장음표시 사용
121쪽
apparet antiquissimis temporibus Prienensium fines non solum meridionalem Mycales partem, sed totum montem complexosiuisse. Medio autem saeculo quarto tota ora inde ab Anaeansque ad Trogilium promuntorium Samiorum erat. ) Rursus tamen in possessionem Prienensium revenisse agrum a Samiis ademptum Strabo testatur sua aetate Panionia in terra Prienensium celebrari dicens. 3 Certiora adferri vix poterunt.
Nam etiamsi in gravissimo illo decreto, quo Rhodii arbitri
areiti vetustissimam Samiorum et Prienensium de agris quibusdam litem componunt, fines accurate con8tituuntur, tamen omnium quae ibi et in aliis ad eandem rem pertinentibus tituliseommemorantur locorum vel ut Heraclei, Sani deae, Mae malopis fluvii, Carii, Dryussae situs plane ignoratur. ) Conicere fortasse hoc licet. Ex ipso titulo elucet Carium et Dryussam, de quibus lis est, et Pygela Samiorum partes quondam fuisse urbis
antiquae, cui nomen Melia erat. Hanc satis remoto tempore Samii et Prienenses deleverant agrosque ita Secundum rerum seriptores, qui in titulo nominantur, inter se partiti erant, ut Samiis Pygela, cetera Prienensibus obvenirent. ) Unde apparet
Panionii prope vicum esso qui hodie dieitur Τchangli primus vidit Chandier Traveis I, 223 i vers. Germ. . cf. Texier, descript. de l'Asio mineure II, 291 sq.
2 cf. not. 5, P. 120.3 Rhodiorum decretum, cuius singula frustula Iloeekhius iam CIO. 2905 et Waddingtonius edidere Wadd. - Lebas. l 90-l94. 20b, nunc melius restitutum et in ordinem redactum est ab Hieligio IMB. 403. - Οἱ κατα ανίδειαν τίλστοι ibid. vs. l59. Heracleum 4ur. 2. Μαιμαλωπης fluvius, quem PrienenSes ni Aαισμαγοφνείας vocant 407, T. Andrecas collis 406, 2. 4 ef. maxime IMB. 403 vs. ll8 sqq. αυες δῶ θεωροῖντες τεις γρή-
122쪽
Thomas Lengehauma illa loea inter se suisse vicina, quippe quae unius urbis fines consormaverint. Atqui Pygelorum situs satis certo definiri potest; prope Ephesum enim sita erant. i) Itaque verisimile est Carium quoque et Dryussam a Mycale Septentrionem versus collocata suisse, ut comprobetur quod Supra Vidimus, septentrionale quoque montis latus paruisse Prienensibus. Quae si non salso disputata sunt, unum intellegitur parum apte coniungia Waddingtono ) τοῖς κατα ανέδειαν το cove in titulo commemoratos a quibus exordiuntur Rhodiorum termini, et τον Σαν
διον λοφον, de quo Τhucydides dixit III I9. Is enim in planitie
Maeandri situs ab urbe Myunte non multum aberat secundum Rayeti sententiam, qui longe omnium diligentissime eam re .gionem perscrutatus est. δ) Εt sponte concidit Hichsii coniectura ceteroquin ingeniosa, qui inde quod collis ille Σανιδε ciapud Samios, apud Prienenses SDιχος παγος clueret, Thucydides autem Samiorum denominatione uteretur, scriptorem de ea re conclusit a Samiorum exulibus edoctum esse, qui tune in oppido Anaeis consederant. )
De his, Cario et Dryussa, lis est us. 6 sqq. Ceterum utrum ager ille Ba-tinetus, de quo Samii et Prienenses ambigunt CIG. 2254, in eadem regione fuerit necne, incertum est. Hoc solum constat eum a Cario et D ussa diversum esse, quod rectissime statuit Dittenberger syllogo 24l not. 3. non falso, ut Sonnio videbatur ide arbitris publicis Gott. 1888. p. 13 not. 9 . Contra falso Sonnius putat Carium et Dryussam partes suisse Batineti
123쪽
- CAPUT ALTERUM. De Prienensium rebus gestis usque ad Sardium expugnationem 546.
Priene secundum Pausaniae testimonium ab Aepyto Nelei filio et Philota Thebanorum duce condita est vel, gi maior est Strabonis auctoritas qui accuratiu8 rem tradit, ab Aepyto solo, eui postea demum eum nova colonorum manu Philotas accessit.=ὶ Utrum vero urbs iam antea quam Graecorum coloni ibi considerent, ab alia quadam gente habitata sit an a Graecis demum aedificata, nunc in medio relinquendum eri L ) Ιncrementum autem quod urbi addidit Thebanorum adventus, satis magnum fuisse videtur: inde enim incolae cognomen traxerunt Cadmeorum, quod ex Hellanico servavit Hesychius. Et urbem ipsam a nonnullis Cadmen vocatam esse non solum Strabo tradit cum Eustathio, sed idem nomen occurrit in nummis quoque Prienensium alteri ut videtur ante Christum saeculo attribuendis. δ) ceterum ut aliarum Asiae urbium ita etiam Prienes originem ab Ammonibus repetunt veteres quaedam sabulae: quas iure omittere licet, postquam a Dunckero unde omnes illae de Ammonibus narrationes ortae essent, demon-
l in Paus. VII 2, 10. Strabo p. 633. cf. 636. Φιλωτας o ἐπικτίσM αμην. 23 Pripnon iam antea habitatam esso putaverim non tam Pausaniae verbis VII 3, 8 nixus quam similitudine nominum commotus, quae inter Πρι- ἡγην et nomen urbis Creticiae Πρίανσος intereedit. Ubique sere in hae Asiae ora Cretensium vestigia deprehenduntur, de quibus alio fortasse loco post a disputandum erit. 3 Hesych. s. v. Kαδροιοι - Hellan. D. 95. t FHG. I . Strabo p. 636.aάγεται δ' ἐπo τινων ἡ Ποιν ιη Καδμη. cf. Eustath. Ed Dionys. perim. 823. - Μionnet, Ionis S88. Suppl. 1363. Tempus determinavit Barclay V. Head, historia numorum p. 508 ,Second centurΤ or later . 4ὶ Duncker v , 202 sq. cf. etiam I 473. Rem nondum explicatam esse eenset Eduardus Meyer, Grech. d. Alterthuma I I 253 not. - Ephesum Smyrnam Cymen Myrinam ab Amazonibus conditas esse censet Ephorus r. ST tFHO. I , Pitanen et Prienen addit Diodorus 3, 5b, alias quae ab Amazonibus nomen traxi Sse perhibentur, urbes enumerat Arrianus D. 58
124쪽
Sed Graecorum coloniae ut vi plerumque in barbarorum fines deductae erant, ita etiam vi et armis defendendae erant contra veteres terrae dominos. Quinam hi fuerint, ne antiquis quidem scriptoribus satis exploratum erat. Omnia autem eorum testimonia, in quae saepissime inter se pugnant, adserri inutile duxi praesertim in ea quaestione, quae non veterum scriptorum auctoritate, sed argumentis ex ipsorum populorum religione lingua arte petitis diiudicatur. Neque a me quemquam spero postulaturum esse, ut certam in hac re profitear gententiam, in qua ne doctissimis quidem viris contigit, ut certi aliquid et quod ab omni parte tutum esset invenirent. ) Itaque quoad meliora reperta erunt, hoc consensui antiquitatis tribuendum est inde a Mycale monte meridiem versus Cares ineoluisse. Cum his igitur Prienensibus gerendum erat longum ut videtur bellum et fortuna varium: bellicosissima enim erat Carum natio et haud dubie acerrime sedes suas defendit. Cuius certaminis vestigia deprehenduntur apud Valerium Maximum, qui Prienenses cum bello a Caribus pressi a Samiis auxilium peterent, ludibrio habitos esse narrat, et apud Pau-8aniam, secundum quem Prienenses in summo rerum discrimine Ephesiis arcessitis Cares magno proelio vicerunt, in quo cecidit Androclus Ephesiorum rex. )Tempus retardavit barbarorum impetus, sed novus Ionibus multoque terribilior hostiis extitit, postquam sub finem saeculi1 Pleraque collecta sunt a Delmlingio, die Leleger p. 9 sqq. 2 Quaestionis epicrisin instituit Thraemer Pergamos p. 339 - 363.3ὶ Ut gravissimos testes asseram. Il. II 867 - 870. Herod. Ι l42. Pherecyd. apud Strab. 642. Pausan. VII 2. 3 et T. Solus Ephorus Leleg elrea Miletum incoluisse dixit apud Strab. p. 634. 4ὶ Val. Max. I b ext. l. ed. Kemps, qui recte ut videtur lectionem,si bullam' revocavit. Ceterum haec narratio fabulae illi de Tyrtaeo notissimae ide qua cf. Duncker VI l05 sq. tam similis est, ut Suspicio moveri possit. Pausan. VII 2. 9. Πριηνευσιν ἐμυνε iacit. ὁ Ἀνδροκλος ιπὸ τουs
guere studet Moul-Rochetis hist. des colonies grecques III, 82 sq. salsa interpretatione perductus loci Isocratei Panath. c. 76, quo non de bello eoloniis Asiaticis, sed Atticae ipsi illato agitur.
125쪽
oetavi Memnadae regno Lydiae potiti sunt. Quorum statim primus Gyges Graecas urbes adortus Smyrnam et Miletum frustra oppugnavit, Colophoniorum urbem cepit. Eius filius, qui a Xantho Alyattes, ab Herodoto Ardys vocatur, redintegrato bello Milesiorum fines devastavit et Prienenses in pote8tatem suam redegit. t) Urbem tamen non diu in dicione Lydorum mansisse Herodotus testatur, cum neminem ante Croesum
Lydiae regem Graecis urbibus imperasse dicit. Et Laertii Diogenis constat testimonio iam temporibus Alyattis, Sadyattis filii, iterum urbem a Lydis esse obsessam. λὶ Quando autem primum capta sit Priene, accurate definiri nequit. Tabula regum Lydiae, quam Herodotus secutus est, Ardyi annos tribuit inde ab 678 usque ad 630; altera, qua usi sunt Iulius Africanus et chronographi, Ardyn regnasse tradit ab anno 663
usque ad annum 625. Sed utramque salsam esse demonstrat ipsa annorum, qui singulis regibus assignantur, artificiosa dispositio et Assurbanipalis regis Assyriorum inscriptio, ex qua Gygen post annum 660 etiam vixisse et forta8se circa annum 648 demum a Cimmeriis regno vitaque priVatum esse elueet. )Recte autem Meyer non prius Ardyn se contra Graecos con- Vertime censet, quam repulsis Cimmeriis. Itaque hoc solum dioere licet Prienes expugnationem evenisse altero saeculi Septimi dimidio.
Eidem fere tempori vel etiam antiquiori duo bella attribuenda sunt a Prienensibus gesta, Samium et Meliacum, de quibus veterum scriptores aut nihil aut admodum pauca tradunt,
21 Haec secundum Schubertum, Κοnige v. Lydien p. 40. Herod. I 6. Diog. Laert. I 83. 3, De regum Lydorum chronologia. Duncker, G. d. A. II, 571 n. Gelzer, d. Zeitalter d. Gyges Ith. M. 30, 24l-243. Schuberi, KOnigo v. Lydien p. 8-18. Εdu. Meyer, G. d. A. I. si 413. Busoli, Gr. Gesch. I, 332 not. 3. Artificiosam dispositionem annorum detexit de Gutschmid apud Sehubertum l. l. Τitulum Assurbanipalis vide apud Smith, history os Assurbanipal. p. 64 sqq.
126쪽
plura in inscriptionibus inveniuntur quibusdam tertii ante Christum saeculi. i) Atque causa utriusque tituli eadem sui: Nam antiquissimis iam temporibus inter Samios et Prienenses lis coorta erat de agris quibusdam in confinio urbium sitis, quae per saecula producta compluribus deinceps regibus vel civitatibus diiudicanda evenit. In his etiam suere Lysimachus rex et Rhodiorum res publica, quorum arbitria titulis illis continentur. Res autem in eiusmodi iudiciis fieri ita solet, ut primum litigantium asserantur argumenta, dein iis ab arbitro discernatur. Sed iam satis de inscriptionum causa et indole: res ipsa, de qua agitur, haec egi. In priore titulo, qui Lysimachi epistulam ad Samios datam eontinet, Prienensium legati hoc dicunt. Agrum Batinetum,
de quo lis esset, antiquitus Prienensium fuisSe. Tempore autem quodam Samios et Prienenses eiectos esse possessionibus a Lygdami, qui postea agrum Prienensibus reddidisset. Annis vero nonnullis interiectis Samios, qui tune sua publice non repetivissent, cum Prienenses calamitate adfiictos vidissent, in terram illam invasisse, donec urbes a Biante reconciliarentur. 3li Epistula Lysimaehi in CII. 2254. Quaedam emendavit Boehlius,
Schedao ppigraphicae p. I. Multo accuratius titulum edidit Hiclis, Greeli. hist. inscr. lb2, ipso lapide inspecto, quem secutus sum. - Decretum Rhodiorum nunc recte restituit idem Hiclis IMB. 403 cf. p. I 21 not. 3 . 2 Οἱ μἐν οι φινγεις τον μι--αosis γεγενημένζν α ὐμ οῖς l κτησι ,
gravissima sunt versuum ib et 16, in quibus sane quae Hielisius invenit, eertiora sunt, quam Boeckhii coniecturae.
127쪽
Haec optime illustrantur iis, quae Plutarchus adfert ex Aristotelis 'Samiorum republica'. hSamii Ρrienensibus bellum intulere, sed mille civibus amissis repulsi sunt. Septimo autem anno post Prienenses a Milesiis prope Quercum ita devicti sunt, ut ab hoc tempore ὁ σταρα Αρυὶ σκοτος apud eos in proverbium abiret. Bias autem Samum missus magnam in legatione sibi paravit gloriam. i) Inde quod post cladem a Milesiis acceptam Bias Samum mittitur, apparet Samios quoque tune cum Prienensibu8 pugnasse et cum Milesiis fuisse coniunctos. Quod confirmatur alterius inseriptionis testimonio; ibi enim Samiorum legati gloriantur ipsos Samios cladem illam Prienen-8ibus parasse agrumque sibi vindie se. δ)Haec omnia si inter se coniunguntur, talem sere rerum seriem constituere licet. Remoto quodam tempore Samii et PrienenSes agrum quendam communiter possedere. Controversiae non ortae esse videntur, donec Lygdamis utrosque
terra privavit. Nam cum paulo post Lygdamis pristinis possessoribus agrum reddidisset, Prienenses soli eum occupasse videntur. in Qua re exacerbati Samii Prienenses bello petiverunt, sed mille civibus amissis repulsi sex annorum impetraverunt indutias. Septimo amo post redintegrato bello una cum Milesiis Prienensibus terribilem cladem inflixere prope Quercum. Pugna fracti Prienenses Biantem ad Samios miserunt, qui urbe8 r conciliavit.
33 ita quidem ut Samii met eorum loco haberentur cf. Hicks. i52vs. 18 s- p. 126 not. 23.
128쪽
Si autem quaeritur quando haec omnia sacta sint, proficiscendum est a nominibus virorum illorum qui satis noti sunt Biantis et Lygdamis. Et ultimum, quod de Biante commemoratur, consilium est, quod Ionibus dedit iam ab Harpago subactis anno 545 vel 544. Cetera omnia, quae de eo narrantur, indieant eum Alyattis sere suisse aequalem. Φ) Sie igitur non multum lucramur hac in quaestione, accuratiora autem concludi posse videntur e nomine Lygdamis. Hunc Boeckhius eumque secutus Hichsius Naxiorum tyrannum intellegunt, qui a Pisistrato iterum in patriam reverso institutus mox ipse Polycratem, cum tyrannide potiretur, supportavit. ) Omnia igitur quae in titulis commemorantur, intra annos sere 538 et 50usacta esse existimant.
Sed difficultas huius sententiae apparet, si quis intra illud
annorum spatium tempus diligentius definire conatur. Polycratis enim temporibus bellum illud tribuere non licet propter notissimum Herodoti testimonium de felicitate, qua semper usus egi tyrannus. Neque Samiorum cum Milesiis laedus quadrat ad aetatem tyranni, qui cum Milesiis acerrimas agebat inimicitias. )Mortem vero Polycratis graves illae turbae inter Euccessores eius secuntur, quoad insula Persarum dicionis saeta Sylosonti traditur incolis paene nudata, ut proverbium nasci potuerit
bi 6. Quattuor annis post Iones omnes Darei contra Scythas expeditioni adsunt. ) Itaque si omnino intra temporis spatium a Boeckhio constitutum bellum gestum est, intra annos bl0-50013 Consilium Biantis Her. I 170. Cetera omnia quae ad Biantis aetatem definiendam pertinent, collegit E. Boliren, de septem sapientibus 1867. p. 43 sqq. 2 de Lygdamis institutione cf. Busoli, Gr. Gesch. I, 5b3. 563.
3, Her. III 3 ν. Oκου γαρ έθισειε στρατευεσθαι is . Polycratesὶ παντα Οε ιχαήρεε ευτυχεως. cs. c. 40. Eius bellum cum Milesiis Her. III 39.
De tempore Ρolycratis dubitatur cf. Duncker. VI , bl 2. BusOlt, Gr. Grech. I, 602 not. 3. Quod nostram non attinet quaestionem. 4 Samiorum bella civilia Her. III 142 sqq. eL Duncker VΙ , 5bu not. 2. Busoli I, 606, qui finem tumultuum factum esse anno bl 6 constituunt. De Scythi ea Darei expeditione Busoli, Gr. Gesch. II, p. 12 not. 4.
129쪽
eadere debeti Sed hoc non bene convenit cum aetate Biantis, qui Alyattis aequalis suit. Accedit autem argumentum gravissimum, quod meo quidem iudicio unum ad illam sententiam evertendam valet. Anno enim 545 vel 544 Ρriene a Magare Persarum duce i) landitus deleta est et omnes cives sub corona venierunt iamque ab omni probabilitate abhorret triginta annis urbem tantum reeuperasse virium, ut duabus potentissimis civitatibus Samo et Mileto bellum inferre posset. - Haec omnia evincunt bellum Samium gestum esse antequam Prienensium urbs a Persis diruta e8set, hoc est ante annum 54b vel 544. )
Sed quid tunc fiet de Lygdami, quem postea demum Naxo
praesectum esse constat γ Nihil restat nisi ut alius intellegatur Lygdamis, neque alius relinquitur nisi is qui per annos quosdam iutam Asiam terrore nominis Rui implevit, donec procul in Citieia devictus occidit, δ) Lygdamis, rex Cimmeriorum. Cimmeriorum impetum Herodotus factum esse censet dum Lydiae Ardys imperaret, ) hoc est secundum ipsius calculos p08t annum 678, secundum Assurbani paIis inscriptionem aliquanto post 660. At iam dudum recentiores viri docti intelleXere illam quam Herodotus dicit irruptionem non unam fuis8e,8ed saepius Asiam a Cimmeriis devastatam esse. Expeditio autem, cui Lygdamis praefuit, nunc a plerisque paulo post annum 646 accidisse putatur.*ὶ Tunc igitur Lygdamis Sardibus captis Dianaeque Ephesiae templo concrematoq) etiam in
regiones illas Prienensium et Samiorum communes pervenit et utr08que terra eiecit. Verum non mos erat barbarorum illorum,
ii Herod. I l61.2i Idem iam Dunckerus statuit VI , 296 not. 2. aliis commotus Causi S. 3, Strabo. I 61.4i Herod. I ib. bὶ De tempore impetus Cimmeriorum quaestio est difficillima; egeruut de hae re Duncker II , 465 sqq., qui primus Herodoti narrationem falsam esse docuit; Getaer Rh. Mus. 30, 2b9, qui luculenter duas Sardium expugnasiones Callisthenis inventum esse demonstravit, Rohde Rh. Hus. 36, 560 not. 1, denique Meyer. G. d. Α. I, g 452-45b. Busoli, Or. Gesch. I, p. 329. ab sq. et not. S. qui Assyrias adhibebRnt inscriptiones. 6, cf. etiam Callim. hrmn. Dian. 251-258.
130쪽
ut diutius uno loco considerent, quo factum est, ut Lygdamis agrum mox veteribus possessoribus restitueret. Aliquanto post bellum illud Samiorum eum Prienensibus evenit. Quotanni intercesserint, suspicari vix licet: nam quae sane in promptu e8t coniectura bellum Samium et expugnationem urbis ab Ardye lactam coniungenda esse urbemque clade debilitatam terribili sacilem Lydis evenisse praedam, eam vetant rationes
e Biantis aetate ductae, quae ultra annum 600 recedere vix permittunt. Quae cum ita sint, sortasse non multum a vero
aberrabit qui bellum Samium primis saeculi sexti tribuet
Sed iam narratio quaedam inserenda est, quae si omnino ad Prienensium historiam pertinet, optime sane quadrat ad aetatem illam, qua inter Prienenses Milesios Samios agebantur inimicitiae: sabulam dico de Cilliconte proditore. Res autem haec est. Apud Aristophanem in Pace Mercurius in Trygaeum; qui lapides a specu removere vult, his verbis invehitur ω ιιι αρὲ καὶ τολ/ιηρὲ τέ mouἐν διανοεἶ; et respondet Trygaeus
Ηaec ut expediant, scholiastae magnam explicationum ediversis scriptoribus petitarum copiam adserunt nec minorem testimoniorum acervum ex Suida et paroemiographis colligere licet. Quibus fere omnibus hoc commune est, quod Cillicontem quendam cum patriam proditurus esset, interrogantibus quid faceret, respondisse serunt αγαθα ΛΗλικιων. In singulis autem rebus maxime inter se discrepant, ut sex fere in illa sarragine diversae eiusdem rei narrationea discernantur. Et primus quidem Theopompus - Sic enim cum Prellero pro Θεοφραστος legendum est - Cillicontem Syrium fuisse patriamque Samiis
2ὶ Ar. pax 362. Pro lectione codicum optimorum Κιλλικῶν Blaydegius ex Suidae et aliorum quorundam libris καλλικων restituere vult. Dicit enim formam Κιλλικο ν librariis deberi, qui de appellativo Κίλιξ eogitaverint; quomodo autem etymologia librariis in mentem venire potuerit, si Καλλικων scriptum invenere, hoc non dicit Blaydesius.