Ars critica rationis dirigendæ, seu philosophica humanæ mentis institutio logica communi usu nuncupata secundum eccleticæ philosophiæ leges adornata. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. pars 1. tomus 2. pars 2.

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

18 LOGICAE

penduntur ; quod si consequentias dedueendo, ad eam perveniamus quae sit impossibilis veritatis, tum vero problema etiam est impossibile et si ad veritatem demonstrabilem perveniamus , inter quam dc datum problema necessaria ot mutua connexio existat ; inventa quidem est problematis solqtio & veritas e cujus deinde demonstrationem componendo instituimus , ab ultima illa & simpliciori consequentia exorsi , quo

tandem analysi devenimus t eoque modo problemate in theorema converso demonstrationem tentando inven&m docemus.

LECΤIO SECUNDA

De humanae mentis capacitate , viribus, o errorum fontibus. s. I. Humanae mentis capacitas , atque cogniti

num extenso.

oo. Ne in vitae decursu, atque humanarum rerum usu , dum alii alias ins stimus vias, alia & alia o jecta , artes de sesentias quaerimus , a scopo penitus aberremus , altius, quam par est oc humanis viribus Permittitur, volare tentemus, aut ea eligamus studia , quae privatae cuiusque indoli opponuntur ἰ humanae mentis capacitatem , vires, atque , ut dici solet , sphaeram , quantum per ipsius imbeeillitatem licet , attente considerare, atque perspicere oportet ς suique praeterea ingenii indolem , quo natura sponte ferat , quid avertetur, dc fugiat . Nisi enim duplicem illum evitemus scopulum ἰ nullum ex magnis laboribus atque sudoribus fructum percipiemus. Hujusce itaque fugiendi mali caussa, quid mens humana, quid proprium cuIusqne rostrum ingenium valeat, explorandum est. 7OI. Humanae mentis capacitas, Zc praestantia duobus hisce comprehenditur, intensione o emensione. Inten- sonis nomine naturalem illam intelligendi vim, animarum humanarum propriam fgnificamus quae toti speciei communis existit , intimamque naturam, atque perfectionem constituit. Intrinseca haee est mentis pedi

32쪽

tis perlectio , qua humanae animae ab omni alia spirituum specie distinguuntur, & peculiarem spirituum ordinem constituunt . Hujusmodi capacitas dupli ei modo spectari debet, vel in anima secundum se lact.ctatur , quin statvm illum, quem in corpore habet,' attendamus t vel potius in animabus eonsideratur , prout ipsae in humanis corporibus existunt, ab ipsis assiciuntur , mediisque eorum organis, di Wersa structura , & temperamentis agunt, percipiunt, volunt. Capacitas mentis in diversis hisce statibus , aut sensibus plurimum a se ipsa differt . in primo est ipsa-met mentis natura , atque donata a Deo indoles : in omnibus humanis individuis est aequalis , ejusdemque perfectionis . Si quis enim inter homines specierum diversitatem statueret; praeter quam quod assertum citra fundamentum pronuntiaret, in physicam , expe rientiam . historiam ne religionem in partem adducam committeret. Elt praeterea vis intelligendi humanae mentis eodem in sensu intra arRissimos ea neeI-ios limitata ; augeri , peritet, variarique nulla ratione potest: est en: m ipsiusmet animae natura, atque

essentia, quae per se ipsam est vis quaedam percipiem di, seu ipsamet perceptio. 7or. Vis intelligendi secundo modo spectata latissimam persectionum multiplicitatem atque diversitatem admittit. In humano scilicet corpore existens eatenus vim illam exerit, quatenus per sensuum orgama , cerebrique constitutionem exerceri pet mittitur, ad eamque externorum objectorum actiones pervenire poliunt: pro varia igitur organorum constitutione, subtilitate , accidentibias una eademque intelligendi vis, de ingenium magis minusve afficitur, ex ritur, irradiat. Infinitam fere esse posse in humani corporis, sensu turaque, & cerebri organis illis de capitibus diversitatem , mirumque aliorum ab aliis hominibus quoad rem ipsam discrimen , nemo non vi det, & suis probavimus in Physica viventium . Inde

eontequens est , humanae etiam mentis capacitatem in hoc sensu acceptam plurimum in humana specie differrer id quod quotidiana omnium hominum, tem Porum & loeorum eκperientia luculentissime demonstrat, atque ratio ipsis persuadet. Aliam in aliis hominibus esse nervorum, fibrarum, aliarumque trimcerebri, tum orsa notum partium subtilitatem , terisionem

33쪽

sonem , duritiem , flexibilitatem, & mille hujusmo

di affectiones; ab iisque omnibus non modo sensuum , sed hominis etiam ingenium, memoriam, judicium, eorumque statum , munera, & usum pendere, in da hium a nem iste revocari potest . 7o3. Plurimas in sensuum organis , & cerebri brarum statu mutationes subinde fieri , non modo alhreve aliquod tempus, sed per totam vitam marisu ras , ex naturali ipsa rerum vicissitudine , atque caussarum actionibus , ex objectorum in sensus nostros incursibus , & eandem ex perenni spiriti sum animet Iium fluxu aut irrigatione , milleque aliis de caussis consequitur . Atque haec caussa est , cur naturale hominum ingenium , seu mentis humanae capacitae quam plurimis in uno eodemque homine obnoxia se mutationibus , augeri minuique possit ejusdem homi. nis ingenium, judicium, prudentia , memoria , ceteraeque animae nostrae dotes . Hujus naturae vicissitudi Des , atque mutationes ad tempus fallem brevissimum Rctas unusquisque nostrum in semetipso an iam advertit . eum pro vario corporis statu, animi quiete , spirituum sanguinisque astitatione modo melius ι modo aegre, difficillime, nequaquam res easdem capiamus, memoria , ingenii perspicacitate , iudicii, pruindentiaeque maturi tate, de pondete valeamus a Flebetes nonnunquam nulliusque ingenii sibi esse videntur ι& reapse existunt homines aliunde aeutissimi e quid frequentius , quam nasutiores, & pruderitissimos Catones nonnunquam insanire. & bonum aliquando dormitare Homerum Αd breve plerumque tempus su ne praedictae humanarum mentium vieissitudines , si me- . moriam excipias , de cujus amissione homines pasta sim ingravescente aetate queri audimus: quam in ptistinum statum atque selicitatem restitui , rarissimum erit exemplum . Sed in aliis etiam animae facultatibu cfieri posse mutationes perpetuo mansuras , memoriae ipsius , dc non infrequentia alia exempla demonsttant . Id est animadversone dignum, quod in deterius saepissime , in melius multo rarius quoad haec omnia transmutamur: quod facilius proeli vi usque sit natura-Ita illa organa corrumpi, quam corrupta reparari, Acin pristinum statum restitui. Ex hisce omnibus. quorum partem in Phystea viventium , partem in Μeeain

physica conficimus , impraesentiarum solum delibamus ,

34쪽

imis, prono alveo descendit , physicatum caussini mn pus elle, quod homines stupidi , & maxime hebetes paullatim , aut repente ingeniosissimi evadant, ik V. cism ; similesque aliae in ceteris animae nostrae facultatibus mutationes aecidant. Qua te risu & caehinnis exsibilari debent , qui estis modi tacta , quae de vitis aliquot sanctitate 8c eruditione illustribus asseruntur, miraculo attribuunt, ut apud non paucos historiographos legimus: sed dandum id est & tempori &praejudieiis, ec Physicae , atque Critieae desectui . Duo

exmvero tamquam indubia ab iis etiam miraculorum assertoribus admittentur, in rem faeientiar pr-mum , praedictos effectus in scelestis quandoque hominibus christianam religionem irridentibus peractos sui Dse legimus, in Quibus ne ullum quidem miraculi vestigium admitti potest e secundum , solis naturae legibus atque notis caussarum viribus . aegritudine , ve hementibus passionibus, aetate fieri , ut homine q acumtissimi antea ingenii, acerrimi judicii , de prude itiae

hebescant , reauerascant , in laniant i cum igitur ab eo malo non raro convalescant, pristinumque Cerebri re spirituum statum recuperent ; quidni paria et iam in iis fieri posse affirmabimus, qui hebes ingenium a natura sortiti sunt q7ol. Ab eadem praeterea eaussa est , quod alius quidem natura feratur ad Physi eam , Mathes alter delectetur ; sit qui ad Metaphysicam pendeat, aliique

siti iliter alias prae aliis ament scientias , artes , obj cta . Mira haec cum inclinationum , tum passionum affectuum , atque studiorum varietas , quibus morta les omnes ducimur, quamdiu in humanis corporib svivimus , ab iisque semper dependemus , ab infin ea fere temperamentorum humani corporis multiplicita tae, statu , 5c mechanismo derivatur: hanc sellieet d versitatem ab ipsa spiritus hum ni ratione & di scr i mine non esse , vel id luculentissime' demonstrat quod rimus idemque homo in quo eadem semper est anima ) pro vario solummodo corporis statu . temperie , ira dole omnia illa phae omena atque effectus in seipsocii Uersis temporibus experiatur. Ios. Capacitas extensionis numero idearum comprehenditur , atque in iis consistit, adeo ut qui maiori idearum numero instructus sit, capaciorem etiam mentem hoe sensu splus scilicet doctrinae dieatur r. quid

35쪽

quid enim mens humana valet , dum in matereo n-tero delitescens , omni plane idearum genere destituitur: ' Animam eo in statu secum ipsa comparemus , cum in extrema jam senectute post diuturna scie tiarum & artium studia longo rerum usta, hominum consuetudine , & librorum lectione contrita, summa , quae hominibus licet , rerum eruditione adornatur 2 quantum enimvero animae a semetipsa discriment Ideae sensu, conscientia , compositione , ratiocinio comparantur; prout res ipsae. atque veritates sub sensum aut rationem cadunt riunt enim quae solo sensu , sunt quae sola conscientia, aut ratione attinguntur e non pauca etiam utroque modo nobis comparamus , eoque pacto sit , ut tripli et hamula sentiendo .

Tatiocinando, componendo mentis nestrae capacitatem, in extensionem augeamus. Λ cunis, seu materno utero quo primas forsitan rerum ideas sensu acquirimus , ad mortem usque isthaec persectio lectione, experientia , ratiocinatione , meditatioM , reflexione, compositione augetur , ct memoria conservatur. P frema vero haec est praedicta mentis capacitas, divitiarumque thesaurus . Praeterquam enim quod re xum scientia atque cognitio sit praeeipua animae n si rae perfectio, illaque tantummodo sciamus, quorum recordamur; ipsam et id earum multitudo atque vari tas in caussa est, ut dum illas evolvimus , compara mus , enucleamus, miram ratiocinandi facilitatem ae quiramus, ingeniique acies , aut acuatur magis, aut expediatur ; iudicandi vis longo usu errando & tentando confirmetur. In toto idea Ii mundo seu capaeitate extensionis intensio unice exercetur: in nostrisi deis toti semper sumus, neque extra illum mundum divagari unquam possumus . Dum hasce perlustramus , Ac circa hane extensionis capacitatem veluti spatia. Dur, pro Varia , quae hominum est, mentis intensione , multipliei perlateaesae , & intelligentiae discrimine nostrummet fundum contemplamur , intuemur,

. cognoscimus e ut in iis fieri videmus , qui videndi

studio peregrinantur, humanaque negotia & commercia tractant ; quorum alii intra superficiem non penetrant; sunt qui altius intueantur.

7os. Quidquid mens humana circa ideas atque i- dearum objecta peragit, quidquid in iis percipiat, at que ex iis in rebus agnoscat, ad quaisor haec capita

36쪽

Ted Ueit Loe e , existentiam , identitatem aut distinctionem , coexissentiam , relationes , quibus addere possumias generalem analogiam , ετ abstractionem . Singulas eortim explicemus.

Quod primum attinet, idearum existentiam intima Cori cientia percipimus: quaelibet idea & cognitio est soaemet existentiae manifestatio Ita dum hune solem,

Chartam, attramentum mente cogito, me de eorum

id es , atque illarum existentia plane esse convictum , est Omnino necessarium . etsi ad eas peculiari mentis attentione non animadvertam : nisi quis dieeret, posse me de sole v. g. cogitare , & claram illius ideam habere . quin me de huiusmodi idea atque cogitato. ne conseius actu ipso existam. Rerum pariter existe notiam , quae sunt id earum objecta , earumdem ideatum ope a mente cognosci, iem superius probavimus. Duo haec sunt prima & praecipua id earum munera , se ipsas, earumque objecta menti exhibere : quod ipsum est sui existentiam manifestare. Quoniam vero se fu . ratiocinatione rerum ideas eo Dp iramus p singulis etiam hisce modis earumdem existentiam ascio

scimus.7or. Identisatem aut disinmonem , quod alterum ex iis est , quae in id eis, medrisque id eis cognoscimus, intima conscientia percipimus . Equidem objecta in-rer se distingui , aut id 'rn esse , ex idearum distininctione, aut identitate perinde nobis constat, ut sup

Ticis rerum veritatem per ideas manifestari , easque veras esse suorum oblecto um repraesentationes conse-cimus . Primum hoc est rei cuiuscumque veritatis atque Uelae repraesentationis caput, rem esse id quod est. atque ab Omui alio distinctam existerer nisi haec duo in objectis repraesentarent ideae , v. rum illorum esse non repraesentarent , neque iis et ent reptae sentatione similes r quorum igitur ideae apparent inter se distinctae, aut idem , veram inter se distinctionem . aut identitatem habere ei tra erroris periculum pronun

tiamus .

rog Idearum distinctionem aut identitatis perceptionem quod spectat , cuiuscumque rei idea , v. g. doloris, apparet primo generatim id esse, quod est ;secundo, ab omni alio, quod in ipsa non involvitur, esse distinctam et tertio, dum aliarum rerum ideas cum percepti doloris idea eomparamus; iplomet in tam Tom. I I. Para II. C len-

37쪽

sensu atque conscientia percipimus intimam illam diis stinctionis notam , quam clarissime quid tm percipimus , verbis tamen rem non intelligenti explicare non possumus. Est id vero ingenii , de penetrationis Opus , quod a sola natura.docemur atque per agimus , quin ad id regulis aliquot dirigi, aut alios dirigere valeamus. Ita fit ; nt quo quis ingenio magis valet, rerumque ideas profundius meditatur, illarum inter

se diversiitatem clarius atque distinctius percipiat ;dum contra qui pingui ingenio praeditus est , puta homines rustici, inculti , illi te rati, hebetes in cortice

haerent, idearumque vel clarissimarum distinctionem non intelligunt. Cogitationis atque extension: s ideas

in medium propositas perspicax quidem ingenium facile a se mutuo distinguit, unamque ab altera se lun git; confundit vero , aut saltem elare inter se distin in Silere nescit , qui crasso ingenio praeditus in rerum cortice haeret . Quid enim aliud reponetur , si a rustico , aut hebetis ingenii homine quaeramus, sint, necne, inter se distinctae cogitationis atque extensio nis ideae : fieri ne 'possit , ut in unam eamdemque ideam consentur . spiritusque proinde ex eendatur , materia autem cogitet λ Admirationi itaque esse non debet, non easdem ab omnibus aeque di stingui, aut in unum confundi ideas r quod fieret , solummodo si pari omnes ingenio , meditatione , &genio easdem contemplaremur . Praetermittendum

hic non est , ex uno hoc idearum identitatis , aut distinctionis charactete & nota, quam in ipfis cogitando percipimus, rerum divertitatem , aut identitatem a nobis cognosci: citra quod distinctioniς argumentum vi H aliquid in mundo esset , quod clate

perciperemus .

Το9. Tertium , quoά in ideis , earumque ope in oblectis animadvertimus , est coexist niIa : quae quidem percipiendi ratio primam i Ilam supponit , quatum idearum, tum rerum existentiam cognoscimus ;neque enim coexistere res cognoscimus , quas non prius existere percipiamus . Saepe accidit, ut quarumdam rerum ideas meditando eas quidem distinctas inter se animadvertamus , ita tamen diversas , ut una aliam non exesudat , immo in eadem re inveniantur ..Hujusmodi sunt extensio, soliditas, magnitudo , figura : quantalibet inter eas sit diversitas , cuius

38쪽

eu ius ratione separatae nonnunquam existunt, ut em tentio in spatio sine soliditate, in corpore tamen om nes insimul repetiuntur a ita in singulari quoeumque objecto , v. g. pietate, plurimas insimul abstractas super totum graduum ideas bonitati si virtutis , honesta tis deprehendimus ἡ ro. Quarto loco ideas inspiciendo mutuam aliatum ad alias relationem intimo conscientiae sensu percipimus . Quemadmodum multiplex existit relationum genus, caussae, effectus, conditionis , similitudinis . d)ssimilitudinis quarum etiam plures sunt species , connexionis , diversitatis , situs , dc aliae quamplurimae . ita latissime patet , . omnesque omnino ideas comprehemdit hie percipiendi modus. ideasque univer-s n omnes ad alias vicillim referimus, seu potius pro prias earum relationes mente attin mus . Singula quae in rerum natura existunt; ad alia secundum alimquod relationis eaput relaruntur. Cum fere omne re- tum creatarum esse sit relativum , multiplicique relatione caussae , effectus , similitudinis consistat ἱ quo plures in qualibet idea relationes cognoscimus eo melius & ideas & ideatum oblecta comprehendi-

III. Aialogia rerum di id earum est illa si litudinis species. oc modus potissimus atque universalis . quo omnes fere artes atque scientias discimus i colimus, promovemus ι veritates in pec aliaribus aliquot tebus invental ad alias etiam extendimus : eoque pamplurimas corporum proprietates ι vires i structu ram minoti majori ve probabilitate aut certitudine d gnoscimus , quo magis minusve exacta fuerit analogia , cujus plures existunt persectionis gradus. Rei exemplum habes in humani corporis anatomia I quo niam enim maxima intercedit analogia inter besti itum atque humana corpora ἡ eaedem ut robique partes,

membra , humores, spiritu, , vasa , partium usus , da , munera deprehenduntur; humani corporis anatomiamspeculiaremque eius partium usum, & mille huiusmodi alia bestiatum ieetione, atque accurato mami ne ediscimus . Siquid praeterea novi, siquod peculiaris humoris, partis, membri , nervi munus in bestiatum eorporibus animadvertimus ; idem etiam de simili h mani corporis o parte iniqo ab analogia argumento

Diuiti eo by Cooste

39쪽

ter lucem, & sonum , colores, & tonos, colorum Aetonorum diversitatem quoad caullam , medium , propagationem , d G son m. motum, & plura alia capi-xa magna similitudo; sumpto inde analogiae argumen-llo, eumdem plane. qui in sono Cbservatur , in luce variter locum habete mechanismum , eamdem fere

attriusque phaenom ni cauilam , Daturam , proprietates esse , magna probab litate existimam iis .

I et Idearum analogiae addenda est abstractio. atque haec euo id earum proprietates, aut eas traΑandi modi omnis humanae scientiae , atque eruditionis fundamenta , seu un versalia initrumenta exiis soni. Singularium rerum cognitionem acquirimus pab unis, quae novimus. ad alia ob similitudinem ar sumntando, principia statuimus , quae pnstea ad omnia similia individua exter dimus. Demus hominem, qui de iis tantum rebus ideam. . atque scientiam ha-

hetet ; quae sub illius sensus caderent . quin ab iis

universalia prinei pia , generalesque ideas abltractione deduceret, aut ab uns ad alia similia argumenta reis Eur et hominem v. g. qui de iis tantum hominibus , a-a inrantibus , ceterisque a se in domo patriave sua observatis ideam haberet. Intra a ictissimos cancellos huiusce hominis seientia contineretur, dumque notos fibi homines, humana ratione , sensibus , figura prae diros esse agnosceret , qualia nam haec essent in cer vis humanae speciei individitis , ignoraret , quae sola

Terum analogia statuuntur. Praeterea quoniam a ractivas ideas emcipiendi fae ullate careret, totam quidem hanc chartam ejus medietate m jorem sensu istis perti peret , sese , & eos homines , quibustum ageret.

Tationis lumine praeditos sciret, interim tamen nequellotum universm qualibet sua parte majus esse inserinxet , neque rationale communem esse omnibus hominibus gr dum . aut propriam differentiam affirmare eerto posset et hare enim & similia alia. quae infinita sunt. ex idearum tantummodo, rerumque analosia . di abstractione attingimus.

I 3. Quoniam obiecta nonnisi per eorum ideas , inhilce autem nihil praeter supradicta a nobis cognosci , intimo sensu, di meditatione animadvertimus; facile

inde apparet humanae mentis imbecillitas, quae in re-Tum cortice semper haerens altius non penetrat, neque rimatur . Himo enim Omnium rerum essenti ag

40쪽

gnoramus t id quod nostramet conscientia , atque trisiis experientia docet . Quid rei sit elu spiritum , quid corpus , quid singularia quaecumque spirituum. aut corporum individua . magnificis aliquando verbis , & circumlocutione tradimus , quin tamen nosmetipsos intelligamus . a. Infinitum, dc quidquid in finiti proprium est . non modo comprehendere, ve rum utcumque percipere, aut aliquam de illo ideam

comparare . quae obscurissima non sit , & confusissima , nuda ratione possumus. Ea scilicet est finiti ad infinitum relatio , ut primum ad secundum nullam habere proportionem possit . Non modo vero finita

est , sed inter ipsas res finitas tenuissima hominis ratio, atque interiligendi facultas; infinito igitur, ejusque proprietatibus , & potiori iure supremo infinitae persei ionis Enti comprehendendis, definiendis percipiendis impares natura existim iis . 3. innumerae etiam sunt veritates atque oblecta in rerum natura existentia , quorum, cum in sensus nostros nunquam inciderint, nullam prorsus ideam habemus . Grometria, quamlibet hodie veritatum amplitudinem complectatur , in infinitum fere promoveri , atque augeri

adhuc potest; in physica similiter , ut omnia alia humana eruditionis capita praetermittamus , et si quamplurima in lucem quotidie extrahat aut casus, aut hominum diligentia , io eortiee nihilominus semper haerebimus, summa rerum nos semper fugiet , partim ob nostrae ipsorum mentis tenuitatem , partim quia in sensus nunquam eadunt res quamplurimae, aut it

lorum habitudinem transeendunt ; partim denique quia non iis, quibus instructi sumus, sensibus attingi illa possunt. Quanta enimvero rerum , Objectorum , ct veritatum genera sublimiores spiritus , hominum etiam animae ab hisce corpQribus leparatae non per cipiunt , quae nos iisdemmet rebus circumdati, animad Vertere non possumus i Haec omnia perpendenti bum mana ratio exiguum illud lucernae lumen esse dicetur , quod tenebrosa nocte sub aperto horizonte cir-CUmfertur , & ad unum aut alterum passum objecta illuminat , atque visibilia r ddit; dum interim eius luminis obe immensam . quae circumstat , spatiorum amplitudinem, atque objectorum multitudinem disce nere nullo modo possumus . q. Quidquid supernaturale est, alterius scilicet sublimiotis ordinis supra huc a mana

SEARCH

MENU NAVIGATION