Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

171쪽

bant undique per Ecclesiam, monasteria, domos & plateas, rapientes, apprehendentes, vulnerantes, Verberantes & capti vos ducentes Suecos ubicunque raptos, ducendo eos primum ad consistorium, ubi tenebantur captivi, qui Sueci erant de consulatu. Deinde trahentes eos omnes ad castrum, variis eos tormentorum gravaminibus affigebant, quorum tres ligneis serris de asseribus quercinis factis, di itissime tormentabant,ut Vci sic faterentur culpam aliquam traditionis se egisse. Qui cum amari lyme paterentur, nihil talium fuerant consessi. Die igitur sequenti, seria scilicet tertia poli Trini- tatis, tres praefatos taliter martyrizatos, ne interim sine ulteriori martyrio morerentur, crudelissime combusserunt, quo Tum nomina erant: Gregorius Rhode, Ions Κabbamag &Taurens affΗogon, Nocte vero festi corporis Christi praefatus AlffGressuerad, & sui accesserunt ad Capitaneos castri. Irogantes quatenus Sueci captivati, qui tenebantur in castro, vraderentur eis ad comburendum , statuentes ut ipsi medietatem bonorum eorum acciperent. Tunc educti in vinculis

de castro,in navisso ducti sunt in insulam buranglassumpto Partici quodain sacerdote qui eorum consessiones audiret. Qui, illis auditis, iuravit per sacra Dei Evangelia, quod im-Ρunes essent crimine quod eis impingebatur. Nihilominus in domo quadam illic posita, vinculis constricti, igne super Osito , oncremati sunt nocte quasi media , aliis soporatis. I n ipsa rii rem hora secta sunt fulgura , coruscationes & toni -rrua, ac tanta inundatio pluvianim , ut oppidum Stokhol- mense putyretur continuo subvertendum , anno Domini MCCCLXXXIae. in crastino S. Eschilli, die scilicet Christi Corporis. Sic servata sunt eis iuramenta fraternitatis in Consulatu , & saepe postea iterata.

HIS Tostam S VE CORUM

GOTHORUMQUE.

ANno Domini AJECCXC v. Domina Margareta regina 64. Danorum & Noricorum , facta est pleno iure Domina dc Narra Regula Sueosum, dimista rege Albetio de captivitate, di ac- saret cepta oppido Stokholmensi cum eastro. caeteris castris &Κ st muri

172쪽

munitionibus regni iam ante susceptis. Haec in suo introitu, omnia quaecunque voluerunt sueci praefigere , conditiones interponere , . promittebat &sigillauat. Litteras magnas &pulchras tradebat, inter caetera talia eontinentes, quod Castra regni Sueciae non nisi intraneis traderentur. Ipsa nihilominus Dacis Ac Alemannis assignavit castra , ossiciales institilens &iraefectos, homines vitillim Us & versutissimos, ut illa erat, qui erant phcuniarum gravissimi exactores, ad laniandum, eviscerandum & exhauriendum miserum regnum Gothorum , de pecuniam ultimam & novissimam in Daeiam deserendam , ut non relinqueretur obulus iuper obesum in toto

regno Sueorum.Erat enim inter caetera gravaminae innumera

dc tributa, etiam hoc unum , ut de qualibet cauda iument Ium , certa summa solveretur pecuniae. Nox autem post imtroitum suum in regnum, Gothlandiam quam pater eius spoliaverat, vastaverat Sc multo martyrio laniaverat; quam postea rex Albertus recuperatam Dominis de Pruma in pignus obligaverat, pro xxM. nobulorum in redimete disponebat. Imposuit ergo regni colis summam gravissimam exsolvendam , XII. videlicet oras denariorum monetae Stokhol- mensis, cuilibet rustico per universum regnum de qualibet stuba , atque inde redemit Gothlandiam , summam excrescentem suis usibus applicando. Sicque recuperata est, dc satis preciose redempta, postquam guerrarum 8c bellorum rabie innumera pro ea reobtinenda, remum sustinu rat detrimenta. Alias etiam nescio quo quaesto colore, di qua occasione inventa, tinposilit unam marcam de quolibet fumo vel furno solvendam, ut verbis utar famae relictae. Quolibet enim anno, praeter illa quotidiana innumera tributa, aliqua etiam occasionalia & extraordinaria solvebat tur. Nota etiam quod anno Domini J,4 CDs II. Dominus Algo ius Magnusson, & Dominus Abraham , cum magno exercitu obtinuerunt Gothlandiam circa sustum Adartini, ibique aedificaverunt quinque castra, vallabant civitatem Olisbuer, sed nihil finaliter profecerunt. Supervenerunt

enim Cruciferi de Prusia in manu potenti, rn traulta copia navium , dc tam civitatem, quam terram liberaverunt, castra aedificata per Suecossunditus everte res, mittique es utraque parte corruerunt, & nihilominus tam inaessitnabili summa

173쪽

summa Suecia teriam illam redemit. Nota etiam quod aliquibus annis prioribus Ericus Dux, filius Alberti regis obtinuerat duas turres ciuitatis Viisby, qui moriens in Klinta Gotlandiae, in castro Landsicrona, quod ipse aedificavit, jussit

in extremis turres praedictas ciuitati restituit L quarum unam tenuit Dux Iohannes,alteram Sueno Sture. Haec regina tantae celebritatis extitit apud Danos, ut eam aestiment sanctam, di canonigatione digna,apud Suecos vero putatur profundissimo digna inferno. Ipsa reparavit & renovavit metas & terminos inter Hollatiam & Daciam, qui limes dicitur Dana-virche. Ipsa spoliavit Dominum Henrieum Archiepiscopum Vbialentem mortuum , & Ecclesiam Vbialensem. Ipse enim Dominus Henricus homo providus &lucrosus,multum thesaurum reliquit,quem Ecclesiae sine deputavit in testamento, clausum in quadam cista magna,bene serrata & munita. Mortuo vero Domino Henrico Archiepiscopo Vbialensi , Praepositus Vbsalensis Dominus Iohannes ex commissione ipsius Archiepiscopi,aecepta cistam & plaustro imposita, sedens ipse desuper,duei fecit versus Ecclesiam .sed veniens praesectus Reginae Praepositu trusit in terram, & eistam abripuit violenter , omnem thesaurum & cIenodia nobilissima ibidem contenta,sicut sibi commissum fuerat,auserendo.Videntes autem Consiliarit,eceterique potentes in regno, quod omnia eastra, civitates, fortalicia, dc omnia munita regni essent in manibus

exterorum , & considerantes quanta fuerit turbatio in regno de alienatione castrorum, accesserunt Reginam requirentescam, quatenus satis faceret promissionibus, iuramentis & litteris suis, quibus assecuraverat de seruandis Legibus, Privit giis, consuetudinibin rationabilibus & approbatis , maxime

quod castra & munitio ues regni rion extraneis traderentur.

Quibus ita illa respondit: Litteras quidem desuer nostras babetis , Ddemus quarenus illas diligenter in sollicite eonseruetis Castra aurem nostra procurabimus custodiri cir constrarari. His modis & aliis infinitis, Suecis miseris, quos etiam vere sa- tuos reputabat; infideles & insanos, quotidie illudebat. Sic illud dulcissimum mel, albia stillantia myrrham , primum me & favum, in sellis amaritudinem sunt conversa. Castra enim regni tradidit hostibus regni. Erat enim inter caeteros, qui regnum gravissime latrociniis infestabant,

K a quidem

174쪽

suos cognatos&consanguineos nominare, ut per hoc ad aures vulgi nobiles putarentur. Cogebantur ergo Sueci bona sua patrimonialia vendere, ut se de familiam suam utcumque Q. stentarent, iram in gravibus expensis cogerentur regi se ire, in expeditione frequenti 5c bellis continuis,quae fovebat. Putabat enim Scaniam, Hallandiam, de Blehingiam gladio post.

TeVincere, continuos in sublius Zc bella faciens in easdem. Sed resistentibus Dacis Sc Scanensibus in nullo profecit: Sed dc Daci, Norici Sc Scanenses , propterea damna gravissima in VVestgothiam , terrasque caeteras Sueciae faciebant. Totum autem regnum. Sueciae tanta sub eo suppressione laborabat, quanta nunquam fuerat a prima inhabitatione expertum. Alemanni enim omniquaque discurrentes per regnum, Omnia quae victui congruebuant, superflue expendebant, & quae concupiebant, iuxta libitum auferebant, habentes etiam si guli portionem suam de regno, quanta volebant tributa &gravamina imponebant. In tantum erat Rex ille Alemannis suis liberalis, ut nihil omnino suae sustentationi,aut usibus retineret , solumque gaudebat cum illis iocari, confabulari, Ecscurrilitatibus deservire, ita ut nullus Sueorum ad Regis veniret conspectum quidpiam locuturus, quin multis tam Res quam suorum praesentium Alemannorum cachinnis irrisus abscederet. Si quis pauperum aut oppressorum accederet, de iniuriantibus conquesturus , velut insanus a quolibet

praesentium singulas alapas blasphemationis accepit iuxta

vulgare:

Nec contenti erant Sueorum Domini praedicti Alemanni, regni cle nodia, possessiones . aurum de argentum suis usibus .pplicare , seque ditare dc suos loculos replere , quin deiu 3ta magnificentiam principalem, donaria mitterent amicis di notis in patria eorum degentibus, ut ostenderent divitias gloriae suae, quasi dicerent cum Iosepho: Nunc late patri meo omnem gloriam meam 3 Irie enim fecit Deus quasi patrem Phardonis 3c Dominum AEgypti. Moris enim erat regi Alberto, dum quid haberet, notis sibi mulieribus in Alemannia

175쪽

donarIa mittere , enecenia scilicet novi anni C. marcas in pecunia ad minimum, aut vasa ponderosia algentea. Cuius imitatione pelliparii Alemanni in Suecia stellificati, dc inter divos Ac divites relati, etiam magnificabant fimbrias suas in donativis. Vnde nedum regnum taliter evisceratum dc exhaustum , ad extremam devenit inopiam. Sed dc Rex aliis ditatis , ultimate necessitatus cogebatur tyrannice regere , & despoliis vivere subditorum. Postquam igitur XXV .sere annis regnum Sueorum hanc tyrannidem Regis sui, & exterorum dominantium in terra servitute miserabili tolerasset, videretque mala innumera gentis suae , eratque videre miseriam,uc nihil deesset calamitati miserorum. Accessit Ec hoc Vulnus doloribus prius inflictis, quod convocatis omnibus, qui terras & praedia libere possidebant in regno, dico Episcopos,

Praelatos, religiosorumque locorum dc secularium Ecclesiarum, Milites & militares,dc nobiles inferioris dignitatis, conditionis Ec status, Rex prolocutus exponit, quod statum suum , iuxta regale decentia nullo modo tenere posset , nisi ipsi hanec contributionem ei facerent, ut tam Spirituales quam Seculares omne tertium praedium suarum possessionum in auxilium sibi darent. Illi igitur qui jam cogente penuria multa praediorum suorum vendiderant, aut in pignus exposuerant, Zemulta adhuc paupertatis dc indigentiae angustia laborabant, audita tam frivola petitione,& tam maligna Regis sui intenso ne,perplexi dc anxii rogare coeperunt, dc terribilibus obse erationibus flagitaro , ut eorum consilia dignaretur audire. Inveniretur enim modus convenientjor statum Regium decentia debita sustentandi. At ille respondit se suos Aleman- θ. nos,quoad viveret,velle dimittere,nec ab eorum consiliis resilire, adiungens quod ea quae petierat omnino vellet habere, di omnia verba eorum i h ludibrium convertendo, statimque quod d ixerat executioni mandavit, arripiens praedia eorum, non sokim ordine numerandi praefixo, sed indifferenter omnia , assignans ea Alemannis possidenda .. Sunt qui serunt Re- gem juste exegisse, cum posset de omnibus coloniis, nisi consuetudo aut privilegium obsisteret, more aliarum terrarum

tributa levare, dicentes ipsos Nobiles Sc Praelatos minus juste praedicta negasse duplici ratione:tum quia eorum coloni non minus quam alii regni colae Regem sustentare teneantur; tum

176쪽

, quia bona quae tenebant ipsi, vel progenitores eoruna, tempore guerrarum, Ves regno vacante, sibi attraxerant & usurpaverant. Ipsi vero Regis petita indigue ferentes, contra Regem conspirare coeperunt, allegando quod Rex patrimonia eorum vellet arripere , &suis Teutonicis dare. Insuper voluerunt quod Rex nullum castrum regendum traderet nisi Suecis. Ad quod cum Dominum Regem inclinare non possent, ab eo discesseruntdc reginae Margaretae adhaerere caeperunt. Haec illi. Certum autem est nullum jus eum habuisse eorum Curias invadere, destruere & occupare. Quis autem non videat, quam irrationabile fuerit in regimine &negotiis regni, viros extraneos, adventicios, dc regni morum ignaros, Consiliarios assumeret qui neque sciunt, neque volunt bonum regni, spretis his quibus utrumque est animo. Idoc autem bonum egit Albertus, ut tempore sui regiminis, non permiserit cives Hol menses Alemannos , Suecos concives suos concremare, licet ad hoc per eos saepissime fuerit inductus & rogatus. Sed illi nihilominus in sua sententia per durantes, mox Rege captivato ad eorum incendium processerunt. Videntes ergo Milites & militarcs, & caeteri regni nobiles, regem Albertum ad hanc omnino tyrannidem esse conversum , ut bona eorum invaderet, & Alemannis traderet occupanda , & hanc ipsam violentiam suam de eorum ad diram desolationem & depauperationem , in risum converteret & cachinnos, de ubique se ab eo & suis habeti ludibrio,

direxerunt nuncios suos ad Dominam Margaretam Dacia: dc Norvegiae reginani, ut eos in tantis angustiis, consiliis S auxiliis relevare dignaretur. Sic enim & Daciae Resus dc Norvegiae facere consueverant, ut superius est expressum. At illa paternae versutiae, ambitionis & avaritiae non expers, caepit animo tractare, quonam modo posset etiam Sueciae regnum, cum duobus iam habitis,obtinere. Aptum igitur tempus advenisse considerans, primum certificati inolebat de regni dominio obtinendo , quam opem promitteret auxilii serendi. Caepit ergo, more paterno, multo sermon blandiri , sapienter concionari tribulatis, hominesque fraudulenter inducere, ut pro paternis legibus & regni privilegiis, armis viriliter Sc animose certarent. Nec permitte-r m tam gloriosum regnum, tam victoriosum, iam insigne dccae tria

177쪽

etetera Danici blandimenti verba contexendo, per viles &ignobiles alienigenas occupari. Quae omnia longo & prucienti sermone composita eorum auribus inculcavit, ut eos xedderet ad impugnandum Regem, & se assumendana iu- declinabiliter animatos . Deinde quam benigne , animo se , quam utiliter , quam feliciter illa dominaretur eisdem , si Dominus Deus ita dignaretur misericordiar si vis ceribus regnum illud aspicere , ut ipsa eorum fieret Principissa , secundo loco subjunxit. Quibus illi auditis, α si serie sentirent fel sub melle latere , in arcto tamen positi,

cum essent eis angustiae undique approbant mellitos sermones illius, promittentes se eam in Principissam assumere, si illam sentirent sibi fideliter in necessitatibus subvenirc. Aut, ut alii putant, statim eam in Dominam assumendo, homa gium & fidelitatem praestiterunt. Et exinde firma dc fideli aemu tua assistentia sic colligantes, caeperunt Vires colligere, Curias luas munire, nova fortalitia erigere, regi Alberio obae dientiam & Ribjectionem subtrahere, aperte stet opponere,

nec amodo eum pro rege recognoscere , pronunciantes eum

non rite electum, sed violenter intrusum. Ille vero tanto vehementius se erexit , & ultimum posse suum attentans , eos humiliare, debellare & exterminare nitebatur. Sicque in totoxegno guerra fervebat durissima, civitates omnes comburebantur, rustici spoliabantur, terraque pene relinquebatur inculta. Haec autem guerra sive dissensio,& bellum intestinum multis annis continuatum , regnum redegit in solitudinem. Rex igitur Albertus ad extremam deductus inopiam, nec deserens consuetam superbiam, mutuo accepit a Dominis de Pruma XX. millia nobi ortim, dans eis Gotlandiam in pignus , Ac corporalem possessionem civitatis & terrae ejusdem cum effectu illis assignans. Auro igitur memorato accepto, collegit exercitum de Alemannis , associans sibi ratione stipendi undecunque poterat bellatores , assumens etiam quosdam Principes cum gravissimo damno, onere & subversionis occasione, Duccm scilicet Stargardensem , Comitem de Bupin Jc Comitem de Holiatia. Anno igitur

Domini IM CCCLXXXVIII. & regni sui XXV.

anno, cum jam haberet exercitum congrcgatum , significavit rcginae 31arparetae se velle cum gente sua confligere. . bello

178쪽

bello famoso , notorio dc pedestri. Vnde apparet quod ea jam fuerat in Principissam assumpta, di pro Domina huius

regni recognita , cum ad ersus eam aciem susceperit dirigendam. Licet robur exercitus contra regem Albertum pugnantis , ex Suecis suerit integratum, paucis admod um de Dacis assumptis. Notanter enim dicunt chronica,quod cum ex parte Reginae occisi fuerint VIII. Milites ; unus tantum servus Reginae fuerit occilus. Non igitur Danoru, sed Sueorum fuit rex Albertus viribus debellatus & armis. Marscalchus enim Suectae Ericus capitaneus ex parte Sueorum belli, negocium dirigebat, & totam rem belli contra regem Λlbertum administrabat. Captum tamen Regem & Principes qui cum eo advenerant, Reginae manibus offerebant, tanquam Principissae, vel iam pridem per eos assumptae, vel bello peracto , ut promiserant, assumendae: in cujus evidentiam captivum suum Albertum suae custodiae assignarunt. Status enim erat locus, similiter & tempus ineundi certaminis, ad diem S. Matthaei

Apostoli & Evangelistae, in Fala v Vestrogothiae. Ad quem

locum Rex cum suis in multa pompa & gloria properans , inpotentia & virtute exercitus gloriabatur, quali potens certus victoriae obtinendae. Quilibet enim Alemannus tres Suecos non solum vincere,sed & ligare,& quo vellet pellere se iactabat. Sed inito bello mutatus est in eis animus pariter & exitus belli. Captus est enim rex Albertus cum filio suo Erico,& tribus Principibus jam antea nominatis. Milites eius XX. occisi sunt cum multitudine, satellitum occisorum, caeteris aute fugientibus aut etiam captivatis. De Suecis aute ex parte ReginaeVIII Milites occubuerunt, & unus servus Reginae

Ducitur igitur ad castrum Rex Ludosia ad Reginς praesentia, deinde Lindholm inScaniam,ubi VII .annis cum filio detine batur in vinculis, donec scilicetMargareta omnia castraSuecigcum Stokholmensi oppido obtinere, sicut de Rege Magno iaintroitu Alberti iactu suit. Elapso vero septennio,cum Regina plena possessione gauderet, regem Albertu cum filio absolvita vinculis,sub pollicitatione solutionis magnae summae,quam aut infra tempus praefixum solvere debuit,aut ad captivitatem redire. Toto autem tempore vitae suae residuo, degebat in monasterio Dobranensi, ubi etiam est mortuus Zc sepultus. Captivato autem rege Alberto, multiplicata sunt mala in

a terra

179쪽

exa plusquam temporibus retroactis. Totus enim Ducatus M. egapolensis in vindictam & captivationis ultionem regis A lberti surrexit. Civitates namque illae potentes , Rostoch, Uvismat & Stokholm ,tunc primum arma sumpserunt,terra marique Sueciam & Daciam impugilantes.Sed Dacia & Nor-vegia potenues&fortes habuerunt defensores, Suecia verocitaIlum. Habebat quidem militiam, sed adeo extenuatam bel- Iis , & oppressionibus fatigatam, ut dicere posset: Venerunt fili usque ad partum,sed non habet vires parturiens.Habebant ει Reginam, sed nondum venerat tempus eius. Expectabat illa tempus idoneum intentioni suae. ivlutuo enim occidendi exant prius , quos illa volebat amotos esse de medio. Pugnabat ergo contra hostes in gladio alieno, utrobique triumphans. Pugnantibus enim invice Suecis Ec Alemannis,uincebat illa quavis parte ruente. Sic enim intratura erat cum Dariis , ut occisi prius essent Sueci & Alemanni.Tres ergo turmae armatae discurrebant per regnu , omnia devorantes, Omnia rapientes omnia destruentes. Alemanni enim erupentes deStokholm,&de castris quae adhuc defendebantur nomine regis Alberti,combusserunt Enecopia, Arosiam, Lincopiam Sc caeteras civitates , villas rusticorum transcurrentes ,& omnia sibi valentia rapientes , & magnam, quasi innumerabilem multitu- diriem rusticorum, quos congregatos invenerunt juxta montem quendam in paroecia Tillinge, occidentes, qui mons ab eventu dicitur Bongabeet , vel S adabeet. Sueci Vero congrega xi per turinas, cum domi consistete non auderent, huc illucvequi insani serebantur per regnii,metuetes ab hostibus capti vari,licet se praetenderent hostes captivaturos. Daci aute iam Domini regni, suo ordine gradiebantur securi.Nemo illis nocere cupiebat, nemo illis, quod habere volebant,negare prae sumebat, sed residuum locustae comedebat brucus. Et haec integro septennio captivitatis regis berti continuata sunt, quem obtinuerunt dimitti praedictae civitatis , Stokholm. V Vismar&Rostoch. Neque alitet oppidum Hol mense dmanus Reginae pervenit, quod oppidum loco LXX. millia

marcarum argenti puri, quas daturus erat rex Albertus, acceptavit regina. Deferebantur enim victualia de Rostoek dcvVismaria ad Stokholm absqile malignantibus Regisae, icet tota potentia Iegnorum si Orum hoc Oppidum obsedisset,

180쪽

Domino Abraham Milite, cum Domino Algoto Magnus-son Reginae exercitui praesidente s Et cum tempore hyemali, naves quae victualia adduxerunt, in rupibus essent glacie &pelicidio conclusad, non poterat eas Reginae exercitus debellare , quin tota byeme illic quiete pausanes , resoluta niue egrederentur in mare, di secure ac pacifice ad prQpria pervenirent di redirent. Combustio autem civium Holmensium ita sese habet: Stokholm civitas convenarum, ex diversarum nationum hominibus integrata , raro habet concordiam, pacem & amicitiam , sinceramque civium charitatem ; Homines enim unius nationis extra suam patriam existentes, plus se diligunt in patria aliena. Vnde fit ut cives Holmenses extranei,majori se amore diligant, foveant & promoveant quam antranei, cum illi extra patriam , isti in patria commorentur. , Tempore igitur regis Alberti, Alemanni commorantes in Stoli holm, ac se invii em, ut naturale est, plus aliis diligentes,

odio habuerunt intraneos , lucra cum eis pariter, ut videbatur , habentes. Sed & hoc eorum auxit invidiam, quod cum pene toti regno dominarentur Alemanni , in cives Holmcnictes, non sicut voluerunt, potuerant dominari. JH ulto igitur tempore conceptum odium, quod adversus eos fovebant. palliato colore tegentes, demum ad effectum perducere at-icntabant. Duodecim annis enim ante captivatione ejusdem

regis Alberti, frequenter aures ejus pulsabant, ut ipse dignaxetur annuere , aut saltem dissimulare ,quod quosdam Sueorum caute vita privarent. Habebant autem conseriptos CL- xx. cives, quorum sanguinem sitiebant. Hi autem erant meliores inter omnes Suecos qui habitabant Holmis. Rex vero

xespondebat hoc nullatenus expedire, nec fieri posse sine ma- no dispendio regni sui de tendere in infamiam & dehone- nationem nominis sui. His autem verbis, dc similibus eos ab intentione malevola, & nefario opere suspendebat. Capto vero Rege, cum iam sui iuris esse coepissent, quod diu concepcrant & desideraverant,compleverunt. Erat aulcm initium

tale: Cohors quaedam instituta erat, dicta .r a te biod rinumero CLXX. a principio, qui continue inccsscrunt at mali die & nocte, quorum erat studium ubicunque suecos obvios haberent,filas13hemice, opprobriose loquerentur ad eos, Quae-1entes in quo loco sederent traditores , in finem , ut aestimo

SEARCH

MENU NAVIGATION