Physica speculativa quatuor disputationibus distincta. In prima. Quid, & quotuplex sit ens naturale ... In secunda. Causae extrinsecae in genere ... In tertia. Causae extrinsecae in particulari ... In quarta. Tempus intrinsecum ... Authore Joanne de

발행: 1713년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

r et Di p. I. cap. VI.

rIum. Et sic nil eoncludetur c tra pervicacem illum . Idem dico de

alio , qui ponae totam essentiam in unione , ut con notante corpus, &animam. Non ergo videtur vera ista philosophia, qua absque disparit adire congrua , probari potest totam essentiam physicam hominis consistere ad aqua te in sola anima , v. g. con notante corpus οῦ ut in sol ci corpora con notante animam . Igitur unio corporis , & animae rationalia, vel gomparatur cum homine , vel cum anima , vel cum materia Si cum homine , non est con notatum , sed intimum constitutivum, sive ut quod, s ve ut quo. Si cum anima, non est consti rutivum , sed con notatum a quia illa anima intime connectitur physice cum ea unione. Si cum ma teria neque est constitutivum , nec connotatum , quia materia nisi sit

ultimo disposita , indlifurens omnino est ad illam unionem . 2 Α . Hing I. Refellitur solemii Is quadam distinctio familiat s eis Authoribus. Nempe deficiente unione distincta , deficit homo forma Iiter, negant. Deficit illative, seu de eonsequenti, quatenus deficit

Connotatum requ situm , ut materia , di forma sint actu physice unitae , concedunt. Refellitur inquam. Nam quoties deficit constitutivum esse iitiale hujus complexi . Materiam , tFf mam esse actu piraci Muisa3.

deficit formaliter hoc complexum . Sed quoties deficit illative hoc complexum, id est , quoties id ficit aliquod essentialiter requisitum ad illud , deficie aliquod constitutivum essentiale illius: quoniam redit

principium datum . Nempe, si omnia penitus existerent, existeret quoque illud complexum , & eatenus praecise defectus con notati arguit deafectum illius complexi, quatenus arguit defectum alicujus intimi constitutivi illius. Ergo quoties concedatur complexum deficere illative, set de consequenti, debet concedi illud deficera formaliter . Totus cardo nostrae doctrinae stat in his propositionibus; quoties existunt Olnnia λ eni tu s constituti v a nullo dempto alicujus complexi creati, ex illit hoc . in possibile est quod deficiat complexum creatum , quando nullum P e nitus constitutivum illius deficit . Eatenus praecise defectus Connotati rusve requisiti , sive conditionis, sive terminῖ, infert desectum constituti, quatenus infert defeetum alicujus consti tuti vi, quod si omnia salva integraque relinquat i salvum integrumque relinguet constitutum εHinc r. Argumentis his solum intendo, quod pollicitus sum num. IoO. nimirum admittendam esse unionem , quae sit distincta vere, ac simpliciter a solis entitatibus materiae, ae larmae ; pr alcindendo tamen ab alios In quo consistat ea unio , sive in decreto divino, sive in simultanea praesentia ambarum , sive in quovis alio, de quo postea . Hinc I. Habetur explicatio paritatum , quibus uti soleat Authores contrarii . Prima est: Deum odisse opposui onem peccati eum lege et unde si ea oppositio constituitur init insece per legem , & non mere connotat illam , teque lur Deum odisse suam legem. Similiter Deum amare dissimilitudinem hominis Sancti respectu peccatoris . Unde si haec diis militudo , non pure eon notat peccatum ; sed per illud intrinsece constituitur , sequetur Deum amare peccatum. Negantur ainbae sequelae, sicut negantur tam per justificatione impii, quam certa Deus amat, quin a me ἔ Peccatu δ

192쪽

praeterit um per quam illa intrinsece constituitur, tanquam per terminum d qua transfertur homo , sicut mutatio entis naturalis constItuitur per privationem formae . Igitur . Nil compossibile cum eo , quod tale, aut tale praedicatum repugnet constitutivo, est antecedens legitimum adprobandum illud praedicatum convenire constitutivo . At praedicatum illud convenire constituto est compossibile cum eo , quod repugnet esse Tationalem , esse capacem amandi , videndique Deum , & similia , quae conveniunt homini, qui constituitur , & quidem i ta recto per materiam. Similiter animae repugnat esse corpoream , esse corruptibilem , quae tamen verificantur de homIne constituto in recto per animam . Ergo. Et ratio est οῦ quoties duo distinguuntur realiter saltem inada quate, non quidquid convenit uni debet eo ipso convenire alteri. At constitutuin, di con stitutivum distinguuntur realiter in adaequale . Ergo eX eo, quod Deus oderit unum ex istis , & amet alterum, non sequitur odisse omni λConstitutivdi illius, aut amare omnia alterius ina os . Secunda est de actibus liberis. Dei juxta sententiam docentem Illos esse adaequa te intrinsecos Deci ; quoniam modo non habet Deus Cretum effcax , aut seientiam visionis mundi alius ; ia tamen illa duo non deficiunt quoad entitatem , quoad implicitum , quoad sor malita istem , nam totum hoc est quid adaequa te divinum ; sed solum quoad de nominationem , quoad explicitum , quoad virtualitatem , quin deficiat ullum constitutivum hujus denominationis , sed solum connotatum , ac Conditio necessaria , ut aetus illi denominent Deum decernentem , ,

atque scientem . Ergo similiter in casu praesenti, & aliis simIlibus. Parcens disparitati heologicae , quia longissima est , & difficillima

Cum sit unum ex arcanis mysteriis concordia libertatis actuum divin Tum cum eorundem identitate cum Deo, In qno nil est, aut esse potest, quod non sit Deus . Respondeo: non videtur rationi eonsentaneum adducere mysterium aeque, aut forsan magis difficile quam S S. Trinitatis ad explicandam unionem physicam materiae , de formae culicis unius, v. g. , quia esset rem naturalem per omnium supernaturalium obscuri L smam explicate , & non quoad meras nostras praecisiones , ut ego philosophabar disp. 2. Iogicae a num. y . sed quoad obiectivam ipsam rea Iitatem qui est praeposterus ordo & esset recurrere ad rem a quam captivantes intellectum in obsequium fidei credimus , ad suadendum idem , ubi nec fides docet, nec indellectum captivare tenemur . Profecto haec est sufficunter sensata ratio ad declinandum ab istis connotatist nimirum illa esse tam difficilia , quam Sacramentum absconditum con, cordiae libertatis divinorum actuum cum eorum identitate cum Deo. At potuisse non esse decretum , aut scientiam quae modo sunt libera i , Deo , est mycterium aeque , ac forsan magis difficile, quam Sanctissimae Trinitatis, ut constat ex diversi viis , quas Metenus tentarunt Theo Iogi, & hactenus non invenerunt ad explicandum commode hoc mysterium. Ergo non videtur rationabile in trudere phyfice , ac re aliter

his rebus phylosophi eis realitatem , & dissicultatem totam istius myste- sterii . Imo hinc re assumo argumentum contrλ istam opinionem. No- Diqitiam by Corale

193쪽

i η Di p. I. cap. VI.

t Id ma eli vox omnium Theologorum, quando aggrediuntur explIcatἰ nem actuum liberorum Dei , rem eam esse supra captum humanum ropus esse quod intellectus genua flectat , verticem inclinet adorans id, quod non capit , videlicet; quod potuerit Deus non habuisse decretum de conditione hujus mundi , de praedestinatione S, Petri, de vocatione S. Pauli, cum tamen haec decreta sint ipse Deus , In quo nil est distin. Hum a sua subitantia. At pueriles forent exclamationes illae , si tertio quoque passu in constitutione physica cujuslibet minimae entitat Is con-lligeret idem, videlicet quod res vere, ae simpliciter deficiat tametsi a ullum penitus constitutivum ipsius deficiat . sed pure , ac praci se , quia deficit aliquod con notatum defectu relinquente sarta tectaque omnIa penitus tonstitutiva illius rei , Ergo dicendum , quod

hoc non contingῖt in creatis . Dixi intrudeest hir rebul realitatem , ae di cutiatem laticis insterii: quoniam in trudere apparentiam solam

hoc e 1t , dicere actum aliquem intellectus ita proponere objectum aliquod creatum , ut ex vi praetate ιalis actus , neque pollimus d Icere repugnare , neque possimus dicere non repugnare similem rem in creatis

non videtur incongruum & hoc solum est , quod dixi in logica majore

Inter uisputandum universale in actuali praedicatione i at namque axem nec esse , nec posse esse , & utrumvis esse nobis exploratum ob alIa princIpia : 8c tamen , quod ex vi Praciιe talis , aut ratis eognitionis , ne inque possimus dicere ison esse. Evidens quippe est nobis, humanam naturam esse realiter multiplicem ; & nihilominus ex vi praecise hujus ex pressionis Homo , atque hac solum attenta , nequimus assequi, sit nee ne realiter multiplex ea natura , quae propterea ex vi huius cognitionis est una nega iuga di consequenter univer talis .

eto 6. T N quonam Igitur stat physice ex parte rerum haee uni I physi ea substantialis , quam hue usque duntaxat dixi dis In tam ab extremis Respondeo illam non stare praecise in eo , quod

extrema sint simul in eodem tempore , atque loco, ut explicui n. I 'I.

Nec in eo, quod materia habeae omnes penitus dispositiones ad sormam habendam ; tum quia omnIs praevia dispositio ad aliquid distinguitur ab illo. Ergo cumulus dispositionum ad habendum formam distinguitur ab habere sνmam, sed habere formam est unio cum formia3squia non alio modo niareria habet formam , nisi per un o aena . Ergo eumulus ille dispositionum d Istinguitur ab ea unione . Ergo hoc non consistit In illo ; tum quia nil potens existere absque unione est illud, quo stat physice adaequa te unici . At cumulus earum dispositionum po test existere absque unione , imo absque forma ipsa e sicut cumulus omnium dispositionum ex parte caulae secunde ad comburendum potest existere , absque combustione . Nempe quia tam illae, quam hae condo

194쪽

De Umone. Ips

ctuntur duntaxat physite eum forma a & unione , ae combustione: &potest Deus infringere connnexionem pure physicam. Ergo . Nec 3. In decreto divino de his omnibus , aut in complexo , ex hoc decreto , Millis omnibus . ob eandem rationem . Et quia sicut haec carta non constituitur formaliter immediate alba per decretum divinum de eo , quod habeat albedinem , aut per dispofitiones ad albedinem , sed per ipsam albedinem deseendentem ex illo decreto, aut dispolitionibus . Ita materia, di forma non constituuntur formaliter immediate unita. nisi per unionem , cum qua connectuntur illae dispositiones , atque dem Cretum . Rursus neque consistit in dependentia , quae si inhaeso , receptio passi ove formet respectu materiae dependentiam quae si unio non nego eum quia rationalis anima physce unitur materiae unione comis positionis entis naturalis . Item Humanitas Christi D. & Personal Itas Verbi uniuntur physice unione compositionis parsonae . Et tamen maiseeria , & forma rationalis, Verbum, & Humanitas ita se habent, ut neutrum sit subjectum inhaesionis , receptionis, aut passionis respectu alterius , ergo aliquae saltem uniones id generis non consistunt In ea clependentia, quae sit Inhaesio , eductio, receptio, aut passio; Tum quia nil entitative substantialo consistit in eo , quod est entitative accidentale . At omnis unio physica compositionis entis naturalis, aut personae, in entitatIve substantialis , ut pote intime imbibita inera essentIam phys eam suppositi. Omnis autem eductio, inhaerentia, passo, receptioque , qui vocabula idem in praesenti significant, estentitative accidentali se quia haec omnia vocabula significant actio. mem productivam reἰ per se essentialiter unitam aliis tanquam subjecto Praesupposito. Ergo . . et T. Neque consistit ε. in aggregato resaltante ex omnIbus dispositionibus , ut forma operetur in materia nisi forte inter illas annum eis res unionem ipsam , quae sane dici potest necessaria dispositio , ut forma iaperetur in materIa ς sed haec annumeratio plus justo seisida esset: nam eget negare unionem aliam distinctam, ultra cumulum , in quo jam imbibitur unici v. e. quod materia habet talem , Sc non disparatam aliam Organi ration diu , Item talem , & non disparatam aliam temperiem qualitatum , & humornm, & rerum similium e & resultant . etiam ex formau materis nisi etiam illo is intelligas unionem , quia ut nuper dixi, res esset ludicra significanta Illo in solam intimam prae . sentiam , hoc est penetrationem formae cum materi A. Non inquam consistit un Io In hoc aggregato . Primo , quia nil intimum , & essentiale homini consistit in isto aggregato: si quidem in eo imbibuntur mulinia entitative accidentia, & multa negativa . U. g' talis, & talis distantia unarum partium , & indistantia aliarum : hoc est tales praesentiae, auabicationes , & talium aliarum carentiae. FIgura namque corporix

stat formaliter immediat E in talibuν, & talibus unarum partium distantiis, talibusque , & talibus in distantiis . Rursus in isto aggregato imbibitur talis , & talis portio , & proportio humorum , & qualitatum sti carentia aliarum. At uuio corporis, ia animae inconstitutivum Dissiligod by Cooste

195쪽

qntimum , 5c essentiale homini per nulla. aor. Et quando hla moriturni l aliud deficit quod possit esse constitutivum illius. Ergo. a. quia si non est alia unio , quam istud aggregatum , istud erIt, quod est per se

actu , immediate , absolute conneXum cum extremis, ut exercitium

actuale uniendi illa. Istud ergo aggregatum erit modus extremorum , non simplex , sed compositus: & in isto aggregato hebetabuntur argu

menta , quae cuduntur contra modos in genere z & lucrum quod habe-hitur cantum erμ Ponere in complexo ex multis rebus , unis politivis

aliis negativis , unis substantialibus , aliis accidentalibus illud idei , , seu modalitatem illam , quam nos ponimus in unica simplici emitate, quam dicimus unionem . 3. Nil compossibile cum eo , quod anima non se unita materiae est id . in quo consistit formaliter adaequate unio animae cum materia is At complexum ex istis dispositionibus , & Ista intima praesentia , est compo is bile Cum eo , quod anima non sit unita materiae , quia istud complexum praecise , ut tale, faciet sane, quod anima sit actus umen/ sicut principium supernaturale , quod Deus lineunione penetraret cum anima , non vero quod sit actus insermam . Ergo. Explicatur. Esto Anselum bonum , aut nesuam , intime penetra. ri cum Petro . Ideo ne uni setur physice illi, aut informaret illum p Imo quoties Angeli assumunt corpora , & in eis operantur operationes squarum sunt capacia , v. g. S. Raphael; intime sunt eis praesentes cun dispositionibus ad eas operationes; & tamen non uniuntur illis Physi- ce , nisi novas quasdam hi postaticas uniones . videlicet cum Angelis, comminiscamur. Rursus. Verbum divinum ratione suae immenlitatis est nobis intime praesens, totum iu nostris oculis , totum in aure . to dum in corde , totum in cerebro . Praeterea sunt in eis membris quibus sane uniri est capax disposi tiones ad actus nostros humanos , quos Verbum per princ pium commune toti Trin Itali potest elicere simul nobiscum, . . deone Verbum est nobis unitum sicut Humanitati Christi Domini, aut nostrae operationes , sunt operationes verbi λ Imo omnipotentia est cuilibet nostrum intime praesens , ac cum omnibus dispolitionibus ad nostras ope cationes indivisibiliter nascentes etiam ab ipsa omnipotentia ; & tamen haec assistit uobis , sed nobis non unitur, licet capax sit ἀNon sum citergo i ita intima praesentia animae, omnibus,& singulis parti bus noliri corporis, ad hoc ut huic uniatur, ad hoc ut sit actus i nforma. tivus, ad hoc ut possit elicere operationes humanas , sed solum valet aut sit a tus asens , non autem , ut sit aetus is mun/.ao8- in id ergo tandem est haec unio compositicinis entis naturalis,

seu per Anae λ In quonam stat physice a parte rei p Respondeo , quod

iam dixi num. 198. Sicut est quaedam entitas, quae per suam mel esten tia in fungitur capac7tate sentiendi, & vocatur ammati as . Et quaedamentitas, quae per suam itidem essentiam fungitur capacitate ratiocinan di , & vocatur rationalitas. Et quaedam , quae per suam essentiam habet informare , complere , vivificare corpus, constitu reque cum it lo ens naturale hujus potius , quam illius speciei , & vocatur Drma viventi, . Ita est quaedam ora , realis, entitas, non figmentum , aut imaginatios iuu-

196쪽

Platon Iea : quae enestas habet per sitammet essentIam , ἰca neciere , ao copulare actu , absolute , immediate , ac sor maliter, ut ex utraque fias .lluil quod Philosophi vocant ea a nataraιε, seu , unum per se , ob cujux solius entitatis defectum , immediate , ac non per eo sequentias , deficiae, seu moriatur illud ens naturale, quod alias erat vivens . Et haecentitas est quam vocamus Mnionem Dossa utialem ; quod si ulterius sciastiteris quid sit copulare materiam &e. Respondeor Homo vulgo definitur an Imal rationale 4 Habeo duo , quae percuncter; quid est animal quid est rationa a P Respondebis animal esse vivens sensibila: Et rationale esse principium discursus Iam habeo quatuor sciscitanda;

quid est vivens quid est tensibile ὸ quid est principinm quid est discursus Ad quas si respondeas quaestiones , habebo octo quae percuncter : & cave ne respondeas , nam habebo sexdecim , videliret duo super unaquaque definitione , quae constare debet genere , ac disserentia . Sicut ergo quaesisa haec ingeminata non ex ratione , sed ex prurigine

ςontradicendi, ac cavillandi oriunda dices; ita illud: quid est κιcte pquid est copuIare, Ita ut habeatur , v. g. ens naturale vivens. Cum pro hoc statu non agnoscamus intuitive , nedum comprehensive hujusmodi res, nequimus dare definit inues, seu explicationes, quae os oppilent, vel contumacis etiam intellectus . Haec entitas , quae dicitur unio habet illa prςdicata , quae perstrinxi num. I97. Sed quIa aliqui Authores

invehuntur in illud a Modias. Entitar modali/: oportet rem examinare.

S. VI.

αost. A Ltera igItur quaest Io est . Sis, nacue Modu1 unis , de qua Lx hactenu/ p Rigre ferunt Doctores nonnulli modos om-Bes , sive entitates modales sparsas per totam PhilosophIam , ae Theo- Iogiam . Et consequenter Inpraesentiarum adoriuntur unionem physicam materiae , εἱ sormae , quae si utriusque modus. Et sicut Atho mistae Indicunt bellum formis, de recurrunt ad solam diveritatem combina aio num at homorum : ita hi hellum in dicunt union I, de aliam non agno- .scunt , quam intimam praesentiam formae in materia , habente eam accidentium , de dispositionum combinationem , quae necessaria est adactiones proprias illius Entis naturalis . Ut autem Iuniorum imaginatione potιantur contra modos, vocant illos, eκtDMulas, juvant quippe hujusmodi phrases , ut inexperta iuventus abiectum formet conceptum, di parum honoratum adversus modos. Sed immerito . Tum qnia i coin-mate eodem sugillare poterant quodcumque continuum physicum , imo

machinam totam mundanam corpoream . quia utpote compacta ex

Iunctis, lineis, & superficIebus, compacta ex entitataIis dici potest. lon meminerunt hi veteris proverbii Giniis onstat Oceanu3. Tum quia modi vere , di simpliciter sunt ens, sunt verum , sunt unum non enim est ludibrium mentis , quod haec carta sit nunc : sit i De ινρε: sit ianisa

197쪽

ει truuntur praedicatis trant cendentalibus non ininus quam Doctoresisti a quibus insimulantur , & cum ipsis uni vocantur logice sub conceptu ena . Neganda est igitur illa vox , seu castiganda intentio. qua profertur, fi fgnificet modos , improprie , ac quasi ex privilegio duinraxat , esse entia vera a realia , & physica . Exprobratu deinde novit tem a rientes entitates modales latuisse priscos omnes Philosophos. Contra i. Si modi essent res prorsus inaudita in tota antiquitate no , ita libere scripsisset Eximius D. Suarer antiquitatis , ut par est , venerator a Suppono in rebus crearia praeter encitate/ earum quasi substantiales,

Suaree diis vel radicatis ut ita dieam 3 in Oeniri quosdam modοι re atra , qui is sunt ali-sput . . me- quid Pstivum, in a iura ipsia entiι ιιι , per se ipsa σα quod Insuper tap. sea. I. probat a posteriori , & a priori. Negae uspiam contradicit Vasquer , a. o. quoad substantiam , sed quoad abusum, & inaiscretam multitudinem, , quam ego quoque reprobo . Contra a. Vel loquimini de voce ipsa materiali Modias . Vel de re alliate, hoc est conceptu objectivo non , citi m.erico signi sicato per illam. Si primum transeat, quod Aristoteles uon usus fuerit voce illa graeca , quae respondet huic latinae ἔ ali si ra

tio i ira urgeret , opux esset expungere serine totum vocabularium Schoritas i cum . In quo libro Scripturae , in quo Generali Concilio , a praquem ex SS. PP. Ecclesiae invenies voces illas quibus reserta est Theo-

dum est idioma in aliud, quo nec intelligamur , nee intelligamus p Si secundum: est falsum ; quo nim objectiva realitas significata per illam

vocem Modias es: Esse alicuius . Esse ad aliquid. Esse as aliquo. υ bis . Ada nunc . EP simul σe. qui profecto non sunt ideae Platonieae non sunt commentitia entia; sed veritates, quas passim experimur quasque vocamus modas , eo quod sint obiectivae veritates , in quibus actu , absolute, formaliter, immediate flat objectivus modus , quo se habet res : usi autem sane Recentiores Philosophi eo verbo modus, quiae ad inflexiones latinas necessarias inter disputandum , commodius est nomen declinabile , iquam illa indeclinabilia. Ad aliquid. Allarius is Aa aliqao me. Atqui frequentissime meminerunt antiqui haec & smilia, ut nec ipsi adversarii negare possunt. Ergo meminerunt antiqui realitatem , idest objectivum coneptum significatum voce illa Modiae. Ergo falsum est , quod apud antiquos fuit altum silentium circa modos quoad realitatem significatam illa voce ; quocirca res iaste examinata , no videtur posse dubitati 1 meo. Philosopho . Nimirum, sint , necne mmodi physici in rerum natura . Sicut nec modi illi logici , aut metaphysici nempe neae ἀδ a coruina Ia ; impossibilite ; possibiliteΑ . Τerti namque passu dicimus omnes, rem possie esse hoc , vel illo modo. PONse moveri hoc , vel illo modo. Posse esse simul , aut non simul cum alia. Ergo si vocis illius significatum esset chi uideri cum aliquod phan easma , res possent esse, haec , vel illa chymaera : possent habere hoe , vel illud contradictoriorum pae. Dubium ergo ph losophἰcum soluin potestella super natura, Midditate , conditione ipsorum modorum , scilicotin

198쪽

an snt SstIncti ab Illis rebus quarum dicuntur modi

aro, Si di eas I. Significatum illius termini Modus nil aliud esse. quam determinationem oppositam indifferentiae, actualeque exercitium essendi potius hac ratione , quam illa . Dices verum . Sed istam actita- Iem , absolutam , immediatam, atque formalem determinatισnem , ut .extrema sint unita , v. g. is ut actuale exercitium uniendi , est quod nos vocamus Modaem distinctum ab exre emis, nee non ab Ista multitudine dispolitionum , Organi rationum , intimae praesenti E animae, actuumque divinorum . Et hoc dicimus propter quatuor illos discursis prolatos num. 2o7. Si dixeris 2. priscam esse doctrinam , maxime Aristotelis, ae S. Thomae alentium , formam per se ipsam immediate actuare materiam, immediate uniri eidem, non esse aliud inter utramque medians , & utramque uniens , nullam aliam esse causam per quam aeniantur , nisi illam , quae reducit materiam de potentia ad actum &e. Respondeo. Etia in ex eo, quod Petrus immedἰatε assideat Ioanni, poterae inferre non esse aerem , non esse velles, non esse ullam scamniparticulam inter utrumque, & ex eo , quod Petrus sit immediatus Frater Ioannis , nullum tempus , nil omnino mediasse ξnter nativitatem unius, & alterius . Igitur sicut hae , & similes locutiones enuntiant Im 4mediationem eleea subiectam materiam , seu immediatIonem excludentem aliud sui generis I non vero aliam e R duntaxat significant nullum alium homἰnem sedere , aut natum fuisse ex his Parentibus Inter Petrum ,

NIoannem , permittunt autem alias mediationes aliarum rerum . Ith

4llud immediate , illud pre se ipsum , & similes phrases, euntaxat signIsi

cane Immediationem circa subjectam materiam , id est, immediationem excludentem aliud sui generis, quod videlicet sit materia , aut forma rhoe est. significant Inter formam, & materiam non mediare ullam aliam

formam , quae immediatius uniatur materiae , ac formae humanae , v. g. , di sie nectat hanc eum illa, sicut pluten , stamnum , aut cera med a re so-ret inter res, quas unie. Item immediati nem excludentem causam

illam activam distinctam ab illa , quae producit formam in materia . Et hoc probat ratio , quam producit Aristoteles actus, N potentiae , qu Iaactus non unitur alii actui , & hoc mediante, potentiae ; sed immediate unitur potentiae quin egeat interjecto glutine ullius alius actos. HoeMem suadet exemplum figurae triangularis in aere , quoniam ut sit In aere non eget vitia figura in illo; eget tamen unione cum illo, alias figura non esset iis aere . Ea autem unio stat in illis praesentiis partium illarum, quae praesentiae per suam essentiam uniuntur phy fice partibus, quarum sunt praesentiae . Atqui unio , quae sie entitas illa modalis, quam illis quatuor ration Ibus probavi, neque est causa altiva unionis inter materiam,& formam , ut constat: neque est actus , aut forma , sed actuatio, & in- .

formatio, quia ha e vox Forma substantralis non signifieat quid non est materIa, sed illud solum , quod est prima radix , & activa origo proprietatum compositi, quodque complet materiam, & huic unitum, cum hac componit ens specificum naturale . Ergo unio non eli illud , nuod

199쪽

orma substant Ialis . Neque dici omnem subitantiam In completam esse materiam , aut formam , squidem juxta illas quatuor rationes oportet admittere substantiam , quae neque fit materia , nec forma , sed materi

Iiratio , & simul Informatio . axet. Haec dixerim dissimulans solemnem illam mediationem iam

supra resutatam unionis inter materiam, & formam, quam mediati

Rem instar rei inconcussae, stipponunt Adversarii sequi ex nostra do- ctrina . Et hae sinistra apprehensione , sive specie is diationis tinctum intellectum, invadunt postea textibus, & rationibus, Nego misiam ullam entitatem inter materiam , & formam, tametsi detur unio substantialis modalis , quam defendimus, & quamvis haec apprehendatur per speciem rei mediantis , sicut Angeli apprehenduntur per speetes,

Iuvenum corporeorum, cum nec sint, uec esse Possint corporei Iuvenes ..

Quomodo probatis hanc mediationem strictam,& propriam λ Mediare inter duos est in aliqua serie loci temporis. , vel rerum aliarum esse Post unum , & in eadem serie esse ante alterum , ergo omne , quod ianon habet, non mediat , Sed unici , quam unco entitatem Inodalem as.

neque quoad locum , neque quoad tempus , neque quoad aliam rerum serient , est post materiam ,& simul ante formam , aut post hanc , & simul ante illam in eadem serie di quoniam Locutio illa unio inter mustinxiam, Ur formam non significae hoc ζ quasi unio ex uno latere trahae materiam ex altero formam , & sic illas copulat, sicut gluten , viscus,& huiusmodi alia uniunt res unas cum aliis , mediando localiter inter unum, de alterum; sed est modus loquendi consentaneus modo aρ- prehendendi, ut saepissime contingit; apprehendimus autem antonem dictam per speciem ejusmodi rei , quia ejusmodi sunt caeterae uniones phIucae , quas sensu percipimus , ergo stricte , ac castigate loquendo , unio illa est qu dem distincta ; sed non mediat inter materiam , de formama, eo potest dici , quod ipsa immediatius unitur alterutri, quam alterutra inter se. Aliun namque est quod ex vi solius suae essentiae uniatur utrique, secus utraque. Aliud quod mediatim . Primum est verum,. secundum salsum. Abrasa ergo illa voce, specie , atque apprehensonstane istisara cadunt non pauca argumentR contraria, quae apprehension illi innituntur . 2Ia. Dicunt 3. Ad abIgeniam turbam modorum satIus esse dIeere ἰκός, quam prasentia.. uae , quam duratio . Simul , quam unia . Coa era l. In sisnificato istorum adverbiorum est eadem penitus dissicultas aquae in significato illorum nominum unia , praesentia σα Nempe significatum Horum bia , nam , fimul est ne aliquid verum, l& reale: an fictitium ,& merum ludibrium mentis Est ne res absoluta, an modalis λEst ne quid dia in tum, an indistinctum a parte rei , Fe coram Deo a re illa , cui tribuuntur ista ad vestia λ ergo etiam si mutaretur philosophi

ca Grammatica , ni I proficeremus . 2. Significatum utrarumque respe clive vocum est idem . Illae autem usio , prasemia , duratio sunt usitati Lsniae , de idoneae niagis ad disputationum exercitium , ut pote capaces

200쪽

De Unione. IRI

o expungere has Voges. N inducere adverbiales istas; his; nune ἔβ. mul σe. non aliam importaret utilitatem , quam mutare philosophicam Grammaticam , & iuvehere disputationibus idioma montanum , di peregrinum , consequenterque aequi vocationibus obnoxium . V. g. si ducam sic , unio fuiι actuale exercisium tiniendi extrema Adaisi in primis die- tia mundi , atque in locis Orientali ur intelligar . Videbor autem uti sy vano , & barbaro idiomate , si dixero r Simul fuit actuale exercitium uniendi extrema Adami in primis tune mundi , atque in Mia orientalia hus . Retineamus ergo voces usitatas a memores tamen legitimi , atquς

probati sensus illarum

τr 3. It itaque eon eluso . Unio , de qua hucusque , Vere , dcta simpliciter est entitas modalis , ut toties dixi , distincta realiter a materia , di forma specificativd , ac secundum se sumptis , ueprobat ratio data num. I. & seqq. contra connotatores. Realiter, in quam, non realitate subjectiva , quasi unio sit res , prout res contrapo - .nitur modo , quia jam vides implicationem in terminis ; sed realitate distinctionis , quatenus unio vere, ae simpliciter ante operationem intellectus , distinguitur ab eis extremis . Rursus est modus I tum quia non consst Ie in aggregato illo dispositionum , intimaeque praesentiae animae cum corpore Propter primam , tertiam, & quartam rationes datas num. ao7. tum quia licet in eo consisteret, adhuc esset modus, quia aggregatum illud haberet totam quidditatem modi, propter secundam rationem ibidem datam. Foret namque aggregatum illust actuale , absolutum, immediatum, & formale exercitium uniendi materiam , dcλrmam , cum utraque intime connexuma, & ne divinitus ab alterutris separabile. Sed ejusmodi quidditatem habet a est habere quidditatem illius , quod nos vocamus modum , ergo illud aggregatum esset modus, vel fit quaestio de nomine . Ergo totumi lucrum contrarium reducitur ad statuendum modalitatem quam nos i nica sola ponimus entitate aquae vocatur Unis in complexo illo, quod aperui num. 2o7 resultan te ex tot et herogeneis robus, unis positivis , alteris, negativis , univiabstantialibus, alteris accidentalibus , unis immediate Iiberis Deo Putae decretum penetrandi animam cum corpore ν & carentiam noli tionis concurrendi cum illa ad operationes humanas alteris non imis immediate liberis Deo , ut lunt illa accidentia , & dispositiones materiae . Quanto simplicius est dice- , unionem corporix, Sc animae , quaec in quocunque consistae debet esse, ut dixi, essentiale constitutivum ii hominis saltem , ut qtio, esse unicam eatitatem ζ quam. diceri, esse farrain ginem ex tot istis etherogeneis rebus p quamobrem, licet verum soret ,.somplexum istud non posse existere quin forma sit actus informans ma Lariam , di non pure assistens; verumtamen non esset in fialis a & fommuis

SEARCH

MENU NAVIGATION