare apud fultum Caesarem,accuratissimae Latinitatis scriptorem distingui videas,&ἔmξηγέικώς declarari ,το insis' mi' . ocitia esse, o το in Mem ει potestatem venire. Objectio prior, videtur abjudicare inaequaliter foederatis summam potestatem, quia rei
possent fieri apud superiorem foederatum &puniri. Negat Grotius, hoc genus judicandi K 3 argue-
387쪽
arguere veram subjectionem eorum, qui judicantur : eamque rem partite ac subtiliter incertos controversiarum locos tribuit. Ad postremamspeciem compares licet exemplum foederis ex Platone allati g. X V II. ubi Omnino sociis in tali casu , cognoscendi jus esset. Quamquam ibi de inaequalitate foederis, nihil dicitur. Objectioposterior facile & abunde expeditur.
Quod sub siuem β.dicitur de imperio,in quod
foedus inaequale degenerare solet, quodque obtentu foederis talis haud raro affectatur, ad prudentiam civilem pertinet, in tractandis consiliis circa ejusmodi foedera & clientelas. Non enim inepte vulgo usurpatur: clientelam primum esse ac servitutem gradum.
g. XXIl. An stipendii pensitatio, cum summa potestate stare possit, quaestio est. Et 'Lujus quidem Paterculus , stipendii voce aliquando describit plenam subjectionem. Sed id figuratum est. Nam , qui subjecti sunt,
omnino tenentur stipendia & tributa pendere. Sed non ex converso, qui tributum ex pacto aliquo solvunt , etiam subjecti cenis ientur. g. XXIII. originem Feudorum alii aliunde arcessunt. Potior tamen est sententia Gr de Advoci lii , cui astipulantur Magerus & Antonius Da-- ς is dinus in egregio libello, cui titulus: ν α Origines Hudorum. Addendus est pignonim adsue a. formula Marcus. Infra hoc opere II, 7. 2I.
388쪽
nuda quaedam esse flectemfoederis in aquatis, Grotius dicit. At enim quomodo conveniant& differant nuda & foedera inaequalia, diligenter inquirit Magerus. de adu.c. s. Videantur obstare huic sententiae, de sium- - 43 ς ma potestate perseudalem nexum non immιnuta, quae dis putat Fernandus 'sequius , quando plus domino seudi in vasallos, quam Principi in cives concedit, in controversiis illustribus I, s. II. Uri. I, 6. 6. I, 8. II. m. Sed nimirum Pran- .ceps, quem ille merum V simplicem , sive jus simplex Principatus habentem vocat, non habet jura regia: & nihil aliud est, quam Aristotelis
βαιπλεἰς ιι νομιον. Juvabit legisse, S ad hunc locum retulisse in Francisci Hotomanni V stionibus illustribus trigesimam quintam ran -- perator de Ducatu, quem ante adeptum Imperium habuit, etiam post Imperium adeptum sidelitatem praestare debeat.
Hoc & praecedente capite Grotius praeclare meritus est, cum de toto ordine imperandi & parendi, sine quo humana nulla cietas potest subsistere, tum de securitate& tranquillitate omnium rerumpublicarum radeoque nobilissimam Politices ἄνωγμα Τύαν, detersis undecunque adspersis offuciis & corruptelis variis expugnatis , praeclaro vindiciarum genere asseruit. Cum autem haec disputatio ad omnem Vim, quae adversus summam
389쪽
potestatem comparatur, pertineat, ex instituto tamen operis, ut de bello subditorum insuperioreου inscriberetur , ratio fuit. Quantum uaestiterit, intelligetur, si aliorum quoque Inroc genere opera comparentur. GulielmusBar-clajus adversus Monarchomachos ab ipso Grotio h, eap l. 7. laudatur. Adversus illum, Belgarminus stilum strinxit in lil rode potestate summi Pontificis:qui liber anno I6 Io. Paria menti Lutetiani placito damnatus est, teste Gramondo. Arnisaeum de auctoritate Principum in populumsemper ιnυι labιυ , supra nominavimus. Cui similis est Alberici Gentilis dil=utatio, trium regiarum, quas Vocat,una,is vi in Principes semper injusta. Bene & cordate etiam Samuel Bochartus hoc argumentum exequitur in epistola anno I 6so. ad Sacellanum Magna Britannia Regis Morteyumjcripta,esu ad trium quaestionum praecipuam, an resistere Regibus liceat, respondet. Multa quoque hujus generis reperiuntur in opere Goldasii ante laudato. Deteriorum dogmatum auctores, & rerum turbandarum artifices ab Arnifieo enumerari, jam indicavimus r& de consiliis plerorumque , aliquid monuimus. Cordatius se gessit Sorbona Parisiensis,
non tantum condemnato sua censura decano, tyrannicidas impune in capita regum pro Vocante
via. Gramond. lib. i sed etiam in actione adversus Jesultas , ante annos circiter viginti, non segniter agitata, & post suppressa. f. l. Quaestio est,qvi liceat adversus summam potestatem, aut adversus inferiores quidem
390쪽
potestates,se umma potestat3s vice au toritates
agentci quid in has liceat, inquam, cιtra mandatumsumma potestatis, aut citra ius adversis eas peculiariter acceptum. Hic distinguuntur illa : non parere isticita per injuriam imperantibus ; & vim opponere imperantium injuriae. D
non parendo illicita imperantibus etiam alibi agit Grotius. Hierocles in hac dubitatione caput hcauta petit, & praeclare monstrat: virtutis ' i leges esse divinaου ,sive recta a divina legepraecipi. Igitursi, verbi gratia,parentes iubeant ea, qua repugnent legibus virtutis ,sive legi divina, non his mandatis, se veriori illi legi divina, sive naturali, parendum esse. Ordo enim imperan- di & parendi, cum totus consideratur, incipita divino imperio, cui omne humanum imp
rium subjungitur , & subjungendo conjungitur. Quod autem in ordine , sub alio ita
constituitur , ut ab eo modum, vim , decus
accipiat: illud repugnare isti supremo, unde suum ordinem & vim accipit, non potest ; aut si repugnat, id est, sui ordinis limites egreditur, perdit auctoritatem suana, & jus suum , quod non nisi in ordine instituto & per eum jus est. Existimant aliqui: Si sola executio rei, quam scis ese illicitam nam de dubiis
alia quaestio est) tibi mandetur, reatum metuo non posse,qui in solidum ad mandantem pertineat. Sed huic sententiae obstat. I . ne σlectus orssinis, de quo dixi: dum concurrit, mandatum juris naturalis ac divinum , & mandatum humanum. 2. miniserium quoque , in talibus, cri-
