장음표시 사용
234쪽
236쪽
237쪽
Callistus i) sabulam tractare paranti ex re mihi visum est nonnulla praesari, ne quis ignoret, quae materiae sit condicio, quod inquirentis fuerit consilium, qui quaestionis suturus sit ordo atque ambitus. Fabula tenui ad nos pervenit memoria; neque id mirabitur, qui reputaverit Arcadum eam fuisse propriam, nationis poetarum semper sterilis, a frequenti finitimorum commercio arduo montium circumiectu exclusae, apud reliquos Graecos nunquam aut auctoritate potentis aut florentis notitia. Verum in angustis testimoniorum finibus maior, ut spero, exspectatione comparebit et varieta8 rerum et favor sortunae, utpote quae ex ingenti litterarum ruina satis multa reliqui secerit, quibus collectis dispositis excussis etiamnunc possit satorum sormarumque sabulae recuperari imago, quamvis hic illic impersecta, in universum tamen satis expressa. Hanc adhue, quod sciam, nemodum exsecutus est; sed qui in hane regionem devenere, eorum
I Callisto' Romauos omnibus temporibus, nunquam 'Callisto', scripsisse Baehrens in Flecheis. Ann. 1883 p. 787 contendit. Res ita sese habet, ut optimi libri in Proportio sNeapὶ Ovidio Columella Charisio i I p. 127 K. scripturam ' Callisto ' exhibeant, altera detoriores plerumque illorum codices obsederit, sed etiam in Catulli fuerit archetypo, et regnet apud posterioressΗ3ginum, scholia Vergiliana, Ri. . Inde unam formam legitimam constituere non ius est. Romani in scribendo Callistus nomine non magis sibi constitisse videntur quam Graeci; etenim ne apud hos quidem καλιστά similesque formas defuisse inscriptiones docent scs. Luc. Hueller ad Lucit. p 240 sq. . Itaque ipse utar scriptura vulgata, in reddendis auctorum tostimoniis optimum quemque sequar librum. l6.
238쪽
Reinholdus Frangnemo omnia, Vix unus alterque plura composuere, non disposuere testimonia, cum plerique satis haberent Obvios dumtaxat nonnullos laudasse auctores; qui quae memoriae prodiderunt cum minime sufficerent ad cognoscendum, quid quoque tempore de Callisto narratum esset aut creditum, accidit, ut vel spectatae viri doctrinae per singulorum sabulae graduum, Ob8guriorum
potissimum, inscientiam ad salsa iudicia deferrentur. Quae cum ita sint, fore confido, ut non litus videar, sed agellum araturus e88e, qui fructus aliquid promittat. Atque in animo mihi est sabulae texere hi8toriam, quae si non erit plena - ad primordia enim tenebris obvoluta ascendere non conabor, quoniam in istas regiones inoffensum ferro pedem qui doceret nondum exstitit - , at omnia complectetur, quae de fabula per litteras propagata dicenda erunt. Inquirendi igitur initium non ab initiis capiam sabulae, qualia cum omnium prope consensu Odosredus M lliter constituit, sed ab eis veterum testimoniis, quae ut antiquissima ita nulli dubitationi obnoxia sunt, atque id agam, ut singulas sabulae
formas ex litterarum signorumque monumenti8, quotquot ex antiquitate relicta mihi innotuerunt, indagatas quam maxime potero refingam et explorem, quo auctore aut quando sere et quo modo ortae Sint ac quatenus pertineant. Ordinem, quantum per rem licebit, Requar temporis. Semel autem atque iterum in deverticula ferar: Oportebit enim ad exsequendam fabulae historiam accuratiora quam adhuc lactum est invenire cum de epitomis ex Ovidii Metamorphoseon libris consectis tum de tronomico quod Hesiodo ascribitur carmine ab aliis aliter
aestimato, quod tamen, ne quaestionis tenorem nimis tardarem, in fine malui separatum tractare. Haec praemonenda censui, si quis mihi aliquatenus vellet comes exsistere iamiam viam ingredienti per ruinas plerumque ac spinas flexuosam, rarius per amoena cultaque loca rectam, in qua si sorte in praetereundis non nunquam nimis commoratuS, in arduis etiam lapsus videar, venia mihi sit primos groesus temptanti. Diuit tred by Cooste
239쪽
ε 1. Primum audire iuvabit, qualem Callistus sabulam antiquissimi narraverint POETAE EPICI ET GENEAL i. At haud ambiguis testimoniis destituti primo quidem certi nihil possumus reperire et plane in tenebris erraremus, nisi de origine saltem Callistus quae singuli tradidissent, scriptum legeremus in Apollodori quem finxerunt Bibl. III 8, 2, 2: Mwὶλος 3ε καέ τινες ε τερoe
κτέως, Φερεκυd ς δε Κροέως ν). De Hesiodo quidem plura et accuratiora quaeStio, cum processerit, aperiet: ceteri quae praeter genealogiam de Callisto prodiderint, obscurum manebit. Ex varietate autem sententiarum permagna colligendum principio Callistus et personam et sabulam ab omni conexu 8olutam permansisse et postea demum parentes eius inventos esse ab aliis alios. Quod vero puellae ne nomen quidem ipsum constat, Sed eadem reseruntur ab Istro seg. 57 FΗG 1 p. 426 de Τhemisto quadam, ab Ariaetho Tegeata lin. l FHG IV p. 3l S) do Megisto, Celei filia et nepte Lycaonis, documento est, quantopere apud Arcades sabula viguerit, cum alibi aliis
vel alii - si sorte Istri memoria non ex Arcadum traditione sit repetenda - nomini adhaereret. Nequo id mirum. Communia enim nationis celebrabat initia. Namque eius summa, qua omnes inde a principio consentiunt, haec est, ut Sive nymphasive regis filia, comes Dianae, ab Iove compressa Arcadem pepererit, a quo reges Originem, natio nomen trahebat; quae sabulae vis sera demum aetate neglecta est, ubi exstitere, quit, Pugnat cum hoc loco Eratosthenes, qui Hesiodum scripsit Callisto Lycaonis filiam perhibuisse icf. Erat. Catast. rel. Q. Rob. p. 50 . Cuius difficultatis solvendae Robert triplicem viam proposuit in Eratosth. Catast. rel. p. 238 adn. 2. Longe ceteris praeserenda et praelata ab ipso Roberto ea est, ut Eumeli et Hesiodi nomina inter se commutentur. Eodem modo alter Bibliothecae loeus iam ab IIeynio est sanatus; vidit enim II l, 3, 3 Pherecydis et Asclepiadis nomina inter se transponenda Mae. Di it Z lj
240쪽
cum matro silium puerilibus annis ad caelum abreptum esse audacter fingerent.. 2. Cum Arcade Panem coniunxit artissimo consanguinitatis vinculo EDIMENIDEA. In catalogo enim, quo Panis genealogiae enumerantur quemque Rob. Illinget in Quaest. mythogr. Berol. 1883 emissis p. 16 refinxit et ex doctis Apollodori ιερι θεων libris fluxisge demonstravit, etiam haec sunt: Ἐπι- ιιεν id ις δε RaλLστους και Iιος reci ἐδας γεγενν σύναι IIciva και - ρκάδα διδ ιους se. φησίν), ab Ottone Κern iὶ Epimenidis assignata theogoniae lag. 6 p. 65), quod carmen saeculo Sexto exeunte conditum e88o idem probavit. Nymphis qui Callisto adnumerarent, olim suisse supra audivimus: horum opinionem Creticum quoque poetam 8ecutum esse inde fit veri simillimum, ne dicam certum, quod, quantumvis de Panis parentum nominibus sententiae inter se discedant, in hoc tamen magnus consensus apparet, qu0d nympha ) fertur Panis mater fuisse aut
certe nutrix. ii In libello, quo de Orphei Epimenidis Pherecydis egit theogoniis.
Berol. 1888. 2 In ipso catalogo triplex memoria notatur, quR Pan nympha natus perhibetur, atque etiam Πννελοπ', quam praeterea illic nominatam invenimus quamque vulgo credebant ex Mercurio Panem genuisse icf. Herod. II 14b. Plui. de des or. 17 , eum ex Apolline vellet Pindarus scf. catal. Apollod. - lag. 300 Rhi et ex procis omnibus Duris Samius sFHG II p. 479 frg. 423, - etiam haec olim nympham significasse videtur nomine a texenda tela deducto cf. Ρreller Myth. Gr. I 3 p. 6l6 et Uelcher Doctr. d. Gr. II p. 657 . Plerumque vero hanc Penelopen consusam videmus cum Icarii filia stam ab Herod. II l4b . At pristina eius natura sub ipso antiquitatis exitu rursus emergit apud Nonnum XIV 87 sqq.: τοῖσιν ἔσαν δύο IIανειοῦ ὁμγηλωες, ου ς τέκεν Eo μῆ ς
Mortali patre natam Panis matrem finxisse solus omnium videtur, qui posterioris aetatis est, auctor Homerici in Panem hymni XIX 34, ubi νυμφος nomen, quod nonnulli retinent res. LudWich in Mus. Rhen. 42 p. 55bi, corruptum exi8timo, quoniam argumento lcf. ανδρὶ παιγα θνοτέ et τεκε δ'