Formalitates iuxta doctrinam angelici doctoris D. Thomae Aquinatis, ab admodum reuer. patre magistro Aquario ... compilatae. Nunc demum opera admod. R.P. Alphonsi de Marcho Auersani, ... finitae, & in lucem editae

발행: 1605년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

18 FORMA LITATE s

ergo oportet quod sit matur minor distinctio ibi, quam distinctio rationis; & per consequens sumetur ratio pro ratione quidditativa, & non pro ratione intellecius,quae ratio, vel distinctio quidditativa est maior quam ratio, vel distinctio intellectus, de haec erit distinctio formalis, &c. 6 Praeterea certum est, quod essentia diuina a supposito, puta a Patre, &Filio, non est alia essentialiter,& realiter; quia si hoc iam esset,daretur, pluralitas in diuinis,quod est haereticum, & tamen conceditur,quia ibi est diuersitas sorinalis in absolutis: nam etsi Pater dicatur ad alterum,scilicet ad Filium, N: Filius ad Patrem, tamen essentia non dicitur ad aliud,quia secundium Augustinum, libro 7.de Trinitate,cap. i. quod ad aliud dicitur non est essentia, ergo debet intelligi formaliter, & sic cum identitate rei stabie distinctio formalis.

7 Praeterea, accipio unam rem, puta hominem, δἰ pono in eo duas sormalitates, puta rationale,& risibile,& tunc quaero de istis, secluso opere intellectus, aut verificantur duo contradictoria, aut non; non est dicendum,quod non, quia rationale,& risibile, ita se habent, quod unum est propria passio, & alterum non, unuin est differentia essentialis, & alterum non, quae ad inuicem contradicunt, ergo ista duo non erunt distincta per opus intellectus, quia de eis verificantur contradictoria, sine opere intellectus: non distinguuntur realiter, quia sunt una res, ergo media distinctione distinguuntur, S sic dabitur media distinctio inter distinctionem realem & rationis: haec autem non est nisi formalis, igitur &c. 8 Praeterea , accipio intellectum qui est cognoscitiuus, & voluntatem, quae non est co noscitiua: nam dicitur voluntas nostracsca, eo quod agit libere,&non naturaliter, de intellectu vero dicitur, quod est cognoscitiuus, & discursiuiis , & naturaliter agit ;Tunc sic, esse cognoscens,& non esse cognoscens, sunt contra distincta, quia agere naturaliter, & non agere naturaliter,contradicunt, erso illa super quibus fundantur talia

praedicata contradictoria, non sunt distincta per intellectum, quia de his veri sicantur praedicata contradictoria tectuse omni opere collativo intellectus, igitur intellectus, &Voluntas non ratione distinguuntur,neque realiteriquia sunt una res,ergo media distinctione, quae est distinctio sormalis, &c. 9 Praeterea Aristoteles 6. metaphysces, tex. E. ponit habitus scientiarum ab inuicem distingui, secundum diuersum modum considerandi, ex quod idem subiectum naturalite nsideratur in Philosophia, in Mathematica, ct in Metaphysica . Nam ens, ut est mobile, consideratur a Philosopho naturali: ut est quantum, habens dimensiones, consideratur a Mathematico: & quatenus est ens, 1 Metaphysico. Ecce quomodo Vnam tres numero habet diuersas formalitates. Immo homo,ut species,consideratur a Logico; ut est ens naturale, a Physico; ut quantus, a Mathematico; ut animal rationale, a Meta-' physico; & ut beatificabilis, a Theologo. Hae diuersae formalitates constituunt diuersas considerationes,quae quidem non sunt purE entia rationis, nec pure entia realia, igitur quaedam media, quae faciunt distinctionem sermalem mediam inter distinctionem realem, & rationis . RIo Praeterea, Aristoteles I .Physicorum, rex. s. ponit, quod definitio, &definitum sunt una res numero,& sunt aliquo pacto distincta, sed non sunt distincia realiter, quia tunc non esset una res numero, nec sunt distincta secundum rationem,quia definitio diuidit in singula, ait Aristoteles, ergo distinguuntur rinaliter,& sic vltra distinctionem realem,& rationis, datur distinctio formalis,&c. Et haec positio . alitatum fi indatiar in sacra Scriptura: nam ait Apostolus ad Rom.cap. r. Inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Ista autem inuisibilia, aut sunt essentialia, & tunc habentur multa essentialia conspecta,& non scta, aut personalia sunt, ista autem secundum Augustinum, & Hilarium non conceduntur plura in neutro genere, personae enim sunt

plures, & non plura, ergo &c.

42쪽

IUXTA DOCT. s. THOMAE.

CAPITULUM DECIMUM FINTVM.

Fonuntur hic argumenta impugnantia H Enctionem

formalem hanc messiam, ex natura rei

Vo D nulla detur distinctio formalis, media inter distinctionem realem, & rationis, sed omnis distinctio necesse est ut ponatur sub altero istorum membrorum . Probatur primo sic . Nulla propria passio e 'opria disetenditur ultra suum proprium, & adaequatum subiectum, quia subiectum, & passio debent esse eiusdem ambitus, sed distinctio est passio entis, ergo non pi tenditur ultra ipsum ens; hoc autem vel est reale, vel rationis, ut scripsit Aristoteles 1 . metaph. tex. . igitur omnis distinctio vel est realis, vel rationis, & sic nulla dabitur distinctio media inter distincti nem realem, & rationis, ut dicitur in conclusione proposita . Sed hanc rationem FormaliZantes arbitrantur se soluere, dicendo, quod distinctio non est passio unica, & simplex entis, quia ens ad quodlibet ciis comparatum non est semper distinctum, sed est aut idem, aut distinctum. Sed haec responsio est nulla, quia dato, quod distinctio, & identitas sit passio disiuncta ipsius entis, ut vult Philo phus Io. metaphys. tex. I 2. eo imagis concludit argumentum; quod sicuti ens non est, nisi duplex,reale & rationis,ita identitas,& distinctio non est nisi duplex realis,& rationis. Em duisVnde videntes responsionem istam esse nullius momenti, inuenerunt aliam responsonem, dicentes, quod omnis distinctio non dependens ab opere intellectus est realis, &rationis est illa,quae dependet ab intelle ,mota distinctio non dependens ab intellectu, est quodam genus ad omnes species distinctionum non dependentium ab intellectu, tamen inter illas distinctiones mediat distinctio ex natura rei, & sonnalis. Sed haec responso est debilior prima, & contra Aristotelem expresse .metaph.tex. Iq. Vbi nullum . medium ponit inter contradictoria, sed distinctio realis, & rationis sunt duo extrema contradictoria, igitur inter ipsas nulla alia mediat, ex consequenti fictilia est distinctio illa Mrmalis, & ex natura rei quam ponunt esse mediam. Quod autem distinctio rati

nis,de realis, sint contradictoria Probo: quia illa dicuntur esse contradictoria, quorum unum totaliter negatur ab altero, & econuerλ, sed sic est quod ens reale totaliter nega tur ab cnte rationis, & econtrario, ergo M. Confirmatur per rationem ipsorum probantem,non dari analogum contra Thomistas, quia aequivocum,& vniuocum sunt contradictoria, inter quae nullum datur medium, igitur omne quod est aut est aequivocis,aut In re ean is univocum,& sic nullum est analogum: unde si haec ratio concludit contra Thom istas,valet etiam & ratio adducta contra Formalietantes. Et Confirmatur sic:Formatum a Deo di non Q atum, sunt contradictoria, de nullum est medium inter ea, sed ens reale est tantum a Deo sermatum , ens rationis non est mrmatum a Deo , ut ait Franciscus de . Matronis in quolib.suis, q. 6. ar. 19. diuinus intellectus non seriarat clatia rationias, sed tantum intellectus,qui est discursuus, igitur nullum est medium interens reale,&rationis . Distinctio ergo serinalis, & ex natura rei, aut collocabitur sub crate reali, aut subente rationis, ut ait Sanctus Thomas. a Praeterea, accipio duas Qrmalitates, & sint A,& B, vel igitur A,& B, sunt aliquae res,vel nullae res; si sunt aliquae res, igitur quae λrmaliter distinguuntur, realiter distinguuntur; si nihil ,pro nihilo habeantur, quia quod omnino nulla res est nihil est,per Beatum Augustinum lib. I.de doctrina Christiana,c. i. Patet etiam ratione, quia res, & ens conuertuntur, ex ψ.met.tex q. e so quod nulla res est, nullum ens est,ta sic erit nihil, iritur&c.Respondent aduersari j,asserentes illas duas formalitates non esse aliquas res, ses On is i. realitates, immo ma s aliquid rei; Et quando insertur, ergo distingui intur realiter, acceptant, sumendo distinctionem realem largε pro omni distinctione, que est seclusi, ope re intellectus, non tamen distinguuntur realiter,accipiendo propriὴ distinctionem rea lena, pro illa quae est inter rem,& rem.Sed haec responsio videtur implicare contradictio, nem .Primo, licendo quod sunt realitates,& aliquid rei,sed non aliqua res; ac si dicamus, udd aliquid aquae non est aqua,& aliquid vini no est vinum,& scia sanguine, Sc.Deine implicant etiam ibi, quando dicunt,quod distinctio formalis est realis, secluso opero intel-

43쪽

i 36 FORMA LITATE s

intellectus,& hoe est, quod nos dicimus distinctionem formalem,& ex natura rei claudi

sub altero horum membrorum,Vel realis, vel rationis,idcirco argumentum hoc concludit id quod intendebat.

Desinam. χ 3 Praeterea, illa quae distinguuntur ex natura rei,sunt distincta realiter,patet ex vir-ν --are si tute voeabuli,nihil enim aliud videtur ei sedistinctio ex natura rei, quam distinctio rea-- ρο- econtra,sed illa quae distinguuntur formaliter distinguuntur ex natura rei per aduersarios,igitur Sc. N probatur minor, quia distinctio per formalitates est extra actum intellectus, vel non, sed ex comparatione intellectus. Patet per omnes qui ponunt istasso malitates, si secundum, videlicet quod distinctio per sormalitates sit opus collativit, siue per operationem intellectus, tunc erit distinctio rationis,quod est contra Formali'etantes, si est extra actum intellectus, igitur erit ex natura rei, & per consequens realis,

quod est propositum; Respondent aduersari j ad maiorem, quod vera est, intelligendo Alya s L in realiter,idest per realitates,non tamen sicut res,& res; quia alia est distinctio rei, de al iactis ei, et alia ex natura rei.Sed haec responsio interimit seipsam,quia argumentum non intendit con

μ μυροι cludere distinctionem formalem esse distinctionem realem, realitate existentiae, sed esse realem, prout distin 'itur contra distinctionem factam per intellectum: ita quod nihil. mediat inter distinctionem rationis, & realem distinctionem,etiam largo modo, A n yn propriὲ sumendo realitatem, ut ipsimet dicunt: ita quod hoc non positant subteriugero. iti velint nolint, oportet eos concedere quod intendit argumentum . . q. Praeterea, sicut se habet res subiecti ad formalitatem subiecti, ita se habet res pro priae passionis ad formalitatem propriae passionis,ergo per locum a trasmutata pro ortione sicut se habet res subiecti ad re propriς passionis, ita sorinalitas subiecti ad formalitatem propri passionis: sed res stibiecti est eadem cu re propris passionis per aduersa rios,dicentes esse idem essentialiter&realiter: ergo Erinalitas subiecti est eadem cum

se alitate propriae passionis, di sic noli distinguuntur, nec sormaliter, nec ex natura rei. Aliqui respodentes huic argumento,negant eue locum a transmutata proportione, assc-xentes,q, debent esse res distinc ς, ubi debet esse prolu,rtio rerum, cum igitur res stabiecti non sit alia res a re passionis, sed eadem & indistincta, ideo non potest standare propor

tionem, nec per consequens erit locus a transmutata proportione. Sed haec respensio est 'Mima in is contra Arist. 2.de anima,tex. 36. ubi ponit anima est e causam cossoris animati,& sua- ντ genere rum proprietatum, in triplici genere causae, sormalis, finalis & eineientis, modo causa

ea se, realiter distinguitura suo effectu,sed subie, inest causa eficiens, finalis,& materialis respectu suae propriae passionis determinatE, ergo realiter distinguitur a sua passione r& nc currit argumentum fundatum super locum a transmutata proportione. Huius etia, . opinionis, quoes passio determinata, & praedicamentalis distinguatur realiter realitate euenti a suo subiecto,est Auere lib. de substantia orbis c. r.quod dico propter passiones transcendentes,puta unum & verum,&c.quq identificantur cu suo subiecto,quod est ens. I. Huius etiam opinionis est Marcus Antonius Zimarra in contradictionibus iuper . meta: Sic etiam & Porphyrius posuit quartum praedicabile esse realiter distinerem a secundo, quod est species: immo si passio no esset realiter distincta a subiecto,nulla daretur scientia realis, quia passio realiter debet demonstrari de subiecto. Patet igitur responsionem istam esse nullam. Quod videntes, fuerunt coacti dare aliam resiponsionem, dicentes in πιι sin m. argumento esse similitudinem,& disimilitudinem; similitudo est ista,q, sicut res subiectiem malim non potest esse sine formalitate passionis; dissimilitudo autem propter quam non valet D. - , quia res sit biecti transit in identitatem realem cum re passionis,&econtra, serina' litas autem subiecti non transit in identitatem formalem cum rinalitate passionis, nec econtra. Sed haec responsio est debilior prima,quia posito de mente Arist.& Averr. . & Zima , & omnium bonorum authorum, quod pa sisto praedicamentalis realiter distinguatur a subiecto suo, tunc res subiecti potest esse sine re passionis, quia prius, ut . prius, non repugnat ei esse sine suo posteriori, sed subiectum est prius passione, de causa eius, ergo poterit esse sine sua passione. Quod patet ex Arist. .metaph. tex. . ubi ponit M. a s substantiam esse priorem cognitione, definitione, tempore. & natura suis accidentibus. - arciam Aucrroes in comm.dicit, quod substantia est prior alijs praedicamentis, his prioritatibus dictis ab Aristotele: vnde Mauritius in Annotationibus marginalibutiv dens pri-

ma 3c secundam responsionem non evacuare vim arsumenti,concedit, quoc in crebatur iaper coirimulatam proportionem, quod negauerunt illi dicentes, quod verum est, quod

sicut res subiecti est eadem cnin sernialitate passionis uni se iter, idest realiter, quod si inla-

44쪽

s instram,siam adpin realiteri emolumi alimr est Huacia oo sequentis; si vero incon

mutata proportione inseratur, quod sicut res subiecti est eade. n realitercurn re passiovis ita sarii uita ubis,sti xst informaliter cum malitate passiquis,non sequitur

. Verum si quis diligenter ponsi mi hanc responsi aem ,potius confirmat argumen' In 'i' eum, qu- ip ditatuit; quia si vprum est, ut ipse dicit, quod res subiectiςst eadense Matinui . sum re pλssioni id sermalitas sit taceti est eadem cum t malitate passionis,er subi

stum,5 passio, erunt idem re*liter, de formaliter. Et lim argumentiam currit in Onan bus, quia posito, quod re . quae sit eadem cum re acri , S thrinalitas .aquae,cadem cum Drmalitate aeris, tutac aqv in aqr mx eadem realiter, dc formali der: de lic patet vis,ocxobur argumqnti. -madmodum si quis argueret, Sicuti se habet potentia ad poten- inutis A ria 33, ita sapientia usi plenpiam, stia potentia ae potentia sunt idelia Potenter ergolam tenter aprenis

ni ,Ri sim a sunt idem si planter; ita etiam,sicuti se liabet res ad rem, ita forma--

litas aὸ formalitatem, sed res,& res, sunt eadem realiter, ergo i maIitas, di is malitas

quid erat e V, Arist. .naetaph.te xo. igitur quodquid est lubstatui ,:est.lubstantia. Tuua ultra,q*xcunque per veram rem distinguuntur maliter distii mundar, ωd gus mis .analiter distinguuntur per veram rem distinguunturi ergo qu cunque thrmaliter distin-- , vntur, realiter distinguuntur. Respondente ad liocargu Mum,di Ut quisdis

maluas substantis est vera res, si sit substantia in xecto, unde eo modo,quo talis QTmar Faenis oviaitas in substantia, est res, sed non omnis sermalitas substantiae est substatuta in recto, Ad aliqua in recto, di aliqua in obliquo; quare proprie non debet dici illa , 'tuae est in Obliquo proprie iubstantia, sed ibbstantiae, & ideo pon oportet quod illa quςsitat di uindicta per formaIitates,semper distinguantur sicut res,&res, sed sicut rei,&rci. NPnda ritus addi 'Mq dam est formalitas admum, desum mpartici si prima dicitur . era substamia in recto, secunda vero subflautia in obliquo. Sed hμ resse oooncipdigna tλnto viro, quia hic loquimur metaphysice,de oon grammatium serinalitas alicuius dicitur quodquid erat esse illius ad quate,& non parti liter in re 9, S: non in obli-

η propi ea concludit argumentum, quod .si formalis substanti est vera res me pulice, ut coguntur concςdere, e*o qui distinguuntur Per vcram rem me Physicc, distinguuntur realiter metaphysieε, sed per vim argumenti, quε distinguuntur i mal xer,discinguuntur per veram rem metaphysice, igitur omniaquς formaliter distinguuntur, alitier etiam discinguuntur. Si autem tu iugis ad rectum, vel ad obliquum, hoc est Φθαν grammaticaliter loqui, & non metaphysice in nostro proposito. est M. 6 Qtiscunque habent diuersas definitiones distinguutire realiter,uel ratione; Pateς ista,quia definitiones diuerst,siue disseremi cum eisdem postς videntur lassicere ad distinctione realem,vel rationis,sed illa quet distinguuntur per i malitates,haia: ni diuercis defitutiones ut dicunt ipsi Formalciantes, situr distinguuntur realiter, vel ratione,irgo non dabitur distinctio formalis media, ut ipsi fingunt. Verum respondent ad hoc, dicendo,ut definitio est duplex;alteraquq constituitur ex genere,&differentiaialtera ve- τε - eaxoque est ratio formalis attingibilis ab intellectu px natura rei, S quod ar umentum

concludit de prima definitione, non autem de his quς habent secundam delinitioneui . . Sed contra hanc responsionem insitatur, quia ita se halist ratio formalis, ad id cuius est ratio formalis, sicuti ratio Didditatiua constituta ex genere, & disterentia, ad id cuius est talis desinitio, sed per responsonem datam , illa qus habent veras definitiones quidditati uas mustitutas ex genere & disserenti ut sunt species, distinguuntur realiter per ipsos, emo & illa quς habent diuersas rationes formales descriptiuas, ut sunt ge-mra generali uima, quς non possint propria definitione definiri, sed tantum describi . Vel dicendum,si non distinguuntur realiter,distinguuntur ratione; & Confirmatur, quia omnia illa que distinguuntur quiddilatine, distinguuntur realiter di essentialiter, quia quidditas, res, di essentia, idem sunt, sed que distinguuntur serinaliter, distinguuntur quidditatiue secundum istos, formalitas enim, nil aliud est, quam quidditas rei, ergo Oqristinguuntur fornialiter, distinguuntur realiter&cnentialiter. Si dicis, quod non, is eri

ergo

45쪽

ergo distinguentile tantum securidsim rationemr unde quocunque se vertunt, inciduntia foueam quam Hiere intendunt. et Praeterea accipio sermalitatem sibiecti, & sit Α, & aeeipio iis alitatem passi nis,di sit B, tunc quaero,vel Λ,& B,habent aliquid commune,vel nihil commune si nihil, ergo Α,& B,se totis distin uuntur, sed quae se totis distinguuntur,realiter dis inguuntur, igitur Α,& B, realiter distinguuntur, sed per istos illa sunt eadem realiter ergo illa quae

in nullo sunt eadem realiter,uel non sunt eadem realiter,erunt eadem realiter,quod 1NAnifestam includit contradictionem: si detur quod A,& B, habent aliquid commune, Vesest reale,vel rationis si sit ens reale,ergo illa sunt entia realia,& sie faeient distingui rea liter illa quorum sunt krmalitates, scilicet subiectum & propriam passionem; si autem sit ens rationis, igitur ille se alitates erunt entia rationis, S sic faciunt illa quorum sunt formalitates distingui tantum secundum rationem, quod est contra eos, qui dicunt, quod distinctio per sormalitates est maior quam distinctio rationis, cum sit media inter distinctionem realem,& rationis. Sed respondentes dicunt,quod nihil est eis commune uniuoeum, unis E dictum, habent tamen unum commune, scilicet realitatem subiectivam, in qua realiter conueniunt,& disserunt, licet non quidditatiuE. Et ad illam propositionem, quae se totis distinMuntur, realiter distinguuntur, dicunt, quod tenet contra illos, qui volunt, quod distincti se totis obiective insere distinctionem se totis subiective, di omnes alias . Addunt tertio, quod aliqua se totis esse diuersa, potest esse dupliciter. Vno modo in realitate obiectiva; δc sc illae sor malitates subiecti, de proprie passionis. sunt primo diaueris,nec postea sequitur quod distinguantur realiter. Alio modo in realitate subiectilia; de sic realitas di iis alitas subiecit, di passionis, non sunt primo diueri x, quia con ueniunt in realitate, Be essentia subiecti, de passionis,lt in ea identificantur realiter. Addunt δι quarto, quod sormalitas subiecti de passionis , in nullo conueniunt quid-ditatiuE, ideo illud non est reale, nee rationis ; aifirmant tamen conuenire in aliquo denominatiue, di illud est ens, vel res transcendenter; conueniunt quoque in realitate

subiectiva . . - ὼ

Sed contra primum dictum arguitur sc, Magis distant Deus, & ereatum,quam se

malitas subiecti,de passionis, sed Deus fle creatura habent aliquid commune uniu- m, Puta ens,Vt ait kotus I .sent d. 8.q. a. ergo multo fortius formalitas subiecti,& pallionis habent aliquod commune.Deinde,conuenientia in reaIitate generica 3e specifiea habent aliquid commune, ergo mulco fortius illa quae conueniunt in realitate subiectiva, sed brinaIitas subiecti Ze passionis per eos conueniunt in realitate subiectiva,ergo male diacunt,quod nihil est eis commune univoce. Nec valet responsio cuiusdam Formalizantis, quod homo Ze risibilitas , propterea non habent aliquid commune univoce dictum, quia non ponuntur in recta linea prae vicamentali, de per consequens nec formalitates subiecti Be passionis. possunt habere aliquid commune uni uoce dictum: nam si ribilitas est idem realiter quod homo, de ii

mo ponitur in recta linea praedicamentali, igitur de risibilitas. Quantum ad illud , quod dicunt de illatione distinctionis ad distinctionem, parum iuuat, aut nihil ; quiae sudicit arguenti, quod illa quae se totis distinguuntur sint realiter distincta . Nec etiam iuuat, quod tertio loco apponunt, quod sormalitates ille subiecti, ει propriae passionis, sunt primo diuersae in realitate obiectiva, non subiectiva; quia sussicit arguenti, ut ali

qua diuersitas reperiatur inter illas . Quod postremo dicunt, est maius inconueniens ,& monstrum quoddam inauditum , quod istae formalitates non conueniunt in aliquo suidditatiue, & quod conueniunt in aliquo ente, de re transtendenter: nam secundum ipsos ens dicit conceptum univocum quidditatiuum, igitur conueniunt quidditatiue dc non quidditatiue; Zc quod peius, affirmant,quod non est reale,nec rationis,de tamen estens transtendens, sed ens transcendens circuit omnia praedicamenta, quomodo nec re se, nec rationis est, videant ipsi. 8 Praeterea, si illa quq distinguuntur formaliter essent eadem realiter,tunc ab uno Zeeodu sumeretur unitas de pluralitas, quod videtur inconueniens: Assumptum probatur. uuia per ipsos ab uno εἰ eodem in quo est unitas rei Se esse, inietur formalitas pluralit tum , de sic ab uno Zt eodem sumetur unitas de pluralitas, sed hoc est falsum, ut patet ex Arist. a.de generatione,t. 6.ubi ait, idem inquantu idem est aptum natum semper facerae idem. Respondentes ad hoc dicunt,quod ab uno de codem non potest sumi unitas rerus de plura-

46쪽

pluralitavreriam respectu eius dendi, & tamen ab uno di eodem p Irest sumi unitas rei R pluralitas formalitatum, quae non opponuntur, nec r pugnant in eodem . . - sed pace eorum dico, quod videtur cos non percipere vim arrumcndi,quod loquitur . ' .ia creaturisδε supponit ista quatuor esse synonima, α idem significare,scilicut sermal - -nis . rasa alio formali su alio quidditativa, S: quidditas ipsa, ut docet Steplianus Brute ter in tuis Fornialitatibus; Tunc sie, Quidditas rui, sentia rei,natura rei, sunt eadem quoad ςssentialia, igitur non poterit multiplicari quidditas,& cilientia,& natura,& ω alitas ipsius rei,de quod ipsa res pernianeat una. Nisi dicant se loqui de se alitati l Rix partia, ibus non totalibus ; hac auteiri non est adpropositum, quia rationes partiales,& ditis rentiae indiuiduales nullo modo sunt ratione&quidditatiuε Proprie loquendo, ut is ibit . Ule Brute ser in suo tractatu de Formalitatibus . V Praeterea, quaecunque distinguunti ire numero distinguunturiarmaliter , quia it Ia D, si hin

quae sunt nimieraliter distincta non includunt contradictionem, unum eorum esse sinetis mera via-oltero, de per consequenire aliter distinguuntur . sed quae distinguuntur serinaliter, di--s 'stin uuntur mimeraliter, probatur ex dictis, quia illa quae distinguuntur irmaliter, distinguuntur quidaitatiue, α quae distinguuntur quidditatiue, distinguuntur specilice ;quan loquidem quidditas ponit rem in eise specifico, sed quae distinguuntur specie , dis

stinguuntur numero, ut scripsit Aristotcles 3. metaphysices, textu i . & ctura distinctio . . specifica sit maior distinctione numerali, re maior infert minorem, sed quaecunque nu- : mero distinguuntur, realiter distinguuntur, ergo de primo ad ultimum , quae Brinali tendistinguuntur, realiter distinguuntur. Argumentum hoc arbitrantur ipsi effugere, hoc modo; videlicut concedendo maiorem, & negando minorem, Quod quaecunque distinguuntur sormaliter. istinguuntur. numero: & adprobationem illam, quaecunque distinguuntur maliter, disti uuntur quidditatiuE , & quae distinguuntur quid- dira inguunFr specifice, respondent dupliciter, Primo ncgando ipsam; secim, pincta εω do concedendo quoque eam, tamen non sequitur ista propositio, distinguuntur specim, ergo distinguuntur numero , quia secundum Thomistas actio.& passio distinguuntur

petrie dia genere, dc tamen sunt unus motus arumcro. Sed isti ita loquentes, non bene considerarunt vim argumenti, quae fundatur supra doctrinam Augustini r. libro de ei mitate Dei, cap. arguentis contra Ortigenem, volentem inaequalitatem.&distinctio- opis. ωst. δε-nem rerum fuisse cxortam ex libero arbitrio creaturarum, dum quaedam ipsarum con- asinctione Mersae sint ad Deum secundum magis, & minus, quaedam aurum aduersae etiam ab ipse Deo setiindum magiis & minus propterea inaequalitav magna Nidetur in creaturis, cum a principio omnes erant. quales, ait Ausustinus contra istam haeresim, quid stul- . ntius dici potest. quam istum Solem , ut in uno: mundo unus esset. , non decori pulchritu- dinis, vel saluti rerum cori oralium consuluisse artificem Deum, sed hoc potius eue- '

nisi , quiae una anima sic mecauerat, ae per hoc si centum animae peccasti ni, centum

soles haberet hic tituta Θ: N ideo sicut apientia. Dei est causa distinctionis nerum, , ita & inequalitatis; S: quia distinctio in rebus non est, nisi duplex, formalis in ipsis quae D m. ais differunt specie. desinatetialis in hisquae disserunt numero, propterea optime sequitur . essem du , quod illa quς di nerunt sorinaliter hoc modo disterunt specie, de quς diiserunt specie, dis-- - ς --

feruix Nan 'inan fidi . . ' Et ad illiid quod secundo loco dicunt de aetione & pallione quod distinguuntur spe .cie, & tamen sunt unus motus numero secissimi, mina istas, i,ene dicunt,etiam secundum Averroistas , & secundum rei veritatem , tamen non aducrterunt, quod Actio S

panici possunt dui testerconsiderari, Prii 3 pro Grma nussa quam lectio d. passio di

eunt in recto, unde haec est csibntialis, actio est in iis, &similiter lite, passio est motus; di hoc modo aetio ac Paulo sunt unum numero, de non distinguuntur si ecie, nee genere; 'Alio modo eonsiderantur ut dicunt respectus quosdam, quia actio emno S, Vt ab hoc, Amosfis . N passio est motus, ut in hoc Lusic distinguuntur specie di genere, quia sunt duo prae- tui ε .... idieamenta distincta. Ex his ergo apparet vis argumenti, quam isti soluentes non penetrarunt Confirmatur, quia illa quae habent realiter de essentialiter diuersas Grinas , - - realiter de visentialiter distinguuntur, Ut seripsit Aristotclus 7. metaphysices , rex. 9. elux est, seu tacitia. quae separat de distinguit, scd quae distinguuntur Armaliter distingunmur per formas, ut diramus de mente.Augustini,& patet ex similicato vocis, ergo quae distinguuntur tarmaliter; de essentavister, de numero, de realiter, specifice distingui

47쪽

i o Praeterea, si illa quae formaliter distinctuntur non distinguerentur real Iter, runt formalitas non esset principium sufficiens distinguendi aliqua realiter, sed hoc est suin, quia per paternitatum in diuinis,quae est quaedam tbemali eas, Pater distinguitur Filio realiter personaliter. Nec valet si dicatur, quod paternitas δε essentia distinguuntur ex natura rei, quia liqc Responsio magis confirmat dissicultatem quam soluit, quanadoquidem distinctio ex natura rei est diitinctio realis; di sic habetur propositum , quod illa quae distinguuntur ibrinaliter,distinguuntur realiteri deinde posita hae distinctio

ex natura rei in diuinis, necessario ponitur compositio; quia sicut distinctio rationis saeit compositionem rationis, ita distinctio ex natura rei, de formalis, facit compositio. nem ex natura rei & tormalem, & sic in Deo qui est summa simplex esset aliqua conam sitio, quod est alienum a veritate . Nihiloininus inuenerunt aliam responsionem, volentes fugere vim huius argumenti,& dicunt,quod eo modo quo formalirus est principium distinctiuum eo modo facit di

serre; si realiter,realiter,si formaliter, se aliter. Et ad confluorationem etiam dicunt, apiod non est simile, quia in ditarentia rationis est aliquid actuale, puta ipsa relatio. rationis,& alia uid potentiale,puta ipsum subiectum, vel fundamentum, non autem oportet quod sit ita in omni di istinctione ex natura rei. Sed contra hanc responsionem argumentor, quia res semper facit diiserre realiter, sed formalitas est res quaedam,igitur semper faeit diiserre realitem maior patet: minor probatur, quia formalitas cum tribus modis dicatur secundum ipsos. Primo pro aliquo reperto in re ex natura rei, quod potest saltem terminare actum nostri intellectus,& hoc modo omne quod est extra nihil, formalitas dicitur, & sie formalitas potest esse modus intrinsecus, de quo Aristoteles a. Physicorum, tex. 31. dixit, modi autem causarum numero quidem sunt multi,ut prius & posterius,&c. Secund6 capitur formalitas, pre omni illo de quo dicitur aliquid quidditatiue, vel denominatiue, de quo trauutus est Aria floretes a.de anima,tex.8. dicens, quod propriὶ est, actus est. Tertio dicitur seruialitas. pro ipsemet qui dilitate,de qua Aristoteles 7.metaph.tex aci. latius icripsit, sed omnibus his modis formalitas est res, igitur facit semper disterre realiter; dc sic argumentu principale concludit. n νNec etiam valet illud, quod dicunt ad confirmationem. quia omnis distiinio est rem latio quadam, ut metiam est, si est distinctio rationis, erit relatio rationis . di si est dis stinctio ex natura rei.erit relatio ex natura rei,sed per ips relatio est aliquid actuale di subiectum siue fundamentum est aliquid potentiale, & via est actuale Ec potentiali est compositio quaedam,unde ubicunque est relatio rationis,ibi est compositio rationi ει ubi est relatio realis, ibi erit compositio realis, ergo ubi est disti nolo ex natura reis ibi est compositio ex natura rei: sed in Deo summ8 simplici est distinctio ex natura retinullo intellectu considerante, igitur in Deo nullo intellectu considerante, erit Coa polistio ex natura rei, quod est falsissimum, oc contra omnem veritatem, ac CAPIT VLVM DECIM VM SEXT VMc - ,

Vie soluuntur argumenta, probantia dari iustinctionem .

ex natura rei. .

T pro maiori intelligentia solutionum, ad arguuictita proposita tria I .cam Sciendum est Primo, quod forma de materia sunt relativa, vex. Physicorum,tex. 18. docuit Λristoteles,dc quot modis dicitur unum relativorum, tot modis dicitur & reliquum s dequia materia dicitur multis modis, sic etiam de forma. inae dicitur Primo de forma partis, de qua loquutus est Arist. 2.de anima,t . . Ubi posuit animam . esse actum corporis physici, ive. Secundo capitur pro formae totius,& ista est tertia entitas, B: per ipsam nihil informatur, sed est illud, mediante quo ali- id quidditatiuE est tale ; εc de hac loquutus est Aristoteles 3. physicorum, tex. I . dicens, semper existimabitur aliqua species mouens, idest agens: quia illa forma totius est mediante qua agens agitae qua ageos as,imila t sibi dissima; de tale in quo assi missat est ipsa natura S. forma totius. Tertio modo accipitur torma, pro Deo, de intelli-ι geliiijs ;

48쪽

tantiis N .loquutus est Aristoteles tr. in his, quae materiam nora habent, id quod intelligit, non est diuersiain abeo, qdod intelligitur : de Averr. exponatiui de sermis sine materia, uuae sunt siabstat itiat is inta: . Quare , , acciritur tarmata. 4--- , ' pro ipssi accidenti,ut voluit Arist. s. Physic. A. i.qvuia homo transfertur de aegritudine in sanitatem,hoc est,ia una Qrma accidentali in alteram. Quinto, accipitur pro Q a artificiali,ut dixit Arist. x.Phystex. α8. quaedam fiunt a natura, luaedam ob altas causias. sexto capitur pro serma, quae est species intelligibilis, de qua Aristoteles 3. de anima, S. H..tex. 3o.dixit,non lapis,sed species lapidis est in anima. Dptimo caritur se a pro parritibus definitionis,ut docuit Arist. .Physicorum, tex. 7.unde animal rationale,quae similpartes definitionis hominis , possiant dici ebis sermη . Et tria is aliter derivatur. 1 R. , γλ a , HI uti materialiter materia, &essenti Mirer abiesleutia , scuti porsenaliter 1 μπη af percana,& modalitera modo, idcirco quot modis dicitiar mrma, tot modis dicitur λει maliter, di montra; sicuti quot modis dicitur modus,tot modis diei lux modaliter, vi sie '

Secundo est sciendum, quod inter Formalizantes sunt variae .opinio ris, dum aliqui ocota .

dixerunt totis, mrmali tes in re ipsa,q φ sentismat, Puta in homine, sido, quod si sint vitieris Ermq,erunt diuersς λrmalitates, sicut ubi sint diuer4 materialitates, est simum quod ibi sunt diueriq materioquia sicut is alitas venit αλ a, ita moeriam --.

i Aliqui dicunt, quod ratio sorinalis, sime sorin litas, pst realitas existens in eadem re sistiada. simplici ex natura rei; Et prima opinio eae tala, quia essentiaIlaidicunturab essentia ,. Formatu

& persequia i mrsona, sed cum vnit re essentiε indiuinis stant multa ess,ntia ia,ut borinitas, sapient , & iustitia, dcc. & plura pers alia ia una persomii diis patre in di, vinis,qui est una pers a,in quassi innascibilitas N paternitas, exmexiama fimili cum

i Tereia est opinio dicentium, quod1ormalix di nihil aliud est, qu m qusdam modali- - . . tas, timodus intrinsecus, quiadditus alicui , .non variat rationem in alem constituti tu . . i. ii per ipsem, ut infinitas adiuta diuinae essentiet non variat eius rationmix seri lania, . - , 4Qu rta opinio illorum est, qui dicunt malitatem nihil aliud esse, nisi quanda rationem quidditatiuam, & d estiuam, de sic omni seperiora dicuntur sermalitates insertoruin, quia superiora ponuntur in definitione inferiorum. Quae opinio stare nor . potest,qui aestentia diuina, re attributa diuina secundum istam opinionem, sunt incin litates quςd m, & tamen nullum illorum est superius resipectu diii ins essentie, ergo &c. . . Propterea sciendum est secunduin S.Thom p.p. quest. I 3. art. 1 a. quod formalitas est sis mira Diomne id, quod se tenci ex parte predicati, sicut materialitas est id quod se tenet ex par- Mi emae. te subiecti: vnde ait Sanctus Do stor ubi sepra, prςdicata tetnentur lorinaliter, de subiecta materialiter,propterea selet dici, quod sormalitas estumne id quod se tenet ex par vi e i , ite Mems , & materialitas est quς se tenet ex parte materis , vel subiecti. Hoc etiam docuit idem Sanctus Thomas p.p. quqst. 7. art. . ubi ponit duplicem distinctionem in rebus, alteram sermalem in his quq diiserunt specie , alteram vero materialem in his quς disserunt numero taurum: m autem materia sit propter Graiam, distinctio mate- - 'rialis est propter sormiam, quq q iidem est principalior,&semper requirit iusqualitatem,ut patet 8.mctaph. x. 8. quod forme rerum sunt veluti numeri: & ex hoc sequitur, quod alia est distinctio Q alis, & alia formarum: unde duae animae separatae non sunt . . distinctae distinctione forma sed distinctione rinarunt, per diuersas suggillationes ad . . . , corpora; sic etiam duae lineae mathematicae distinguuntur distinctione Hrmarum,& duo vis accidentia spiritualia, hac distinctione etiam distinguuntur cum habitudine tamen ad ε --due re subiecta quibus infimi M. ut urin Iur inibus stantibus, Respondetur ad primum argumentum, negando quod idem conet ... tinga es, is, quod Aristoteles adducit contra Antiquos, scilicet, Parmen idem Sc Melii sum, immo eis accidit illud inconueniens, ad quod deducti sunt Antiqui ab Aristotele 1 .Phy cirum, rex.6 o. ponentes, infinita esse principia rerum naturalium,quia non sun ponenda. plura sine necessitate, aiebat Philosophus, sed per materiam, Drmain, & pri' uationem potest sufficieiiter saluari generatio rerum naturalium, stustra ergo ponuntur alia principia. Eodem argumento conuincuntur ipsi Formali ntes, nam per distinctionem realem &rationis, scilicienter saluatur distinctio in rebus,srustra igiturnitur distinctiu se alis ex natura rei natata inter distinctionem realςm, dc rationi ,

49쪽

Et ad primum Ineonueniens ad quod nos adducunt. γω eoomne ponere sapientiam&essentiam diuinam esse ori mino eadem. Vtique fatemur istam veritatem, quam omnes Diaei attri, Patres,& recte sentientes praedicant, ut scripsimus r. sent.dist. 8. quod diuina attributa ' ε' ex natura rei non distinguuntur, nisi virtualiter, & fundamentaliter, & distinctione r .... ratiocinatae; actualiter vero ut terminant actum nostrum intellectus, distinguuntur distinctione rationis ratiocinantis i Be sic etiam respondemus, de paternitate & spis ratione activa,nam in Deo est una res,non pure absoluta,nec purE respectiva, sed eminentissimε,& formaliter habens,quod est absoluti At respectiui,continens virtualiter distinctionem multorum, in ordine ad intellectum nostrum,& quicquid persectionis est, ae omne quod trinitas respectina exigiti,quia Deus cum fit simplicissimus,& maxime unus, debet ei respondere una ratio Brinalis adaequata, alioquin non esset per se primo unum intelli sibile a quouis intellectu. Et de actione & passione Respondemus cum Auer

3. physicorum, tet. 18. quod stantidem secundum rem, Si duo secundum rationem comceptam; nam idem motus, ut prouenit ab agente dicitur actio, ut autem recipitur in

patiente dicitur passio. Ad seeundum dicitur, quM sdem calor numero,ut est unus secundum rem,considera tardinersimodd ab intellectu, secundum rationem ratiocinatam;quatenus enim ipse ca

Ior est dispositio quidam, ponitur in prima specie qualitatis; ut vero est naturalis p

tentia potens lignum comburere,sic est in secunda specie ut vero est serma immutativa sensus, est in tertia. Nec istς sunt species specialissimae,sed subaltemg: unde Arist.seeundam Si quartam speciem appellauit genus. Non ergo est inconueniens eundem calorem,

secundum rem dniersi modE consideratu ni,collocari sub diuersis speciebus subalterais ιcom dicat Boetius in lib. predicamentorum,e.de substantia,quod pater ut est substantia, est in praedicamento substantiq;vi albus in pridicamento qualitati sivi generans inpr dicamento actionis; ut pater in praedicamento ad aliquid &e. Ad terti am de actione &passione bius dictum est,quod sunt unus motus secundilmia sim mur rem, duo tamen distinctione rationis ratiocinatε, seu significat 3e concepto quatenus enim est huius ab hoc,dicitur actio;quatenus vero est huius in hoc,dicitur passio,vt v luit Arist. 8t fidus suus Commentator 3.Phyctex. 2. ubi dederunt exemplam de docti ne & doctrina,& de calefactione activa & passiua, qtis sunt unum re &duo ration G. Ad quarram de virtute &iustitia, Respondet S.Thomas l. .q.6I .ar. a. quem ita Fo maliste nolunt legere: ibi enim S.I homas ad mentem Aristotelis distinguit numeriuri virtutum moralium, secundum principia formalia,& secundum stibiecta; de quod iustistia,& virtus sunt unum secundum rem,& duo secundum rationem conceptam;& sic quoque dicitur de prudentia, sortitudine, & temperantia . Ad quintum Respondet idem S.Thomas p .p.q. 2.art. .cui Formali sis nolunt adher re, ait enim Sanctus Doctor, quod ens de unum sunt unamet res & natura, sed sunt duo secundum rationem conceptam. Ad confirmationem,seu repl icam,dicitur,quod doctriana S Thome non proteruirat, sed docet veritatem, quam ipsi obscurant, utendo fallacia equi uocationis,dicendo,magis distinguitur ens ab uno,quam ensabente,&c. concedi vis m. tur ista maior; & ad minorem dicitur,quod Distinctio rationis est duplex,altera rati m υώρ- nis rei ratiocinatq, altera vero rationis ratiocinantis, & quod ens ab uno distingestur prima distinctione,ens autem ab ente distinguitur secunda distinctione; quemadmodum

tes a Sorte in hac praepositione, Sortes est Sortes, distinguitur idem a seipso secudum

ιιμ Λιιι. rationem subiecti & pr dicati, sicuti ens est ens. Patet igitur veritas rei,& no protervia. Ad sextum respondet S.Thom .p.p.q. 39. Rrt. r. & ait,quod essentia Zt suppositum, scis R. re fi licet pater vel filius,& essentia, sunt idem secundum rem, disserunt autem secundum intelligentiae rationem: unde relatio comparata ad essentiam distere ratione tantum , . . in μ comparata ad oppositam relationem virtute oppositionis habet realem distinctionem:

unde distinctio illa secundum rationem , fundatur in plenitudine diuinae persectionis , non actu in re, sed virtualiter tantum, qui pollens distinctioni actu repern in persectionibus creatis; propterea de ipsis verificantur duo contradictoria , scilicet, essentia est communicabilis, relatio est incommunicabilis, quia est ibi distinctio illa virtualis, seu fundamentalis, ut dictum est. Ad septimum dicitur, salsum esse,qubd assumunt in argumento,rationale, & risibile esse ide realiter,qnia distinguuntur distinctione reali ,realitate essentiq,ut docet S.ra mas p .p. q. 7. ari. I .ad s. asserens, risibile esse accidens,quod consequitia speciem,quod Porphy

50쪽

PM; rim minuit accidens proprium , quod est quartum predicabile, rationale vero est dimirentia essentialis, quae ponitur in praedicamento substitntiae: non ergo est mirumst de eis veri ficantur contradictoria ante actiam intellectus, cum sint realiter distincta, di non f maliter, ut isti Formali arbitrantur, &c. Ad octauum respondet S.Thom .p p.q. 77.art. I. quem ipsi non viderunt, quod voluntas,& intellectus distinguuntur realiter realitiate ei lentiae,cum sint duς potentis; propterea ista duo non contradicunt, intellectus intelligit, voluntas non intelligit, quia est diastinctio actualis, & non identitas inter ipsas: contradictio enim debet este de eodem se- eundii in idem. Vide quomodo decepti sunt isti, arbitrantes intellectum, di voluntatemelle unam rem, & tamen distinguuntur sic iit coelum a terra . . Ad nomuri respondet Averr.so.met comm . . quod Physica, Mathematica, de Metaphyli ea sunt diueris scientiae, propter diuersos ni os definiendi; in definitione enim

diuinorum sumitur Deus, & naturalium natura, & voluntariorum voluntas: Vel ut ait

S.Thomas, quod isti habitus scientifici, discriminantur propter diuersas abstractiones: habitua enim nati v alis abstrahit a materia sensibili particulari; Mathematicus a materia sensi illi particulari. 8: uniuersali; Metaphysicus a materia senstibili di intelligibili inon est er3o propter diuersas formalitates, ut isti fingunt ex natura rei. Ad ultimum iuieitur, definitio, di definitum distinguuntur secundum rationem conreptam , quia definitum significat confuse, dc indistincte illud, quod definitio significat determinatE,de distinctet viae Arist. ibidem dicit, rex. . sustinent autem idem hoc quodammodo,& nomina ad rationem,ut circulus, definitio vero ipsius diuidit in singula . Immo Illustrissimus Cardinalis Sarnanus in suo eruditissimo directorio Theologico, negat definitionem differre i maliter a definito, hac potissima ratione, Mandocunq; aliqi in sic se habent,quod a quate v nu dicitur de reliquo,in primo modo dicendi per se, illa non differunt iis aliter, sed ita est in propolito de definitione,& definito, ergo &c. Nee est verum,positionem de formalitatibus fundari in sacra Scriptura, quia in illis verbis Apostolus nihil aliud vult,nisi quod diuina attributa, ut virtus, sapietia, nitas,&c.

cognoscantur per creaturas , ex hoc non sequitur, ergo datur distinctio formalis. de ex natura rei. Nec potest sumi ex verbis August.dicentis, quod alio Pater est, re alio Pater est Pater,quandoquidem ibi nihil aliud vult Augustinus, nisi quod essentia, re paternitas distinguuntur secundum rationem intelligentie, ut scripsit S. Thomas p.P. q. 39. art. I. Sic etiam intelliguntur verba Hilari; lib.de Trin. non efficit creaturam voluntas, ut natura,sed potestas. Immb hoc est argumetum potissimum pro nobis contra Formalistas; nihil est ponendum in diuinis, nisi quod habetur, vel 1 ratione naturali, vel a Fide, siuel sacra Scriptura, vel ab aliquo Doctore authentico: sed istς distinctiones formales,& ex natura rei non habentur ab aliquo istorum, ergo frustra ponuntur; quod aperte docuit S.Dionysius lib.de diuinis nominibus, Vniuersaliter non est audendum aliquid dicere, nec cogitare de supersubstantiali occulta Diuinitate, preter ea, que diuinitus nobis ex sanctis eloqui js sunt expressa. Concludendum est igitur, lianc distinctionem formalem,S: ex natura rei, mediam inter distinctione realem,& rationis, non esse ponendam,cumhge duplex tantum distinctio.srealis,& rationis suificiat,ut supra commonstrauimus.

CAPITULUM DECIMUM SEPTIMUM.

Hic explicantur identitates, Ot opponuntur distinctionibus.

Vt A oppositorum est eadem scientia, ut scripsit Arist. 9 m t. tex. 3. dans exemplum de medicina, quae confiderat sanitatem, & infirmitatem : quot modis dicitur unum oppositorum. tot dicitur de reliquum ;& quia distinctio de identitas opponuntur, idcirco post considerati vistinctis s. nem de distinctionibus, necessarium est de identitatibus pertractare. em Sed sciendum est, quod semper ipsam distinctionem antecedit nega tio, prius enim hoc non est illud, quam ab eo distinguatur: ipsa quoque

distinctio prim5 8t principaliter relationem signifieat, de necessitate quadam pluralitas minitatur distinctionem ipsam, non enim intelligi potest distinctio sine pluralitate, Et identitas ut dictum est semper opponitur distinctioni, unde Arist.s .metaph.tex.a

aiebat s

SEARCH

MENU NAVIGATION