Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

esset modus exercitui de necessariis providendit Rex Ericus replicatis damnis quae pertulerat , ab inde cum rege Birgero recessit, in Daciam rediturus. Factum est autem ut Regibus

versus Daciam redituris, Dux Ericus pacificus eos accederet, i agens cum rege Danorum ut p2rtes suas interponeret, ut rex

Birgerus servaret quaς servare iuraverat, & paci atque quieti

se subdens , esset contentus accipere ea quae secundum iusticiam eum tam de Regno , quam de patrimonialibus contingebant, sicque sunt amicabiliter separay. Eo tempore quo Reges praefati cum tanta potentia regnum sueorum intrassent, dc Duces Sueorum in arcto positi putarentur, rex Norvegiae Haquinus occasione accepta. collecto exercitu iterum obsedit castrum Κungella, quod tunc

in commissis habebat a Duce quidam Dominus Tordo Vnge Noricus nomine. Qui minus fideliter agens, & ad bona sua quae in Norvegia habebat, oculum habens, castrum importune Regis manibus assignavit. Cu igiturReges obsidione dimissa, di pace inita recessissent, Dux Ericus vocato fratre suo de Nolmia ; cum exercitu inde assumpto , convocatis fidelibus suis, expeditionem di igit in Norvegiam tempore hyemali.

quo Omnis aquarum congreg3tio equestri exercitu possit intrepide pertransiri. Congregarunt & Norici agmina sua,contra quos directus quidam Dominus Bero ex parte Sueorum, de Noticis triumphavit. Tunc castro faciliter recuperato, tradidit illud cuidam Alemanno Militi, & in continenti mandavit Regi per nuncios dc litteras, interrogans utrum esset contentus, & permittere vellet eum quietum in possessione sic adepti castri, & taliter reassumpti 3 Tunc Rex & Dux convenientes iq unum, tractaverunt inter se & de hoc,& de aliis, ut pax inter eos exinde perpetuo perduraret. Dux igitur Ericus considerato quod Deus pacem ei ex omni parte dedisset.

cogitavit removere a se stipendiariorum extraneorum multitudinem effraenatam. Fecit ergo Ludosiae curiam solennem more suo, omni hui'anae laudis praeconio praedicandam , in qua donaria more regio spargens, & stipendia suis commilitonibus largissime diffundens s Quosdam vero ex

eis Milites creans, omnes cum multa gloria remisit ad pro-ptia. Deinde Birgerus rex concordiam inivit cum fratribus

suis per regni divisionem, ut liquet ex sequemibus litteris.

132쪽

hεcturissalutem in Domino sempiternam.Noverintvnιversi quod anno Domini JHCCCX. XIII. Cal. Augusti apud Hesmaboet, iniermagnificum Principem Dominum Birgerum regem Sureiae fratrem nostrum, π nos, ver discordiis actis,motis in babitis, ealiter placi-eatum extitit: Inprimis quod Vse habere debe/t eum omni jtire domnio sine diminutioile qualibet, ιerras ista scriptas, scilices in fugiam, Hedrundiam, tres provincias in Ves annia quas prius babati , totam dime in Stregnensem ire castrum Nycopense , terram in Olbiae cir cas m in Ste eboet, terramVdbo,iiisidam Visingi'

Trennems in Turtha, terram Rγdisse, terram Fintiniae, terram Verendiae, em terram Gothlandia eum Visis , m castrum in '

bo , ita quod nobis expensas plenarie refundat, si quas pro usibus ipsius eastri nos fecisse constare poteris: Item Omviassa bona patrimonialia σ acquisita, nec non er parιem in mon e cupri, quae ipsum be- reditario jure contingit, bis quae siequunιur excepιis curiis, videlicet Saulaxoe,infulam moer pen, in fidis concessis Henrico Burgravio de Straemberg,euriis Harfer Sponga, π molendiaeis quae a nobis idem titulo permutationis habuit,in quarum recompensationem restituti ipse curiam Elaeis : Item bovis Dominae Hadve, er suis haeredibus dimissis per nostrai paιentes litteras, in bonis pertinentibus ad Dominum Torctillum quondam marscalcham; Curiis Foldenes, erc. eο- Ionis in duabus cmriis in Suennom : Item medietatem redituum provenientium de villa Visis em terra Gothlandiae ad Φempus placita lanis, Aliis vero terris,castris er rediιibus regniSueciae nostris usibus

remanentibus, ita quod ratione terrarum castrorum . redituum, eidem fratri nostro homagio uos pari, manu er conamine σ in solidum nos astringimus. Et si alterum nostrum mori contingat, tinc terra,c 'a m reditus praedicti adsuperstitem integraliter revolvantur. Item

placitatum est, quod idem frater noster in terris suo dominio dimissis,

κussa castra de novo conseruat, nec vos in terris nostris verse vice. Luanquam omηes regni Sueciae incolae in cujuscunque dominio sue

yis gaudebunt suis libertatibus in juribus, quibus a debant ab κη-riquo, eo salvo quod ex caissa rationalι subsidum peii posset, in sutri pi desubditorum beneplacito er os resu. Dreterea in terris nostris Dominus Rex frater noster nihil praecipere,vel mandare sive judicare debet,nisi de suis hominibus, em bis quη superius nominaιim sunt expressa. 7uee debet castrum sive mlinitiones,vel terras aliquibus is per ictuum,vel ad tempus vendere,impignorare, extra manum suam ρο

133쪽

iti arere,vel alienare qRoquo modo, quae omnia ipsi fratri nostro faeree σse ure volumus. Iιem omnesNilires et Armigeri utritis , vostro b sertaιes et Iura habeant,quibus usi fuerant ab antiquo: Item ammia re-

, missas Ite omnes diligendi Captivi omnes dimissi libere. Metia placitatum quod magnifici Principes eιDomini, Ericus Daciae,etBirΠ- . rus SueciaeReges, Christopherus Dux, Gεrardus Comes misit Hia, ritus magnipotests,et uos mutuo iuvabimus contra quemcunq; hominem nunc veniete consiliis et auxiliis oportunis; 'si vero eo

, psae inchoata debet pellus demoliri . Datsi et actu ritet loco praemissis. Circa sestum Michaelis anni illius reversus est rex Birgerus. contetus de tertia parte regni, Sc aliis que inCotractu contenta sunt. Dux autemEricus accepit in partem sua vestgothiam, Daal, Vermeland, Italiand, Calmaria & Smalandia; Dux vero, ValdemarusStochoim,& partem Vplandiae, Finlandiam dioe-landiam. AnnoDomini M CCCXI.Dux Ericus egressus a pa-i ti ia, visitavit limina sanctorsi, quo tempore erat etia in Curia Dia Clementi ape I V. que tu viguitVViennae, Et rediens per Alemanniain,in multis in lignioribus civitatibusfecit suptuosas expesas,& gessit opera magnifica,mirifica & famosa. Quo reverso in patriam, contracta sunt matrimonia inter ipsu Ducem valde marum, Je filiam regis Notvegiae Erici tunc desuncti, quorum nuptias celebravit Astoliae rex I aquinus magnifice in festo Michaelis. Sequenti aestate Duces fecerunt Ludosia salam pulchritudinis, & magnitudinis admirandae, cum cellariis & caeteris principalibus habitaculis, pto gloriosa Curia tenenda, quae inchoata sunt circa Pentecostem , di ei rea festu Beatissimae Nati vitatis Mariae consummata. Addum suntDucissae de Astolat ad Ludosa classe maritima & decentissima,ac maxima comitiva celebrataque ibidem solennitate mirifica, singulisque ad sua loca divertentibus, Duces quoq; sunt ab invicε separati. Nam Dux Valdeniatus ad Calmatiani divertebat, sed Dux Ericus mansit in Asnaturi' usqj ad sestum Natalis Domini inclusive.

Iste Dux Ericus repudiata sororeRegis Dacie quam desponsa-V crat, accepit uam de qua superius est narratu: Gesta sunt liscanno Domini MCCCXII. vel eliciter. Duces vero isti regiri onSueorum sibi per violentiam vendicantes,mnItipliciter ω miserabiliter regnum afflixerunt. Nam praeter hospitalitates, ne dicam hostilitatas , quibus continue di fine intermissionc huc

134쪽

huc& illuc per regnum cum suis exeteitibus divagando &transcurrendo, omnia ad victum pauperum pertinentia cori- sumebant, & hostibus , cum quibus saepissime confligebant, depraedandum exponebant, tallias gravissimas imponebant, ita ut quilibet rusticorum quandoque ter in anno stipendum seu subsidium unius marcae cogebatur solvere. Erant quidem, ιc dicebantur pij atque magnifici, sed cum miseria maxima miserorum. Anno Domini MCCCxIV. Birgerus rex cum exercitu ivit in Gotlandiam, ut Guttenses majori tributo subjiceret, sed inde fugatus multos de suis perdidit ; servata nihilominus sibi obedientia di subjectione debita. Hoeanno modius siligenis emebatur in Suecta XX. solidis Hol- mensibus. Anno quoque Domini MCCCXIV. novum h inagium fecerunt tegi Birgero Sueci, ut sequitur. 'Umnibus praesenια litteras inspectaris, Canutus Ioensen D Afer, Haquinus Stemmo Narsealibus, Terreus I erilson, DEO D-son,Petrus Liquid on, Haquiuus Aaralson, Iohannes runko, BF-hmus Doriri, Carolus Osreson milites , Torsianas Gudua'sou Armigeri, Consiliarii magnifici principis Domitii Birgeri regis Sue-eiae, salutem in Domino sempiternam. Cupientes eximiis . immensis beneficiis cir gratiit per illustrissimum principem Dominum no-sbum Dominum Birgerum, Dei gra ia regem Saeorum memoratumi obis liberaliter impresis, debita κο servitii vicissitudine respondere,constare volumus evidenter per praesentes,quod inpraesentia ejusdem Domini Regis Suder copiae eo truti, sponsione in perpetuum valitura σ irrevocabili unanimiter promisimus, re nos singulas,datis manibus,'miier obligavimus ad obsequium fidele provio Domino nostro, suae dilectae Conserιi em charae proli jugiter impendendum ab ipsius Consertis er dilectae prolis servitio, tu necessitatibus m asibus quibuslibeι emerigentibus, nullatenus discessuros. Si insuper eundem Dominum Regem humanis rebus excedere, em nos super'-tes fore configerit, praefatae suae Consorti m proti,tanquam i οπι qui volentes, ut tenemur, fidelem assistentiam praebebimus. Et castram terrae haereditaro jure eisdem debita, sibi cedant, . pro dictorum c rorum ein terrarum defensione, si eundum Er nourarum virium pos ibilitatem, nos i Os exponeres oporteι semper prompti esse νο- tumus er parati. In cujus promissionis cm obis: itionis firmitatem sigilla nostra praesentibtis sunt avens. s Chim Suder copiae anuo Posupi die B. B. Marorum Dion i σ Sociorum 6 sis.

135쪽

Eodem anno obiit Dominus Nicolaus Archiepiscopus Vpsalensis , & anno sequenti electus est in Archiepiscopum Dominus Olaus Sapiens Canonicus Vbialensis. Hoc anno Visby combusta est , tune dc fames nimia Sueciam oppressit. hbdem anno Duces Ericus Zc Valdematus dimiserunt familiam tuam & portiones de regno , & habitabant separati, ditum Dux Valdemarus exivit patria caussa visitandi limina Sanctorum. Hoc anno apud Ringstaholm pluit sanguis, &multiplicata sunt plus solito fulgura dc coruscationes. Anno Domini MCCCXVI. Dux Valdemarus transtulit domicilium suum in oelandiam in castrum Borchol Eodem anno,

Smalandenses Elegerunt sibi regem qui dictus est Buggo.

quem rex Birgerus disponebat occidi. Anno Domini MCCCXVI. Obijt Brynolphus Episcopus Scarensis. Hunc tribulavit rex Magnus Ladulas, qui subjecit se sententiae Domini

Magni Archiepiscopi Vbsalensis ι Ηie Brynolphus fuit filius Algoti Legiseri Vestrogoth tum , quem di filios ejus fugauit

rex magnus, vel timore ejus sugerunt.

Anno Domini MCCCXVII. dum regnum sueorum iri Omni pace tranquillitate dc concordia haberetur,& post multas angustias & amictiones bellorum , oppressionum , talliarum do gravaminum quietius respiraret, ecce repentina ealamitas superveniens, miseram patriam illam super Omnem angustiam, quam usque ad haec tempora sustinuerat, aspictione gravissima conturbavit.Rex enim Birgerus diu conceptum in corde rancorem , sed caute dissimulatum in opere, inhumanissima caede fratrum suorum, ad sceleratissimum perduxit

effectum. Vnde nimirum tota pene natio Sueorum commo

ta, tantum n cfas hon dimisit inultum; licet cum suimetipsus intolerabili detrimento. Inferendae igitur neci talis Regi praefato praebebatur occasio : Nam cum Dux Valdemarus seversiis a partibus transmaritimis, suum domicilium in Oelaadiam transtulisset, tempore quodam inde ad Holmiam iter

peracturus, cum non longe a Nycopia transitum saceret versus Holmiam, incidit ei cogitatio ut fratrem suum Regem Nycopiae eommorantem accederet, eidem quippiam loquuturus. Cuius dum Rex & Regina praesensissent adventum, egressi ei obviam, tantis cum blandimentis,obsequiis, honori bus ac reverenitis exceperunt, tantis applausibus, deliciis,am'

136쪽

plexibus & osculis exceptum foverunt , ut nihilominiis qui vera traditio & tendens ad laqueum de capula pararetur: Nec ea vice suit aliud attentatum , nisi ut amorem Regis & Reginae erga se Dux Valdemarus, ut putabatur , expertus, statuto tempore quo Rex decreVerat, venire gauderet, & fratri suo Duci Erico etiam esset occasio veniendi. Non enim nisi simul iunctis erat captivitas inferenda. Sabbathum igitur post fe- I sum S. Nicolai diem constituit, quo fratres suos Duces ad se venturos disposuit, Valdemarum praesentem invitans vivae vocis oraculO,Ericum Vero litteris dulcissimis, sed omni dolo& fraude plenissimis. Talibus ergo obsequiis & blandimentis

debacchatus Rege & Regina pariter Dux Valdemarus, Eloimiam iter suu cotinuat, de Holmia consequenter transivit ad Dasso : Dux igitur per literas taliter invitatus cit cognovisset fratrem suum Valdemarum apud Regem fuisse superioribus 3 his diebus personaliter constitutu & jam se ad Damoe curiam

transtulisse, illic eum accessit auditurus ab eo tanquam conscio Regie intentionis, si sorte securus eis esse posset accessus ad Regem, factaq; est inter eos disputatio longa, Duce Erico

dissuadente aceessiam, Valdomaro autem E contrario mducente, qui&praevalilit in sua sententia, & hac conclusione ficta , versus Nycopiam festinarunt. Cum autem iam prope essent ad distantiam unius milliaris, ubi fuerunt ipsis necessa ria praeparata pro unius noctis habenda quiete, invenerunt omnia inde sublata , & Nycopiam inde portata, ut non alibi quam in castro reciperentur hospitio. Accessit autem Miles quidam Ducem Valdematum dicens, quod si ambo Duces Regem pariter adirent, ipsis & omnibus amicis eorum cede rei in singultum; Dux vero moleste serenI indignanter re spondit, quosdam prius damnandos suspendio , naultosque satis isse qui inter ipsos Zc Regem discordiam seminare con

tenderent. Tunc ille comrnuo discessit. poenitentia ductus, quod talia prodidisset. Nec mora , supervenerunt viri mendaces a Rege directi, qui scrinone blando nequiter pcrsua-scrimi, tit cum brevis via restaret, non nisi apud Regem eanofi C. pausu ent, eo. quod Rex totus anhelus Sc gratulabundus eorum desidcraret adventum s nec possct qucius pexit stere donec esset eorum praesentia hilaratus. Hoc verum

erat. Tim bat enim quod si mora fieret , dc pr.pius paui. siclo diutius

137쪽

diutius , fuissent eius de eorum traditione detecta consilia , & recepissent de imminenti eis periculo cautionem. Verbis igitur mendacibus nimium creduli, continuo oresiam intrabant oppidum Nycopense, & deinde in cast m. confidentes in mendaciis , ascenderunt. Quibus occurrens Rex cum hilari vultu, blandoque sermone, sed doloso corde suscepit, assumens eos fecit collateraliter secum .

ascendere.

Iam vero quanta hilaritas in loquendo , quanta benirent-

tas in serviendo, quanta humilitas in ministrando , quanta largitas in propinando fiebat, levi non potest 6c facili explicari sermone. Post multam vero abundantiam ferculorum, lec mensarum nimium apparatum, post dulcia dc multiplicia reolloquia tam dilectissimorum fratrum & amicorum, sed non aequo amore sibi correspondentium, hora dormiendi successit, qua Principes invitati in decretam sibi cameram 'cum comitiva honesta, sed subdola perducuntur Post quorum collocationem in lecto, omnes eorum Milites & universa familia, rogante Regina, egredi iubentur a castro, non quidem quasi violenta exclusione , sed familiati & dulcissimae Reginae inductione, petentis quatenus ad hospitia civitatis quasi ad maioris quietis & solati j commoditates egrederentur) ituri. Quod ut certius seret, Dapifer Rems Iohannes Brunci, exactissime disquisivit, stans ipse in porta Ec diligenter omnes inspiciens , & inquisitione sollicita prospiciens, ne unus quidem Ducalium servorum remaneret in castro. Nec confidens plene ianitoribus de clausura arreptis clavibus suis manibus seras portarum firmavit. Quibus per- lactis, Regales ministri loricati ac aliis munimentis induti, assumptis balistis, gladiis, venabulis, & armis caeteris invasivis, Regis aspectui se praesentant, stantes coram eo tanquam leones parati ad praedam , cum illi nobiles Duces

duo tantum inermes & nudi, nescientes quod de eorum ageretur interitu, nocte iam media dormitarent. Sed Rex ,

ille pusillanimis& vecors, adhuc sibi suisque dissidens, iussit

vocare Atilitem quendam dictum Canutum, virum imit- ltae dil cretionis & ratione vigentem. Quem vocatum dc

praesentem interrogavit, si ei velit assistere , R serre in capti ando fratres suos auxilium Z Tunc ille attonitus de

138쪽

te detestabili, dc intentione maligna, respondit: Domine Rex, si quid ingruit personae velfrete, ego quamdiu subsistere valeo

pro ea tuenda δc conservanda pugnabo ; ad captivand um autem fratres vestros, sicut nunqua consilium dedi, nec dabo, sienec Opem praestabo,aliisque verbis quam plurimis Regi per - suadere conatus est,quantum dedecus esset, si in eos aliquam: ν violentiam saceret, qui eo invitati, in tanta ad eum confide : tia declinassent. Quibus verbis ille commotus, eum a conspectu suo furibundus abjecit, sed nec ille minus commotus abcessit. Tunc iniqui Regis satellites jussa impleturi, acceptis laternis, facibus & armis accincti letiferis, ad cameram in qua Duces dormiebant rabie furiosa decurrunt, dormie tesque& nudos fractis ianuis, &incursione terrifica suseitarunt. Tunc Dux Valdemarus exsiliense lecto, tunica superjecta , contra se venientem arripuit, & in terram prostravit, sed multitudine in eum irruente, fratrem sibi suffra-j pari deposcit. At Dux Ericus tanta multitudine cum armis Inspecta, non esse Iocum defensioni considerans, fratrem monet a pugna desistere,nec iuvamen impossibile attentare. Cum igitur armatorum multitudine circumdati, nudi ut erant, sed edidissent, Rex insaniens furore supervenit, & totus furiai debacchatus in fratres suos, interrogat utrum in me aria babeant ludum Hatunensem' iungens, non multo meliorem ludum nune esse ludendam. Ligatis igitur manibus, & nudis pedibus, ac toto pene corpore uestibus spoliato, fecit eos Rex de camera dormitionis & captivationis educi dc ad profundiorem locum, di carcerem teterrimum totius castri vin eulandos induci.

Duris igitur nexibus constricti, eatenis latis & ponder i ss collis eorum circundatis, & in muro indissolubiliteri fixis, pedibus nervo gravissimo implicatis, manus yero tru co configuntur, di inhumanissimis & pene inauditis suppliciis tormentantur. Non enim suffecit Regi quod fratrestiterinos, quos iam decreverat famis cruciatu extinguere,

' pedibus & manibus de collis ferro ligante strinxisse, quin dei crebri r ictibus, clava desuper agitata , lignum pedibus

circumdatum taceret frequenter collidi. Cujus crebra &l Vi tunsione, particula grandis exiliens in faciem Ducis aici , grave sibi vulnus instixit, ut multo sanguine in

139쪽

L ΙB E R OVARTUS. Ii s ntemium fluente, flebile spectaculum praebuisset, si quae mi-

Letationis viscera affuissent. Η is itaque nocte patratis, cum iam surgentis aurorae prima, sed modica indicia patuissent, Dapiser Regis Bruticho praedictus , assumptis universis Regalibus ministris, apertis castri ianuis, oppidum Nycopense armatus ingreditur,& divisis sociis, super dormientes Ducum satellites, Milites dc clientes irruit improvise; Quos dormien- ltes & nudos de facili captivatos,quasi oves ad victimam, turribus injecit & vinculis, inter quos miles quidam At vidus id ictus occubuit. Tunc Rex ac solutus in risuin, dc prie gaudio saliens di manibus plaudens, non Deo, sed Dapifero suo gratias agens, gratulabo tur se regnum habete in manibus, de . Plena potestate gaudere. Custodia igitur fratrum suorum Reginae dc Dapitero , ac cuidam Militi impiissimo delegata, jRex egressurus in regnum, dc universam regni Monarchiam suo dominio subjecturus, Stocholmiam dc Calmarniam, loca videlicet insigniora, primum adire dii posuit. Missis ergo nunciis jubet Regio incessui magnas & iumptuosas expentas tibique parari ,ut sciant universi regem Birgerum Monarchiae dominati. Sed nimium velociter currit sermo eius ; Quibus enim perpetrati sceleris opus non loquitur, aut fama divulgat , tantae elationis suspicio publicavit. Nam cum mul- lta festinatione properaret Holmiam, velocior eo tameti fama praecesserat, de traditionc Ducum pronuncians veri- 'itatem. Dum enim a parte aquilonari applicui siet ad Oppi- qdum , ponte sublato civ cs ad arma concurrunt, di post brevem horam apertis valvis, in campum armati prosiliunt, Regem cum suis animose Ligantes. Qui inde sine honore fregressus Nycopiam , unde venerat repedavit. Continuo igitur fidelissimi Milites , qui post Duces remanserunt, ita eorum Contractis mutua intelligentia unanimique consilio foederati, Dominorum suorum tam nequiter traditoruini sanguinem ulcisci conjurant singuli igitur de suis con- tractis populo convocato, ic ad insergendum in ultionem l .

tanti sceleris concitato, ut in unum conveniant, mutua fsibi festinantet occurrunt, educti, per Dominum Nat- lili iam Vplandensibus , per Dominum Carolum de Cal- maritia Sinaiandensibus , dc per Dominum Birgerum Vest-gothis, sicque vel sus Nycopiam, multi exercitus in unum

H a teri

140쪽

tendentcs, dirigunt gressus suos. Quo cognito Rex de ει-

sa cogitans, turrim qua Duces tenebantur inclusi, dura clausura firmavit, clavesque projecit in fluvium, & inde ad Stehcborg fugiendo divertit. Ducales vero castrum Nycopen se stricta obsidione ligarunt. Ferunt autem Ducem Exi eum tribus tantum dicbus absque potu dc cibo vixisseιDucem vero Valdomarum XI. dicbus, caussam hujus rei talem amgnantes, quia multiplici poenarum genere, Rex & Ducum custodes Ducem Ericum amixerunt, manus de os

Et caetera membra crebris ictibuS conquassantes. .

Tum rex Birgerus directis in Daciam literis, mandavit filio suo Domicello Diagno, ut se ad redeundum in patriam disponeret, & regnum Sueciae suis manibus acquirendum. Regi etiam Danorum supplicavit instanter, ut opem ferret sibi & filio suo in tanto necessitatis articulo. Rex vero Dan rum qui jam multa pro rege Birgero, intuitu Sororum, Cκ- penderat , Domicello magno nepoti suo DC equites arm tos, V ad bella doctissimos assignavit. Quibus assumptis, Domicellus ipse recto diametro in Ostgothiam , ut patri occurreret, properavit. Rex autemBirgerus fili j sui adventu audito, obviam ei processit, & exactiones gravissimas incolis imponens , terram illam undique pervinatur, nihil aliud orando rogabat, quam ut viros Ducum sibi concederetur aspicere. Exaudivit autem eum Dominus, sed sicut meruit, ad inte metum. Visis enim Ducum satellitibus, nec primum quidem impetum sustinere praesumens, cum adhuc longe essent, fugit cum filio, dc cum omni quem ducebat exercitu, ultra sylvam Holveden , unde festinat in Vestgothiam manu hostili inae trans. Quo cognito rustici convenerunt in unum , di apud Carleby consederunt, quos aggressus Reκ, videns magnam multitudinem congregatam, consueta fraude sua statuit cum eis trium dierum inducias, in quibus plurimi rusticorum pro victualibus ac aliis necessariis ad propria diverterunt. Quos abiisse considerans rex Birgerus, duranteire a trium die-xum , manu valida hostiliter eos invasit, muItosrsisti eorum occidens, dc Nobiles quosdam captivitati subiiciens. Et cum multa fieret mora in bellando , villam quandam proximam secit incendi, ut pugnantibus luceret per noctem. Miles autem quidam Boetius nomine suas partes interponens, cessest

SEARCH

MENU NAVIGATION