De Paradiso voluptatis, quem Scriptura Sacra Genesis secundo et tertio capite describit, commentarius. Fratre Thoma Maluenda ... descriptore

발행: 1605년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

188 DE PARADISO

magis celebraret. Ι V. . Ut redderetur attentior ad seruandum Dei mandatum , cum locus ex sola Dei liberalitate concessus, facile amitti posset, si vel tantillum officio deforet: promptius enim gratuita quam naturalia perduntur. V. Ne homo cum Deo conqueri polet, suod ferme iniuste e solo natali pelleretur: cum naturalia ipsi manserint integra. Auctores inu, se r nos in his plura non addimus, quod huiuste rerum quae e sola diurna voluntate pendent, genuinae causae in ipsis daeani pectoris arcanis secreto condantur: proculdubio si hominem in Paradiso voluisset efformare,magnaedi permultae rationes diuino consilio non defuissent. iSed cur homine extra creato, Heuam intra Paradisum produxerit, ut cvx RgvA omittam alias cum allegoricas, tum non satis apta attones, hanc S. Tho. .

iti pARADI mas reddit: Mulier facta fuit in Paradiso non propter dignitatem suam,so p CTA. sed propter dignitatem principi) ex quo corpus eius formabatur: quia sit . . militer & filii in Paradiso fuissent nati, in quo parentes iam erant positi. J Sic ille. Quasi dicat oportebat N mulierem, & genus humanum uniuersum, disti ix iste natus perseuerasset, e fonte persecto, S: in loco eximio polito generari .

- . . .

β anam ex terra primus homo Adam σῖrmatus sit. Cap. L X.

L E RI OV E veterum Patrum existimant, Adam emctu

ex terra luitipta a Deo ex quatuor mundi partibus, nem-i pe ex Orientes Occidente, Meridie , & Septemtrione , stitieete quatuor portionibus terrae, singulis ex una qMq. cardinali mundi parte acceptis, & in unam massam com . pactis, plasmatum a Deo arbitrantur: indeque nometia

Adam nactum, quot singulae huius vocabuli litterae in-χhoent singulas quatuor illas mundi praecipuo Partes Graece nuncupatas. 6 Cyprianus in Tractatu de Montibus Sina & Sion, vel siquis est alius eius C peris Auctor, sene S. Augustino vetustior, haec ait et Nomen accepit θ Deo Adam. Hebraicum Adam in Latino interpretatur terra caro facta, eo quod ex quatuor cardinibus orbis terrarum pugno comprehendit, sicut striptum Isai.do. 3 a. lest: Palmo mensus sum caesum, & pugno comprehendi terram,& finxi homi Mem ex omni limo terrae. Ad imaginem Dei isci illum. Opportuit illum ex his quatuor cardinibus orbis terrae, nomen in se portare Adam. Inueni Amus in Scripturis, per Ogulos cardines orbis terrae,esse a Conditore muniadi quatuor stellas constitutas in singulis cardinibus. Prima stella orientalis dicitura ναθολή : secunda Occidentalis δυπια: tertia stella Aquilonis dbori, i, uuarta stella Meridiana dici tur . Ex nominibus stellarum numero riu tuor, de singulis stellarum nominibus tolle singulas litteras principa-- las . de stella Anatole, a ; de stella Dysis, d; de δε ella Arctos, a; de stella Mesembria, m ; in his quatuor litteris cardinalibus habes nomen Adam.J

. s. Augustinus Tractatu 9. in Ioan. haec ait: In Adam vocabulo quatuor lita eris , qJatuor orbis terrarum partes per Graecas appellationes demon

Beantur. Si enim Graece dicantur Oriens, Occidens , Aquilo, Meridies,

202쪽

sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat, tu capitibus verbo rum inuenis Adam: dicuntur enim Graece quatuor memorataeim ndi Par teS , ἀναθολη , δυσις, ἄρκτος, . Illa quatuor nomina si 'amquam Versus quatuor subinvicem scribas, in horum capitibus Adam legitur. 3 Haec S. Augustinus ; eadem repetit Tractatu xv. ubi addit: Haec fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus noliris dicta sunt. JEandem nominis Adam etymologiam S. Beda in Comment. Ioana. descripsit. Sed & Sibylla Lib. r. Oraculorum, ita cecinit et 1 2. N imirum Deus is fixit tetragrammaton Adam , Qui primus fidius eri, qui nomine complet i , Orιumque , Occasumque, in v trum, Boreamque rigentem. Risit ista omnia tuo more Erasinus,alij que Norantes, quod etymon nominis Adam cum sit Hebraicum, ex Hebrata, non Graeca lingua sit petenda; in Hebraea autem de est trium tantum litterarum mec illas Orientis, occidentis , Aquilonis, & Austri notiones patitur. At Sixtus Lib. 3.Biblioth. Pamelius in Argumento & Notis ad Trael. Cypriani de Sina & Sion, Feu-ardenditius in Notis ad Lib. 1. S. Irenaei, C. 43. Salinemn Prologomeno 7. in Euangelicam Historiam, Pererius in i . Genes tu alij permulti, nec iudicio Eras. 'mi, futuri inepti, Patrum etymon suspiciunt: & nos plane exosculamur ut AssERvN-pium, nec ullo pacto improbabilem . Non enim Patres primigeniam Hef Tvli. nhraici nominis notionem , Graecam produnt: sed potius in Graece pronun- κτztiato voeabulo eam Graecarum vocum collusionem, & elementariam exp*sitionem, Priscorum ritu usurpari solitam , scite & pie annotarunt. Sic S. Optatus Cepham, Petri celedire numen, non Syriace, seiu Graece interpretatus est, Caput; & sunt alia sexcenta exempla. Nam etsi eiusmodi noni a c prima origine sint Hebraea, at cum fiant communiae alijs linguis, quid in eptum aut ablonum, in eisdem quoque linguis, eorum etymos, aut certe Vor cum allusiones, & notionum conuenientias quaerere . Quis Blida ratione demonstret, Deum in formatione Adami, non potuisse , aut non accepiss humum ex quatuor mundi cardinalibus plagis aut,quod vero similius est, cur nomen Graece elatum Adam, non indicet quatuor illas orbis partes,

quod in illis quatuor sparsum sit genus humanum ' Theodoretus Quaest. et s. haec scribit: Et plantavit Deus Paradisum in Eden ad Orientem. Quidam Paradisum ipsum dici putant Edem, ali; vero locum . 'Vniuersum, in quo Paradisus erat: unde & Adam sermatus est, & denominatus est Adam, ex eo quod ortu sit a terra illa quae est in Edem. Edem enim rufum significat. Q i madmodum & Esau, qui pro lenticula rufa ven didit primogenita sua, appellationem sortitus est Edom: quod verius puto.Jsie illo. . Mirati sumus Theodoretum,Syriace & Hebraice doctum,non obseruasse, Eden locum Paradisi scribi Eden, cum y, Aipi, S l, nune Adam verocini Reseph; de ci mean: tu illud ligniscare delitias, hoc rulam: nec istud n men ullo pacto ab illo altero deriuari , . . , Consentiunt omnes primum hominem Hebraice dictum Adam,ab Ada naab, idest, terra, seu argilla rubra,.quae facilius subigitur & conglutinatur 1 ADAM A Bex qua plasmatus a Deo suit. Quod Moses haud obscure indicauit cum ι ΛDΛMAH.

203쪽

formatione hominis describens Genes 1.v. r. in Hebraico Fonte inquit: Eισηxit Iehue, Elabim ipsum Adam,puluerem de Adamab. idest, de terra rubra; pulchre Noster dixit de limo terea. ut ostenderet, terram illam fuisse madefactam & quasi subactam instar Iuli figuli. Iosephus Lib. I. Antiqui.

tatum Cap. r. ait: Finxit Deus hominem humo telluris sumpta: immisitq. in eum spiritum δc animam. Homo autem hic vocatus est A damus. Signita cat autem hoc Hebraeorum lingua, Rufum: quandoquidem e rufa humo fermentata est factus . . Talis enim est intacta terra & vera. J Haec Iosephus. Eusebius De Praeparatione Euangelica Lib. II. Cap. 4. Nam & nomen ipsum Adam terrigenam aut terrenum potest significare. Adam enim apud

Hebraeos humus dicitur: quamuis per translationem, rubram, corpoream que naturam significet. Ita terrigenam atque terrenum, seu corporalem

hominem hac appellationa signauit. J Theodoretus Quaest 36.ln Numerose Nomen Adae terram rubram significat, ex qua corpus ipsius Qrmatum est.JErgo Adam di ctum quasi terreum ac terrenum , nullum est dubium: quo

etiam putant allusiise Paulum ac Corinth. I 3.V. H. Primus homo de terra terrenus. Sed non utcumque terreum s verum terreum quasi rufum, hoc est,ex rubra humo, nempe argilla compactum. Hebraice enim Adam est rube-

, . ' Adamab, terra, sed a rubedine dicta, qualis est argilla. Hinc Esauri . Hebraice dictus est Edom, cuius nominis ratio Genes 21. 3 o. aperitur,cum cIη ipse ad Iacob a te: Da mihi de coctione hae rina. nempe ex lenticulis. N statim infert Moses: Quam ob causam vocatum en nomen eius Edom. nimiruta

APA Qui linguam pure Syriacam, & non Hebraicam existimauit primigeniam. ad is di mundo comam Georgius Amiras Edeniensis e Libano, nomen Adam , hoc e Syriace Odom, arbitratur, in Praeludiis ad Grammaticam Aramaea, natiuum etymon habere in lingua Syriaca, dictumque Odom , ab Odomorbo, hoc est, terra rubra. Cui adstipulari videtur Theodoretus Quaest. 39. tria Genes proponit enim huiusmodi QuFstionem: Quaenam lingua est antiquior Respondet: Nomina ipsa indicant. Adam enim , & Cain, Abel, &Noe, propria sunt linguae Syriacae. Syrorum enim mos est, terram rubram appellare Adam , Interpretatur ergo Adam terrenus aut puluerosus. J Sic Theodoretus in Syria Episcopus. Et Moses Bar-Cepha,Syrus quoque Episcopus Lib. de Paradi BCap. 18. ait: Porro de voce Adam dicunt apud nos Syros plerique, appellationem esse partientaris hominis, personamque unam repraesentarer verum alij existimant, apud Hebra os nomen esse specifieum, & totum genus humanum sua notione amplecti , sicut antehac diximus in Commentario nostro de Sex diebus. Rursus alij sunt qui putant, nomen Adam simplum esse ex ipis hominis corpore, & ei proprie impositum esse: eo quod ex terra, quae Adamotho dicitur, conBrmatum sit. Ceterum quid sibi velit illussi terrae vocabulum Adamotho, illic quoque a nobis est explicatum. J Moses. At de antiquitate linguae Hebraicae, quod ipsa sit originaria, de antiquior Syrica, non dubitem,ob multas rationes alibi tractandast de Brian Theod retus Syriacam intellexit Hebraicam.

Porro quod Iosephus superius dixerit Λdamum effictum ex terra rubra,

204쪽

VOLUPTATIS. I9

quae solet esse vera & inracta; inde Patres sublime mysterium hauserunci. V tprimus Adam plasmatus est e terra pura & virgine, 'nec umquam humanis manibus exculta r ita secundum Adam Christum ex integerrima Virgine, nulla virili operia fuisse generatum: atque hac prete sertim in re Adamum primum fui iste formam futuri. S. trenaeus Lib. s. Cap. 3 r. inquit: Quemadmodum protoplastus ille Adam de rudi terra & adhuc virginei nondum enim pluerat Deus.& homo non erat operatus terram habuit substantiam, &plasimatus est manu Dei. idest, verbo Dei: omnia enim per ipsum facta sunt:& sumpsit Dominus limum a terra,& plasmauit hominem : ita recapitulans in se Adam ipse, Verbum existens, ex Maria quae de huc erat virgo, recte accipiebat generationem Adae recapitulationis. 3 Hac ipse. Tertullianus Lib. de Cariae Christi Cap. i . Virgo erat adhuc terra, nondum Opere compressa, nondum sementi subacta, ex ea hominem factum accipimus a Deo inanimam vivam. Igitur si primus Adam de terra traditur, merito sequens , vel nouissimus Adam, ut A postolus dixit, proinde de terra, idest, de carne nondum generationi resignata in spiritum vivificantem a Deo prolatus est. JS. Augustinus Ser m. s. de Natali Domini, qui est a I. in Appendice, ait: In nouatur in nobis quodammodo per Chri fit diuinitatem species illius antiqui & incipientis sirculi, quando primus Adam de limi materia figuratur.

Ecce etiam nunc secundus Adam, quasi de intacta ac rudi terra, Virginis. de carne firmatur. 3Galatinus Lib. . Arcanor. Catholica veritatis C. F. Canisus Lib. I. de Maria Cap. 7. SuareZ Tom. a. in 3. P. Disput. 3. Sectione . N alij, cum d Conceptione beatae Mariae Virginis differunt, citant S. P. N. Dominicum,

Praedicatorum ordinis Fundatorem, qui in Tractatu de Corpore Christi, haec scripta reliquerit. Sicut primus Adam fuit ex terra virgine,& numquam malediAa sormatus, ita decuit in secundo Adam fieri. 3 Haec ille. At cuilioperis illius de Corpore Christi editi a S. Dominico, nec Vincentius Bellovace sis,nec Theodericus de Appoldia,nec S. Antoninus, laec alij rerum tanti Patris Scriptores meminerint, suspicamur, alterius potius suisse Auctoris . Iacobus de Susato in Chronico Ordinis Praedicatorum, & Antonius Senensis in Bibliotheca virorum Illustrium eiusdem Crdinis, reserunt Fratrem Dominicum de Pantaleonibus inter alia ingenij fui monumenta composuisse Tractatum de Corpore Christia quem claruisse memorant circa annum Salutis ia62. nempe annos quadraginta & unum post obitum S. P. N.

Dominici. Illius ergo potius, quam S. Dominici videtur suisse Tractatus ille de Corpore Christi, quem Galatinus & alij citanti Et utinam diuini illius

ingeni, aliquod certum monumentum extaret, nam tamquam incompar bilem thesaurum toto pectore amplecteremur. Ultimum argumentum pro Mesopotamico Paradiso Cap. Iy. aIIatum, restat confutandum et quod tantum coniecturas quasdam afferebat, quae si

solidiori aliaru in rationum & auctoritatum praesidio destituantur, facile a nobis contemnuntur. Siquidem vox Pardes, seu Paradisius , siue illa He braea sit, siue Persica, numquam in Scriptura reperitur dicta de singulari illo& eximio Paradiso voluptatis: sed est vox communis omnibus pomarijs seii

viridarijs, uti supra CaP.a. docuimus: unde quod ea sit propria Persiae, non inde

STI.

205쪽

rinde conscitur in ea Prouincia , vel non longe consitum fuisse Pariab

. uando consitus en Paradisus a Deo. Cap. LXI.

V M Scriptura diserie asserat, Deum sex diebus creatio- nis. mundi , Cuncta creata periscisse, dubium existit, quonam ex hisce diebus Paradisum cendiderit: nam absolutis sex dierum . operibus Deum requievisse,nec amplius quid- quam creassu quod ad species rerum Vniuersi attinet,M Q. ses, & omnes Doctores perspicue affirmant S. Hieronymus Q vestionibus Hebraicis in Genes elucidans illud quod Moses inquit , Paradisum plantatum a principio. haec ait: Ex quo ma . .nuqstisiime comprobatur, quod priusquam callum S terram Deus saceret , Paradisum aute condiderat: iicut & legitur in Hebraeon Plantaverβt: autem Dominus Deus-Paradisum in Eden a principio. 3 Haec ille. kχ, ite, . I Q erius te isti max ibrians. Hieronymum locutum de spiritali Paradi-Yψα s. ui 1- is, idςst, Vita κterna, Deo electis ab aeterno praeparata. Sixtus Lib. 3. Bi- Roxx Mys . Mirati A000I. 32. non putat sic adeo stupidum fuisse S. Hieronymnm, ut Paradi su in luc vin terrenum, ae i ta terra post tum, ante terramcondi tum cre- diderit.: sed illud tantum indicasse, quod Deus ante quam caelum S terram distinguendori: ornando secundum omnia plene perfecisset, Paradisum tertia die conseverit aeum adhuc dies tres integri absoluendo. mundo supercs- sent. Probant hanc verborum s. Hieronymi interpretationem Pererius in S i t. Genes. & Bella inus Lib.de Gratia primi Hominis, Cap. i a. & at V. Porro Bellarminus scite obseruauit, S. Hieronymum locutum sorsitan ex aliorum opinionς,eorum scilicet,qui Paradisum spiritaliter tantum accipiebant. Id enim moris esse S. Hieronymo aliorum Fcriptorum sentcntias etia. . . absurdas &absonas , siappressis A uctorum nominibui, interdum suis scriptis sine discrimine insereret omissis interim consutationibus, quod eas alibi plenius consularit , ex eodem S. Hieronymo perspicue: demonθrat Sixtus Lib. 4. Biblioth. in Hieronymo,& Lib. 6. Annotat. αδ . di aso. Sed ad

Robertus Bellarminns loco citato haec inquit.: Sanctus Basilius ih Libro de Paradiso, existimat Paradisum, eiusque arbores creatas fuisse speciali . quadam prouid tia Dei, non cum ceteris plantis tertia die, sed seorsim alio tempore. J Sic ille PARA DI S. Thomas I. P. in Iost. Art. I. ad 3. haec scribit Dicendum , quod se- ην τῆ ' cundum Augustinum tertio die productae sunt plantae, non in actu, sed se- , i id eundum quasdam ratione5 seminales: sed post opera sex dierum productae et V v. sunt plantae, tam Paradisi, quam aliae in actu. Secundum alios vero Sanctos opportet dicere, quod omnes plantae productae sunt in actu tertio die &- . etiam ligna Paradisi; sed quod dicitur de plantatione lignorum Paradisi post opera sex dierum, in telligitur p recapitulationem este dictum et undeLi: tera nostra habet: plantaverat Dominus Deus Paradisum voluptatis a pr n

cipio . d Haec S. Thomas. Habes verba S. Augustini Lib. 3. de Genesi

206쪽

ad Litteram Cap. q. & Lib. 8. Cap. 3. Hanc secundam sententiam de Paradiso cum omni sua pulchritudine ,

tertia die plantato , Recentiores serme omnes sequunt irae, Petrus LOmbardus in x. Sent. Dist. 17. Petrus Comestor in Hist. Scholast. Genes Cap. I 3. Albertus Magnus a. P. Theolog. Tract. I 3. Q. 79. Dranus, TostatuS, Caietanus, Valabius, Nactantus , Bellarminus, Sixtus, & alii. Pererius Communem & peruagatam esse ait. Equidem quia Paradisi plantatio res crat nac morabitis atque insignis, etsi tertia die cum omni genere arborum 8c plantarum, herbarumque facta fuerit, tamen peculiari an acephalcosi seorsim post opera sex dierum describendam reseruauit Moses: nam & homi- nis productionem i S Hevae ex colla Adae eductionem, quae proculdubio sexto die suere peracta, Moses in partem post sex dierum fabricam narra da seponit , ob rerum dicendarum praestantiam. Moses Bar Cepha suam , & antiquorum Patrum hauddubie de die quo Paradisus est plantatus, assertionem explicans, Lib. de Paradiso, Cap. . in . hunc modum disserit et Paradisum esse quidem a Deo consitum Moses conis memorat, sed non quoto die. Nos tamen tertio & conditum di consitum esse, ex his verbis, quae de ipso apud Mosen habentur,intelligimus:ait enim dixisse Deum die tertio: Producat terra herbas germinantes , seminisque seraces in suo genere. Necnon arbores fructiferas sui quasque generis, Sc. Paradisus itaque ante Adamum conditus est, & veluti sponso thalamus a Deo praeparatus atque instructus. Nam quod Moses Paradisi conditi mentionem post creatum Adamum facit, ideo fit, quod ad nondum fatis e plicatam de Paradiso condito narrationem sibi reuertendum, eamque abis

soluendam putauit: non autem quasi ille post conditum Adamum factus sit. J Hucusque Bar- Cepha.

Atqui cum haec sit consensu serme omnium recepta sententia, miramur

Ambrosium Catharinum in a. Genec haec prodidisse: Verissimum credimus, κgin As Aab initio, idest, prima die,non tertia quia tertia dies non fuit vere initium) TvR C suisse plantatum Paradisum. Non obstat autem aquas a superficie terrae TH ARI- tertia die remotas fuisse: ex quo videtur Paradisi ornatum non potuisseis N V.

consistere. Aquarum enim regio Paradisum non attingebat: vel quia ipse erat loco eminentiore; vel quia Deus remouit eas ab initio, ut huiusmodi locum a se ornatum custodiret S seruaret. Nec placet locum illum tertia die ornatum is isse plantis & arboribus. Indignum quippe erat, ut tantus locus cum reliqua terra componeretur. Nam & hac nota voluit Moses dictinguere Paradisum & ligna ibi plantata a ceteris lignis & plantis terrae:

quoniam de Paradiso singulariter dicitur : Flantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio. De ceteris autem nihil tale audis, sed solum Domini iussu factum, terra ut germinaret. J Tantum Ambrosius. Quae quidem sunt a communi sensu penitus aliena, & nulla solida ratione subnixa . Vnde enim habetur, duobus primis diebus conditi orbis , cum terra esset inanis di vacua,& immensa abyssus aridam obrueret,nullibi extante vel apparente humo, Paradisium vel eminuisse,vel a Deo intra voraginem & chaos

conseruatumῖQuis umquam hoc dixitὶ aut quanam id ratione astrui possit Nam illud quod CatharinuS urget, a principio. neutiquam cogit primo die B b condi.

207쪽

ιν DE PARADI so

conditu Paradi im,nam Diis Ioann. g. etiam dicis, Diabolum homicida sui Die ab initio. cu n tamen eiusmodi non fuerit,nisi post sex dies conditi orbis. Exponunt igitur omnes sincerissime, a principio creationis rerum omnium, uno ex illis drebus sex. qmbus initium mundus accepit , nempe tertio die, Paradisum a Deo plantatum. Reffellit Catharini sententiam pluribus To-

status in i 3. Genes. Quaest. i 19. Sane quod Noster ait: Plantauerat autem D minus Deus Paradisium voluptatis a principio. possis apposite ad Hebraicam notationem reddere pro a principio, antea. ut manifesta recapitulatione di cat, Iam antea,nempe die tertio, plantaverat Deus Paradisum voluptatis .

nam amplus sit sicus Paradisi. Cap. LXIL

A N C T V S Augustinus Lib. 8. in Genes C. Io. ita inquiri

Neque enim exiguus locus erat Paraditus, quem tantus

fons irrigabat. 3 Haec ille.

S. An altasius Sinaita , Antiochenus Episcopus, Homilias. in Hexae meron, ait: Cum latitudo Ρaradisi sit magnitudinis incomprehensibilis, adeo ut abundantia eius irrigationis efficiat quatuor fluuios vhi uersam prope terram irrigantes, &c. J Ita S. Anastasius. Moses Bar-Cepha Lib. de Paradiso C. is .sic scribit: Siue autem Paradi-- sus in regione modo orientali positus est, ut dixere Baslius, Gregorius, Νeuerus,& complures alio;necessiam est, spatiosum admodum atq. amplum fuisse. Ei enim rei fidem facit ingens illud flumen,quo rigabatur. Nam si hoc,ubi Paradisum satis abluit,in quatuor grandes fluuios dissecatur, qui magnam orbis huius quem nos colimus, partem suo cursu alluunt, maximum prosecto, amplissimum, atque profundissimum ut sit, consentaneum est,antequam in quatuor illos diductum atque dispertitum est grandes fluuios : ia in vero ex fluminis mignitudine conncitur, paradisum , qui illo rigatur, amplissi. mum quoque esse. J Haec ille et quae etiam repetit Cap x8. o. an rei. Tostatus Quaest. 98. iis Cap. 1 3. Genes ait et Apparer quod Paradisus es-o v C A-set terra aliquantulum data, tamen non multum e non enim videtur quδd

opporteret habere maiorem magnitudinem, quam habeat insula, scilicet, . . . ' is longitudine tres, vel quatuor leucas et in circuitu autem duodecim. aut

. ' parum plus. J Ita Tostatus. Displicuit hac sententia Pererio Lib. I. in Genes. Quaest. 3. de Paradisi ,&Viegae in I I. Apocalyp. Comment. . Sect. s. quod multo ampliorem locum 'i Paradisi arbitrentur: propter ingentem vastitatem quatuor illorum flumi num qui inde promanant: cum solis eorum alueis vix sussiciant tres vel quatuor leucae latitudinis. Dixerunt alij Paradisum tantae magnitudinis esse,quanta est unius ex praeeipuis terrae partibus, ut A siae, aut Africae, vel Europae: aut serian quanta est unius Prouinciae, qualis est Germania, aut Italia , vel Hispania. Reijcie hanc sententiam Tostatus,quod tanta laxitas Paradisi, non posset ullo pacto nisi raro S ingenti miraculo in terra latere ad Orientem: addimus nos,cuiri. orbis circumnauigetur praesertim hoc tempore, toto occidente di oriente lustra.

208쪽

lustrato. Steuchus Cap. 1. Cosmopoeiae,inquit: Loeum Paradisi eredo non magnum, sed tamen spatiosum. J & inserius i Erat enim ducenta stadia patens exempli causa Paradisus. JQui rem accurate velit aestimare, in incerto proculdubio semper iudicium

habeat, necesse est. Coniecturis augurari postanus, ex Paradisi ci horti nomenclatura, locum fuisse non ita magnum ut Prouinciam aliquam, sed ut viridarium N pomarium aliquod, multo tamen maius & pulchrius quam ' sint Regum horti di viridaria: forsitan ambitu quadraginta, vel quanquaginta leucarum. Tostatus in a.Genes Quaest. s. ait, quosdam putatile ambiatum Paradisi esse quasi centum leucarum longitudinem, triginta. Sedenim cum Cap. a 7.& i 8. fuse ostenderimus,Paradisium consitum Risi. se in regione quadam quae proprio nomine vocaretur Eden, dubium exoritur, num Paradisus esset tota regio illa Orientalis Eden, an vero pars eius ,

maior, di mclior: ut quod inquit Scriptura Paradi lana plantatum in Eden, si intelligendum in illa ampla regione Eden selectiorem Partem misse Paradisium. Theodoretus Quaest. 23. in Genes in hanc secundam sententiano 'concedit,dicens et Quidam Paradisum ipsum dici putant Eden ali vero locum uniuersum , in quo Paradisus erat; unde& Adam formatus est, quod PAR ADNverius est . J Quod etiam esseruit Moses Bam Cepha Libro de Paradiis SVS PARS so Cap. i6. his verbis et Ceterum Eden locus est amplus ac spatiosus, sic dictus, quod delicatus , ac multis varijsque arboribuS ex natus sit. EDEN. Porro ut regio Eden cunctas reliquas praecellit terras , ita & ea eius pars, in qua situs est Paradisus, cetera omnia, quae Eden complectitur loca superat: neque enim in Eden ullum est solum praestantius eo, in quo Paradisus est consitus . 3 Et Cap. gr. Est autem a nobis iam dictum, Eden . . . ςsse regionem spatiosam, amplam,amoenam , variam et Paradisium vero locum esse pulchris, fructuosis, praestantibus, laudabilibusque arboribus prae quibusvis alijs in tota Eden locis ornatum. Paradisum enim eius regionis quae Eden dicitur, partem esse inter alias omnes praestantissimam, laudabi. lissimam, atque cultoribus suis commodissimam . d. . Et rursum Cap. 28. Eden locus erat magnus atque amplus, cui id nominis dabatur, propterea quod amoenus , & multarum arborum varietate aspectabilis esset: huius pars ea quae ceteras omnes pulchritudine atqueis decore anteibat, Paradisus dicebatur, accommodatissimus ad habitationem oblectationemque hominum. Sed quanta fuerit huius amplitudo, faintis arguit fluuius magnus , qui ex ipso affluebat, & postquam elapsus ellae,' diuidebatur in quatuor flumina. Si enim fluuius ipse magnus erat , manifestum est, Paradisum, quem rigabat,magnum, spatiosumque fuissO . JHaec Moses. Quibus nos quoque ascentimur. Verum illud opportune monuerim, ex magnitudine& vastitate quatuor ingentium illorum fluminum Gangis, Nili, Tygris, & Euphratis, nonia FLVMINA posse ad amussim aestimari magnitudinem illius fluui; praeterlabentis Pa- PARADISI tradisum , ex quo quatuor illa diducuntur et nam qui S nesciat interdum, maxima sumina a suo primo ortu perexigua etsser deinde insusu aliorum, CREsca fontiumque scaturiginibus in decursu augeri in immanem confluen- RE.

209쪽

DE PARADISO

Num si Adam non necauisset, omnes homines eius poseri habitassent in Paradis; nec ullus extra in reliqua terra.

O STATU S in t 3. Genes. Quaest. 93. existimat, si homo non pecca illat, suturam omnium hominum habitationem in Paradiso: neminemque in his terrae partibus in quibus nunc habitamus,suisse mansurum. Recte q. omniumlhominum in felici illo immortalitatis statu, locum illum suturum capacem: nam non Omnes quotquot tune erant nasci

turiinem per in Paradiso mansissent: sed per generationi s

eertis temporibus in cadum transferrentur, eo modo, quo docet PetrusLombardus in a. Sent. Dis .eto. Deinde nec ingens hominum multitudo tunc magno aliquo indiguisset loco, uti modo, cum terra tota vix nunc homἔni.

bus sum eiae : quia nec illo in statii opus habuissent animalibus pro seruitio hominum,nec magnis pascuis ad ea alenda: nec latis campis ad culturam restinentem: cum sola humus Paradisi ob sertilitatem satis superque sui siet &victui & delitiis electorum, qui soli tunc nascerentur. Inhaeserunt alii huic stati sententiar, quos retulimus supra Cap. 8. & Dominicus Banes i. P.

- 1 Adstipulari videntur nonnulli Patrum cum aiunt, Paradisum suismeli eum deliinatum habitationi humani generis, si Adam innocentiam conser uasset: peccato autem factum ut in hanc terram habitandam extruderetur tseque hane non nisi culpae demerito datam incolendam hominibus. Philois xenus Mabirgae Episcopus oratione de Contemplatione Ligni vitae, sic scribit: Paradisus prima fuit generis nostri habitatio. Nam ut Angelorum se. des est caelum: daemonum vero post ipsorum casum est aer, nimirum medio positus loco et insuper animantium brutoruin,& hominum post violatam legem, haec terra in qua nunc versami r : denique piscium & natatilium omnium aqua: sic quoque delimatus fuerat Paradisiis ut esset hominum,priusquam peccassent, domicilium. Spreto autem Dei mandato Adamus, per ignominiam deiectus est in hanc terram peccato obnoxiam, Ut in ea cum 'brutis pecudibus versaretur. 3 Haec Ille . Moses Bar. Cepha Lib. de Paradiso, Cap. 22. Tria, inquit, loca condia derat Deus pro Adamo, Caelum, Paradisum, & hanc quae ex tria Paradisum est, terram. Et morigero quidem praemium culti praecepti daretur regnum caeleste, in quot ex Paradiso sustolleretur : rebellis vero atque praeuaricator e Paradiso in hanc maledictam terram detruderetur. Igitur Adam atque Heva cum omni sua posteritate, si Legi diuinae paruissent, inde ad caeli regnum erant euehendi. Λbiecti ergo sunt in hanc detestabilem is terram propter suum peccatum'. J Sic Moses. Qui tamen Cap. α 3. perspicue docet, omnes Adami posteros mansuros in Paradiso fuisse , si ipse non deliquisset: sic enim ait: Eius enim rei gratia tam spatiosum is, amplums

210쪽

amplum,capacem condiderat Deus Paradisium, ut uniuersae posteritati Λει satis in ipso esset loci ad morandum. 3 Haec ille.

Uerum re probe considerata,magis arbitramur, etiamsi originaria iustitia humano generi constitisset, habitaturos nihilominus homines terram quoque extra paradisum. Idque bonis rationibus firmare Recentiores solet. I. Nam si post Adae peccatum vixerunt aliqui homines prope mille ann , ut Adam, Mathusalem &c. proeuldubio in statu innocentiae vixissent no minusquam ter aut quater mille annos,saltem quam duo milliar quo spatio temporum innumera proles,nullo tunc moriente, propagata fuisset,cui impossibile erat, ut satis esset unus hortus, nempe Paradisus, quantumuis pomariuamplum ad habitandum. II. Deinde Genec x. 23. creato Adamo & Hevae cum iustitia originali ante peccatum, Benedixit iliis Deus, s ait: Crescite σmultiplicamini, repleie terram,ssubiicite eamius dominamini piscibus maris,

s volatilιbus eali,et niuerses animantιbus, quae movenιur super terram. Ecce deo

di vobis omnem herbam asserentem semen super terram,s universa ligna qua habenι in semetipsis sementem generis sui, ut far bis in escam. Equidem de terra uniuersa nuper a se creata,etiam ratia Paradisum , loquitur Deus t ut de piscibus omnium marium,de volatilibus omnium regionum sub caelo, de animantibus, herbis, arboribus totius orbis. Si ergo totam hanc terram & ma, re cum omnibus animantibus, volatilibus, aquatilibus,herbis,arboribusque subiecie Deus homini ante peccatum, voluitque ut sobole sua terram reple ret,coleret, suis usibus eam cum omni eius ornatu inseruire cogeret: putabimus ne,non peccante homine, haec ei in castum dicta & genus humanum tunc intra Paradisi septa conclusum,uniuersam reliquam terram, vastam, dese tam, habitatore vacuam in sempiternum relicturum, cum terra potissimum in usum hominum eondita fuerit i acti

Nec iuuat quod 'uidam aiunt, Deum ideirco permisisse homini uniue ε

sam terram cum omni cius ornatu; quia praesciebat ipsum esse in peccatum lapsurum, atque ex Paradiis in hanc terram e ij ciendum i celebre enim est illud axioma Theologorum usurpatum a Theodorem Quaest. Ση. in Cenesi Deum non tractare hominem in praesentia, ex praescientia suturorum et hoc est, secundum ea quae facturus eli homo, sed secundum praesentem eius sta rum . Ridendum quoque aliorum figmentum, Deum amplam illam benedi ctionem de imperio in terras, maria,animantia M. dedisse homine post peccatum, sed a Mose prolepsi quadam, ante peccatum descriptam: nam Genec . a. manifeste dicitur,datam ipso die quo creati sunt Adam &Heua & vero post peccatum,non eiusmodi benedictionem,sed diram maledictionem impertii e yer ae propter Adam,& ipsi poenas di labores, terraeq. rebellionem

in sempiternum denuntiauit, Genes. 3. vers. 17. & 18. III. Quia si uniuersa terra extra Paradisum, caruisset cultore homine , non eum ornatum,pulchritudinem, di amoenitatem habuisset, quae selicem illum conseruatae sanctitatis statum decereti cum ex hominis cultura & industria praecipua telluri fertilitas, & decor obueniat. Huc faciunt illa listae

F. 38. Ipse Deus formans terram,s faciens eam, ' planes eius et non in , Amoreauis eam a vi habitaretur formauit eam .

IV.Propter persectione thteIlectus humani opportebat homines illius per- beati

NOMINES ETIAM EXTRA PARADISUM.

SEARCH

MENU NAVIGATION