장음표시 사용
171쪽
quae eiecto Asandro libertatem receperant. i) Contra Thraciae tabes a Lysimacho prohibitae sunt Antigoni partes sequi nec gantium quamvis satrapae Phrygiae laveret, foederi eius adscriptum est, quia civitas mercaturae studiosissima si posset omnium conservare debebat amicitias. 3 Sio sub finem belli primi contra Antigonum gesti omnes Asiae civitates cum Antigono coniunctae erant et ex insulis Rhodus Lemnus Imbrus sonasse Andrus. δ) Foedus integrum mansisse videtur usque ad annum 302. Nam quae a Ptolemaeo anno 309 expugnata sunt oppida Cariae, ea paulo post a Demetrio recuperata esse inde elucet, quod, dum bellum Rhodium geritur, tota continentis ora in potestate Demetrii suisse videtur. ) Sola Rhodus bello Rhodio finito etsi diserto non discessit a laedere, tamen ab hoc tempore Antigoni socia esse desiit.
Quaeritur autem quanam condicione usae sint civitates laedere cum Antigono coniunctae. Liberas eas suique arbitrii fuisse censet Droysen, cui alii oblocuti sunt velut Lamprechtet Sehessier, qui solam libertatis speciem urbibus relictam eme putant. in At contra eos primum lacit, quod Diodorus civitates semper socias appellat ) Nomini autem veram arbium condicionem respondisse documenta pactorum, quae idne sere inter gatrapas Vel reges convenere, docent, in quibus haec velut sollemnis semper recurrit formula Uut Graecae civitates liberae sint et sine custodia suisque fruantur legili Diod. XIX Ib. 2ὶ De urbibus Thraciae Diod. XIX 73. de rigantio XIX TI, 2 cl. Polyaen. IV 6, 8. 31 Imbras XX 46, 4, Andrus XX 37, 1. 4i Diod. XX 19 et 27. Imbrus Atheniensibus reddita XX 46, 4. Rhodiorum condicio XX 99. 53 cf. Droysen, Hellenismus II, 2, 227. III, 1, 254. Lamprecht, de rebus Erythraeorum publicis p. 40. Schessier, de rebus Teiorum p. 27. 63 Diod. XIX b8, 5. 60, 3. 62, 9. 77, 3. XX 82, 1 cf. XIX 61, 4. Dis tiεν me Ἐλληνας i Asiaticos dici docent quae secuntur τους δ' ἔν
ταῖε ανω σατραπείαις στραetvroisi ὁπελώμβα- δια τ*M Hπίδα τῆς ἐλευθερίας προθυμους ἔξειν σ-αγωνιστας. Quod uno loco XIX Ib, 6. υπετα- Πῖσαν scribitur, nihil contra valet.
172쪽
bus. i) Εt satis inter cetera memorabile est medus illud ab Antigono et Asandro anno 3l3 2 factum, ex quo Caria Asandri provincia pars fieret dominationis Antigoneae. Cuius pacti inter leges cum haee quoque appareat, ut Graecae urbes suae sint dicionis,saeile elucet etiam sub Antigoni imperio libertatem eis suisse concessam. ) Hanc sententiam ea confirmant, quae de singulis quibusdam civitatibus traduntur. Sic Erythraei in titulo quodam gloriantur se sub Alexandro et Antigono liberos et immunes fuisse δ) et cum inter Rhodios et Demetrium gravissimum exarsisset bellum, Cnidii legationem miserunt ad conciliandos adversarios, id quod nunquam licuisset civitati quae ad regis arbitrium administraretur. )Accedunt alia. Si re vera, ut Lamprecht et Sehesiler
existimant, urbes Antigono Subiectae suerunt, cur non occasionem excutiendae servitutis datam libenter arripuerunt 2 At plane contrarium evenit. Primo bello nulla omnino urbs ab Antigono defecit, verum acerrime omnes partes eius tuebantur β ac ne altero quidem bello erui Graecos ad libertatem evocaverat,
aliter Ptolemaeo contigit, ut urbes quasdam Antigono eriperet nisi vi et expugnatione. Sola Caunus ei prodita est, 'in sed non ab ipsis civibus, verum - id quod haud parvi aestimandum -
1ὶ cf. decretum quod Antigonus a regio exercitu contra Cλssandrum impetravit Diod. XIX 61, 3 EIναι δῶ καὶ τους Ελλζνας απαντας ἐλευθερους α φρουρν Ους αὐτονομους. Regium exercitum penes Antigonum tunc fuisse inde eoncludo, quod eius decretum δογμα ταν Μακεδονων vocatur. Aliter iudicat Droysen, Hellen. II. l. 155 not. 1. - Ιn pace anni 3il apud Diodorum XIX Iob, i ultimum est τους δ' 'Eλληνας αυτονομους EIναι. Pactum quod ineunt Cassander et Demetrius, Diod. XX lli. 2: ἐγέγραπτο γαρ ἐν ταῖς συνθῆκota' πρὸς τοῖς αauta svelut ultima condicio es pacem
2ὶ Diod. XIX Ib. t Paulo post Asandro cum foedus laesisset eiecto Antigonus Milesiis aliisque civitatibus libertatem restituit ib. 9 3. 4.3ὶ Ditisnb. syll. 166, 23. 4ὶ Diod. XX 9b, 4.
53 cf. supra p. 170. 6, Diod. XX 27, 1. 2. παραδοντων των στρατι-ῶν. altera Cauni arx vi capta est.
173쪽
ab Antigoni mercennariis, qui arcem custodiebant. Ac ne id quidem praetereundum videtur copias Antigoni, quae ter Graeeiae liberandae causa emissae sunt, semper ab omnibus libentissime esse receptas. i) Quod num laetum esset, si Antigonus eodem tempore Asiae civitates servituto pressisset, dubitari potest. Et sic denique intellegitur in quem conversa fuerit illa paeis, quae anno 3li convenit, condicio ultima τους δ' VEλληνας σιτονομους εὶ ναι. Quae verba in Antigonum maxime dicta esse putavit Lampreehi iisque commotus suam de urbium foederatarum condicione sententiam sibi consormavit. At si vera sunt quae modo disputavimus, haec de Cassandro potius intellegi oportet, qui Graeciae quasdam civitates tunc custodiis tenebat. Contra adversarii haec fere adferre solent. Rex Ptolemaeus qui anno 309 bellum in Antigonum movit, causam
belli professus est, quod Antigonus neglectis illius pacis condieionibus in urbibus quibusdam Graecis custodias aleret. Tale qaid ementiri rex non potuit, et demonstrat Diodori de bello relatio Xanthi Cauni Andri Imbri collocata suisse Antigoni praesidia. ) Regium autem praesidium et urbis libertatem nullo aeudo conciliari posse et per se intellegitur et multis insuper Diodori locis confirmatur. ) At primum cavendum est, ne quod de quibusdam urbibus traditur, ad omnes transferatur; ipse Ptolemaeus de nonnullis tantum loquitur. Dein si in civitate
quadam custodia commemoratur, non Semper eXploratum eSt,
utrum hoc Antigoni fuerit praesidium necne; complures enim tune civitates mercennarios conduxerunt sui defendendi causa. )iὶ Primum 312li Polemaeus missus est Diod. XIX II, Riterum Demetrius 307l6 Diod. XX 4b, tertium Demetrius iterum 304l3 Diod. XX 100. l02.2i Diod. XIX 105, 1. 3 Diod. XX l9, 3. - De praesidiis Xanthi et Cauni locatis Diod. XX27, 1. 2. Andri c. 37. Imbri. c. 46.4ὶ cf. Diod. XV 20, 2. 38, 2. XIX 73, i. 75, 4. 61, 3. XX 19, 3. 45, b. 99, 3. bὶ cf. infra quae in capite sexto de Prienensium praesidio dispu
tabuntur. Prienensium autem urbs satis parva erat, quae Si mercennari
orum custodiam habuit, idem sane de oppidis multo potentioribus Mileto Erythris aliis putare licet. Diqiligod by Corale
174쪽
Deniquo Imbrus et Andrus non minus Cassandri, quam Xanthus et Caunus Ptolemaei conaminibus expositae erant, ut ipsis fortasse civibus, si Antigoni partibus faverent, optabile videretur firmum eius intra moenia habere praesidium. )Alterum quod contra Droysenum Schessier maxime monet, hoc est, quod Antigonus urbibus tributa ab Alexandro remissa denuo imperaverit. Sed hoc argumentum nititur solo Waddingtonis quodam supplemento inscriptionis illius, quae est doΤei et Lebedi synoecismo. Laeuna autem reiecto Naddingtonis invento nunc melius suppleta est a Dition bergero; quost, ut hoc quoque cadat argumentum adversariorum. )Graecae igitur Asiae civitates ut sub Alexandri, ita etiam sub Antigoni imperio liberae erant et aequabili laedere cum rege coniunctae. ) De muneribus, quae ex medere iis praei) Ut Corinthii a Demetrio custodes petiverunt Diod. XX 103. b.
quae disputat Dittenb. 126 not. 29-3l. Ipsa autem tituli verba sic re
3ὶ Ceterum Sehessiero p. 27 'ex unoquoque tituli versu apparere videtur, Uregem omnia ea quae ad urbes pertinebant. ad suum arbitrium rexisse.' At causa qua commotum regem instituisse synoecismum putat, non vera est. Censet enim, ut Alexandrum ceterosque diadochos, ita Antigonum quoque magnam et illustrem urbem condere eique nomen Antigoniam imponere voluisse. Sed ex us. 4 apparet urbis nomen Teum mantisse. Dein non gloriae studio, sed urbium ipsarum inopia Antigonum commotum esse, ut consociari urbes iuberet, ipse recte Scheffler monuit p. 26. Nohoc quidem Antigono exprobrare licet, eum omnia ad libitum instituisse. es. vll. 30, ubi rex ad ea, quae inter Teios et Lebedios de urbe quadam arbitro eligenda convenerant, respicit; va. 56-62 ubi aliam urbem invocandam e8se censet, quamquam ipsi a Teiis arbitrium permissum est, vs. 8b-88 multis verbis exponit se non ex suo, sed ex urbium ipsarum commodo rem quandam instituisse. In his omnibus mihi rex magis arbitri ab utrisque electi quam domini partes agere videtur.
175쪽
glanda erant, hoc Solum constat regem ab iis et navalibus et terrestribuA copiis adiutum esse i) Utrum vero pecuniae quoque iis solvendae fuerint necne, propter penuriam testimoniorum
Antigono apud Ipsum interfecto Asiae pars occidentalis Lysimachi dominationi addita est, regis Τhraciae, qui Grae- eorum libertati fuit inimicissimus. Statim enim initio regni sui Graecas Thraciae civitates ut Callatim Istrum Odessum
reuerat, ut praesidia sua moenibus reciperent, ) Cardiam vero, eum dicto audiens non suisset, deleverat locoque urbis dirutae eondiderat Lysimachiam. ) Similem in modum etiam contra Asiae urbes Graeeas se gessit, quas anno demum 294 Demetrio eripuerat. ) Epheso invitis incolis in alium locum translatae nomen imposuit uxoris fluae Arsinoe8βὶ et, ut urbi splendorem adderet, Colophonios et Lebedios Ephesum transmigrare iussit. Sed cum illi Smyrnaeorum auxilio steti eum rege bellum conserere ausi essent, Lysimachus proelio victor arbem evertit 'in parique crudelitate in Lebedios quoque animadvertit, qui sedulo imperata erant eXSecuti. Eandem sortem
I cf. Rupra p. 170 not. 4 de navibus, quas Rhodii et Hellespontii miserunt. Et Diod. XIX b8, b, ubi in Antigoni exercitu οἱ ἐκ των συμμαχίδων
2ὶ Quarum seditionem motam et statim oppressam enarrat Diod. XIX73 es. XX 2b, 1.3i Paus. I 0, 8.4) Plut. Demetr. 35. Droysen, Heli. II, 2, 258 et noti l . bl Strab. p. 640. Paus. Ι 9, T. 63 Paus. I s, T. VII 3, 4. tumulus vel potius tumuli civium, qui in proelio ceciderunt, nuper reperti sunt a Schuchhaestio sΚolophon, Notion und Κlaros Mitth. II p. 3983. Proelium anno 302li cum Prepelaus urbem aggrederetur Diod. XX 107, 5 eommissum esse censet Schuchhardi p. 4lb. At primum Pausanias dicit Colophonios eum rege ipso conflixisse. qui anno 302 in Phrygia bellum gessit. Diod. I. I. g 2. 3. Deinde quod utroquo Ioco Ephesi amplificationem causam fuisse Pausanias tradit, cur Colophon et Lebedus delerentur, proelium illud postquam Ephesus locum
mutavit accidisse necesse est. Iam quando hoc factum sit, non constat, eum specie tamen verisimilitatis urbs anno 287 denuo condita esse putatur. Ergo illi anno vel insequenti clades Colophoniorum tribuenda erit. ei. Droysen, Heli. II. 2, 258. Ditisnb. 137 not. 3.
176쪽
Astaeus quoque tulit urbs Bithyniae i) Contra negari non potest alias urbes vel ut Ephesum Ilium Samothracen a rege beneficiis esse donatas. ) Sed ut in his omnibus non tam ad ipsarum urbium Salutem, quam ad immortalium deorum gloriam respexit, ita in aliis urbibus velut Smyrna, Alexandria Troade, Antigonia Bithyniae aedificandis et adiuvandis aut Alexandri consilia exsequi gestiebat aut sibi ipsi laudem parare studuiti )Immo vero quod aliae urbes summis auctae sunt beneficiis, aliae extremis punitae suppliciis, luculenter demonstrat civitatum Graecarum tunc non laederis iure constitutam e8Se condicionem, sed regis clementia moderatam. In universum
igitur Droyseno assentimur, qui urbes Lysimachi libero arbitrio Subiectas fuisse existimat, in satisque memorabile est et iurea Ditten bergero notatum, quod in titulo illo Erythraeo ab Alexandro et Antigono urbis libertas et immunitas conservatae emo dicuntur, de Lysimacho altum sit silentium.') Legestamen urbium ipsas et institutiones rex non mutavi Me Videtur, - titulus enim Ephesius et verba Strabonis, e quibus coniunctis illud concluserunt nonnulli viri docti, aliter explicanda Sunt - sed legatis suis civitates oboedire iussit. Τ) Omnino
i) de Lebedo cs. Paus. I 9, I et VII 3, 5. de Astaco Strab. p. b63.2ὶ Regis in templum Dianae munificentia Diti. 134 in sacra Samothraeia ib. I 38 erga Ilienses Strab. p. 593. 33 de Smyrna Strab. p. 646, do Antigonia Troade et Antigonia Ilithyniae, quarum illa Alexandriam, haec Nicaeam nomen accepit Strab. p. 593. 604 et p. 565. Lysimachum ii. his Alexandri consilia exsecutum se post Labah n, de reb. Clazomen. p. 15 not. 52 adnotavit Schuchhard Mitth. 13 p. 10. Unde explicatur, cur Plin. h. n. V 29 et Paus. VII b. l. Alexandro Smyrnae restitutionem tribuant. 4J Quae quam varia fuerit, Heracleae exemplum demonstrat. Meum. c. s. 7 i FHG. III . bin Droysen, IIoll. II, 2. 22 T. Quod iure confirmari dixit vir doctissimus nummis urbium huic tempori tribuendis, qui semper sere Lysimachi imaginem praebent. i L. Muelleri librum qui inscribitur: 'MiIngen des Lysimachos' inspicere non potui. 6, Diti. 166 vs. 24.73 Diti. 134 et Strabo p. 641 sq 2l fin. Meinsthei. De his vide epi- metrum. - De Lysimachi legatis cf. infra, ubi de laedere Ionico agitur.
177쪽
177tatem gravis fuit Lysimachi dominatio et bene intellegitur, cur
Demetrio, qui o Macedonia profugus anno 2ST Asiae oram attigit, tot statim accesserint urbes et Seleucum, cum contra Ly8imachum proselaceretur, undique seleucissantes in urbibus adiuverint. i)Et si Lemnii Seleucum et Antiochum teste Phylarcho templis h0noraverunt, quod insulam Lysimachi servitio eripuissent, eidem sertasse tempori tribuenda est Seleuciorum, quae Erythris colebrabantur, institutio. )Sed proelium Corupediense, quo regnum Simul cum vita amisit Lysimachus, Seleucidarum tempora Secuta sunt ob testimoniorum defectum admodum ignota. Quaenam Sub iis urbium
Graecarum condicio fuerit, non Satis constat. Nonnullas tunc civitates Gallorum maxime mercennariorum ope libertatem obtinuisse Memnon testatur. ) Sed tamen quod de quibusdam adnotatur, id ad omnes referri vetant ipsa scriptoris verba, qui plerosque eius temporis dynastas Graecorum libertati invidisse addit. Seleucum in his suisse satis verisimile est ) ac ne Anti- hum quidem filium eius savisse civitatibus inde intellegitur quod post Gallorum in Asiam transitum praeter cetera munera Galli- eum quoque tributum ab urbibus exegit. δ) Attamen commune quod a Gallis instabat periculum, regem commOViMe videtur, ut lenius in urbes animadverteret animosque civium sibi conciliaret. Sie tu epistula quadam ad Erythraeos data libertatem, quam cives εibi paraverant, se conservaturum esse pollicetur et civitati ultro tributum, quod ad bellum Galli eum solvendum erat, remittit. h)1, Demetrii adventum vide ap. Plut. Dem. 46. σελευκιζοντες Polyaen.
in honorem Callinici celebrata esso putant Foucari, rev. archύOl. 186bp. 200, Lamprecht, de reb. Erythr. publicis p. 47 not. 2.3ὶ Memnon c 19, 4. cf. Droysen, Heli. III, 1, 254 sq. 43 cf. Memn. c. ll qui enarrat, quam imperiose Seleucus IIoracleotis responderit. Recte Droysen. l. l. not. l inde quod in titulo Erythraeo Bitti 166, 23 Seleuci nomen nou apparet, Seleucum urbi libertatem nou
bi cs. Diti. l66, 28.6 Hic est titulus illo Erythraeus iam saepius adlatus apud Diti. 166 L. Curtius, Nonatgber. d. hgi. Αkad. in Beri in i 87b p. bb4 sqq. Ceterum
178쪽
Paulo post urbes Ionicae - ct de his potissimum agitur - Ptolemaeo Philadelpho sese adiunxisse videntur: tale enim quid concludere licet ex clarissimae illius Philadelphi pompao deseriptione a Callixeno Rhodio iustituta, in qua praeter alia multa spectacula Corinthi quoque et Ionicarum urbium im gines ducebantur. i) Quamquam Droysenus pompam illam superstite adhuc Ptolomaeo Lagi filio a Philadelpho tactam
esse censet, h0c est intra annos 285 et 2S3. in At sic non bene convenit aetas CalliXeni, quem Spectatorem pompae iam satis adultum fuisse iure, ut mihi quidem videtur, statuit Carolus M uellerus. δὶ Libros autem de Alexandria composuit Callixenus sub Ptolemaeo Philopatore, id est intra annos 222 et 205, vel dimidio ut paciscar, circa annum 214. Itaque si recte Droysenus pompam annis 28b - 283 tribuit, admodum
senem et nonagenarium sere Sua conscripsisse Callixenum necesse est: quod num probabile Sit, nescio. Sed si quis annum pompae aretius definire vult, ei proficiscendum erit a notis. simis illis Theocriti versibus in eueomio Ptolemaei. ) Enumerat poeta provincias, quas Philadelphus regno patris addit, Pamphyliam Lyciam Cariam Cycladas alias multas, sed omittit Ioniam, unde luculenter apparet tunc Ioniam Ptolemaei nondum suisse. Atqui carmen Theocriteum seriptum t post nuptias Philadelphi et Arsinoes, quae intra annos 27 3 et 273 factae esse Videntur. 3 Altera ex parte ante Philadelphi de-
secundum Lamprechtium, de rebus Erythr. p. 44, cui assentitur Diti. 160 uot. l, Antiochus praesidium belli gerendi causa Erythris eduxit. De aetate tituli Diti. l66 cf. epimetrum huius capitis. ii Apud Ath. V. 196 usque ad 203h, cf. inprimis 201 4 sq. 23 Droysen, Hest. III. I, 43. 53. 33 Mueller. FHG. III. 55 col. l. Sub Philopatoro seripsisse Callixenum ibidem recte statuit Mueller. 4ὶ Theocr. carni. XVII biisqq. 53 Quaestio de nuptiarum tempore intricatissima est Droysen iZs.f. AlteriliumSWiss. lb43 p. b4sqq. Hellen. IlI, I, 26, not. 3j eas paulo
ante annum 266 factas esse demonstrare conatus e8t. Quam Seutentiam
rei utavit Wiedemanti. Ith. M. 38, 384 sqq , cum Arsinoen iam anto 270 uxorem Philadelphi fuisse inscriptione columnae Butuquensis Probaret. Ipse tamen, si sides Krallio, Studion Eur Geschichtu des aliou Egypten II, 3
179쪽
erasum rursus amissam esse Ioniam marmor Adulitanum de-m0BStrat, quod in recensendis provinciis, quas a patre accepit Ρtolemaeus Euergetes, Cariam Lyciam Cycladas adfert, dolonia taeet. i) Porro cur Corinthus et Ionicae urbes potissimum is pompa dueerentur, causa ea suisse videtur, quod tunc ipsum elim Ptolemaeo i unxerant amicitiam. Atqui Corinthus postiquam intra annos 307-303 Cassandro a Ptolemaeo tradita
est, inde ab anno 303 semper in Demetrii et Antigoni Gonatae filii potestate erat, quoad initio belli Chremonidei Alexander crateri filius, qui Gonatae praesidio praeerat, a patruo desecit. λ)Teressario autem Alexander Ptolemaeo se adiungere debebat, qui tunc cum Graecis civitatibus et Alexandro Molosso contra Antigonum bellum conflaverat simulque eum Antiocho rege Syriae et fortasse cum Maga Cyrenaeorum domino pugnabat. Faeile autem seri potuit ut eodem tempore Aegytiorum rex, cuius naves innumerabiles oram Asiaticam omnibus sere lo- eis aggressae erant, Ionicas quoque civitates sibi conciliaret. Anno igitur fere 26s, pompa illa tribuenda videtur. Sed seligem Ptolemaei rerum statum mutavit clarissima Antigoni prope u victoria, quam paulo post pax insecuta est inter Antigonum Antiochum Ptolemaeum sacta. ) Periculo autem, quod a Ρtolemaeo imminebat, remoto Antiochus contra Graecas Asiae ei vitates Sese convertisse easque Suppressisse videtur. Nam sab finem eius urbes Ionieas denuo ei subiectas suisse decretum doeet Antiochi Dei, quo libertatem eis restituit.
Uien 1884, erravit qnod eodem tempore Arsinoen nupsisse Philadelpho et Euergetam adoptasse putavit ssecundum Suid. s. v. Καλλιμαχος Ol. 127. 2 uno 2TIAE . Qua de re tutius videtur eam prosteri sententiam, quRe Mumbrata primum a liueehelero Ith. Mus. 30, 5b sqq. et Koeppio ib. 39, 209 sqq. 2ll not. nuper melioribus argumentis fulcita est ab Alsredo Gerehen, Rh. Mus. 42. 270 sqq.. 606, qui nuptias inter annos fore 2 6-273 incidere
ii CIG. bl 27 A b - Hielis l73, 5.2 Corinthus Ptolemaeo traditur Droysen II, 2, 3b, Cassandro II, 2, l83 a Demetrio expugnatur p. lS6. Defectio Alexandri III, l. 239. 3, e . de hoc bello maxime Κoeppium. die syr. Κriege der ersten Ptolemater. Rh. Mus. 39 P. 209 sqq. 4ὶ Droysen III. I, 276. Κοepp p. 2lου.
180쪽
Nonnullae tamen tunc quoque harum regionum urbes Ptolemaei remanebant in potestate ut Ephesus maxime, Miletus, Magnesia ad Maeandrum sita, fortasse etiam Priene .i, Milesiorum autem anim0s Timarcho tyranno eleeto sibi devinxit Antiochus, Antiochi filius, ob id ipsum a Milesiis Deus nominatus, Omnibusque Ionum civitatibus libertatem donavit. J Sola Ephesus ab Aegyptiis retenta est. Sed paulo post urbes rursus Ptolemaei Euergetis parteη secutae sunt, ut confirmatur Iustini testimonio ct marmoris Adulitani, quod in numero provinciarum, quas Euergetes paterno regno addidit, Ioniam quoque resert. δὶ omnibus autem his Asiae regionibus Antiochum quendam Ptolemaeus praesecit. Paucis deinde annis interiectis urbes
Ionicae cum omnes tum maxime Smyrnaeorum civitas Seleum
Callinteo auxilium tulerunt. 3) Omnino vero per totum hoc tempus, quo saevissimis bellis inter Seleucum Callinicum, Antiochum Hieracem, Gallos, Attalum gestis devaStabatur Asia, Seleucidarum autem nulla sere erat cis Taurum potentia, urbes libertate ab Antiocho restituta tructae esse Videntur. Seleucidarum cis Taurum dominationem Attalo devictorestituit Asthaeus. Qui cum paucis annis post ab Antiocho et Attalo superatus esset, Asiae pars maior Attalo Pergami regi obvenit auxilii praemium, quod Antiocho tulerat. Urbium magna pars tunc stipendiaria erat. hi Sed sub finem illius saeculi omnes Asiae regiones occidentales Attalo Rhodiisque ereptae
2ὶ Ioseph. Antiq. Iud. XII, 3, 2. Hunc locum primus recte interpretatus est Droysen III. I, 330 not. 3. De Epheso retenta cf. Droysen III, I, 3 6 not.
καὶ . . , Iustin. XXVII 1, 5. 4 cs. lapidem Oxoniensem, quo coutinetur Smyrnaeorum decretum. CIO. 3l37 - Diit. 17 l. Vide etiam Diti. 172. Iustinus XXVII 3, 2. Etsi causa qua commotos Seleuco se adiunxisse Iones dicit Iustinus inepta est. tamen de re non dubitandum. Κoepp p. 221.5 cf. Liv. XXXVII bb. 6 civitatos Graecae quae Attali stipendiariae fuissetit. cf. XXX VIII 39, T. Quod Polγbius XXI 48, 3 oσαι δ' , τ ιυ σύν -
inde vix concludendum est, urbes cum Attalo foedere coniunctas fuisse.