Ars critica rationis dirigendæ, seu philosophica humanæ mentis institutio logica communi usu nuncupata secundum eccleticæ philosophiæ leges adornata. Auctore Ignatio Monteiro. Tomus 1. pars 1. tomus 2. pars 2.

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

manae intelligentiae eaptum veritates , puta altissima , di te eonditissima Christianae religionis mysteria , su-- premi Numinis attributa . & alia omnia . quae in fi nitatem sapiunt , aut intra finitae persectionis limites humanam intelligentiam longissime superant, nostrae mentis aciem fugient, et i . Elementis jam expositis, unde humanae me tis capacitas non modo absoluta, verum etiam relativa dignosei , dimetirique possit; iis praeterea notatis angustiis , quas hominum ingenium , atque intelligendi visi. quandiu in praesenti rerum statu vivimus , praethgredi non potest , si nostrae mei tenuitatis , at que vivendi brevitatis eonscii nosmet amamuis, tempus inutiliter eonsumere nolumus aliquid in scientiis, & artibus proficere volumus ἔ sequentes regu-Ias , quae ex dictis sponte profluunt, diligenter tervabimus,

eti s. In phscorum corporum, aliarumque rerum ef-Ientiis indagandis , o perscrutandis non immore. mur , ns π rem uι ω' laborem perdere ame-

Fit saepissime , ut qui sesentias in scholis pertra

Bant, ita de rebus disserant, eaque verborum pompa aliis tradant , ut hom num vulgo suaderi velles viceantur, sese communem aliorum hominum sortem transeressos , reconditiora rerum penetralia atque essentias attingere. Dari id utcumque potest indoctae dc ardenti juventuti litterariae , quae dum sanguis ebullit, doctrinae de existimationis gloriolam a se sectant, & inhiant , sibi, & aliis imponere malunt , quam ingrata ignorantiae conserentia , ct confessione erubescere. Verum aetatis flexu deserveate jam sanguine , maturescentis ingenii , atque doctrinae argumentum est , persectam essentiae rerum ignoran- iam aperte lateri. '

42쪽

Retula II.

I 6. Praetermittendae sunt omnes quaestiones de in i-io , insiniti proprietatibus , idque omnibus , quae inflnitasti ideam secum trabunt : Intiae tenuiss-maeque menti terenda prorsus non est FH modi

provincia.

Finitis rebus quam plurimis intelligendis imparea quid de infinito percipere aut prudenter statuere possumus λ Et hinc antiquissimas illas quaestiones philosopho tum contentionibus celebres . de numero in nito , de aeternitate , de divisibilitate corporis in inf-nitum , de ipsamet infiniti natura , de feriebus in inf-ntium crescentibus , aut decrescentibus, o actu exissensibus, utrum insinitum pH insnito majus , V. g. in Grum digitorum in ito manuam: de insulto utrinque terminato , seu intra duos datos terminos comprehenso,& alias ejusdem sarinae omnino praetermittamus. Post duo & amplius annorum millia , ex quo de his rebus a philosophis summo ingenio praeditis disputatur , ne latum quidem unguem res est promota , neque ulla promovendi spes affulget . Quid de luce & coloribus concipiet caecus λ Eadem regula complectimur modum existentiae plurimarum rerum , quae certae alioqui sunt , a nobis tamen intelligi vel nullo modo , vel hae saltem vita non possunt. Hujusmodi sunt in naturalibus rebus continui partes , unio animae cum corpore , mutuum inter haec duo commercium, actio rede pendentia ; in supernaturalibus vero mysteria religionis, quae nulla nat ut alis ratio comprehendere , aut clare percipera potest . Hae e scilicet aut persectionis infinitatem in se continent . aut in ipso summi Numinis infinito lumine delitescunt. Quoniam tamen e una parte hisce divinis rebus percipiendis impares omnino natura existimus ; ex alia vero illa penitus ignorare, de illorum veritate non esse convictum. aut eam in dubium vocare . per religionem non si cet ἰ utrique per fidem suppletur , quae humanae rationis, immo & sensuum supplementum existit: ita que humana fides atque auctoritas in naturalibus . divina in supernaturalibus mentis sensuumque deisinctus, & imbecillitatem supplet: supplet igitur in su-

43쪽

per natura fibus rationem . propterea quoa quae illius Ilint ordinis, non modo sensu , quod parum esIet, sed nulla etiam ratione attingimus : supplet vero in na turalibus rebua sensum , eo quod infinita Die sunt, aut acciderunt in naturali rerum ordine, quae sensu quidem Attingi absolute possunt , temporis tamen , loci ve dictantia , 5c pluribus aliis de caussis sub sensum , nisi iis hominibus , et de re non possunt , qui praesentes rei testes fuerunt. Cum iis tantum rebus tenendis rationis aut sensuum imbecillitati suppetias

affert fides ; rptione , sensu , sde bene utimur , &praescriptum a Deo naturae ordinem tenemus. At r Hum hunc naturae , atque rati , nis ordinem saepissime deserimus, de in v thim declinamus; dum Ob naturalem desidiam , studendi . meditandi , observandi , laborandi aversionem , innumera, qtiae ratione aut sensu percipere possemus , credere potius, quam scire

malumus, aliorumque rotius fide , labore , & it dustria, quam nostra diligentia erudiri amamus.

i Regula III. I . Ea solum tentanda , atque in sis stadia omnia

nostra ponenda sunt i quae menre tandem assequi per humanae rationis vires licet. Dum hane regialam ineuleamus, a Lectore semper animadversum vellem , philosophum de humanae rationis in rebus intelligendis usu , eiusque directione iustientiarum & areium stlidio agere : religionis divinarumque rerum studium sacrum hominibus semper esse

oportere . nunquam , quoad vivimus, praetermitten dum . Eate nug tamen ad res divinas regulam etiam extendimus , nuat nus mysteria nostra adolari qui

dem dc semissime toneri . nequaquam tamen intes It gere laboremus . Horum primum , siquod aliud , nostra omnium maxime int rest , maximisque proinde studiis prosequendum e secundum , tamquam impossibile , praetermittendum . Regula hoc lento aecepta est superiorum eorcillarium . Inter illa quae assequi ingenio nostro possumus , h c agnoscitur d; serimen , quod mentis quoque nostrae directioni inserviet e sunt ilicet necessaria , sunt utilia, sunt tandem alia sturae eurios iis . Prima seeundis, seeunda tertiis praeponenda

44쪽

uenda sunt, & potiori loco habenda. Necessitatis suntur a ter religionem artes ad vitam necessariae , loqui

scribere, Iegere , Arithmetica, Phrsica everimentalis , dcvlures alite artes, e quibus hominum vita . humanae societatis , atque rerum publicarum conservatio pen

det : atque haec prima esse debent , quibus homines pro sua quisque mentis indole , status conditi ne, fortuna, de viribus sedulo ineum bere oportet . init satis sunt medicina , pictura , eloquentia , poesis, dcquam plurima alia humanae eruditionis capita vulgo notissima, fine quibus barbarae adhuc, incultae, rudesque essent nationes, aut durum vitae genus duceremus: hare igitur, nisi priorum illarum rerum studi Obsint, quod vix credendum est , pari fere animi ardore a gredienda . Inter purae curiositatis alia sunt non prorsus inutilia , alia neque utilia neque noxia, alia tandem noxia r prioris ordinis sunt aliquae poematum, & carminum species, quibus neque ad vi tutem allicimur. neque ad vitium vertimur, hone- Re tamen delectamur e secundi exempla esse possunt quam plurimae Scholasticorum quaelliones, entia ratio nis, figmenta , ingenii lusus, a quibus nihil laeei exinprimi potest r ad tertium ordinem spectant omnia illa stuὸia, libri, artes. quae religionem , mores corrumpunt 3t humanae incietatis fundamenta convellunt, tit Astrologia jodie laria. aliquae Alchimis arum ope rationes , Atheismus. dc plures aliae doctrinae pestes, quae humano veneri dedecori sunt , atque ruinae. Quonam autem studio haec omnia pro lingulorum merito vitanda sint , multis exponere superflue

reta

t8. Hisce in regulis observandis, studiorum delectu habendo , de mente ei rea delecta studia dirigenda

illam sempee ante otulos habere sententiam opus est, Arr Ionia ,' vita bre-s , experimentaem fallax, ratio dispellis: quae rite animadverta utilibus nos tantum studiis, atque necessariis sedulo incumbere, ad scientiarum. aut artis alicuius, studentis genio congruen

iis, delectum habendum, ad omnia denique impos bilia , i tilia, nostrum captiam superantia , & otiosae mentis subtilitates atque figmenta devitandum impellet. Quaestiones praeterea de possibili studiose sugiamus e mundum possibilium, seu Divinae Omnipotentiae vites atque limites agnoscere dc statuere, con- silium

45쪽

fisi uin nobis esset summae ignorantiae, temeritatis, α fatuitatis plenum , qui ex stentem mundum vix a Ionse dc superficie tenus attingimus, dc nonnisi pau- eas ill: us partes agnoscinius . Cum praesentia fere omnia ignoremus , quae nos propius tangunt , Circum dant. molestiis. aut commost a afficiunt; quid in ignotissimum possibilium ν rerum mare, sine duce, sine aeui, gubernaculo, siue ac stellis no committemus , tenebris circumquaque suffusi ρ Peride hoc esset atque fertile, nativum notumque solum nosti omet labori , atque . culturae traditum , di ex parte iam , quantum ad vitam alendam opus est , cultum relinquere , atque ad ignotissinias potares regiones nulla

spe . aut emolumen his ductos solvere. Quod de possibilib. is dicimus , de impossibilibus pariter intelligendum oportet . Hse sane in parte , quod animantia bruta solo instinctu , atque naturae ductu peragunt , non ineptum nobis seret magiste rium e dum enim in rebus necessariis, ac utilibus quaerendis tota sunt, a vanis atque inanibus studiis nos avertunt exemplor a quo sane inconsulti reeedimus , Tectumque naturae dictamen invertimus, dum inutilia , atque vana potiori loco, quam necessaria atque utilia habemus.7 I9. Ex hucusque dictis faeile apparet, quantula sit

humanae mentis tapacitas , intensione, dc extensiione comprehensa , tum absoluta , tum etiam relativa . Vel mentis nostrae tutensionem, vel extensionem spectemus , primamque ad summam intelligentiam , alteram vero cum intelligendarum rerum numero confe-τamus tota illa capacitas, humanum scire, humana perce polo, atque eruditio est nihil. Quid enim ingeniolum nostrum finitum , debile , angustissimum almentem infinitam Quid nostra quoque eruditio eum

sciendarum rerum . & veritatum numero comparata ,

finditum iterum, & brevissimum eum infinito λ Cumi es itaque sint infinitae ; mentis autem ea pacitasvmemoria , vivendi spatium , humana diligentia &studia sint brevissima ; nostra hominum scientia absolute est nihil, & aliquid solummodo existit relativum.

Hominem da summo ingenio . memoria, sciendiquo desiderio praeditum , diuturna vita iunctum , valelum dine , librorum delectu, copia , aliisque omnibus ad

dcctissimum hominem effieiendum neeessariis instructum:

46쪽

ctum δ' hujusmodi hominis scite nihil est. Sapienti res , qui eum descripto a nobis homine comparari, nisi irridendi caussa , non possunt, doctissimos , Iapientiμsimos, eruditissimos, summis mentibus praeditos nun cupari passim per summam adulationem aut ignorantiam audies . Si hujusmodi epitheta aliquid Dpud homines significant , opus sane esset urba- na haee atque grata mendacia in oppolita convertere vocabula.

72o. Quae eum ita simi, nihil apud litteratos plaris esse debet . quam modestia , qua de se i psis modeste semper sentiant, arque loquantur ἰ ii quando , quod rarum esse debet, de is , eorumque studiis loqui opus sit . Non obscurum hoc plerumque est , aut rarum hominis docti argumentum , atque a litterario hypocrita , aut sciolo discrimen , De se ipso sequendi . ac sentiendi modestia. Eo iane minus de nobii met ipsis

confidimus , magisque nostram ignorantiam animadvertimus, quo longius in scientiarum studio provehi. mur ἐν & saepissime accidit, litterariam multorum an norum , atque studiorum vitam post tot exant latos labores , ct contritam inter libros aetatem movide sta , sincera , & vera semper ignorantiae conissessione absolvere. Contra vero qui ingenium , selen tiamque erepat magnifice de se ipso sentiens , eadem inter doctorum hominum ordines ratione remerito recenseri debet , quo Baro Theodorus intex Reges, aut inclitus D. Quinte strenuissi s equitibus

annumeratur.

. II. De errorum fontibus generarim ad omnes humanas cognitiones spectantibus , atque de necessitase dubitantat. M. Si humanae mentis eapacitatem vel secundum

intensionem , vel secundum extensionem acceptam, prout in praesenti rerum statu vivimus , h reasquctexpositam attente consideremus; si illam cum infin tae capacitatis mente eomparemus ἰ ii tanaem infinitam objectorum varietatem dc numerum tum possibilium , tum etiam existentium perpendamus; fieri non, potest , quin nosram hominum iSnorantiam commu

47쪽

me cinnibus inalum denatemur: adeo pauta sunt , quae certitudine aliqua rationis , lensuum , alictoritatis allequimur , dum interim circa omnia alia, quae infinita sunt , omnino caecutimus . Ninus tamen ei set de communi hoe nostrae conditionis malo dolendum , nisi illi praeterea aecederet maximum illud errandi periculum. & fere necessitas , qua post primam humanae naturae corruptionem in mille passim errores

labimur ; quin ullus sit qui satis sibi ab iis cautum

in aliquo vitae tempore glCriari merito pcssit. Utrum que id malum & a propria eonscientia, & a quotidiano omnium hominum experimento edocemur . Ignorantia & error duo sunt humanae mentis mala ininter se diversa , lieet sibi mutuo assinia, atque ab iliadem, aut similibus caussis proveniant. Secundum ta men priori longe maius extitit ; propterea quod magis a fetentia atque veritate cognitionum , quae est humanae mentis persectio , recedat error, quam ignoraneia. Aliquid scilicet ignorantiae addit error, quo magis scientiae Ac veritati opponatur; qui rem ignorat, in pura veritatis privatione vivit ; qui vero errat, in pura illa privatione non sistit . sed ad oppositum extremum declinat; quod dedoceri opus est, ut ad veram rei cognitionem redeamus. 722. Praeterea ignorantia non tam dici debet malum , quam humanae & omnium finitarum mentium necessaria conditio ; quae ob finitam, qua praeditae sunt, intelligendi & retinendi capacitatem , non nisi res finitas agnoscere possunt, atque recordaris dum infinita , quae supersunt, ignorare ob naturalem earum conditionem necesse est. Quod perinde aeeipiendum non est , quasi uni vi rsa hominum ignorantia sthumanae eonditionis effectus, neque ipsis verti possievitio. Etsi enim infinita sint, quae ob finitae mentis conditionem necessario ignoramus; vitio tamen atque negligentia nostra fit, ut ex iis, quorum cognitionem assequi possemus , innumera ignoremus , quae assiduum Observandi , legendi . meditandi , doctosque consulendi , uno verbo , ratione , sensibus, auctoritate utendi studium , dc consuetudo aperiret. Erroremeκ adverso finitae menti, atque humanae conditioni Eeferre non debemusr tunc enim in Deum tandem. αquo solo sumus, de nostram angustissimam miel Iieendi capacitatem unice accepimus, tribuendi essent hominum

48쪽

1 mlnum errores . quod dc a veritate , atque Dei i sius bon late omnino est alienum . Errandi it que malum pura nuta est humanae naturae corruptionis coninsequentia & effectus ; nobisque omnibus culpae debet ref mri , quod in plurrs palIim errores ineonsulto

inc dimus , dum a tradenda statim regula dilaed - 23. Ignorantiae caussae aliae sunt ab omni humana

diligentia insuperabiles, iliae vero superari nostra hoωminum indultria dc laboribus possunt. Prioris seneris est humani ingenii tenuitas, finita atque ii mitata capacitas r ad leeundum spect in t innata It minibus negligentia, ab aeque plures modo a no a referendae . Quae vero in errores spec atim insurint . sunt omnes ab humana diligentia tu peracti lcs, dc vitari industria atque stadio poliunt. Initium a prioribus ducendo , numanae ignorantiae cauliae potissimae

sunt: I. quod mensis capacitas sit 'nita , an ita, &brevissima ; objecta vero vel numero , vel persectione

infinita , dc quam plurima etiam adeo lupra humanum intellectum eminentia , ut ab illo comprehendi penitus nequeant . Quae ab eo sonte deicendit Ignorantia. infinitas veritates tum possibiles , tum exilientes con inprehendit , estque humanae conditionis pro a . 2. Caussa secunda est drfectus idearum, atque connexion sinter illas . Quocumqtie modo ideas in mente gigni statuamus, illasque vel omnes a sensibus derivemus , vel aliquas innatas esse ponamus; innumera plane iunt . de quibus neque innatam. neque aequartam habemus ideam. Quin etiam earum . quas habemus , id earum

connexiones & mutuas relationes O b humani ingenii tenuitatem non cognoicimus: quae si ellent nobis notae, omnes artes atque scientias mirum in m cum

promoveremus . inlidquid in Geometria fuit hactenus inventum atque demorari ra iam, huIul modi inter magnitudinis ideas connexionibus debemus; quarum ope fit, ut veritatem ex veritate deducamus , eamque propositionuni seriem ordinemus , qua ex facilliis mis , ae simplicissimis principiis rini a id earum connexione ad veritates recondit: ssimas conicensimus Quisnam vero eis et Geometricae se enerae terminus. si omnes, quae inter magnitudinis ideas sunt, connexiones inspiceremus, cum pauca illa nobis nota men

tem eo profunditatis allue iubiimitatis deducant,

49쪽

quo re ventra vix per humanam tenuitatem tte 'et y'Quod in Geometria, in plurimis aliis artibus, atque scientiis locum habet. secundum hoc isti orat tiae nostradi eaput partim eii neeessarium , ex naturae ipsius conditione eonsequens, ct insuperabile, partim vero ex nostra hominum negligentia descendit . qui quo par est studio , meditatione atque discussione ideas nostras non examinamus . Tertia ighorantiae eaussa es 'atus animae in corpore t intellectus sci licet, atque memoria a corporis atque organorum statu , indole, & dispositione pendent. Corpus atque spiritus sumus; nitaque haec nostri pars, altera ab altera vicissim dependete corpus maximo animae impedimento est , ne sentiat, percipiat, intelligat , intueatur , ratioeinetur , aliosque eliciat actus animae pro prios, qui aut ad rerum scientiam requiruntur, aut eam constituunt. 72 . Ex . tertia hae universati s gnorantiae caussa plures aliae profluunt , quae nisi studiose vitentur, mentem in errores passim inducunt , dc praecipuae er rorum ea ussae existunt. Triplex earum distingui potest differentia ἰ aliae ad rationem, animum, astectus , alliae ad sensum seu corpus; a I iae demum ad auctor leatem, seu externas eaussas spectant . Ita ad eam il-Ia tria capita , rationem , senium , auctoritatem , quae sunt universae humanae scientiae atque eruditio. tris sandamenta , omnes etiam hominum errores rea voeantur . Praecipui errorum sontes ad rationem , a Mmmum, affectus spectantium soni , I. confusio seu salsiitas idearum , unde etiam falla iudici 1 ae ratioci nationes profluunt , quorum elementa sunt ipsaemeti deae. g. Mediarum id earum desectus , quae probationum & argamentorum munus agunt , ut alias ab ali sideas falso deducamus, & falsas saepe ratiocinati es aut propositiones a veris ideis ob falsam eonnexi nem aut probationem eliciamus. Falsa principia, atque probabilitatis regulae , quibus sumus imbuti . unde recte ratiocinando in quam plurima falsa deducimur. 4. Desectus voluntatis o s. Affectus , eorumque varietas, inter qnos immoderata se tendi libido humanam capacitatem superans locum etiam habet . 6. Prie in iudieia , quae licet ad animum proprie spectene, ab edueatione tamen, aeque prima institutione, hoc est,

ab externis caussis polimmum derivantur. sn sensibus

quatuor

50쪽

quatuor haee potissimum sunt errorum fontes: G Seu sus ipsi , variaque sensuum indoles. Σ. Vis imaginationis, quae , mirum est , in quoe errores, fanatis

mum , thymaeras mentem & animum inducat . Corporis , organorumque sensus inertia . q. Denique varia temperamenti ratio , indoles , dc multiplex alteratio , quae in sensus , affectus , passiones , volunt a tem in praesenti hoc rerum statu plurimum agunt. Errorum sontes ab auctoritate . seu externis ea visis

profluentes sunt I. linguarum desectus, seu imperinfinio, hoc est , voeabulorum inopia , incertitudo,

ambiguitas . a. institutio a parentibus , nutricibus , paedagogis secepta . I. praejudicia vulgaria nitionum ad multiplitem rerum ordinΡm sperian tia , quae una eum lacte primaque institutione ex fugantur , usu confirmantur, altas animo flati rc radiees , ad mortem usque animam eomitantur, dc averitate removent. q. librorum lectio, magistrorum risus, auctoritas. & humanae societatis commercium .

Qui amp issimam hync errorum segetem, quas modo singillatim & susius prosequemur , attente meditetur ; in magno nos semper errandi perieulo

versari . in errores saepssime labi , & salsa plurima veri specie apparentia a nobis passim admitti

non dubitabit . ιι72s. Pedentim igitur in propositionibus probandis

δc admittendis procedendum a & eo usque de re quacumque cohibenda sententia , quoad re examinata aliquod in ea veritatis criterium, argumentum , &character dignoscat ut . Non hoc tamen nos ad Pyrrhonii mum , aut Scepticismum indueit: quorum pri-ἰmum non modo est falsissimum. verum etiam impium , atque ab omni plane rationis lumine alienum: Secundum autem , quod hae tempestate a quamplurimis doctis hominibus coli videtur , & aliquibus emtiam primi ordinis doctoribus laudi atque e istimationi tribuitur , & tamquam praeclarae dostrinae, in

genii , ac eruditionis argumentum commendatur , si extra praeseriptos prudentiae de criticae fines non promoveatur, a nemine sugillari, aut vitio dari potest; immo dignum haberi ebet quod ab omnibus commendetur , atque studiose colatur . Prudens enimvero Scepticismus , qaalem eruditissimorum aliquot hujus aetatis hominum fuisse ex ritimo, hoc uno continetur,

quod

SEARCH

MENU NAVIGATION