De Paradiso voluptatis, quem Scriptura Sacra Genesis secundo et tertio capite describit, commentarius. Fratre Thoma Maluenda ... descriptore

발행: 1605년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

is 3 DE PAR A D Is O

primum nasci, ac deinde hinc inde confluentibus rivulis paulatim adole-' scere. J Sic ille. i Rogo, diserte Lector, videturne tibi tantus Auctorum consensus isto a gumento tam facile, ut putat Viegas, euerti Quis enim nesciat,cum flumina tota integra , uno ore erumpunt e visceribuS terrae, tum quidem cum fragore & rapidissime emergere di at cum longissimo cursu sub terris fracta feruntiir, varijsq. venis & cuniculis in ipso ore sparguntur,non nisi paulatim in inis is, a inte scaturiste: interdum sub aliquo lacu effandi.

ni oro, re 'e HIS Constentientia accipe naturae exempla magnis Auctoribus prodita . Seneca Lib. 3. Naturat. Quaest. Cap. 19. inquit: Habet ergo non tantum venasaxa κν aquarum terra, ex quibus corriuatis flumina effici possunt, sed At amnes A M N t v re magnitudinis vastae: quorum alijs semper in occulto cursus est donec alb V τε η - quo sinu devorenturialis sub aliquo lacu emergunt i Et Lib. 3.Cap. 4 .agens δε τψν 'de cauitate intranea terrae, ait: Flumina illic scias licet nostris paria, subia' bi: alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. J F se Seneca,cuius plura de hac re superius Cap. 3 6. posuimus. Plinius Libet.Cap. io 3. de amnibus disserens, in hunc modum stri Quillam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa sons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum , qui per Olympiam fluens, Peloponnesiaco littori infunditur. Subeunt terras, rursuinq. redduntur, Lycus In risi ,

Erasinus in Argolica, Tygris in Mesopotamia. Et quae in Aesculapit λnte Athenis immersa sunt, in Phalerico redduntur. Et in Atinate campo fluuius mςrsus, post vigintimillia passuum exiti& in Aquileiensi Timaus .b De Arethusa haec canit Maro Ecgloga ultima. Sie tibi eum fluerus subterlabere Sicanor , 'Doris amara suam non intermisceat undam. De Ana fluuio Hispaniae, quod nobis est compertissimum , haec Plinius Lib. 3. Cap. a. ortus hic Laminitano agro Citerioris Hispaniae, & modo se in stagna fundens,modo in angustias resorben aut in totum cuniculis condens, & saepius nasci gaudens,in Atlanticum oceanum effunditur . 3 Sic Uinius. Ex his igitur quae ex Seneca, Plinioque psoduximus, nulli incredibile, videatur Gangem,Nilum, grim,& Euphratem subterraneis diuersissimis, vastis q. eauitatibus ex uno Paradisi Mnte fluentes, in remotissimis inuicem terrarum locis capita sua,& visibiles ortus ostentare. Ex dictis isto Capite solutum manet Quintum Argumentum Cap. 13. positum.

Paradisum terrasrem ,seu hortum illum Voluptatis, in aliqua regione Indiae Orientalis fuisse is Deo plantatum. Cap. L I.

NTERIORA Operis ad hanc usque partem, eo destinauimus ut circumstantias locorum, fluminumque expIicaremus, ex quibus verum Paradisi situm & positum, in quanam nimirum o bis terrarum regione plantatus merid, accurate inuestigaremus. Paradisum in Oriente plantatum, & in Oriente proprae respectu totius v teris N antiqui orbis, nempe in his regionibus quae Scriptorii vis loquendi orieo tales dicuntur, ac primus oriens,& vltra iudaeam sit Cap.ao. 22.&

172쪽

et a. abunde docuimus. Condi tum fuisse in terra Eden, & hanc non e sse prope Nesiopotamiam, Cap. i .& 18 ostendimus .. Qui dicebant sub ipso Aequinoctiali Circulo praefinite,cositum, recte norunt in Oriente sub Aequatore iacere tantum Samotram Insulam, L Borneum, Lebu , & alias minores insulas ex Molucis; at nullus umquam clari nominis Auctor scripsisse reperitur, Paradisium in aliqua insula fuisse plantatum. Vide Cap. xo. Qui vero existi. mabant, Paradisum sub torrida Lona satum, iam diximus multas reperiri

sub Torrida temperati ssirias & furtiles terras, nec facile, eam opinionem falsitatis argui posse. Vide supra Cap. . o. At velim expendi,ex natura rei sub Torrida non ita esse commodam humano generi habitationem ob immensum Solis feruorem, omnia adurentem; nisi sors an ex accidenti aliquo,ut ex opacitate ingentium arborum, ex leni ventorum flatu ardorem temperantiunt: & loco omnium amoenissimo atque temperatissimo Paradisi potius conuenire aliquam sub Lona temperata cis Cancri Tropicum regionem ,

quam seruentes illas N exultas sub Torrida. Ergo ex hactenus in superioribus dictis facile quisque deducet,multo probabilius,ne dicam certius, ac verius esse, Paradisum in Tractus illius Orientalis , qui est ultra Sinum Persi cum, ab India usque ad ultimas Sinarum oras, di Mare Sinicum atq. Eoum, aliqua regione sub Cingulo temperato citra Cancri Tropicum fuisse a Deo consitum. Unde status in Genes i3. Quaest. 91. ait: Paradisus est in parte Orientali Asiae, di est magis Orientalis quam terra Indorum. JI illo, Idem asserit Quis . a 32. . Certo autem veluti digito indieare, ac circumscribere locum Paradisi inialiqua eiusmodi orientalis Tractus terra,aut Prouincia, haud tutum puta-.mus: unde illum , Indum inter & Gangem prope Acesinem ubi Hiaroti committitur, in Indoscvthia definite pangere, e ficus Indicae argumento, audaciam existimamus. Vide Cap. i6. cum ficus Indica per totam indiam etiam ultra Gange usque Sinarum regna progerminet. Si augurari licet in loco quem Deus morta libus occultissimum esse voluit, forsan haud absurde quis eum conseverit in Indiae aliqua regione non procul a Gange citra , vel ultra: vel si aliquis malit, in terra aliqua abstrusa Sinarum. Nam quae de aromatibus, gemmis,margaritis, pretiosis frugibus,praestantia S magnitudine arborum, bonitate & opulentia soli terrae Indiae, Sinarumque in superioribu,,variis locis sparsim nobis sunt disputata, facile inducunt ut suspicemur in aliqua istarum regionum plantatum fuisse Paradisum. Illud certo assirmamus, non in Mesopotamia aut Persia, sed in Urientalioribus terris conditum fuisse. Quod attinet ad plantatum Paradisum in aliqua Indiae, aut Sinarum regione, non desunt Patres qui id vel innuant,vel fatis aperte edicant,mostramque coniecturam mirifica iuuent. Horum sententias e Cap. II. & χO. ubi eas fuse posuimus, delibimus . Tertullianus, vel S. Cyprianus Lib.de Genec Cap. x. de Paradis ait '. primiq. adspectas lamina Solis ... Lactantius in Carmine de Phoenice δ' , . . En locus in primo felιx Oriente remotus. Proba Faltonia in Virgilio centonibus, ait . . Ecce

173쪽

DE PARADISO

Pete autem primi sub Iimine Solis, ex orιur. Claudius Marius Victor Lib. t. in Genes Eoos aperit felix qxa terra recessur. S. Alcimus Auitus Lib. i. De initio mundi rEst locus Eoo mundi seruatus in axe,

Secretis natura tuis, bi Solis ab ortu, . . Vicinos nascens aurora reporcutit Indor.

Et paulo inserius et Ergo ubi transmissis mundi eapnt incipit Indis.

Lveus inaccessa cunctis morιalibus arce

Permanet. -

Vides hunc Auctorem Paradisium vel in India, vel in ulteriore proxima ,egione plantare. S. Isidorus Hispalensis Lib. . Originu Cap. 3. Paradisum facit primam regionem Asiae maioris,ab ortu Solis . Praeterea Deo inuisus Philostorgius, ex Theophiri aeque impio haec refert apud Nicephorum Lib.

p. His . Cap. I9. Et omnino cuncta quae ad orientem Solem est ora, longe reliquam terram rebus omnibus excellit . Paradisum autem quem extremum are orientale alluit, cum totius Orientis pulcherrimus & purissimus sit. caelum laetissimum, amoenissimumque habens, & aquis pellucidissimis rigetur , satis constat,incomparabili praestantia quam terram quae sub sole est omnem , omnia gignere & serre meliora. 3 Haec Philostorgius : qui plura adiungit de bonitate & opulentia Orientalis Indiae,ubi conditum Paradisum haud obscure innuit: cum enim hunc dicat extremo mari orientali allui, satis aperte indicat vel in India, vel in Sinarum aliqua ora Tonae temperatae fuisse conditum. CLARIvs S. S. Athanasius Quaest. 4'. ad Antiochum haec scribit: Ubinam locorum A T H ANA- Paradisum putamus esse Quidam enim Ierosolymis, quidam in caelis eum 1m. statuunt. Resiponsio. Nullus horum verus est. Et quod Ierosolymae non sit, testatur Adam qui in Caluariae monte iacete constat autem eum non in Paradisis sepultiim , sed eiectum. Quod autem in caelo non sit Paradisus,testatur Scriptura inquiens et Plantavit Deus Paradisum in Eden ad Orientem . Docet igitur nos,quod ex oriente omnis terrae sit Paradisus. Unde perhibet exquisitiores Historici, quod huius rei gratia omnia aromata suauissimi odoris,circa Orientaliora loca, seu Indiae fines proueniunt, utpote quae sint vicina Paradisb. Et quemadmodum palmae masculae propinquas semellas aspiratione ventorum eontactas, fractuosas reddunt: sic etiam ex Paradiso ventorum aspiratione stagrantia exhalans, propinquiores illis locis arbores aromaticas efiicit Haec S. Athanasius.

Fide minuit Sixtus Biblioth. sanctς Lib. hoc testimonium,cum Quaestiones illas ad Antiochum, non esse Athanasii Magni genuinum partum affr-mat t duobus potissimum argumentis r & quod Quaest. aitet S. Dionysium Areopagitam, cuius scripta tempore S. Athanasi; incognita erant; ει quod Quaest. 3, Athanasium citet diuersiam ab eo sententiam promens. Fatetur tamen Sixtus opus ex Sanctis Patribus ab erudito quopiam collectum.Iam igitur sententiam hanc de Paradiso in India, vel prope plantato, ex aliquo antiquo Patre acceptam fateri opportet. Sed nec Sixti argumenta conui

174쪽

eunt. Nam Dionysii scripta nota suisse S. Dionysio Corinthiorum Episcopo,

qui ea sub Marco Aurelio Imperatore Commentarijs illustrarii, S. Maximus Monachus & Martyr in Scholijs in Areopagitam , auctorem citat Anastasium Antiochenum. S. Gregorium Nazianzenum multa Areopagitae verba suis inseruisse Libris, Iacobus Billius Lib. I. Sacrarum obseruationum, perinspicue demonstrat. S.Chrysostomum nouisse probe scripta Dionysij, Anastasius Bibliothecarius Epistola ad Carolum Caluum testatur. S.Cyrillum Alexandrinum ex Operibus Dionysij,aduersius sui terioris haereticos testimo nia desumpsisse, Liberatus.Diaconus in Breuiario est auctor. omittimus Recentiores innumeros, quibus notissima suisse Dionysii scripta , non est dubium. Quod si Dionysio Corinthiaco, Nazianzeno, Chrysostomo, Cyri lio, Areopagitae scripta innotuerunt,quid mirum S. Athana sio fuisse quoque cognita At de scriptis S. Dionysij, quae aliqui olim in dubium reuocarunt, &Notiatores hoc saeculo exibilant, cum plurimi egerint, prae ceteris consete Sixtum Lib. a. Biblioth. Matthaeum Galenum in Areopagiticis, Baronium, Tomo x. Annal. Martinum Deirio Lib. 6. Magicarum Disquisitionum, .

Nec insuper nouum est, imo familiarissimum Athanasio de se semper in tertia persona loqui, ut in Apologiis eius, & Epistolis cernere est.Certe illud potuit esse glossemma e margine,ut assolet,in contextum illapsum. Equidem opus illud Quaestionum ad Antiochum nomine Athanasij magni ab Anast so Niegno in Quaestionibus Scripturae,& ab omnibus citatur: & in nouissima S. Athanasii operum GraecoLatina Editione tamquam nativus eiusdem. Ructoris seres habetur excussum. Nec in lens est opera magnorum vir rum adiectionibus,vel e margine illapsionibus quandoque vitiari. Sed iam ad Paradisum redeamus, quem in aliqua Indiae, vel Sinarum regione planta. tum magna verisimilitudine prodebamus. Et si vestigiis litterarum aliquid utcumque tribuimus, cur quod ait Moses r Plantaueras autem Dominus Deus Faradisum in Eden, ad Oriente . Ιllud in Eden , voce colludente, non interpretabimur, in India λ certo ex Eden Hebraico effictum Indiae nomen, & sono vocabuli simili, & signi , ficato eodem plane , haud prorsus inepte quispiam auguretur . Nam si Eden,nomen est amoenitatis, & delitiarum, nulla amoenior, & delicatior in toto orbe regio ipsa India,aut Sina, quae incredibilem rerum omnium praestantiam & pulchritudine gignit. Equide quod in Esther,&ab Hebraeis India vocetur Hodu, putamus potius id nouu esse vocabulum ex India conflatum , quam proprie Hebraeum. Opportune hoc loco inserenda fabella multorum sermone iactata, quam apud Ioannem Con2ales in Itinerario noui orbis Cap. st 8. descriptam reperimus: Regem quendam Bengalae, quam Ganges praeterfluit, sontem fluminis, atque adeo Paradisum inueniendi mispidine incensum, aduerso amne misisse quosdam nauigiis,& plurium mensiucommeatu instructos.Hi fluuio longius emenso multoru dierum nauigati ne, ad campos deuenere, ubi Ganges placide stagnabat,segnius fluens. Ibi aura spirabat lenior, florum, aromatumq. mirabilis odor incredibili voluptate animos omnia perfundebat.Rati sonte haud procul abesse,remis, velisq. valide in ulteriora conabatur,sed omnis opera,labori. manescebaima

FABELLA.

175쪽

quamuis omnia eGnt secundissima,& se celerrime inuehi existimarent, nihil tamen a loco promouebant. Intellectum ab iis occulta quadam vi se detineri, nec longius ex indiciis locorum sontem Gangis, Paradisumq. distare, quo penetrare prohiberentur. Non obstringo fidem meam, sed sincere exauctoribus reposui.

Confutatur Secundum Argumentum eorum, qui Paradisium prope M sopotamiam plantatum existimarunt,positumsupra Cap. II. simulq. de bonitate O opulentia telluris Indicae

atque Sinicae disseritur. Cap. LII.

N. -ESOPOTAMICI seu Arabici Paradisi satores, primai di suae opinionis argumentum a loco Eden Mesepotamiae Q.

inebant: sed id accurate supra Cap. 17.& I8. discussum est. Secundum vero ab ubertate & naturae dotibus Mesopotamiae ducebant et sed nulls pacto Mesopotamiam cum India Orientali & Sina in hac parte conserendam, tam Peripicue ex omnium A uctorum consensu liquet, ut neminem

sanae mentis refragaturum putemus . De abundantia, praestantiaque Indici auri supra Cap. 4 a. multa perscripsimus. De copia & excellentia unionum& margaritarum Indicarum & Sinicarum, Cap. 4 . abunde disseruiinus.

De gemmis & lapidibus pretiosis Indiae & Sinae incredibiIi & multitudine& valore, vide quae attulimus Cap. s. & 66. De aromatibus & mirae viri cis Indiae,Sinaeque frugibus,non pauca diximus Cap. q4. De magnitudine,&pulchritudine arborum Indiae atque Sinarum nonnulla notauimuS Cap. 16. Sed de virtutibus earunde, de odoribus , & medicinis admiranda proferunt Plinius Lib. ia. a Cap. 4. ad 3. Solinus in Polyhillore Cap. 33. ex Recenti ribus Christophorus Acosta Lusitanus Lib. de Aromatibus Indicis , S alij. De lucis, nemoribus, siluis, saltibus procerrimarum di opacissimarum a borum .de earum quoque ad diuersos humanae vitae usus honitate,pI ura Strabo Lib. 13. QMurtius Lib.8. S s.Sed pauca Auctorum encomta quibus nurifice sertilitatem rerum optimarum Indiae celebrant, describamus. Herodotus Lin. 3.inquit: Et sane pulcherrimas res India sortita est. 3 sequitur mira in eandem sententiam enarrare,quae ob prolixitatem vitamus. Strabo Litai s. haec inter alia habetή Magasthenes felices Indiae terras hisce signis ostendit, quod bis fructus producat, ut etiam testatur Eratosthenes, binas, inquiens , esse sementeS,hibernam unam, aestiuam alteram. Similiter & nimbos ; nullum enim reperiri annum, qui utroque temporeiluniis

careat. itaquae ob eam causam beatos euenire annos, cum terra numquam

sterilis existat. Arboreos quoque fructus late copioseque produci, simul &radices ingentium praesertim calamorum dulces. J Haec di innumera Strabo de felicitate telluris Indicae. Plinius Lin 6.Cap. a . Alia illius caeli facies,alij siderum ortus, binae messes in anno, binaraestates, media inter illas hiems, lenes ibi aurae, mare nauigabile gentes di urbes innumerabiles. J Et Lib. I. Cap. a. Praecipue Indiab miraculis

176쪽

miraculis scatet. Maxima in India gignuntur animalia. Indicio sunt canes grandiores ceteris. Arbores quidem tantae proceritatis traduntur, ut sagittis superari nequeant. Haec facit ubertas soli,temperies caeli,aquarum abundantia, si libeat credere ut sub una ficu turmae condantur equitum. Arundines vero tantae proceritatis, ut singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere t non expuere, non capitis,aut dentium, aut oculorum ullo doloro

affici.J Eadem de arundinibus refert Herodotus Lib. 3.& Solinus Cap. 33.de quibus nos etiam in Antichristo Lib. 3. Cap. Ia.& nuper Petrus Chirinus Iesiuita in Relatione de rebus Philippinarum Cap. .miranda prodidit. Sed pergit Plinius et Cyrnos Indortim genus Isigonus annis Centenis, quadragenis vivere. Onesicritus quibus in locis Indiae non sint umbrae, corpora

hominum cubitorum quinum,& binorum palmorum existere, & viuere annos centum triginta,nec senescere, sed ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos qui centenos annos excedant, Gymnetas appellant, non pa et Macrobios. Ctesias gentem ex his, quae appellantur Pandora', in convallibus sitam, annos ducenos vi re, in iuuenta candido capillo,qui in senect te nigrescat. 3 Hactenus Plinius. Solinus vero in hunc modum refert Cap. 3 1. India Fauonii spiritu salu-herrima: in anno bis aestatem habet,bis legit fruges. J Et postea et Vitium vero, & arborum uniuersarum, quibus gratia dulcis est, prouentibus copiosissima. J Subditi Mittit India & calamos adoratos, potentes aduersus intestinae aegritudinis incommoda. Dat & multa alia stagrantia,mirifici spiritus suauitate grata. 3 . Pomponius Mela Lib. 3.C. .India tam pinguis alicubi,& tam seraeis soli, ut in ea mella Dondibus defluat, lanas siluae serant,arundinum fissa internodia veluti nauitas binos,& quaedam ternos etia vehant. J Diodorus Siculus Lib. t. multa de ubertate Indiae narrans, ait: Bis annis singulis segetes fert. JSed & Recentiores rerum Indicarum Historici, arque Chorographi numquam fatis pro dignitate opes,delitias, ac sertilitatem Indiae se laudare putant. Ludovicus Vartomannus de Bengalae regno haec refert Lib. 6. ap. II. Huius regni tanta est rerum omniu ubertas, ut nihil quod ad humanos usus pertineat, desidero, si omnifaria animalia,si item rei stumentariae uberiore copiam di rursunthecarum, zmχiber, & id genus aromata, si postremo gosipium, sericumqarespicias, nulla est profecto in orbe toto plaga secundiore ob eam rem nusquam alibi ditiores locupletioresq. inueniuntur negotiato ores . Sunt etiam ibi innumeri exteri mangones, qui gemmas, lapillos'. pretiosos praestinant ab incolis. J & postea C.i . addit: Inde soluimus,eam urbα

deserentes,quae omnium rerum secunditate cunflas exuperat urbes, si huma

nas spectaueris delitias.J Eadem ferme scribit Marcus Paulus Lib. 2. Orientalium Regionum , Cap. 63. Opus sine exitu esset si cuncta bona telluris caelique Indiae a Recentioribus prodita huc vellemus attexere e consuli poterunt Marcus Paulus toto lib. 3. & Vartomannu S toto lib. a.

De incredibili regni Sisarum opulentia, diuit ijs, iugum , & remnia, omnium copia plenissimi sunt Recentiorum Commentarij:adco enim in hoc genere stupenda proserunt,ut nisi Omnes in eandem sententiam consentirent,

177쪽

. N ex Breulariis publicisque Regni tabulis se prodere affirmarent, vix ullam fidem mereri viderentur. Inter alios Bernardinus Scalantius peculiari Libello, Hieronymus Osorius Lib. tr. de Rebus Emanuelis, Ortelius in Tabula Chinae, Mat*ius Lib. 6. Indice Historis,& Ioannes Gonzales integro Ope re de Regno Sinarum, inspiciendi Lectoribus.

Iulius Scaliger qui Exercitatione s 9.aduersus Cardanu contendebat,ionge meliora ac praeliantiora nasti in Regionibus quae sunt eis Per ficu Sinum ad extremam usque Lusitaniae oram, quam in Orientis terris quae sunt ultra Persicum mare ad ultima Sinarum littora,necessὸ est ut causa ingenue catat, nedum recentibus, sed antiquis quoque mercimonij S, emporiis, & prouerbio iactatis orientis opibus manifeste redargutus, atq. apertissima reri, experientia omne dubium explodente. Quod ad Indici csti temperiem attinet, unde vitam longissimam hominibus propagari superius ex Plinio vidimus, non omittimus rem memoratu dignam, quam ex Ferdinando Castaneda Lib. g.& alijs Lusitanicis rerum Indicarum Auctoribus, acceptam Massaeius Lib. o. perscribit his verbis: Quidam e Gangaridum gente, quam hodior NDis ΜΛ Bengalam vocant,ad Praetorem adiicierat is unius Acuna, natus ut sereba. Tvs ccc. tur annos trecentos triginta quinque neque mendaci suspicio suberatrxxxv. 9A nam & senioreS, qui tum erant, se de hoc eodem grandaevo aiebant a ma-Nos. ioribus accepisset & ipse filium habebat nonagenarium, & cum litteram nosset nullam, quae reserebantur ab eo de veterum gestis rebus, ad fidem annalium optime congruebant. Huic aliquoties iam deciderant dentes, alijseontinuo subnascentibus:& barba ubi prorsus incanuill et, in atrum denuo colorem,idque paulatim semetipsa vertebat. Ante centesimum annum idola coluerat; inde aeque miserabili errore ad nefariam Mahometis transierat sectam.Is propter miraculi nouitatem Sullani,nempe Regis Camisa. stipendijs

ali consuetus, idem vitae subsikium a Nonnio petiit. Nonnius haud grauate assignauit. J Haec Mastatus. At ne cui res ista bona striptorum fide narrata, incredibilis esse videatur,

eonfirmat eam exemplis Pater Deirius Lib. 2. Magicarum Dilquisitionum a Quaest. Is . Sic scribens: Duo legas exempla apud Torquemadam in Dialogoa . Horti florumi Anno I 3 g. Tarenti suis,e Centenarium senem capularem,

qui pilis,cute.Vnguibus,& situ atque squalore aetatis decidentibus, & in me,lioris aetatis omnia mutatis, de sene iuuenis prodierit, &quinquaginta post annis superuixerit. In Castellae quoque Rivia alteri cuidam ruam similem oti tigisse sortem, idque vulgi fama notissimum filisse, & ab Ammira Castellae sedulo exploratum. Monutarum regni Ualentini oppidum est,esim Saguntiis, hie se vivo scribit Valestus Tarentasius Lib. 6. Philonis C. a a. fuisse Monialium Abbatissam,cui iam silicernio subito menstruis fluoribus renouatis, dentes renati,comae denigratae,rugae & sulci cutis adaequati,mammae penduin Iae,atque panno' ad instar virgunculae sororiarunt: sic denique se vultu, ta .cie,toto l. corporis habitu iuuenculam exhibuisse, ut rei novitate percussa, prae verecundia,se cunctorum oculis subtrahere niteretur. 3 Hac ille. Libet hic dicere cum Plinio Lib. 7. c. I. Naturae rerum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret. Scioli rident, quia ingenio suo,non naturae Potentia cuncta metiuntur. At haec satis . .is i. - i

178쪽

VOL VPTATIS. I SI

Illud ex tota Capitis huius disputatione coitligimus, si ex ubertate & praestantia locorum, coniecturae situs Paradisi sint sumendae, maiores esse pro I dia, quam pro Mesopotamia.

Diluitur Tertia obiectio Cap. I . posita, mulque de loco ubi primi

Parentes Paradiso exam habitarunt, accurate tractatur.

ERT I V M argumentum illorum qui prope Mesopotamiam Paradisum conserebant, disseri postulat de loco vel regione ubi Adam & Heua a Paradiso expulsi incoluerint, Genebrardus Lib. r. Chronograph. Pag. s. & Io. Pererius Lib. 3. in Genec agens deTygri & Euphrate,& alii putant, eos in Syria Damascena, seu vicinis regionibus cis Euphratem habitasser nempe non Ionge a Mesopotamia seu Paradisio: eo potissimum argumento, quod in eisdem terris eorum posteri, piorum coetus apud quos Ecclesia vigebat, sedes fixerint. Equidem seth cum Ecclesia fidelium in Syria habitasse,ubi memorabiles duas illas columnas lateritiam, vi lapideam, scientiarum notis exaratas , contra incendia ac diluuia excitauerint, ex Iosepho Lib. I. Antiq. Cap. z. pluribus Lib. 3.de Λntichristo Cap. a 3. doeuimus. Petrus Comestor in Histor. Geaec Cap. 3 r. refert ex S. Methodio Seth habitasse in Cordan quodam monte proximo Paradiso. His adstipulari videtur Berosus Annianus, qui Lib. I.de Temporibus ante diluuium, respiciens ad illud Genes. 4. 1ν. de Cain: ει adi cauit ciuita- tem, Nocauitque nomen eius ex nomine fili sui, Henoch. haec inquiti Scribunt, illis temporibus circa Libanum Misse Enoch urbem maximam gigantum qui uniuerse orbi dominabantur ab occasu solis ad ortum.J Sic ille. In que locum Annius haec annotat: Aedificauit autem Cain urbem Enoch ad orientalem plagam respectu regionis Eden Hebraice dictam,siue Latine locum & regionem delitiosam,sive Graece Paradisum. Est autem regio Damascena, ut quidam suspicantur ι quia ad orientalem plagam est mons Libanus,, in quo est urbs Enoch diruta, cuius maxima & ingentis molis sundamenta VR8s N ε' visuntur: & vocatur ab incolis regionis,Ciuitas Cain,ut nos ri mercatores NOCH a Ndi peregrini referunt qui in Damasco & Libano sunt assueti. 3 Haec Annius. Mηon Q. Si igitur Cain in monte Libano urbem condidit, cum ipse non procul a Parentibus habitauerit,satis innuitur Adamum loca vicina tenuisse. Verum de Urbe Enoch in Libano refragatur Genebraesus,ita disserensa OEnoch urbium prima de nomine primogeniti Cain: hanc in Libano fuisse stri si f. bunt, ubi erat lignorum copia, nempe mons & silua eiusdem nominis cedrina . Non tamen illie suisse videtur, sed potius in Assyria, vel regione trans Tygrim,quae esset orientalis ipsi Paradiso Eden. Nam Genes. .egressus Cain a facie Domini idest, a loco in quo ei apparuerat Dominus, siue loco ubi erat coetus piorum, quem Deus solet respicere,& fauore prosequi, - .habitauit profugus in terra Nod quasi exilii & fugae, ut Latine Latium , quod illic latuisset Saturnus ad orientalem plagam Eden, idest, ultra Mosopotamiam, ubi erat Eden. 2 Tantumlle. Nos Cap. 18. Cainumini

179쪽

cis Orientalibus versus Paradisum , respectu habitationis Adam, di Ecclesie, sedes fixisse verosimilius duximus. Graeci plerique Patres uti C. r . vidimus, e Graeca Septuaginta Transsa tione arbitrati sunt Adamum e Paradiso eiectum non longe ab ipsio Paradiso loeum habitationi, Dei tui accepisse. Sed ex Septuaginta Editione nullum hic solidum sumi argumentum potest,quod sit aperte deprauata,& cum Hebraico Fonte ac Editione Vulgata perspicue pugnet. Unde S. Hieronymus in Quaest. Hebr. in Genesim,proposita huius loci Septuaginta versione, sic ait: Et eiecit Adam, & habitare secit contra Paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim, & flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae. Alius multo sensus eli in Hebraeo, qua in hic intelligitur: ait enim: Et eiecit Adam,haud dubium quin Dominus 1 S habitare secit anto Paradisum voluptatis Cherubim, & flammeum gladium, qui verteretur, de custodiret viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam quem eiecerat Deus, habitare secerit contra Paradisum voluptatis: sed quod illo eiecto, ante fores Paradisi Cherubim di flammeum gladium posuerit ad custodiendum Para.disi vestibulum, ne quis posset intrare. 3 Haec S. Hieronymus. Perperam ergo Septuaginta Adamo tribuerunt quod in Hebraeo & Vulgato de Cherubinis est dictum. Sed de loco isto Genesis 3. v. 2 agendum nobis uberius insta Cap. 8 I. CΑli; vero voluerunt, Adamum in Iudaea, seu Terra Chanaan habitasse, ac Hrte Ierosolymis. S. Hieronymus hanc quasi per manus traditam famam ita refert Epist. Ir. In hac urbe, Ier alem , immo in hoc tunc loco, di habitasse dicitur,& mortuus esse Adam. J Sic ille. Sed hanc de habitatione Αει- mi in Iudaea sententiam , eius Auctores non uno modo tuentur: nam S. Ba- filius in Cap. 3. Isaiae prodit, Adamum quamprimum Paradiis fuit exactus, in Iudaea locum habitationis habuisse, sic enim scribit: Prima utique ludaea hominem habebat accolam, nimirum Adam , simulatque excidit delit ijs Paradisi, in hac terra collocatum ad mitigandum iacturam bonorum, quihus suerat exutus . 3 Haec ille. Moses Bar Cepha Lib. de Paradiis Cap. 14. eiusdem sententiae auctores laudat S. Athanasium & S. Cyrillum , sie dicens: Athanasius& Cyrillus inter alia scribunt, habitationem primam post Paradisum Hisse Adamo in Iudaea. JAt quod Adam Paradissi pulsus, antequam in Iudaeam perueniret,plures regiones fuerit peruagatus, S.Cyrillus Alexandrinus affrmat et de quo haec scribit Bam Cepha Lib. de Paradiso Cap. I. Cyrillus in eo Commentario quod in Isaiam Prophetam condidit, censet Adamum, postquam Paradi esset egressus, & varia pervasisset loca, in Iudaea primum habitata, & tandem Ierosolymis obiisse mortem. J Sic ille. Pererius Lib. a. in Genes. Quaest. a.d Paradiso, & Pineda Lib. a. Monarchiae Ecclesiast. Cap. II. s. a. notant, Adamum e Paradiis profligatum varias terras lustrasse, & Brsan iter mille

leucarum emensum.

. Verum S. Epiphanius Haeresi 6.existimat, Adamum, primum non paruo tempore in locis Paradissi vicinis consedisset postmodum vero multis pera gratis regionibus,& longo itinere in Iudςam deuenisse: atque ibi tandem fixo domicilio,& mortuum, di sepiarum litisse. Verba S. Epiphanii sunt: Egressus Λdam

180쪽

Adam de Paradi B, cum habitasset e regione ipsius multo tempore, & per εmultos dies peruenisset, postea ab ije eo, & in loco hoc Ieroislymorum videlicet , debitum naturae persoluens, illic sepultus est. 3 Haec ille. Porro quicumque humani generis parentem in Iudaea habitasse existimarunt, inde potissimum suam sententiam firmasse videntur, quod fama vulgatum esset, Adamum in Caluariae monte, vel urbe Hebron mortuum, ac humatum suis se: de qua re tribus sequentibus Capitibus solerter disseremus. Sed audiamus interim Rupertum Lib. 3. in Genes. C. 3 I. de loco ubi Adam post exitum e Paradisio habitauerit, ita disserentem: Ubi autem, vel in qua parte terrarum hic infelix operarius habitauerit,nonJegimus,nisi quod eum sepultum in Hebron ciuitate quatuordecim millibus ab Iero lymis distante, sacra Scriptura testatur. Sic enim in Libro Iosue striptum est ι Nomen Hebron ante vocabatur Cariat Arbe. Adam autem maximus ibi inter Enacim situs est . 3 Haec ille.

Ex illo Genes s. 13. Eι emisit eum Dominus Deus de Paradiso voluptatis, νι operaretur ι erram de qua sumptus en . coniectari utcumque posset aliquis, locum habitationis Adae E Paradiis deturbati: nam si in eam terram translatuS, ex qua formatus est,quidam eum in Syria Damascena, alij in Hebron Drmatum credidere, ut alterutrius istorum locorum eum accolam iuisse possimus suspicari. At verba sacra uniuerse tantum videntur innuere, Ada. mum eiectum e Paradiso ad excolendam terram extra Paradisum, ex qua seiformatus est,quaecumque sit illa. Sed de his Cap. 38. plenius dicemus. Nos de loco domicilii Adami post egressum e Paradiis, ita censemus rG. neris nostri Auctorem quam primum e Paradi Q discessit , non longe a

Paradiso in regione vicina, nutu Dei consedisset qua enim fronte sile uunc R V Septuaginta Translationem Eusebium Caesariensem, S. Epiphanium , S. Cyrillum Ierosolymitanum, S. Ephraem Syrum , S. Chrysoliomum, S. M a A D a-

Augustinum, Theodoreriim, tantos Patres, istud asserenteS,uti Cap. 1s .eω - , r-rum sententias posuimus, contenasnemus Et sane maxime vero cousenta- Μ Μ PR.

neum videtur Adamum,cum dulci coniuge Paradiso exactum , eam regi ' nem quae propior Paradi se eommodum humanae habitationi praestaret lo- 'cum, primum insedisse; cum amore felicis patriae a qua exciderant,loci promPinquitatem qualecumque solatium reputantes et tum quia vix fit verisimile, duos los homines seminudos, inexpertas di longe remotas terras adis stet addimus & Patrum rationem, assignatum Hisse Adamo prope Paradisum incolatum, ut ex contemplatione felicis loci amissi, magis ad poenitentiam peccati patrati commoueretur. Sed num toto vitae suae tempore Adainus in regione prope Paradisum habitauit Eusebius Caesariensis in Graeca Catena in Genec 3. affirmare videtur; nam cum dicat Cherubim & fulminantis gladij aspectum mansisse ante Paradisum ad utilem terrorem Adami, quamdiu vixit, satis innuit emtum vitae curriculum peregisse Adamum in focis Horto vicinis,unde recte . videre poterat Cherubim & flummantem gladium ad utilem poenitentiae terrorem. Nam si e conspectu illorum in alias remotiores regiones diffugi siet,nullus ex aspectu terror toto vitae tempore eum ad poenitentiam It

citare potuisset et cum longe Positus terrificam vilionem haud intueretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION