Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

P. Bunelli epistolae. 81

Operam tuam reIΡUb. naVares, Iliam quum apud Caesarem

mandata regis exponis: et patronus meus quum Vauri om-cium suum bonis omnibus approbantibus faciebat, plus operae in communem hominum utilitatem conferebat, quam si iussu regis proficiscitur in Germaniam. Esset quidem Optabile, et quod ad omnes Christianos pertineret, reVocare Germanos ad sanitatem: Verum multa sunt, quae me non Solum dubitare, sed etiam plane desperare cogunt: eundum tamen erit, si rex iusserit, tibique in Hispania manendum, quamdiu is Volet: sed ego opto, ut nos Vauri Vivere quietos Velit, et te ad nos quamprimum redire patiatur: te enim id non nolle milii persuasi. Sin aliter res habet, facies me, si pla- .cet, certiorem, ne ego Voluntati tuae diutius adverser, et benevolentia adductus in odium tuum incurram. Bene Vale.' auri apud Aquitanos. Idib. Mart. Ep. LI.

ANTISTITI MATISCONENSI S.

Facit humanitas illa tua prope singularis, qua me praesentem Saepissime comiter amplexus es , quae etiam in te una cum auctoritate et fortunarum accessione mihi crevisse videtur , ut absens ad te virum excellenti eruditione summaque apud regem gratia, laoc nescio quid literarum exarare minime verear. Ut enim nihil aliud adferat epistola, meae tamen erga te observantiae testis erit. Quamquam, ne prorsus inanis sit, decrevi unum abs te petere, quod tu non solum nullo postulante, Verrimetiam multis reclamantibus, magna cum laude facis: illud scilicet, ne in iuvanda repub. literaria defatigere. Nactus es liberalissimum principem , nobis divinitus datum , qui omnes bonas artes superiorum temporum iniuria in Gallia paene sepultas in lucem revocaret: cuius benignitate incredibili et si tantum effectum est, quantum OΡtare Perpaucis, Sperare certe nemini in mentem Venerat, tamen ea, quae

102쪽

82Ρ. Bunelli epistolae.

restant, sunt eiusmodi, ut sine illis haec, quae praeclare instituta Sunt, diutius stare non possint. Munienda est arx istaliterarum , non Solum contra Vim praesentem impetumque barbarorum, quos repellere superstite Francisco rege non erit

dimoile. Illud etiam providendum, si amisso duce ab hostibus in oppidum compulsi fossa et Vallo cingemur, ut longe obsidionis incommoda sustinere possimus. Qui ante

nostram hanc aetatem in Gallia regnum obtinuerunt: VariaSappellati0nes nacti diversis quoque laudibus floruerunt. Francisci nomen antea inter reges inauditum ad ingenuas disciplinas instaurandas fatale mihi videtur: ac ne una cum Francisco rege patroni quoque literarum concidant, non mediocriter pertimesco: nemo enim illi hoc nomine succedet. Illud meum augurium non satis firma observatione niti somtasse videatur: sed ego timeo, ne nimis Verum sit. Itaque esset optimo principi gloriosum, curare ut ea laus, qua Praecipue excellit, diuturna permaneret: tibi honestum , non SO-lum rei praeclarissimae patrocinium suscipere , Verumetiam perficiendae Omnes Occasiones urgere. Multum est positum

in temporibus: sed novi ego prudentiam tuam. Neque Veropropterea haec scribo , quod te mihi aut cuiquam mortalium, qui magis haec cupiat, concedere existimem. Sed quemadmodum in curriculo, qui Spectant eos, quibus maxime favent, etiamsi summa incitatione ferantur, plausu tamen et acclamationibus adiuvant: ita ego te, quem rerum pulcherrimarum cupiditate ardere certo scio, quum nihil melius agere possim, abundantia quadam amoris ad ea, quae persequeris, adipiscenda , magis ac magis inflammo. Bene vale.

Ep. LII.

Jacobus Faber tui studiosissimus et studiorum meorum hoc tempore patronus impulit me Vel potius coegit, ut nonnihil ad te literarum darem. Qua facti mei defensione prΟΡ-

103쪽

P. Bunelli epistolae.

terea epistolam praetexui, quod Verebar, ne, simulatque Bu-nelli cognomen aspexisses, temeritatis et ineptiarum me condemnares. Is igitur Faber quamplurima de excellentissimis virtutibus tuis, de singulari in rebus administrandis prudentia , uberrima omnium bonarum artium scientia, et in earum Studiosos summa propensi0ne, quum mihi semper narret, ad te, licet absentem, Observandum et colendum mirabiliter incendebat. Ut vero scripto aliquo tuam benevolentiam elicerem, sic enim loquebatur, ut autem ego interpretor, Ornatissimo Viro, maximis et honestissimis occupationsbus districto molestus essem , nihil omnino causae subesse existimabam,

vitae meae institutum tibi neque omnino improbari dicebat, ego totum hoc partim humanitati tuae adscribebam. Quum ille nihilominus cogeret et interdum apertius urgeret, quid me, inquam, scribere iubest Literas inanes, nulla subiecta sententia. Hic ille, istud ipsum literis consignato, me epistolam, ut exarares, Vehementer a te contendisse: te, quum aliquamdiu repugnasses, tandem Voluntati meae cessisse. Ut

iussit, ita facio. Tu vero, doctissime Braelee, qui summae iurisdictioni praesides, peccati culpam in auctorem coniicito: me autem inter eos, qui egregias animi tui dotes admirantur, et in omni actu, quam bene de te existiment, Oratione testificantur, si placet, adscribito. Bene Vale.

Nuper quum FerreriuS communis amicus in aulam proficisceretur, cupiebam quidem ei nonnihil literarum ad te dare, quo de mea erga te Voluntate ac Potius observantia nihil aut immutatum aut imminutum temporis SΡatio esSe cognosceres : sed ita recentibus molestiis undique urgebar, ita magnitudine doloris , quem ex m0rte Georgii Sel vae patroni nostri incredibilem ceperam, animuS meus aestuabat, ut neque ad scribendum neque Vero ad cogitandum posset ullo pacto

104쪽

84 P. Bunelli epistolae.

consistere. Angebar, mi Danesi, ereptum nobis eum an tistitem esse , in quo veterum patrum sanctitatem illam minime sucatam facile posses recognoscere: et eo tempore ereptum, quo respub. Christiana maxime laborat ex talium irorum inopia. Deplorabam non meam solum, sed Chri-5tianorum Omnium calamitatem: Veniebat in mentem, quam multos vir ille, si diutius invita mansisset, exemplo suo Ad religionis Christianae labentis et inclinatae ruinas fulciendas allicere potuisset. Exstinctum integerrima aetate, vixdum

bene iactis fundamentis aedificii, quod plane divinum in animis hominum excitare cogitabat. Quid quaeris 3 Valde sub

ipsum Ohi tum perturbatus eram, contabuissemque angoribus, nisi mentem meam sensim a rebus tristissimis abducens

consolationes, quibus hanc aegritudinem mihi adimerem aut Certe minuerem , undique c0llegissem. Equidem quum de meo erga illum officio quaererem, reperiebam, Omnia, quae a mei ordinis homine proficisci potuerunt, ossicia me ei constanter et Optima fide praestitisse. Amavi illum ardentissime, colui diligentissime nulla praemiorum spe proposita. Quum enim viderem, eum nihil Sua sponte Sed Christianorum causa agere, non iam, quid mea interesset, sed quid ille volt et, in omnibus spectabam. Nihil tam humile , nihil tam abiectum, nihil tam studiis meis contrarium, quod ego non eo petente libenter susceperim, simia latque eum ad res divinas acerrime Contemplandas e Volare, neque solum divitias et honores Contemnere, sed parum etiam Valetudini parcore animadverti. Quid praetermisi, quo eum a nimia illa animi contentione revocarem 3 Quoties illud usurpavi, curandum esse, ut, quae libenter, ea etiam diutius faceret 8 Egi interdum liberius, et eam, quam nunc video, rerum Commutationem et paene genus ipsum mortis praedixi. Quum enim corpus, meo iudicio, neque satis ali, neque exerceri, animum autem ad Caelestium rerum cogitationem continenter revocari animadverterem, non fuit difficile colligere, hoc diuturnum esse non posse. Qui alio morbi et mortis causam Conserunt, eumque, quod res nonnullae ad voluntatem

105쪽

non fluerent, maestiorem fuisse, atque ea re morbum adauC- tum praedicant, ii vel ex sua natura Virum, Omnium qni OS umquam videlim, prudentissimurn et ad humana Omnia serenda constantissimum fingunt, vel ab imperitis et levissimis, ne quid gravius dicam , hominibus decepti quibus

minime oportuit, vehementius irascuntur. Scio, doctissime Danesi, brevitate et subtilitate epistolarum te magnopere delectari: sed quoniam alio cursum meum dirigentem neScio quis aestus animi in hunc sermonem me abripuit, da mihi hoc, ut bene longam et prorsus inelegantem epistolam pePlegas: Spero enim, quum meam causam tibi proba ero, fore ut inulti, quos adeo a IerSOS a me eSSe non Iellem, auctoritate et Oratione tua commoti mitigentur. Nam alios, qui propterea haec in me conferunt, quod eorum intemperantiam

repressi, nihil moror. Qui quam stulti sint vel ex hoc ipso intelligi potest, quod, dum me imprudentiae insimulant, ad

quam Omnium criminum, quae ab eis confinguntur, Summa referatur necesse est, se ipsos perdite sagitioseque vixisse confitentur. Sed ego imprudenter in hac parte nihil ogi: illi certe improbi fuerunt. Quibus diebus Vaurensis antistes febrem non habebat, ego ad eum, quoniam ita iusserat, saepius accedebam. Ille statim de rebus divinis, de bono beateque vivendo aliquid. Querebatur interdum, quod morbo impeditus Omnibus, quae gerebantur, intere SSe non POSSet: scire, se ob eam causam et domi et apud alios geri maiore licentia quamplurima, ad quae meam et aliorum operam de-ΡOSceret. Hic ego, quum eum res Serias et quae atram bilem augere possent, in praesentia ut omitteret, peterem Supplex: ille in hanc sententiam libentissime disserebat, numquam se iucundius, quam quum Suum Officium faceret, Vi-- vero: id sibi antiquissimum esse. Neque Vero Se Perturbari aut angi, si eos, quibus prodesset , tardius ingredi in rectam vivendi rationem intelligeret: niam quam id suscepisse, ut animis hominum vim adferret: suam culpam non alienam Praestare 3 elle. Ne de Superiore loco hortaretur ad pietatem suos, se quidem morbo impediri; ne ea, quae ad sanan-

106쪽

86 P. Bunelli epistolae.

dos eorum animos pertinerent, procuraret, ne morte quidem proposita revocari debere aut posse. Quaro Velle ab aliis exquirere, quae per Se nosse non posset, non quo esset in quemquam durior, Verum ut Omnia remediorum genera experiretur: huiusmodi cogitationibus, quod essent suavis- Simae, non augeri bilem atram sed minui. Haec oratio delicatis hominibus, qui libenter nihil agunt, nihil curant, Vix probabitur: tibi, qui in gravioribus studiis magnam partem

aetatis consumpsisti, non usquequaque displicebit. Rem enim, nisi fallor, probabis, modum adhibitum esse cuperes: in qua sententia, ita me Deus amet, semper fui. Verum age perpendamus istud, mi Danesi, neminem mortalium ad eum gradum sapientiae pervenisse , ut in omnibus actionibus mediocritatem, tamquam lineam, numquam transsiliat. Alii in honoribus petendis nimis ambitiosi sunt: alii avaritia inflammati ad parandas quavis ratione divitias praecipites seruntur: alii Voluptatibus undique conquirendis nimium student. Sed omittamus haec, quae libero homine vix sunt digna. Tu, ut per optimas disciplinas longius progrederere, numquam diutius quam valetudo aut etiam rei familiaris ratio postulabat , affixus libris fuisti . . Quodsi ita est ingenium hominum, ut in alteram partem semper propendeat, Georgio

Selvae, dum Omni virtutum genere animi/m eXOrnare conatur, Si corporis interdum oblitus est, non ignoscemus 3 Utinam quamplurimi in hanc partem peccent: non quod negem mediocritatem in omnibus Optimam, sed ut Sunt tempora, utinam quamplurimi in hanc pallem peccent: neque enim istiusmodi homines ad ipsum modum revocare esset difficile. Nunc multi in contrariam potius partem ruent, hanc excusationem praetexentes, quod audierint, hunc Virum, dum se non respicit, in ipso aetatis fore concidisse. Verum neque illi Voluptatibus consectandis mortem essugient, neque fortaSse ad extremam senectutem pervenient: pacatiorem quidem certe, et maiore animo nequaquam morientur. Sed

redeo ad id, quod coeperam, dicere. Praebuit mihi solatium, quod culpa vacarem: verum ut illud ante oculos mihi pro-

107쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 87

p0sui, hunc pontificem innocentissime vixisse, ad Deum Opt. Max. Omne otium, negotium, actiones, cogitationes denique rotulisse: itaque illum Deo curae fuisse, qui ne Passerculos quidem temere interire sinit, nedum antistitem in res sanctas toto pectore incumbentem: quod nos homunculi accidisse fortuito quereremur, divino gestum esse consilio. Observasse etiam illud mihi videor, cos, qui quam

celerrime maturitatem assecuti sunt, raro ad Summam Vi- Vere senectutem. Quid enim homini provecta aetas ad ferre queat Praeter moderationem, Prudentiam, reΓum maXimarum usum et scientiam, quae in hoc viro tanta fuerunt, ut primum senatus Venetus, deinde Rom. pontifex, ad extremum Caesar, ad quos Omnes eum rex de rebus maximis legaVerat, eius excellentem Virtutem, maximum rerum humanarum usum summamque in eis administrandis prudentiam

sint admirati8 Complecterer hoc loco eius laudes, nisi tibi notae essent et magna ex parte a te fluxissent, qui moribus Optimis et liberalibus disciplinis eum a puero ita instituisti, ut, quae restabant, facilia illi reliqueris. Sed certe, quum animus mortalium infinitas res capere non possit, si mihi Verisimile interdum, eum, qui tam multa Supra aetatem adeptus esset, maiora aut plura sustinere non potuisse. UsuS sum praeterea illo Verissimo et certissimo genere consolationis, praeclare cum illis agi, qui, quo tempore rerum divinarum desiderio maximo tanguntur, illico iubentur e vita discedere: interesse nostra fortasse, ut diutius in terris morarentur: sed nos, qui illorum mores imitari, quum possemus, noluimus, indignos talium virorum consuetudine ita plecti, ut probitatem, quam praesentem et oblastam contempsimus, eandem absentem et sublatam ex Oculis requiramus. Unum restabat, quod explicare non poteram , eum iuvenem interiisso, quum resp. .Christiana maxime illius auxilium et consilium implorare Videretur: verum hanc quaestionem maiore alia disputatione dilui. Quis enim non iure miretur Christum nostrae salutis auctorem, quum meSSem exspectare POS-set, vixdum semente facta religionis Christianae, contume-

108쪽

P. Bunelli epistolae.

lioso in crucem actum esse8 Istis rationibus adductus Paulum quidem respiravi, intellexique scelerate impieque nOS facere, qui, propterea quod rerum causas non intelligamus, acta Dei Opt. Max. quodammodo rescindere velimus eiusque decretis aequissimis summa temeritate resistamus. POSthac igitur tanti viri mortem, qua nihil mihi in vita contigit acerbius, feram fortiter animumque ab angoribus ad literarum studia traducam: quae, dum alienae potius quam meae voluntatis rationem habeo, maiore, quam par erat, spatio

intermissa esse, nunc demum magno meo malo sentio, et tu

ex huius epistolae lectione, Vel me tacente, facile iudicabis. Equidem initio, quod scirem, quam tibi placeret brevitas et quam deceret epistolam, paucis tecum agere decreveram: sed inter scribendum complexus sum plura: Primum, quod te bene de me existimare Volo: deinde, quum Tem Omnem cognoVisses, fieri posse speravi, ut eos, qui in me duriores sunt, pro tua in me benevolentia flecteres et lenires: quibus enim ex animo semper favi, quorum familiam Verissimis laudibus illustrari volui, eos iratos mina me habere Vellem. Quodsi pergent recte factis magnam poenam constituere, feram ut potero, consolabituxque me hoc unum, quod Georgio Selvae Uaurensi antistiti, patrono meo, ad SupΓemum usque Vitae diem satisfecerim, quo ii, quibus institutum meum tantopere improbatur, neque prudentiores Sunt, neque viri certe meliores. Bene vale et me, Si Placet, ama.

Tholosae 14. Calend. Sextil. MDXLI. Ep. LIV.

AEQUISSIMO PRAESIDI S.

Scripsit ad me nupor Claudius Phorcrisius, id quod antea de nonnullis acceperam, se domi tuae non solum in literis Vi Vere, Verum etiam singulari tua humanitate et hilaritate foveri. Magnum sano hoc ego duco, quod placuit

109쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 80

tibi, qui turpi secernis honestum. Lectis igitur illius literis, cogitavi statim, quibus ierbis tibi gratias agerem: nam quum

tamquam me alterum amem, beneficia, quae in illum conseruntur, in me quodammodo redundare necesse eSt. Neque

vero hoc fortuitum, sed plane divinum, ut quum arctissima sit inter te et Fabros amoris necessitudo, eodem tempore, quo illi me tamquam quartum fratrem omnibus studiis et beneficiis complectuntur, tu Phorcrisium omnibus amicitiae vinculis mihi astrictum diligere et tueri coeperis. Agamigitur gratias non fortunae, sed Deo Opt. Max., qui te in hanc mentem impulit; tibi quoque, qui Vetera tua erga me merita, quae quidem ego oblivisci non possum, hac recenti accessione cumulare Volueris. Adscriberem hic nonnulla de eruditione Phorcrisii, de modestia, de rerum humanarum usu, sed tu haec omnia ex aliquot mensium consuetudine aliqua ex parte facile perspicere potuisti, et ego de hominis mihi amicissimi virtutibus loquens vereor, ne Summam benevolentiam potius declarare, quam religiose testimonium dicere videar. Non dubitans tamen hoc tibi confirmo, te non solum in literis sed in omni vitae ratione uberiores in dies ex eo fructus esse percepturum. Bene Vale.

Ep. LV.

Scripsi ad Danesium hortatu atque adeo periculo tuo non epistolam sed Volumen: si qua erunt, quae eius limato iudicio minus satisfacient, ut necesse est esse quamplurima, tu culpam temeritatis meae magna ex parte sustinebis. Equidem non laboravi, ut disertus esSem, quod, quum antea Semper, tum hoc tempore intermissis iamdiu scribendi exercitationibus osset longe dissicillimum: illud potius spectavi, ut falsas connullorum criminationes refellerem, quae quoniam multorum Vocibus et literis ad me perferuntur , quid est quod taceam aut dissimulem Duo sunt hominum genera

110쪽

00 P. Bunelli epistolae.

quos mihi succensere minime miror et non ita moleste fero: unum est eorum, qui aurensem antistitem Vaurum secedere moleste ferebant: quod perinde est, atque si ducem exercitus in castra venire, in acie Versari, cum hoste, si res ferat, confligere numquam patiare. Verum ii, quoniam rerum humanarum splendore capti serpunt humi neque in coelum suspicere queunt, serendi sunt: et si incursabit aliquando in nos eorum dolor, non sunt asperius rePellendi. Oppressi sunt opinionibus; magnos sequuntur duces ut iam quod exemplo multorum faciant iure quodammodo facere videantur. Sed interim quid mihi vitio Vertant, satis intelligere non possum. Georgius Selva Vaurensis antistes religionem Christianam suis et suorum commodis, divina humanis, aeterna caducis praetulit. Quid ad me 3 si hoc

mihi tribuunt, rerum pulcherrimarum auctorem me laudant: quod ego neque agnosco, neque sane mihi tribui postulo. Si vero ita sentientes aliud tamen obiiciunt, quo me in in-Vidiam abducant, non satis candide mecum agunt: neque tam sponte sua quam aliorum impulsu id eos facere existimo. Sunt enim nonnulli, a quibus ista manant, qui ad secundum distributionis meae genus pertinent, quorum ego rationibus quum una Vivebamus, Optime quidem consultum Semper volui: sed quia iussu patroni illorum cupiditatibus adversabar, odisse me pessime numquam destiterunt: horum ego testimonium, quoniam nullius ponderis est, refellere non constitui, neque scelera et flagitia acerbius insectari. Ergo et illos priores minime miror, et istos facile contemno. Restant duo fratres, a quibus me amari semper et volui et credidi, quos propter levissimos rumores adeo immutatos esse molesto fero. Nihil actum, nihil a me cogitatum, cuius ambo non fuerint conscii: qui fratris institutum etiam cum rei familiaris iactura coniunctum laudare et admirari semper mihi visi sunt. Erant nonnulla severiora, Sed ea ne mihi quidem probantur, quae a me initium non duxisse, Sed ab alio, cuius ego mores ut eruditionem magis quam iudicium laudabam, praeclare sciunt. Ab eodem sonte manavit

SEARCH

MENU NAVIGATION