장음표시 사용
201쪽
nitorem ex cimtactu alterius corporis, sicut vestis, & aurum, & argentum, aut aliud iusmodi ; in rebus autem spiritualibus adsimilitudinem huius oportet maculam dici ia in me nitar Habet autem anima hominis duplicem nitorem; unum quidem ex refulgentia naturalis ἀπ- - rationis, per quam dirigitur in suis actibus; alterum vero ex refulgentia diuini luminis, stilicet sapientiae,&gratiae, per quam homo perficitur ad bene & decenter agenduiIO. Est autem quasi quidam animi aias, quando inharet aliquibus rebus per amorem,cu autem peccat,adhaeret rebus aliquibus contra lumen rationis,& diuinς legis: vade ipsum detrimentum nitoris ex tali contractu proueniens, macula animae metapnoricε dicitur, ut scribit S.Th. I .a.q. 86.ar. I. & quia est priuatio gratiae, respicit intellectum,sed princi palius assectum,hinc dicitur emeitas,& tenebra;& contagium. & est medium inter actum
peccati & reatum,&sicut sunt diuersa peccata, ita sent diuersae maculae, M. . is
Magis & minus tripliciter potest considerari, &sic praedicari; Vno modo secundum quantitatem participati,sicut nix dicitur albior pariete,quia periectior est albedo in niue,quam in pariete,sed tamen unius rationis: viae talis diuersitas secundum masis S minus non diuersificat speciem; Alio modo, secudum quod unum participatur,& aliud peressentiam dicitur, sicut si diceremus, quod bonitas est melior, quim bonum; Tertia modo, secundilm quod modo eminentiori competit idem aliquid uni, quam alteri, sicut calor Soli, quam igni; & hi duo modi impediunt unitatem speciei, de uni vocam praedicationem,& secundum hoc aliquid praedicatur magis & minus de Deo & crear a. S.Th.
Potentia Dei, γ.ut 3.ad resumarg. Et quia magis&minus, potest dici quoad naturam participatam, & quoad modum participandi, primum conuenit tantum accidenti'hus, secundum vero etiam essentialibus. Et omne sumens magis & minus, educitur necessario de imperfecto ad perfectum,non autem de contrario in contrarium.Dicitur etiaper accessum ad aliquid, vel per recessum ab aliquo: & quando dicitur, quod substantia non recipit magis & minus, non intellisitur, quod una species substantiae non sit persectior, quam alia, sed quod unum etiam idem individuum non participet suam speciem , quandoque magis, quandoque minus, nec etiam a diuersis indiuiduis participatur sp
cies substantiae,secundum magis diminus, Ut ait S.Th.p.p.q. 93.art. 3.ad 3. Magnanimitas ex suo nomine, importat quandam extensionem animi ad magna ' Consideratur autem habitudo virtutis ad duo primo ad materiam circa quam operaturῶ
alio modo ad actum proprium, qui consistit in debito usu talis materiae r & quia habitus virtutis principaliter ex actu determinatur, ex hoc principaliter dicitur aliquis magnanimus , quia habet animum ad aliquem magnum actum. Et est circa magnos honores, propterea est virtus, quando seruat modum rationis circa ipsos. Et est specialis virtus, quia honor est quoddam bonum speciale, propterea ipsa magnanimitas conuenit cum fortitudine,inquantum firmat animum circa aliquid arduum, deficit autem ab ea in hoc, quod firmat animum in eo circa quod facilius est firmitatem seruare; unde magnanimitas, ponitur pars fortitudinis, quia adiungitur ei sicut secundaria principali. Et est in ira ibili subiective, & contemit exteriora bona, ut ait S.Thom. 1.2.q. I 29. per totam.
Magnes non trahit ferrum ex quacunque distantia, sed ex propinquo,si autem serrum
mouetur ad magnetem solum, sicut ad finem, sicut graue ad situm locum ex qualibet distantia tenderet ad ipsum: deinde si magnes alleis perungatur, ferrum attrahere non ponm sui με test, quasi alleis vim alterativam ipsis impedientibus, aut etiam in contrarium alteran tibus:& denique quia ad hoc, quod magnes attrahat serrum, oportet prius ferrum liniri magnete, maxime si magnes sit paruus, quasi ex magnete ferrum aliquam virtutem accipiat, ut ad eum moueatur : ic ergo magnes attiahit serrum non solum sicut finis, sed
quod masneti competit ferri deorsum, ex natura sui generis, & attrahere ferrum ex natura speciei, & etiam ex virtute coeli, M. Magnificentia est virtus ad quam pertinet facere aliquod magnum, sicut ex ipso nomine apparet: ipsum autem opus factum potest esse magnum in quantitate, pretiositate, vel dignitate,secundum factionem propriam, sic magnificentia est specialis virtus; si ve- se nomen magnificent iae accipiatur ab eo, quod est tacere magnum, secundum quod sacere communiter sumitur pro quacunque abion sic magnificentia non est specialis vi tus , quia ad quamlibet virtutem perfectam, pertinet magnum facere ex suo genere, secundum quod facere communiter sumitur, non autem secundum quod sumitur proprie,
202쪽
m ficus dicitur a magnificentia, de ab aequali.i.a proportionato sumptu,quem is cit, re non Principaliter In his que pertinent ad personam propriam, non quia bonum suum non quaerat, sed quia non est magnum, si quid tamen in his quae ad ipsium pertinent magnitudinum habeat , hoc etiam magnifice magnificus prosequitur, sicut ea uuae semel sunt, ut nupxiae, vel aliquid huiusmodi, &α ubi supra. Magicae artes, non sunt scienti .e,sed quadam fallaciae ds monum potius,& istς artes sunt prohibue quantum ad suum usum; si vero prohiberetur alicui etiam earum studium promer periculum utendi, tunc esset malum,quia prohibitum. Et quanquam appetere scien- A Misaaivratiam,vel notitiam quarumcunque rerum, siue bonarum,sive malarum, sit bonum in ge- - ωμπε-nere, tamen secundum diuersas circunstantias poterit esse malum: unde si aliquis appe--π f rat has scientias ut ipsas confutet,& reprobet, num est & licitum; si vero appetat ut eis utatur, est malum; vel etiam ut prςferat alijs utilioribus rebus. S.Th.quolib. .ar. I 6.
Magi adorantes Christum, ut ait Aug.in jermone de Epiph. uerunt impij,& sacrilegi,& malefici,& primitiae gentium,quia Christus venit stulta eligere ut confunderet sapientes, & non vocare iustos, sed peccatores, ut nullus magnus superbiret, & nullus infimus risperaret. Sed D. Chrisost.dicit,quod isti Magi non fuerunt malefici,sed sapientes Astr mi aut apud Persas vel Caldsos Magi vocantur. & ab oriente venerunt, unde dies na- Leitur. Ribi in natiuitate Christi apparuit Stella, Romae fluxit oleum, & in Hispania ap
.. Magnirudo est duplex.c molis seu dimensiua, quq in solis rebus corporalibus est, secun- ---M dum longitu nem, latitudinem, & profunditatem, Alia est magnitudo virtutis, quae r di sex motu, peritur in spiritualibus,& dicit periectionem naturae:vnde Aug. s.de Trin dicebat,In his quae non mole magna sunt, hocest maius esse, quod est melius esse,na melius dicitur quod
Maius dupliciter dicitur; Vno modo intensiue,sicut est maior albedo,qus est intensior, di per hunc modum maius est peccatum actuale, quam originale, quia plus habet de ratione 'oluntarii; Alio modo dicitur maius extensiu sicut dicitur maior albedo, quae est in maiori stiperficie, & hoc modo peccatum originale per quod totum genus humanum
inficitur,est maius peccato actuali. S.Th. 3. p. q. I .art. . in eo .
Maledicere idem est quod malum dicere; & potest esse tripliciter; Vno modo per modii enunciationis, sicut aliquid exprimitur modo indicativo, & sic maledicere nihil aliud
est, quam malum alterius referre, quod pertinet ad detrinionem; unde quandoque de . tractores dicuntur maledici. Secundo causalite vel imperatiuE, & optative; & hoc dupliciter. sper se. i. b ratione mali, & sic est peccatum, non autem si per accidens .i. subratione boni duplicis . s. iusti, sicut iudex licite maledicit it Ium,cui praecipit iustam poenam inserri, sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sic & Prophetae imprecantur mala peccatoribus. Tertio maledicere capitur sub ratione utilis,puta cum aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, vel ut ipse
melior essiciatur, vel ut a nocendo cellet. S.W.2.2.'.76.art. I.
Maleficium quidam dixerunt nihil esse in mundo.sed tantum in qstimatione hominum. Alij dixerunt per maleficium posse impediri carnalem copulam,sed nullum tale esse perpetuum; sed utrique dixerunt Alsum, quia maleficium dicitur perpetuum, quod non potest habere remedium humano opere, quamuis Deus possit remedium praestare, D m nem cogendo, vel etiam D one desistendo; sed non debet maIeficium unum destrui per Vatim m-- aliud maleficium ut ipsi malefici confitentur quia non debet inuocari auxilium Demo- ficia pernis ad hoc, sed auxilium Dei, per orationes & exorcismos. Et si ex hoe non reprimitur aes i potestas Dymonis, hoc est diuino iudicio exigente. Et Ecclesia praefixit triennium, &si
non destruitur maleficium, dat licentiam utrique ut alteram copulam quaerat, quia impedimentum malefici; potest esse ex impressione Daemonis in imaginatione hominis, ex qua tollitur viro concupiscentia, mouens ad talem mulierem,& non ad aliam,&C. S.Th.
Malitia contracta, dicitur quaedam pronitas, quae ex corruptione fomitis nobis inest ad mala agenda; & sic non accipitur malitia, cum dicitur aliquis ex malitia peccare, sed'aeeipitur malitia acta, secundum quod ipsa interi electio dicitur malitia: & sic intelligendum est, quod semper cum aliquis peccat ex malicia, est interior a spe ati, qui dicitur
203쪽
dicitur malitis,exquaprocedit extrior a spe nu&cis. Thomas de uinoq3ari. Is
M lum eit aliquid deficiens a bono. & inuenit in rebus, licui corrupti , nam dc corruptio malum quoddam est: unde dieitur esse ens, quod significae veritatem propoli tionis, quae in compositione confistit, cuius nota est, hoc verbum est, & hoe est en quo .respondet ad quaestionem an est. ut ait LThomas p. p.q. 48.art. a. N art. I.in c Rali,quod
nomine mali significatur absentia boni, & non pertinet ad perfectionem uniuersi, neUsub ordine eius conclutitur, nisi ratione boni & per accidens. α conting t ex dei m Mιν-- cundarum causarum. Et potis esse triplex,naturae, poenae,& culpae: duo prima Deus potin velle directε, sed tertium vult tantum indirecte; & ad illa duo prima licti concurrat duo ' ,non tamen concurrit positiuE,cum talia pro formali sint negationes. ει malum natum est tantum in generabilibus di corruptibilibus. malum nimis contingit ex voluntate,quudeficit ab ordine rationis; malum poenae opponitur bono creaturae, malum vero culi bono increato,&c, ι- - . . Malignus dicitur,quasi malus ignis, ut habet S.Th. in expositione Pses. 36. & Deus per πem Draupeν mittit aliquando hos malignos & peccatores vivere quadruplici rationei Primo, propin ψωρ Vter peeeata hominum, & ideo mali sunt quasi flagella Dei ad populum. Secundo, qui min dominando peceant, de sie grauius pereunt. Tertio, ad in ictionbm iustorum,ut non m tum reputent haec temporalia.Quarto,ut mali iustE damnentur,quia abutuntur bonis sibi datis a & denique ad exercitium honorum, quia semper unum contrarium exercetur Pet
. . Mandatum est illud, quod Deus per aIios mandauit, ut ipsum nomen sonare videtur, ut ait Sah. I. 2.q.99.artis, in quo distinguit proepta a maniatis, dicens, qu praecepta. mandatis distinguimtur in hoc, quod praecepta dicuntur, quae Deus per seips- iussit εmandata autem,quae per alios mandauit; ex quo apparet,quod omnia legis p caelo co tinentur sub moralibus, e remonialibus,& iudicialibus; alia vero non habent ratione Φraeceptorum, sed ordinantur ad obseruationem praeceptorum,&c. Manducatio dieit multa. . fractionem siue masticationem, de tralactionem in v iri, sue nutritionem; primum autem conuenit ipsis speciebus tantam,sed secundum etia speciebus continentibus,& corpori contento,quia riunt species,est verum corpus Christit. sed tertium si loquamur spiritualiter, conuenit corpori Christi, si autem corporaliter spe cie s ipsis ; & ideo manducatio aliquo modo competit eorpori Christi, sed non stactio,
siue diuisio, dec. ut docet S.Th. .sent. dist. Ia. I.art. 3al. I. ad primum .
Mansiones diuersiae, significant diuersitatem beatitudinis, secundum diuersum gradum finitionis, & unitas denarii significat unitatem beatitudinis ex parte obiecti, quia in ra. tione beatitudinis duo includuturis ipse finis ultimus,qui est summum bonum,& adeptio vel fruitio ipsius boni: quantum ad primum una beatitudo non est maior altera,sed Senequantum ad secundum,quia quanto magis hoc bono stultur, tanto beatior est. S.Thom.
Mansuetudo propriε diminute passionem irae, secundum rectam rationem, & restaenatimpetum irae, ideo est virtus,& pars temperantiae. & praeparat hominem ad cognitionem ---δε Dei, remouendo duplex impesmemim.suram, & contradictionem veritatis, quod ple-mnquo aliqui faciunt ex commotione iraer vade mansuetudo faeie hominem compotem homo sit naturaliter mansuetus,quia est temperatissimae complexionis, tamen
-- conuenit etiam naturaliter, inquantum ratio nunciae caulam irae. Sahomas a. - q. I. art. . Manus est organum organorum,omnia enim opera attribuuntur manibus, iuxta illud, Lavabo inter innocentes manus meas, ut ait S.Thomas 3. p.q.83.art. . ad primum, undo
aliquando significat multitudinem, aliquando potestatem, iuxta illud, Manus tuae Domi ne fecerunt me. de Beatus pereus Apostolus prima sua Canonica eap. s. Humiliamini sub potenti manu Dei. . unde manus Dei dicitur aliquando creantis,continentis, & prote gentis omnia i quandoque dicitur manus iustitiae probantis, flagellantis, & damnantis ἔaliquando manus misericordiae sanantis, pascentis, εe coronantis, &c.. Mars, a quo dicitur marinus. dictum est ab amaritudine aquarum. &fluxus&refluxus aius non est contra naturam, quamuis fit praeter motum Eaturalem aquae , quae mouetur deorsum, est enim ex impressione coelestis corporis, a quo dependet naturalis inclinatio corporiun i tu uri tam DPq. I. Damin. Marias
204쪽
Maria, & Ioseph fuerunt ex una tribu, & de semine David,ut scribit sa m. .p. q.18. art. I.ad secundum. Et non dicitur Christolocos, quia est nomen inuentum a Nestorio, ad volendum nomen Theot hos. Et quanquam sit verE Mater Christi & Dei, non tamen dicitur Mater Deitatis, aut Divinitatis. Et habuit triplicem perfectionem gratiae,in eius anctificatione, in Conceptione Christi, Ze in eius glorificatione. Et fuit bis sanctificata, scilicet in utero matris, de quando concepit Christum. Et habuit plenitudinem gratiae super omnes post Christum. Habet tres eminentias singulares, quia est super omnes mulieres propter virginitatem, super omnes virgines propter foecunditatem, & super omnes Mimos propter fructus dignitatem. Interpretatur autem Stella maris, Illuminatrix, de Dumina, dcc. - Martyr in Graeco dicitur quasi testis, ut scribit S.Th. a. a.q. 124. art. a. arg. I. hinc Inn
centes non ex priuilegio, sed quia fuerunt occisi propter Christum, martyres dicuntur, fleeadem est ratio de omnibus infantibus oecisis, puta quia sunt Christianorum filii, etiam in utero matris: nam Christianitas est causa mortis, de causa cuiuslibet martyrii est veritas Fidei,sed ad Fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis,sed etiam ex-τccior protestatio, quae quidem fit non solum per verba, quibus aliquis confitetur Fidem, sed etiam per facta quibus aliquis ostendit se habere Fidem: immo quodlibet bonum humatium relatum in Deum potest esse causa martyrii, dec. o Martyrium est actus charitatis ut imperantis; Hrtitudinis autem ut et ieientis,& ipfias Patientiae concomitanter, ut ait S. Th. ubi sup. 8e Fidei ut finis. 6e quia martyrium dicitur restimoniμm pro Christo: quod potest esse corporis tantum , ut innocentibus; & voluntatis tantum, ut in Beato Dominico, S: Francisco; & utroque modo, ut in Maito Stephano, di Laurentio.Et ad hoe persectum martyrium quatuor requiruntur iusta causa. cui patiatur Propter Deum,quis non poena facit martyrem, sed cansa,vnde si mulier praegnans occideretur pro Fide Catholica,puer in utero occisus esset martyr corpore: Secundo requiritur recta intentio. Tertio voluntas non coacta; hinc latro erucifixuscum Christo non
propria est martyr. Quarto perisna quae occidit,oportet ut sit dimina; hine Samson οἶseipsum occidit non est martyr, &c. Materia prima est sua potentia passiva'pura, ficue Deus est suus actus purus. ut scribit
s. Thom. p. p.q. II .art. I. ad secundum: & dicitur hyle, quia est receptiua subiecti, massa, origo,elementum, silua,mater, foemina, turpe fraus, latens. Dicitur materia prima respectu formae futurae; secunda respectu tarmae praesentis; materia compositionis, ut lapides respectu domus; alterationis,ut farina respectu panis; compositionis, te alterationis simul, ut elementa respectu mixti; Mareria in qua, circa quam, & ex qua, ut ait S. rI1.1.2.q. I .art. . loquens de virtute, quae non habet materiam ex qua, nec circa quam, sed in qua. Mater alicuius dicitur aliqua mulier, quia eum concepit Ac genuit , unde Beata virgo vere dicitur Mater Dei, vescribit S.Th. s.p. q. 33.art. . incorp. & dicitur mater a materia, quasi quod in foetu materiam praebeat, nam semen patris pro artifice est. & formam praeber, mater sanguinem praestat,ex qao foetus formatur. Aliquando mater pro matrice ponitur,&passiuE concurrit in generatione,ut notat Caiet.contra oppositum docentes 3. p.
Mὶthematica non subsistunt separata seeundem esse, quia si subsisterenti esset in eis bonum,quod est falsum, quia abstrahunt a ratione boni, ut ait S. Th. Dp.q. art. 3.ad tertium. de Caietanus ibidem dieit, quod abstrahunt a ratione finis. ει honi sermaliter, non iundamentaliter; Se ideo in scientiis Mathematicis non demonstratur aliquid per causam essicientem, aut finalem, licet processiis ipsarum sit disciplinabilior, certior, & facilior, quam processus Fhysicus, aut Metaphysicus, aut cuiuslibet alterius scientiae: hinc veteres praesertim Chaldaei maximE profitebantur has disciplinas, &e. Matrimonium dicitur quasi matris munium .i.ossicium,quia taminis maximὸ incumbit
ossicium educandae prolis. Uel dicitur matrimonium, quasi matrem muniens, quia iam habet quo defendatur de muniatur. svirum. Vel dicitur nistrimonium, quasi matrem monens,ne virum relinquat alteri adhaerens. vel dicitur matrimonium,quasi materia unius. quia in eo fit coniunctio ad unam prolem materialiter inducendam, ut dicatur matrimonium a m- dc materia. Uel dicitur matrimonium a matre de nato, quia per matrimonium evicitur aliqua mater nati: unde optimE exprimitur eius definitio, quae dieit,quod Matrimonium est viri, mulieri a coniunctio maritalis, inter legitimas personas, indiuiduam vitae consuetudinem retineas, dic. S.Th. aen dista7. I. art. I.
205쪽
Marii linum lieItE & absque peccato ptitest elericus dicere in sero; sedeonsideranda est
intentio eius,qui praeuenit tempus in matutinis dicendis, vel in quibuscunque horis canonicis i fi enim hoc facit propter lasciuiam,vt. s. quietius somnolentiae,& voluptati vacet, non est absque peccato; si vero hoc faciat propter necessitatem licitarum & honesta ruin oecupationum,puta si clericus, aut magi iter debet videre lectiones suas de nocte, vel propter aliquid aliud hniusmodi, licit ἡ potest de sero dicere matutinas sequentis diei, sicut etiam hoc in selennibus Ecclesijs fit, quia melius est Deo utrunque reddere, quam quodvnsm impediatur per aliud. s. T quolib. .art. 28. Maximum per se est causa aliorum,non autem per accidens. S. Th.de potentia Dei q. 3.art. 6.ad 8.arg. quod erat tale; Cui aliquid inest per prius, est causa omnium in quibus illud per posterius inuenitur, sicut ignis ea causa caloris in omnibus calidis, sed malitia per prius fuit in Diabolo, ergo ipse est causa malitiae in omnibus malis, de sic est unum principium omnium malorum: sicut & hunorum i de respondens ait,quod malum per prius inest Diabolo,quam alii tempore, non natura,s nasi malitia sit eius essentia vel accides ex prin. cipiis propris naturae derivatum: nec obstat si ipse est alijs peior, cum hoc non sit propter connaturalitatem malitiae ad ipsum,sed per accidens,quia plus peccauit: illa autem primcipia aliorum sunt de quibus aliquid maxim Edicitur per se, de non per accidens,dec. Mediator Dei de hominum est solus Christus, verissimE de principaliter,inquantum amo, quia ad officium mediatoris propriὸ pertinet coniungere&vnire eos inter quos est mediator; nam extrema uniuntur in medio, unire autem homines Deo perfectiuε, conue. nit Christo, per qnem reconciliati sunt, ergo doc. Prophetae ει Saeerdotes utriusque Testa. menti. 8t Angeli, dicuntur mediatores dispositive Se ministerialiter, Alc. Medicina est duplex, purgativa seu euacuatiua, quae est ad tollendam febrem a febrici. tantibus; Alia est medicina confbriatiua,quae datur liberatis a Abre,ut notae S. Thomas 3.parte,q. go art. ad secundum, ubi ait,quod non quaelibet medietna competit secundum quemlibet statum infirmitatis; nam medicina quae datur iam liberatis a siure ad emla rat ionem, noceret fi daretur adhuc labricitantibus: ita etiam Baptismus, de Poenitentia, sunt quasi medicinae purgatiuae, quae dantur ad tollendam febrem peccati; Sacramentum
autem Eucharistiae est medicina conlartativa, quae non debet dari nisi liberatis a pe
Medicus sapiens, in remedium maioris morbi, patitur infirmum in leuiorem morbum
incidere. S. Thom. a. 1.q. 72 art. s. ad tertium. & habet medicinam practicam di speculatiuam, ex quibus utitur medicina curatiua,conseruatiua,& praesemativa. 8c tenetur gratis curare Pauperes, quando nec per se, nec per alios magis coniunctos, nec per eos qui magis possunt, valent curari. Et melior est medicus, qui efficaciori via sanitatem inducit, de fi aliquando alium medicum sanat, non sanat ipsum inquantum medicus est, sed inqua tum est infirmus. Medium est duplex, Congruentiae. cde necessitatis r primum est quod facit ad deeentem coniunctionem extremorum, quae tamen sine illo esse potest , ficut pulchritudo facit ad
decentem coniunctionem matrimonij, qua tamen amissa, matrimonium non soluitur a medium autem necessitatis est, sine quo coniunctio extremorum esse non potest, sicut lumen coniungitur aeri mediante diaphaneitate, ut notat S. Thom. 3. sent dist.2.Pa. art. I. Datur etiam medium per negationem, ut lapis non est coecus, neque videns. Datur meis dium perparticipationem,ut rubrum inter album & nigrum. Datur medium colligantiae,
ut clauus colligans duas tabulas.Medium actionis dispositivae ει perfectivae: medium virtutis moralis, 3 c.
Melchisedech dictus est sine patre, Ze sine matre, & fine genealogia, & quod non habet initium dierum, neque finem, non quia ista non habuerit, sed quia in Scriptura sacra illa de eo non leguntur: de per hoc assimilatus est Filio Dei, qui in terris est fine patre, &in coelis sine matre. S. Th. 3. p.q 12.M. s.
M-mbrum quodlibet operatur,non solum fibi, sed toti corpori,ut oeulus videt toti co pori, ira etiam est in potent ijs animaer nam intellectus intelligit non solum sibi, sed omni . bus potentiis animae, fle voluntas vult non solum sibi, sed omnibus potentiis. S. Thomas
. a. q. II. ar. . ad secundum . Et membrum proprie dicitur caro, artus regens, & pars alicui:,s: unde mena orum Christi est duplex, scilicet verum, ut aliqua pars integralis sui corporis, puta manus, dc pes, de membrum mysticum, ut quilibet homo iustus, habens fidem, et charitatem. Et quadrupliciter uniuntur linc membra ipsi corpori, secundum naturamkcolligationem,
206쪽
eolligationem, formam, & influxum. 3. sententiarum, distinct. II. quaest. a. articulo 2. Memoria est duplex, intellectiva squae est vis conseruatiua specierum, & sensitiua,quae est apprehensiva particularium, ut docet S. Th. p. p. q. s. ar. 6. in corp. Ed memoria intellectiva non differt realiter ab intellectu possibili, sed eis habitualis retentio eius, cuius actus est intelligentia,quae oritur ex memoria sicut actus ex habitu; memoria vero sensitiva est thesaurus specierum intentionalium . i. intentionum sensibilium cum sensu acceptarum,
cuius organum est in extrema parte capitis. Ponunt etiam aliqui memoriam foecundam,
quae est principium generandi Filium in diuinis, & voluntatem foecundam, quae est principium spirandi Spiritum sanctum. Et ex memoria deriuatur memoriale,quod est illud de quo memoramus, vel memoriam habemus,vel quod facit nos recordari de aliquo, ut memoriale passionis Christi, dee.
Mendacium nominatur ex eo, quod contra mentem dicitur, ut ait S.Th 1.Lq. I Io.ar. r. -ἀες-
de est triplex .s perniciosum, ut quando est in nocumentum alterius quo ad animam, vel mores,vel quoad doctrinam, siue quoad corpus, siue quoad res exteriores coniunctas, vel Possessas,&tale semper est peccatum mortaler Iocosum, quando ordinatur ad bonum de- . A. Iectabile, ve cum fabulae dicuntur;sicuti quando Ioseph dixit Datribus suis, Exploratores estis. Et mendacium ossi iosum, quo intenditur iuvamentum alterius,vel remotio impedimenti , de hoe nulli nocet, & alicui prodest, ut si quis neget aliquem inimico eum occide- M Wolenti; & haec duo suae peccata venialia. Et potest fieri mendacium verbo,vel facto, vel nutibus,dce. & semper est aequaliter peccatum .
Mens, ut ait S. Thom de veritate. q. Io.art. I. in corp. dicitur a mensurando; res autem cuiusque generis mensuravit per id quod est minimum, est principium prim iiii in genere illo 3 ist ideo nomen mentis hoc modo dicitur in anima, sicut de nomen intellecius. solum autem intellectus accipit cognitionem de rebus, mensurando eas quasi ad stia principiar
de quia anima humana pertingie ad altissimum gradum, qui est inter potentias animae, Propterea mens in an ima nostra dicit illud, quod est altissimum in virtute ipsius: unde aliquando mens stat pro tota anima, tam pro potentijs se perioribus, quam pro inferioribus. Aliquando a metiendo venit, & sic dicitur de quacunque potentia cognoscitiua, &iudicatiua,quae mensurat suum obiectum. Aliquando ab eminendo, Sc fic capitur pro parte superiori. Dicitur quoque mens a meminisse,& tunc valet sicut memoria,sive sensitiva, sue intellectiva, &c. Menstruum, quod Reminae per singulos menses emittunt, impuritatem quandam naturalem habet corruptionis,sicut & caeterae superfluitates, quibus natura no indiget, sed eas expellit: ex tali autem menstruo corruptionem habente, quod natura reputiat, non sor- matur conceptus, sed hoc est purgamentum quoddam illius puri sanguinis, qui dige itione quadam est praeparatus ad conceptum, quasi purior & perfectior alio sanguine; habet tamen impuritatem libidinis in conceptione aliorum hominum, inquantum ex ipsa commixtione maris & taminae talix sanguis ad locum generationi congruum attrahitur . S.Tli. 3.p.q. 3 r .ar. s. ad tertium. AbsolutE tamen sanguis ille,qui propriό dicitur me struus, mori, est venenosus, ita quod si canis comederet eum, essiceretur rapiduS; & si tangeret segetes, H-ώ -υ. desiccarentur. Et Oando vir cognoscit mulierem tempore menstruo,esicit prolem gibo. πουσι. fam,vel coecam,vel leprosam, vel habentem aliquam aliam infirmitatem. propterea si mulier, aut vir petit debitum illo tempore, male facit, dic. Mensura est duplex, quaedam intrinseca, quae est in mensurato, sicut accidens in subiecto, de haec multiplieatur ad multiplicationem mensurati, sicut plures lineae sunt que mensurant longitudinem plurium corporum aequalium; est etiam quaedam mensura extrinle. ea,S hanc non est necesse multiplicari ad multiplicationem mensuratorum, sed est in uno sicut in subiecto, ad quos multa mensurantur, sicut multi panni mensurantur ad longi tu. dinem unius ulnae, de hoc modo multi motus mensurantur ad numerum unius primi mo. rus,qui numerus est tempus,& multa permanentia ad unitatem unius permanentis,quod est aeuum. S.Th. a. sent.dist.2.q. I .ar. a. ad primum. Et sic etiam Deus test dici mensura omnium, pro quanto una res quae magis accedit ad perfectionem Dei,quam alia, est perfectior. Datur & mensura homogenea mensurato, & haec est per replicationem, non per virtualem continentiam, &c.
Merces proprie dicitur praemium,quod quis ex labore,vel aliquo opere mereturi unde merces inquantum huiusmodi, importat aliquid referibile per amorem, ad id cui merces redditur, mercedem enim aliquis Per seipsum amat: nori tamen est de ratione mercedis,
207쪽
quod sit finis Intentionis,quia pleormiis: a lxmerce dein ex operemon quiris,cui men
C datur. S.Thom. I. senti dist. xMq. I.art. an. corp. hinc etiam dic itur quΡ mdrc eit ad quod recompensatur pro retributione operis, ideo teddere mercedem est actus iustitiae. sicut reddere pretium retemptae. Dicitur etiam merces terminus operis: I actuS mer .narius dicitur,qui fit propter mercedem, non autem qui eii circa eam; di quia merces discitur dupliciter .s praemium finale, dcGmne quo quis fit dignus laborando, propterea b H.na temporalia sunt mercedes Praedicatorum secundo modo, non autem primo, M. ita Meretrix in mundosacit id, quod sentina in mari. vel cloaca in palatis, tolle et ac in replebis spiore palatium, de fimiliter de sentina, tolle meretrices de mundo,& replebus ipsem sodomi a ; propter quam causam terrena ciuitas viam scortorum, licitam turpiturdinem fecit. S.Th. Opus. ao.lib. cap. I . unde permittitur in ciuitate. quia secundum 4 positiuum, simplex fornicario non prohibebatur, immopotius in poenam secundum nil quas leges muliere&lupanaribus tradendae conclamnabantur. Sed praeualeate Christia' aeligo me,lex illa extirpata est, licet etiam modo tolerentur,ne aliqua mala peiora incusetantur,quia aufer meretrices gerebus humanis,turbaueris omnia libidinibus: binaretis
mere possimcquod sibi datii est propter sernicationem, sed si superflue ad fraudem vo
Iumextorquent, tenentur eidem restituere. S. Th. 2.2.q. 6 a. art. . .. .
Meritum tria requirit s. ut agens sit in via, de non in termino; Secundum. ut actio is oluntaria, non coacta, aut necessaria; Tertium, ut aequiparetur mercedi secun sum iusti tiam distributiuam. Et est triplex meritum. s de condigno. de congruo, & interpretaria primum est actio in chari ea existens; secundurn est actio existentis in peccatomortalidantis eleemosinam propter Deum; tertiu est actio alicuius dantis eleemosinam pauperi propter inanem gloriam, ut scribit s.Thom. I. sent. dist. Ig.q. I. art. a. de quia vita etern in Dei fruitione cosistit, tua autem humanae mentis ad fruitionem diuini boni esto prius actus charitatis, per quem omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc fis secundum quod aliae virtutes imperantur a charitate. ερ ideo meritum vitae aeternτ in pertinet ad charitatem,ad alias autem virtutes secundario, secundum quodaeo nactus a charitate imperantur, ut idem S.Th. docet L. I.q. Ii .art. . 6 hoc loquendo de meritis ut ordinatur ad bonum sequia quandoque meritum ordinatur ad malum seu adpcenam,
di sic tale potius dicitur demeritum, quam metitum. tamen ut sic est indifferens ad binnum & malum,cum sit actio,qua iustum est ut agenti aliquid detur,&c. Metaphysica ordinatur ad Dei cognitionem sicut ad ultimum finem, unde vi scientia
diuina nominatur,ut notat S. Th. g. contra Gent. cap. x s. unde est nobilissima inter omnes
scientias humanitus inuentas, & ordinatiua ipsarum. Et dicitur Metaphysica, quia est de Ente; dicitur scientia diuina, quia est de Deo; dicitur prima Philosophia, quia est de pri
mis causis. Et subiectum eius est duplex,ut communiter consideratum in tota scientia sic est ens & unum; di ve principaliter intentum,& sic est substantia,ut ait idem S.Thomas 3. Metaph. lect. 6. Et di Outat contra negantes principia singularum scientiarum; di demonstrat per causam efficientem, & finalem, necnon est maximὸ considerativa veritatis, quia considerat ea simpliciter, aliae vero scientiae siderant Mi quod genus veritati dec. Metaphora, ut scribat S.I h. de veritate q.7.ar.2. incorp. non sumitur secundum quamcunque similitudinem, sed seruadum conuenientiam in illo, quod est de propria rarione
rei, cuius nomen transfertur, sicut nomen leonis in Deo, non transfertur propter conue
nientiam quae est in sensibilitate, sed propter couenientiam in aliqua proprietate leonis; quia illa quae dicuntur metaphoricὸ, non oportet sexudam omnia esse simili habet enim eo virtutem, habet & saeuitiam; virens Domi ni, saeuitia Diabolum signati unde dieiatur in Apocali p. Vicit leo de tribu Iudar de Diabolo vero ait Princeps Apost. Sicut leo rugiens circuit quaerens quem deuoret; proptereadicitur, quod metaphora est reri , verborumq; translatio. Et dicitur a μιτ quod est trans, di quod est ferre, hinc metaphora. i. translatio rei, vel verbi, dic.
Metus non causat inuoluntarium simplici m sed secundum quid, quia ea quae per metum aguntur, sunt voluntaria simpliciter . inuoluntaria autem secundum quid, ut notae S.Ih. I. 2 q. s. t.6. Et nota,qubd metus est expectatio mali, siue opinio magni mali impendentis, cui subij citur pigritia, terror,timor, pavor, formido,&α unde est duplex metus ι callidam leuis, qui non excusat, nec impedit matrimonium, ut quando quis Peccat ne sustineat mortem corporalim; Alter est grauis, cadens in constantem seu virtuosum virum, dum Mu - u maioris mali fugiendi, eligit minus mesu. Et nullus metus potestiaducem
208쪽
inducere aliquem ad pectandum mortaliter secvudum rectam rationem, thia non potest Esse maius malum quod imminet, quam sit illud peccatum, quia nulla pini a prior est ,
quam culpa mortalis, &c. ut docet idem S. hom. .sent.disi. 29. q. I. ar a. de quare lege etiam Silueae in summa. verbo MetuS. Michael, est Archangelus unus de principibus. ut notat S. Th.p.p.q. 13. art. . in cor p.
Et interpretatur fortitudo Dei. & est de ordine Principatuum vel Archan morum. S euille cui commissus fuit populus Iudaeorum, & modo eli Princeps Ecclesiae, sicut prius fuit ranceps Sinagogae, & Militia apud inutiles reputabatur sacra, immodicebantur sacramenta militaria ,
quibus homo mancipabatur ossicio militari, quod sacramentum repurabant. sicut 3c Omnia quq ad communitatem pertinebant. i.Th. .sent.dist. I.q. I. ar. .ad primum. Et 3.sent. dist. , 7.q. Σαπ.4.q. I. inco . air, quod ars militaris. quae eit propter victoriam ad quam omne ossicium bellicum ordinarur ordinat equestrem te naualem,& omnia huiusmodi in suu finem.sicut charitas qnae 5para ur ad alias viritites ut motor,& finis,& Hrma Re.
. Minister Erilesiae est quicunq; quantum ad aliquid gerit typum Christi, qui fuit exemplar omnium ossiciorum Ecclesiasticorum: unde superior minister representat Christum iecundum maiorem pet sectionem ; hinc Sacerdos repraesentat Christum in hoc, quod secundum aliquod ministerium impleuit ; Episcopus in hoc, quod alios ministros instituit,
. bi uota, quod minister noui Testamenti est maioris digniratis , quam minister veteris Testamenta. de agit ad salutcm in Sacramentis in virtute Cht illi tantum, Christus autem in virtute propria. & melinu est habere paucos ministros bonos, quaai multos malos. de Deus daret idoneos ministros tussicienter,s tantilu, idonei, di digni promouere Mur &c. Miraculum dicitur quasi admiratione plenum, quod scilicet habet causam fimpliciter, et omnibus occaltam, quae est Deus Ivude illa quae a Deo fiunt praeter causas nobis no- eas, miracula dicuntiar, quia nomen miraculi ab admiratione sumitur; admiratio autem consurgit, cum effectus fiant manifesti, & eausa est occulta, sicut aliquis admiratur cum videt iaclypsim Solis,Zt ignorat causam, ut dicit S.Th. I. p. q. Io .aLT. Miraculum quoqἐsumitur aliquando pro operatione mirabili; unde potest esse quadruplex miraculums, supra naturam, praeter naturam, de contra naturam, & quoad modum fiendi, ut prima in si tutio rerum,Sc. Miraculum etiam potest esse verum & salsum: verum est illud, quod fit
ad commendationem sanctitatis,& a Sanctis: falsum est illud ,quod se virtute inmonii mab Antiehristo ad decipiendum. Et differunt ista quint Dpliciter.c in emcacia, duratione, utilitate, fine, & modo: unde aliquod miraculum dicitur mendax tripliciter; primo, quia descit a ratione facti,ut in prsi igijs; seesido, quia defieit a ratione miraculi; ut in mir in tertio quia defieit a fine Dei,ut 4n malis Christianis. Miraculum quoque, signum,& pro digiam differunt,quia signum est paruum miraculum, prodigium est magnum, ut resius cstatio mortuorum, miraculum est commune utrisque t unde de S. Stephano legitur, quod faeiebat signa & prodigia magna in populo,&c Miseria non omnis defectus propriE dici potest, sed BIum desectus naturae rationalis, quam comitiqie esse filicem,nam miseria splicitati opponitur. S.Th.p. p.q. a I. ar. 6. in corP. Et nota. quod est duplex, pinnae, di culpae; Miseria prenE est per subtractionem Grinae, &in te litatis rei, & praecipuὰ iupposito, quod omnia prouidentiae, & iustitiae diuinae subdantur de ratione enim poenae est, quod sit contraria voluntati; Miseria culpae consistit in si ractione deiatae operationis in rebus voluntariis, hoe enim imputatur alicui in culpam, cum deficit a persecta actione,cuius dominus est secundum voluntatem. Sc. Miseraeordia est compassio alienae miseriae οῦ unde misericors dicitur aliqvis quasi habes miserum cor, quia scilicet a meitur ex miseria alterius per tristitiam , ac si esset eius pro pria miseria, et ex hoc sequitur, quod operetur ad depellendam miseriam alterius, sicut propriam, di hic est effectus misericordiae: unde Deo maximE competit misericordia, tamen secundum effectuin,non autem secundum passionis affectum,quia tristari demiseria alteritis non conuenit Deo. sed repellere alterius miseriam, ut per miseriam quemcunq; defectum intelligamus; defectus aute non tolluntur nisi per persectionem alicuius bonitatis. sed prima origo boni talis est ipse Deus, propterea ipse poterit istum expellere omnelii di fectum & miseriam. S. I h p. p.q a I. ar.3. Vel dicas quod misericordia Dei est du- 'plex,liberans.&λrelaxatis, quia sicut homo misericors non tepellit miseriam alienam,nisi iiiquauc uua ratis iudi .at, sic Dcusncii rescitu miseriam nostrant, nisi quatenus ordo suae di a sapientiae
209쪽
pellatur, vocatur inistricordia liberam; si stero noci italiter liberaturista dem aliquid
minuatur, vocatur massiericordia relaxanx. -- l. . . t ulla
Missa dicitur quasi transmissa. s. a populo ad Deum, Meconueris; propterea tres sint', disserentiae finium Missarum,nain finis Milla pr6Sanctis est. Ite missa es iquasi dicat,Η stia missa est a nobis ad patremvel missa est nobis a Patre,ideo sestinate ingredi illam re quiem nisMissi pro vivis hortatunnos qui sumtix in hac uita peregrinationis, idernus. L iugiter Deo benedictionem,de gloriam, iuxta illud,Nos qui viviaius benedicimus Donas nin ideo terarinatur per Beniamimos maunor infitie Missem deiunctis eis optamus requiem per Requieicat iapace,quod in principio petimus similiter petrequimaelem,S.Th. pusta 66. Iur. Vbi nota, qtivi Missa dermutem magis prodest deminem parte orationum, sed hoc potest recompensari per maiorem deuotionem celebrantis, vel eius qui ficit eam celebrari, vel per intercessionem Sancti in cuius veneratione Missa eri
Missio esttemporalis processio. 8c non sol mi inportae processionem a principio, sed determinat processionis terminumtemporalem. unde missio solum est remp mi vesmissio includit processionem aeternam . & aliquid addit.Ltemporalem essectum, hinitudo enim diuinae persens ad suum principium non est nishab aeterninvade gam inadicitur σμcessio,aeterna.s & temporalis, non propter hoc quod habitudo ad principitiin geminetu sed geminatio est ex parte termini temporalis N aeterni, ut d et S.T Ap. Rq. serti riim Vbi nota,quod missio est duplex, visibili sin inuisibilis: Visibilis est aliquaa aritio reisi
corporalium circa creaturam rationalem humanam, ridem creaturae rationadire Herotans missionem iiiiiisbilem peribaa. si e Chritas visibiliter misi est in carnesta. quanori solam apparuit,sed humanam naturam in unitate stippositi atampsiti& Spitum fanctus quando apparuit in specie columba super Christum baptizatum . de in specios halucidae in transfiguratione, & in spetie linguae igneae iv die Penthecostes, & in specie si. tus, sumante Christo resar te,&dirente. Recipite Spiritum sanctum, die. Missio imari bilis estiuinam personam ad aliquem per inuisibilem gratiam inhabitare. iuxta, ill Sap. s. Mitte illam de coelis sanctis tuis sede magnitudinis tuae, . Datur deindemis, fio per imperium ut Dux exercitus nivit Capstaneum. Datur & missio per consilium rconsilia mittit consiliatum. Datur di missio ministerialis,utia Angelis,tam vis quain
Misterium dicitur a me. , quod est secretum,innotat S.Ih.in prologo super Esin. hi
dieitur misterium Fidei saeramentum. quod est occulcium secundum illud Tobi . Sacr mentum Regis instondere bonum est.. Massicum quoque sci utile interpretatue sto ditum, ut Dionysius epis librum M mystica Theologia. Mysterium quoque dicitur sum eum,& sigillum con onis, Prouerb.ao. Et qui reuelat mysteria ne commiscearis. Dic, tur adhuc diabsconsio sacramuntorum Fidei,ut habetur i. Corintia i Spiritus urituitur mysteria Capitur quoque pro inuolutione figuram a qui sinatum t ait Apostr.C M.ιI. Ecce mysterium vobis dicu, R 'Mitis dicitur, qui semper filivsine ira.spim humilis; sed mansii eius dieitur, qui de feri eate reducitur ad hoc. S. Th. super Psal. 4. propterea Christus Salvator nostedditatur mutis verbis & fictis, ve habetur Matth. Discite a me, quia mitis sum. & humilis corde. &Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et si s ista militatis potest naturaliter induci, quia homo est animal naturaliter mansuetiim, unde de Moyse dicitur, quod erat
mitissimus inter omnes. Mixtio est miscibilium alteratorum unio, ut ait S. Th. a.sent.dist. I7.q. I. art. I. in Orp. . ubi docet, quod aliquid venit in compositionem alicuius vel per compositionein, quae est cum ordine,ut domus ex lapidibus; vel per aggregationem,ut ex lignis fit aceruus; vel permixtionem , ut ex elempntis fit mixtum ; vel pereeectum virtutis sua , ve corpus coeleste in compositionem omnium inferiorum, dic.
Modestia est virtus moderativa passionum: &differt a temperantia in hoc, quod temperantia est moderativa eorum,quq difficillimum est res are,modestia autem est modes 3-- - ratiua eo um,quae in hoc mediocriter se habent. vituor enim sunt moderanda in homi- ne, scili et excellentia, quae moderatur per humilitatem secundum est desiderium cognitionis,quod moderatur per studiositatem; tertiuinest assio corporalis,ut decenter &
210쪽
rat permodestiam nessiam respicie exteriores actiones, sed etiam Iorariores , de α
DyModus determinatio adiacens rei,quae quidem fie peeadiectionem nominis adiecti-ui, quod determinat substantivum, ut eum dieitqr, homo est albus; vel per adverbium, ut Ciundicitur, homo currit bene. Et est triplex modus; quidam determinat subiectum, ut homo albos currit; quidam praedicatum, ut homo eurrit velociter; quidam compositi εWainicati ad subiectum, ut Sortem currere est possibile, de ab hoc dicitur propositio m oli quae constituitur per verum, fallam, necessisium, possibile, impossibile, contingens. S.Thom.opus. o. in principio. Potes etiam esse modus substantialis,& accidentalis. εtia quolibet actu virtutis oportet esse modum ex commensuratione potentiae ad obiectum. in modus commentarationem quandam importati hinc modificari dupliciter dicitur, scilicet f. aliter per proprium modum rei, & effective ab eo qui dat modum onuit rei,
re Mollities propriE respicit defectum delectationum e & causatur dumiciter; uno modo
ex consuetudine, cum enim aliquis cosuetus est voluptatibus sevi, dissicilius potest earum absentiam sustinerei Llio modo ex naturali dispositione, quia videlicet habet animum minus constantem propter Dastilitatem complexionis,& hoc modo comparantur sueminsaumastulos, de illi qui muliebria patiuntur; de talis mollities opponitur bono perseuerantiar, dies contra eastitatem, Se est vitium coiitra naturam, S. Th. a. a. q. 1 38. are. I. Et super
rex.b .a.de anima, exponens, molles carne sunt bene ami ingenio, qui autem sunt duri. inepti m te, ait, quod est verum, quando haec mollities causatur ex contemperantiam, stibilium, non autem ex superabundanti humido, ut in mulieribus, & vermibus. ζ. Nomentum potest accipi vel pro ipso instanti temporis, quod dicitur n*ne, vel pro alb - sim re, imperceptibili tameni vir ae modo potest accipi hoc,referendo illud ad diuitia: quia si nos ref minus ad collectionem puluerum, quae fit ministerio Angelorum , tunamzmentum accipatur pro tempore imperceptibili ἔ si autem referamus ad unionem animae cum corpore, eunc Meipitur pro instanti temporis. S. Thom. I. ad Corinthain.8. lexmoeos verba Apost. In momento, de in ictu oculi, &c.. p - chus comedena carnes,non ex hoc ipis peccae mortaliter,nisi in east propter inoobedientiam&contemptum, quia siluere a carnibus non pbnitudiis regula Beati B Hvicti ut praeceptum. sed ut fiatutum quoddam,di non est contra votam eius: unde si comedenti infligitur pinax ab ipso praelato, est, quia c tumaciter x inobedienter comedit; STh. quolib. I. ariis. Et dicitur monachus a rarer, idest solus, quia uiuit separatus aeon-
.uMonarchia est quadruplexi Assyriorum,significata per eaput aurum statuae; Medorum,
di periarum per brachia argentea;Graecorum per ventrem aereum; Romanorum per tibias
surreas; Additur qui ata Monarchia ipsius Christi, qui est vetus Monarcha post resurrectionem dicens, Dat est mihi omnis ponestas in coelo, de in terra,quod quidem ad huma.
nitatem oportet referre,non autem ad diuinitatem. Thaminpuic. O .lib. I. ap. Ioia& I 2.
Et dicitudi Monarchia quasi unus Principatus; de Monarcha quasi voicus & supremus Prineeps Moneta est regula & mensura rerum venalium, fle est ornamentum Regis. & Regni, Aecuiuslibet regiminis, quia in ea representatur imago Regis; v O in nulla re tanta potest esse claritas memoriae eius, eo quod nihil sic per manus hominum frequentatur, quod ad
Regem vel quemcunq; dominum pertineati quam moneta. LTh. opust. Io. luaro 3. M. I s. Et dicitur moneta,quia signi impressione. auctoris, vel pretii nos monet, &c. Moostrum contingit in natura praeter intentionem virtutis sermativae, quae agit in se mine , reducitur tamen in aliquas causas naturales, quia eontingit ex aliqua indi6ositio. ne materiae, sicut ex principio proximo,vel ex impressione alicuius signi coelestis, sicut ex principio remoto. S.ra a .sent. dist. I 8.q. t. ar. 3.ad sextum. Et dicitur monstrum deordinatio aliquam natura,& praeter solitum cursum naturae; Muti narratur de quoddam mostro
tempore Albini Magni, quod habebat duo capita, quorum unum dicit noluisse id quod aliud volebat. unum appetebat sobriὸ vivere,alterum epulari, & propteς istam diuersitatem voluntatum fuit italcatum monstrum illud habuisse duas animas, quod potuerat esse Deo puniente, quia nihil euenit in mundo praeter eius intentionem . Mors inflicta per iudicem peceatori prodest, siue conue tur ad culpae expiationem, siue etiam conuertatur inculpae terminationem,quia per hoc tollitia ei potestas amelius peccandi.