장음표시 사용
131쪽
ci retundat, paruam & magnam,partesque Elymaeorum. Penetrat autem ma
E ssessu gnam Aethiopiam, & cadit ad Aulirum, di subit intra Gadira in magnum P Α- v M. Oceanum.J Hic quaedam notanda:primum salso Graecos quosdam existimas Q Phison este indum. Falso quoq. S. Epiphanium asseruisse, Cangem circu mire partes Elimaeorum,cum Elimaei sint Persidis regio, aut saltem proxima, qua sibit Persia ad Medos, ut ait PliniuS Lib. 9. Cap. 26. & nos plenius in Antichrist o Lib. 3. Cap. I x .sed puto vitio in S. Epiphanio siccibi, Elimaeorum, cum scribendum sit, Eui orum, ut Anastasius Nicetenus referens verba S.
Epiphanii legit: cuius sententiam inferius ponemus hoc ipso Capite . Dei . de recte S. Epiphanium dixisse Indiam appellatam quoq. magnam Aethio. piam de quare egimus in Antichristo Lib. a. Cap 9. & apposite, quod Indi
colore sint cremato & adusto ferme ut Aethiopes: vide Plinium Lib. 6.C. io.& Pomponium Lib. 3.C. 7. Denique appellasse S. Epiphanium Gadira , magnum Oceanum,Orbem tunc Cognitum cingentem , antiquorum more, quibus prouerbium erat: Non ultra Gadira.de quo in Antichristo Lib. s. Cap. I 1. initio. S. Hieronymus Epist. q. ad Rusticum ita scribit δε Per quem Oceanum vix anno perpetuo ad Indiam peruenitur,& ad Gangem fluuium , qdem Phison sancta Scriptura commemorat: qui circumit totam terram Euilat,& multa genera pigmentorum de Paradisi dicitur fonte deuehere. Vbi nascitur carbunculus , & smaragduS, & margarita candentia,& uniones,quibus nobiliuseminarum ardet ambitior monteS quoque aurei, quos adire propter gryphas & dracones,& immensorum corporum monstra hominibus impossibile est: ut ostendatur nobis quales custodes habeat auaritia. JS. Augustinus Lib. 8. de Genesi ad litteram,C. r. haec habet: Phi n autem ille dicetiatur,quem nunc Gangem appellant. J Tantum S. Augustinus. Claudius Marius Victor Lib. I. in Genes canit in hunc modum i quorum primo ordine Phison Prosilit exultans, fontis pars quarta beati , Edens naιurae quas dat prudenιia dotes rGangetisque replet populos, atque Indica regna Bistendit limo, terrasqueWfemina voluens, Qua facit arua seri, nudis quasquallet arenis,
Aurea fulgentis inιer ramenta metalli. Hie Ῥbi fulmineo ruιιIans carbunculus igne,
ae viridι radiat fulgescens luce smaragdus. S. Alcimus Auitus Lib. 2. in Genes. Cap. 9. inquit: uuartus dehinc Phison quem nominat India Gangem, Motus odorifero quoties qui vertice creuis,
Deciduas pulchro quas spargunι Iamina luco ,
Praelambens furatur opes, o gurgite nostrum Ducit in exilium : nam ripa Iargvs νιraque est . amnibus utque inis enodes ferre papstros, quι scirpos, algasque leues deducere mos est Excrementa trahens magnus sic diria Ganges ,
Hoc etiam donas mundo quod pro ciι alueo.
132쪽
S.Isidorus Hispalensis Episcopus Lib. 13. Ery logiar. Cap. ar. Ganges
fluuius, quem Phison Scriptura sacra nomin .it, exiens de Paradi Q , pergit ad Indiae regiones. Dicitus autem Philon,ideli, caterua, quia decem flumini. G A M G E sbus magnis sibi adiunctis impletur, & efficitur unus. Ganges autem vocari 6 tus a Gange Rege Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, & super Orientis terras erumpere. 3. Tantum ille. S. Det ascenus Lib. 2. de Fide Cap. .9.
Nomen uni Philon, hic est Ganges Indicus. J 'Anastasius Nicaenus QiRest. a . in Scripturam: Uni nomen est PhiQn,qui apud Indos quidem Aethiopes appellatur Ganges r apud Graecos autem vocatur Indusi & anibit uniuersam terram Euilat, paruam q. & magnantia Aethiopiam. partes Euilaeorum. Evilatos enim dicit intimos Indos: transit autem magnam Aethiopiam, & cadit ad Austrum,& occasum intra Gades in magnum oceanum, qui circuit totam terram. J Haec ille, eadem serme S. Epiphanii verba describens. . Moses Bar-Cepha Lib. de Paradi Cap. et r. Vnus illorum quatuor suuiorum Philon vocatur, totam.Indorum ditionem alluit: haec enim Hauilae norimine significatur: ac tandem in mare desinit. Graece Phison Dijobis vocatur. Ferunt autem pleramque ripae huius fluui; arenam, atque etiam aluei, praestante auro abundare, & gemmis pretiosis r nam vocem Hebraeam Be-
dolach margaritas significare. J Et Cap. 28. Nomen igitur uniuS horum quatuor fluviorum est Phison, siue ut Graecus vocat, Disabis: delabitur per uniuersem regionem Indorum , quam vocat Moses terram Hauilae r ac tandem desinit in mare indicum.J Ita Moses. Interpres etia Masius, fatetur senescire undenam hoc nomen Dijobis vel Dijabis acceperit Bar. Cepha: ego coniectarim deprauate sici scribi pro Ganges. Ergo Phison esse Gangem , S. Beda,Rabbanus, Rupertus, Strabus, Anselmus Laudunensis, Lyranus, To- status, Hugo Carensi Caietanus, Hon cala, oleastrius, Sa, Ystella& innumeri alii in a. Genes Mercerus, & Marinus in Thesauris, Ortelius in Syn nymia, & omnes sere, praeter paucissimos initio Capitis citatos, aiffirmant: quibus libenter assentimur. Nunc de etymo pauca: Iosephus 'PHy in, abundantiam Se multitudinem significare a meruit.S. Ambrosius Lib. de Paradiso Cap. 3 alti Secundum He- η braeos Phison dicitur, hoc est, oris mutatio: quia non unam gentem, sed Vni- e I . , .
uersiam fere Indiam circumfluit. J oris quoq. alterationem interpretatus est S. Anastasius Sinaita Lib. 8. in Hexae meron. Eusebius &S. HieronymuS cateruam reddiderunt: & idem S Hieronymus in Interpretatione nominum Hebraicorum, Phison, inquit, os pupillae, vel oris mutatio. J pupilla Heb. Uon. & os,Fi. Ferme omnes consentiunt dictum a Fus, seu Fasab, hoc est, nore multiplicari, excrescere,diffundi, expandi, ex patiari, luxuriare; vel ut Claaldaeus Interpres eo verbo utitur pro fructificarer quae notiones mire in Gangem aptantur, cum Propter aquarum redundantiam, in quem, ut ex Plinio postmodum dicemus, undeviginti amnes influunt, estq. maximus omnium suuiorum veteris orbis r tum propter abundantiam piseium quos gignit & fertilitatem camporum quos irrigae, ubi omnia luxuriant, & mire excrescunt: immo segetes bis in anno proueniunt, ut Cap. 3 o. dicemuS. Moses
Bar-Cepha Lib. de Paradiso Cap. a 8.inquit r. Sunt autem qui putent, Phi An
133쪽
appellatum esse a verbo Phas, propterea quod cesset a ssuxu aspectabilirquippe qui sub multis pelagis maiorem sui cursus partem peragat. J Haec ille. Notat Masius Phas, Syris cessare, significare.
V L L V S ex quatuor Paradisi fluminibus, In verum illius
delicati Horti locum certius nos dueet quam Ganges,de quo selecta quaedam ex optimis Scriptoribus reponamus. Strabo Lib. i s. haec scribit: Universa tellus Indica fluuijs irrigatur,e quibus aliqui in amplissimos duos irrumpunt, Indum scilicet& Cangem : aliqui proprijs ostijs in pela. gus exeunt. Omnes autem a Caucasis ducunt originem: primum in Meridiem deseruntur: inde alij eodem in cursu permanent, P sexti m qui Indum intrant, alij flectuntur in ortum sicuti G nges. Hic ipse a se est, ς montana regione descendens,cum planitiem attigit, conuersus in ortum, iis , di Pali botra praeterfluens,urbem sane amplissimam, in eius mare progredi-itio ioo tur. Cumque Indicorum amnium maximus existat, eruptionem facit uniis., i. cain. J Et post multa sic ait: Ganges, uti scribit Artemidorus , ex Emodio. rum montibus descedens in Auserum , Gangan attingit urbem, in Orien- ' tem flectitur usq. Palibotras, quoad ingreditur pelagus.J Haec Strabo. Diodorus Siculus Lib. a. inquit: Gangis latitudo stadiorum triginta esse fertur.3. Curtius sic de Gange Lib. 8. prodit: Ganges omnium ab ortu fluuius
eximius a meridiana regione decurrit, & magnorum montium iuga recto alueo stringit. In eum obiectae rupes inclinant ad Orientem; utiquet Rubro TR is iv- ri accipitur findens ripas, multas arbores cum magna soli parte exor-τ A . π -- bet. Saxis quoque impeditur,quibus crebro reuerberatur . Vbi mollius Q- .lum reperit, stagnat, insula'. molitur. Acesines eum auget: Ganges d cursurum ita mare intercipit, magnoq. Motu amnis uterq. colliditur: quippe Canges asperum os influenti obijcit,nec repercussae aquae cedunt. 3Plinius Lib. 6.Cap. t 8. Gangem aliν incertis Entibus ut Nilum,rigantemque vicina eodem modo: ali; in Scythicis montibus nasti dixerunt. In fluere in eum undeviginti amnes: ex nis nauigabiles prater iam dictos, Canu-oe Yo Micham, Vamam, Erranoboam, Coisagum, Sonum. Nij cum magno fragorex1 , ν λ s- ipsis statim sentibus erumpere, deiectumq. per scopulosa & abrupta , ubis v v Μ, Az- primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitarii inde lenem τ V V D O fluere, ubi minimum, o millia passuum latitudine i ubi modicum stadi
, u rum centum , altitudine nusquam minore passibus viginti. 3 Haec Plinius .
Eadem omnino Solinus Cap. 3 3. Pomponius Mela Lib. 3. Cap. r. Ganges multis sentibus in Emodo Indiae
monte concepus, simul unum alueum secit, fit omnium maximus, & alicu-
ibi latius, quando angustissime fluit, decem millia passuum petens, in septem ora di exgitur. 3Virgilius Aeneidos Lib. s.ceu
134쪽
' ceu septem surgens sedatis amnibus altuI . ia Fer tacitum Ganges et aut pingui flumine Nilus, Cum refluit campis, cy iam se condidit aluco. . 3 . In quem locum haec Seruius annotati Ganges fluuius est Indiae, qui secundum Senecam in Situ Indiae, nouem alueis fluit: secundum Melonem, se intem et qui tamen & ipse commemorat nonnullos dicere, quod tantum tribus alueis inuate Virgilius tamen Nilo eum iungens , leptem alueos habere significat. Hanc varietatem Donatus fugiens, longum hyperbaton facit, dicens: Ceu surgens septem amnibus Nilus: aut Ganges altus per tacitum uis Sane bene addidit, pcr tacitum altus, hoc est, per profundam altitudinem . Nam licet crescat,intra ripas tamen est,nec superfunditur ut Nilus campis: unde Asper distinxit,altus per tacitum.J Haec Seruius.
Lueanus Lib. 3 Pharsaliae canit: ' . t
Qua colitur Ganges, qui toto solus in orbe, Oftia nascenti contraria soluere Phoebo Audet, ess aduersum fluctus impellit in Eurum. Apuleius Lib. I.Floridorum: Ganges apud Indos unus omnium amnium is . maximus, Eois regnator aquis, in flumina centum discurrit, centum valles illi,oraque centum,Oceaniq. fretis centeno iungitur amne. 3 Haec ipse.
Gerardus Mercator Gangem putat este, quem hodie Cantan appellant: sed Iacobus Gastaldus, & omnes, illum potius quem Gangam dieant: qui Bengalae prouinciam praeterlabens, in Sinum Gangeticum, nunc Gossio do Bengala,exonerat. Vide Ortalium in Synonyma Ceographica . . . At cum multi Recentiorum de Gange plura tradiderint, Indicisq. lHi--οεη. storijs Lusitanorum accurate descriptus habeatur, nos pauca ex Laurentio Anania eximio Geographo restremus. Is enim in mundi Fabrica Tractatu secundo sic scribit: Famosi fluminis ortum, decursum, magnitudinem cum antiqui parum ex veritate prodiderint, visum est ex fido describere : nomen retinet a Gange Reger sentem aperit in monte VR sente, tendit cursum in Orientem , excipit triginta ingentia fluminata: numquam latior decem millibus pastuum : altitudo octo brachiorum ;nauigiorum patiens non nisi ultra Ourum Bengalae Prouinciae Regiam. Aqua ob alueum mirum spirat odorem , gustui gratissima , & cumprimis salubetis, nec cedit Niliacae . In utraque ripa ingens arborum coinpia quas Mose vocant. Hebraei, Arabesque pro certo putant huius esse' fructum quem fator humani generis Adam tanto suo & nostro malo degustauit; nec reperiri in orbe suaviorem r credi voluere quidam discisso 'pomo exprimi in carne Crucis essigiem, non sine admiratione. At Cangeticae aquae tantam inesse bonitatem ac sanctitatem, circumiata gentes arbitrantur , ut e procul dissitis regionibus multi , ac Principes quoque xonfluant, ut in Gange lauentur : qui vero accedere nequeunt, sibi inde aquam etiam non paruo impendio deserri curant: & Narsingae Rex per citissimos veredarios singulis hebdomadis. Persuasium siquidem habent latis ea aqua abstergi peccata , di vita sunctis Paradisum patere. Quapropter Reges, qui imperio oraS Gangeticas tenent , seuere
prohibent quemquam nisi persoluto pretio, in Gange lauari, ne iaciems
135쪽
quidem di unde immensas diuitias corrogante confluxu. innumerabilium agentium . Sunt ripis Gangis imposita plura Templa illorum Pagodibus, hoc est, idolis dicata , magnificentia di opulentia superba, quae nefaria religione plurimum frequentantur. 3 Haec & alia Ananias. Sed a Gange Rege quodam Aethiopum nomen flumini factum,Suidas quoque testatur. De quo plures fabulas texit Philostratus Lib. 3. Vitae Apollonij. Sed N Uxenti montis meminit Ptolemaeus Lib.7. C. I. Gangem esse maximum totius Or bis fluuiorum affirmant omnes; veteris orbis dixerim, propter Orellanam seu Maranonium,& flumen Argenteum Americae, quae Gange esse maiora non est dubium. Nam de Maranonio produnt influere in Oceanum sub ipis firme Aequatore,ostio quinquaginta leucarum, vel, ut alij qui rem melius explorarunt, scribunt, septuaginta. Argentei vero ostium latitudine vigin-ι Vid. Gomo- ti quinque leucarum patere. μ
οῦ Gangis qu1dam fabulosa sic prodit Strabo Lib. 1 3. Quosdam mansuetos
ecffam Lib a. homines adductos esse , ora non habentes, circa Gangis fontes habitantes , , rico.' ' ω qui assatarum carnium pascantur. Oribus: nec non pomorum S florum Lib. 3.c. u. olfactibus : in oris locum spinacula quaedam habentes t eosque foetori- GANGAR ' hus in sestari. Itaque vix diutius supercsse, praecipue in castris. J Pliniu PO A. SI Nε Cap. i liaec narrat: Ad exrremos fines Indiae ab Oriente circa son--RR tem Gangis, Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri -frondium lanugine , halitu tantum viventem , N odore quem naribus trahant. Nul Ium illis cibum, nullumque potum: tantum radicum , itorumque varios odores , & siluestrium malorum. quae secum portant lon- gior itinere ne desit olfactus ei grauiore paulo odore haud difficulter exanimari . 3 Haec Plinius ex Megasthene rerum indicarum auctore . E
dem Sol mus Cap. 3s. Sed qui de his plura cupit, adeat Herodotum Libro tertio ,.Philostratum Lib. 3. de Vita Apollonij , S. Augustinum de Civit.
' De anguillis Gangis haec Plinius Lib. o. Cap. 3. Anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. J & Lib. s. Cap. 13. In Gange Indiae pratanistas. r stro Delphini & cauda: magnitudine autem quindecim cubitorum.. In e dem esse Statius Sebosus haud modico miraculo affert vermes branchijs bimis sexaginta cubitorum, ceruleos, qui nomen a facie traxerunt. IIs tantas esse vires ut elephantos ad potum venientes mordicus comprebensa manu 'eorum, ab lirahant. J Haec Plinius. GANGEs Philosorgius apud Nicephorum Lib. 9. Hist. Eccl. Cap. 39. ex Theophi-D E F E R τ lo mira ista de Gange: In Scripturis sacris Phison nominatus, S ipse e Pa-FRVCIVS radisb ortum ducens , ex Arctois magisGrientis partibus Meridiem ver- PARA- sus profluere videtur, di in eius ipsius orae oceanum, aquas suaSCOmjCere D/SO. ex aduerso Taprobanae insulae . Ad cuius fluminis ripas inuenitur quod caryophyllum vocatur, siue id fructus, siue flos est. Et persuasiim habent, qui ibi habitant homines, arborem eius, ex eis . quae in Paradiso sunt, unam esse . Eteivm ea quae supra eos est terra admodum deserta est tota S sterilis . Quod autem is fluuius florem eum affert, satis constat illum super terram totum serrie neque uspiam sub terram in cunicuIos demittit
aliter enim quod ibi natum esset, perserre non posset. Habet di aliam flu
136쪽
men hoc notam terenae cum Paradiso commistionis. Fertur enim si quis febre laboret ardenti, & in flumine eo mergatur, de repente eum morbo liberari. 3 Haec Philostorgius. Quod ad caryophyllum attinetua is consentiea-.tia scripserunt superiore Capite S. Hieronymus & S. AlcimuS.
Explicatur locus Genesa v. o. de Phisonte: Ipse est qui circuit
omnem terram Hevilath. Cap. XLI. AGNA quaestio de Hevilath,seu, ut est Hebraice, chani- n,mlab, quaenam regio sit. Steuchus, Pererius, & alij quibus subscribit Lippomanus ih Catena Genesa. contendunt Hei uilath nullo pacto esse Indiam, aut Indiae aliquam tertam: sed ab India quam longissime abfuisse et esseque regionςm Mesopotamiae,aut Arabiae Orientalis, quam ita purgunt et Hevilath est regio orientis adiacens Mesbpotami h - . bens ab occasu Arabes Messanitas a Meridie Sinum Persicum, ab ortu Sepher montem Orientis, qui est prope Babyloniam; a Septentrione Aisyriam . Istorum argumentum praecipuum est, quod diserte Scriptura Heuilath in Arabia collocet versus Sur & Assyrios,proximam Ismaelitis,& Amalecitis,Genes xy. rs. Habitauit Ismaes ab Hevilab 'e Sur,qua respicit Aegyptum;introeuntibus Aorior. Et a .Reg. a 3 m Feeeussit Saul Amalec ab Eui bdonee menias Sur,qua est ἡ regione Aeg pti. Constat autem Isinaesitas di Αui lacitas m Arabia fuisse, ex multis Scripturae locis : & Iosephus Lib. I. 4n- tiq. Cap. 13. de Ismaelitis ait: Hi quidquid terrarum est Euphratem intor Rubrum mare habitant: Nabatharae nomine regioni indito. Sunt 'a quibus Arabes gentem suam, eiusque tribus denominauerunt. J Sisti l .
Putant quoque Chauilataeos esse eos quos Strabo Lib. I 6. vocat Cnaulatarin, . proximos Nabathaeis, Arabiae populos qua parte contingit Mesopotamiam. Sic igitur affirmant Phison non posse esse Gangem, cum Phison circumtexit terram Arabiae Euilah,a qua Ganges remotissime abest, Indiam perluens . . At illa iam nimium trita & peruagata omnibus miramur non esse obseruata a viris eruditis ς nempe duos eue eodem nomine Haui tali in Scripturis appellatos, sed longe diuersos, & qui multum inter se dissitas regiones, quibus nomen dederint, incoluerint: alter fuit nepos Cham, & filius Chus N A v rt A
enec io. v.7. a quo proculdubio nomen acceperit regio illa Arabiae, quam ' ξοιο δε η ΑIsmaelitat& Amalecitae habitarunt, ut ex Cenec as. S i Reg. l . nupcr dixi
mus. Ab eodem quoq. Hevilah cognominatam Getuliam Africae, IosephuS stic κε. Lib. i. Ant M. C. 6. his verbis adstruit: Euilas Euilarorum auctor, tui nunc Ge- tuli appes tantur. J Et S. Hieronymus in Traditionib Hobraicis : Hevila,Getuli in parte remotioris Astica, eremo cola entes. J Quod etiam alfirmant Antamus Laudunensis, Lyranus Honcala, Oleallor, Sa, in io. Cenes Steuchus in a.Genes.Genebrardus Lib. I. Chronograph. Pa o. & alij. De Uetulis interioris Africae populis est illud Virgili j . Aeneidos rHinc Getula 'urbes genus insuperabste bello . de quibus plura Strabo Lib. I γ. Plinius Lib. I. C. i. a.& 4.& Lib. p. C. 36.& Lib. 3 7.C. 6.Mela Lib. I.C.4.1 Insuper
137쪽
Insuperaunius εἰ Tremellius inepte hanc Euila putant esse Susianem Pli-Nil Lib. 6. Cap. 1 . veterem Persarum regiam:& quam Babylacem vocat ibi Plinius: In Septemtrionali, inquit, Tygris alueo oppidum est Babytace. Ibi mortalium solis aurum in odior contrahunt id, desediuntque ne quo cui sit in usu.J Eadem Solinus Q 8. Alter fuit Hetii ah filius Iectan, nepos Heber, de stirpe Sem, frater
hir, Genes. LQ. vers. a. p. de quo nunc cum cura disquirendum quamnam regionem cum posteris habitauerit, Euilah quoq. ab ipsius nomine euaam . Moses quidem asseruit eum cum fratre Ophir, & undecim alijs fra-- tribus incoluisse a Messa, usque ad Sephar montem Orientis. Iam Cap. 23. abunde docuimus, Messa , & Sephar in India orientali suisset insuper ophir Hevilae stat rem insedisse Indiae regiones quaseam, tanta cum peripicuitati in Antichristo Lib. 3. C. 23.docuimus, ut indecorum sidcontra obniti; unde celetissimum quoque est Hevilah alicui sndiae regioni a se primum cultae no-- is en fecisse. Sed accipe de his per icua verba Eusebij,& S. Hierohymi in Lo in Hebraicis: Hevilath, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur,ni 'hab, u gemmae pretiosistimae,carbunculus, simaragdu'. nascuntur. Est autum At i Λ ΗΑ ad Orientem Vergens, quam circumit de Paradiso Phison egrediens, vi LA 19 quem nostri mutato nomine Gangem vocant.Sed& unus de minoribus Noe, Dio,. Hevilath dictus est, quem Iosephus refert cum fratribus suis a sumine Cophene, & regione Initar usque ad eum locum qui appellatur Ieria possedisse . θ Haec illi. Qui tamen de altero illo priori Euilah filio Chus mox subdunt: Sed & Ismael in solitudine Hevilah habitasse scribi ur,quam Scriptuxa
sancta esse ait in deserto Sur contra faciem Aegypti, & inde tendere usuu ad terram Assyriorum.J De his nos paulo superius dicebamus . - - Euilath quidem quam alluit Phison, esse Indiae regionem assirmat Anast -- sius Nicaenus Quaest. 1 . in Scripturam,histe verbis i Eulleos dicit , intimos Indos.J Et Moses Ba Cepha Lib. de Paradiso C. et 8. Regionem Indorum vocat Moses terram Euilath. J Rabbanus in a. Genes Euilath regio est indiae,
quae post diluuium possessa est ab Hevilath , filio Iectan, filii Heber patria
chae Hebraeorum.JΛssentiuntur his innumeri Recentiores: paucos adducam,/ Lyranum, Tostatum,Ystellam,Sa in Σ. Genes Genebrardum Lib. I.Chronograph.Pag. 3 3 . Mercerum & Marinum in Thesauris Hebraicis, ..Iontanun
in Libro Phaleg.C. s. seu inum Lib. a. Biblioth. Cap. 3. Gasparem Varrerium in Commentario de Ophirica nauigatione. Sed&Geographorum nostri temporis princeps ortelius in Tabula Indiae haec ait: India in duas regiones Gange flumine interluente dirimitur; quarum altera quae occidentalis est, Intra Gangem dicitur et altera ad Orientem magis,Extra Gangem cognominatur. In sacris voluminibus illam Euilath, hanc Seriam vo- , citatam legimus ἐ 3 Haec ipser quae verba in vehementem me suspicionem adducunt, cum Eusebius ac Sanctus Hieronymus ex Iosepho docent, trede
cim illas gentes filios Icctan, in quibus fuere ophir & Hevilati, possedis ia Cophene fluuio omnem Indiae regionem, ad eam usque terram quae Vocatur Ieria; ne sorte lectione deprauata pro Seria, positum fuerit Ieria is et nam Ieriae nulla apud auctores mentio: nimirum ut incoluerint illi totam
Indiam citra & vltra Gangem usque ad ultimas Sinarum oras: quae Pars. Indiae
138쪽
Indiae vitra Gangem dicta sit Seria, Scriptoribus celebrata: sicut India intra sa caGange appellata est Hevilah. De Seribus, unde vestes Sericae dicta ,plura Pto ε o. Iemaeus Lib. 7. C. 3. Plinius Lib. 6. C. II. Saa. Solinus C. 3. Ammianus Mamcellinus Lib. et L Seruius in carmen illud 2. Georgicorum Maronis, Velleraque ut folijs depectanι tenuia Seres . S.Isidorus Lib. as. Etymolog. Procopius Lib. de Bello Vuandalico, Zo. naras in Iustiniano primo. Ex Recentioribus Christophorus Landinus in a. Georgicor. Polydorus Virgilius Lib. 3.de Inuentoribus rerum C. 6. Iustus Lipsius in Commentario ad a. Lib Annalium Cor.Taciti. Putant Sericam esse nunc Cataium Iacobus Gastaldus & Marius Niger: Verum ad rem . Hevilath quidem Indiae regionem esse, illud etiam confirmat, quod su- periori Capite tam solide ostenderimus, Phison, qui eam circumit,esse Gangem,quem Indiam praeterfluere, nullus ignorat. Caietanus in a. Genes haec ait: Chauit ali intelligitur India. Et ex industria Moses reddit rationem nos minis terrae, ut sciremus quod nec a nepote Cham,nec a nepote Heber nomi- . nata est Chauilah: sed a partu,quia parit tot pretiosissima, videlicet aurum binoptimum, & tot genera lapidum pretiosorum. J Sed cur non e partu & ab C. Ioartarim Cha uitali filio Iectan nomen sortiri potuit λ Ergo & numero & pondere Auctorum ,rationum q. valide euincimus, Euilath, quam alluit Phi2n , non esse
in Arabia, aut prope Mesopotamia, sed in Indiar unde ridendu quod Rabbi Benjamin in Itinerario 'o adstruit, Aethiopia Abyssinorum dictam in Scriptura Henitali, qua circuit Philon : existimauit Phison esse Nilum, inqua sententia suisse aliquos Hebraeorum,testis est Steuchus C. a. Cosmopoeiae,& in . - Notis ad 2. Genes sed de ea re postmodum dicemus,Cap. 47. Argumenta vero quibus, Recetiores Hevilath Phisontis in Me potamiae vel Assyriae proxima regione ponebant,facile ex dictis confutatae manent.' Agnoscimus plane Hevilath in Arabia, seu in his Iocis quae illi notant, ubi quoq. fuerint C sauilataei, seu Chau lataei Strabonis r at haec ex polleris Chus inhabitata: illa vero Phisontis in India ex posteris Iectan, longe diuersata. Nos equidem haud certo affirmauerimus Hevilath,definite esse India I tra Gange,esse tamen aliquam Gangarida regionem seu citra seu ultra Can-ge,qua Ganges perlabitur, non dubitamus : si collusiones nominu venemur, Strabo Lib. t 3. Catheam gentem prope Gange describit, apud quam nouo exeplo moris esset,eum deligi rege, qui inter ceteros forma & pulchritudine emineret. Plinius Catingas Gangeticas gentes, proximas mari, & oppidum Dandagullat & Megallas illis finitimos narrat Lib. 6. C. 7. N I9. N EO. Ptolemaeus Lib. 7. Cap. r. prope Cangem collocat Cangololas , quod nomen significare ait, mundum nudum : forsan quod Indi nudi incedant. De Indis Bengalae referunt Recentiores Geographi, eos circa puden- raum mada aurea quaedam tintinnabula appendere , quae cum nudi eant, sonitum edunt. Cunctis probe perpensis haud penitus absurde censemus , non disso- τη- tu a voce, Hevilah, esse Bengalam urbem ac prouinciam, quam Ganges prae- ζ 'erfluit, & in qua in mare exonerat: Vnde Sinus GangeticuS, appellatur aruo . iunc Sinus Bengalae. Bengalae diuitias, opulentiam, amplitudinem in-er Indicas terras clarissimae , Marcus Paulus Lib. a. de Gentib. Orienta-bus Capite, q3. Ludovicus Vartomannus Lib. I. suae peregrinationis Caps
139쪽
Cap. 6. & Lib. 6. Cap. t 3. & I4. atq. ali1 recentiores Indicarum rerum Metores plurimum celebrant: & nos in Antichristo Lib. 3. Cap. 23. pauca no tauimus . . Existimant aliqui Baca ruram emporium Ptolemaeo Lib. 7. Cap. z. esse Bengalam . Castaldus putat, Gangem Regiam iuxta Gangis fluminis ostium, de qua Ptolemaeus, esse nunc Bengalam.
Vbi nascitur aurum, & aurum terrarillius optimum est . Cap. XLII
EBRAE A ad verbum: Quod ibi aurum t N aurum terra illius bonum . Possis vertere ; Feliciter ibi aurum . subaudi prouenit: s aurum terra i c. vel, si nolis adstringi punctationi Massore tharum, & Sum cum puncto in sinistro cornu legere,apposite redde tuta. Quod ponit aurum. nempe flumen deuehit arenas aureas, vel deuectum aurum ex Paradiis terrae ac ripis exponit. MeliuS,de terra, Qua poniι auru sciponere enim prO,gignere, habes Esdrae x o. v. qq. Laudatur nimium terrra Hevilath a fertilitate auri, purissimi & optimi. Quam ferax & opulenta auri India orientalis semper fuerit, in Antichristo Lib. 3. Cap. 21. & aa. fuse demonstrauimus, sed nunc pauca degustemus: Diodorus Siculus Lib. 1. inquit: Nascitur in India ingens argenti,auriq. vis. J Ptolemaeus Lib. r. Cap. a. ait: Super argenteam regionem, in qua multa esse. dicuntur metalla non signata, superiacet autem aurea regio Besingitis appropinquans,quae & ipsa me talla auri quam plurima habet. JHerodotus Lib. 3. In India infinita vis auri, vel e terra effossi, vel per flumina deuecti.J Plinius de terris prope Gangem - haec Lib. 6.C. i ρ. Fertilissimi sunt auri Dardae: sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potetiam claritateq. antecedunt Prasi, amplissima urbe ditissimaq. Pali botra.)Est aute Palibotra urbs qua Gages praterfluit, ut Plinius mox affirmat,& C. O.ex Strabone vidimus retinet serme nomen etia hac nostra aetate. At piget nuc relegere ta multa quae in Antichristo de incredibili indiae auri abundantia posuimus; illuc Lectorem amandamus. Porro aurum orientalis Indiae esse omnium praestantissimum S defaecatissimum, norunt omnes: hinc dictum illud volunt aurum obri Eum, vel Ophirigum,quasi purissimum ex Indiς regione ophit allatum, ubi interdum estoditur frustum auri puri puti quadraginta librarur ut multis in Antichristo Lib. s. Cap. et q. docuimus. De auro vero probatissimo quod Ganges deuehit, sic seribit Plinius Lib. 3 3. C. 4. Auru inuenitur in nostro orbe, ut omittamus Indicum atq. a sorinicis, aut gryphi bus apud Scythas erutum. Apud nos tribus modis,fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniae, Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae: nec ullum ab Elutius auriunest, cursu ipso, trituque perpolitum. 3 Etvero Gangem habitum semper inter aurifera flumina, Scriptores Omnes affirmant. Hinc serian cultus pro deo ab accolis, ut ex vetustis auctoribus prodit Alexander Genialium Dierum Lib. 6. Cap. q. At illud non sine consideratione praetereundum, quod S. Hieronymus Epist. . ad Rusticum, ut Cap. 39. diceb'mus , prodidit, in terra Indiae
140쪽
Hevilath esse montes aureos, quos adire propter gryphas,& dracones,& immensorum corporum monstra, hominibus impossibile est: ut ostendatur nobis quales custodes habent auaritia.J Eadem serme tradiderunt Rabbanus, Strabus, Lyranus,Tostatus in a. Reg. 9. Diximus in Antichristo Lib. 3. C. 2 i. plura de sermicis Indicis & gryphi bus eruentibus & cullodientibus aurum,ex Herodoto, Plinio, Strabone, quibus nunc adij cimus Solinum Camao. Pomponium Melam Lib. 3. Cap. 7. & Lib. 2. C. a. Philostratum Lib. 3. de Vita Apollonij, Aelianum Lib. i . C. tr. Montes illos aureos, quos in terra
Euilath S. Hieronymus ait c istodiri a gryphi bus, & draconibus, & alijs seris i apud Dardas esse stribit Plinius,de quibus nuper verba illius Auctoris posuimus ; hos enim auri sertilissimos insedia Ermicis Indicis, aurum mira rabie seruantibus, asserit Lib. M. C. 3I. De formicis Indicis non dubito, miro consense prodentibus Auctoribus: de gryphibus ambigo, nam plerique eos fabulosos putant, ut Plinius Lib. t o. Cap. 49. Arrianus Lib. 3. Rerum Alexandri, N alis. Egere de his Pererius Lib. in Genes. II. Num. is Pinedain 28.Iob Veris . Num. 3. & seqq.& alij.
Ibique inuenitur bdellium. Cap. X L II I.
Ebraice ad verbum: Ibi habedolacb. vel ,Ponit, idest, gignit a Tellu Troterra Hevilath, habedolacb. Magna concertatio quidnam η βενε δε sit babedolacb. Ferat tanti siper Lector si catenulam quan 'νηψης x x dam Recentiorum, Hebraicae litteraturae peritorum de
vocis adeo controuersae notione texuero. Auctores Lexici Complutensis,& Reuch linus,bdelliti, ut Uulgatus, reddiderunt. Lyranusi .Genes ait: Bdellium arbor est aromatica, secundum quod in Libro de proprietatibus rerum habetur. Hebraei dicunt hic,crystalis lus:& habet apparentiam,quia numeratur cu alio lapide. J nempe onychino. Caietanus in a. Genes haec habet: Bdelliu autem dictio est ex Hebraeo dum, videlicet Bedolach:nec est certia quid significet: alii enim carbunculum, alij smaragdu i alij lapillos pretiosos paruos ac rotundos, ex aquis prodeuntes : alij crystallum. Quamuis Plinius gummam esse scribat,distillantem ex
arbore' eiusdem nominis , &inde congelascere, lapidemque fieri . JSteuchus in Notis ad x. Genes. Maxima circa hoc nomen tam apud Graecos, quam apud Hebraeos discrepantia. Septuaginta hunc lapidem vertunt .Dθρρωια,idest, carbunculum,qui lapis est fulgidus, ac lucens, ut etiatestatur Hieronymus equamuis ijdem Septuaginta alibi crystallum interpretati sent: alij smaragdum Hebraei hodie communiter dicunt esse cry- stallum. Hebraeus autem Hagaon sentit Bedolach Iapillos esse perexiguos ac rotundos, qui ex aquis prodeant. De qua re Α ben-FEra ita ait: Vir ex-eellentissimus opinatur Bedolach esse lapillos paruos ac teretes, qui ex aquis emergant, qui minime crassi sunt. Plinius autem bdellium gummi esse scribit, distillans ex arbore esusdem nominis r inde congelascere , japidemque fieri. Nicolaus autem id ignorasse videtur, qui sentiat arti rem esse aromaticam, neque aliud addit. Verum si bdellium gutta est, et vult Plinius', quomodo in fluminibus nascitur , ut hic traditur Z