Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

i P. Bunelli epistolae.

contemplandi ratio, ad quam me non ascendisse fateor. Ea ut mentem viri optimi rerum divinarum desiderio inflammavit, ita corpori valde nocuit, quod postea facile intellectum est ex genere mortis. Si mihi fidem non habent, percontentur a Viris probis et doctis, qui sine ulla animi perturbatione de rebus incorrupte iudicant, quemadmodum ego in omnibus me gesserim. Haec ego propterea apertiuS scribo, mi Ferreri, ut cum utroque, si fieri potest, agas et hanc epistolam, quae pro me loquitur , eis legas. Quamquam enim conscientia fretus facito possum huiusmodi calumnias contemnere, tamen eos, quos certo iudicio complexus sum, et, ut ab eis diligerer, Omni ratione providi, sine causa abalienari a me non vellem. Valde sunt in me, quod facile intellexerim, quorundam artibus et mendaciis incitati : quo factum est, ut ad eos nihil literarum dare ausus sim, sed Danesium et te potius allegarim , pee quos facilius negotium Omne administrari eosque ad sequitatem Te vocari facile posse credidi. Sed de his hactenus. Consilium meum hic manendi tibi probari laetor, ex quo ego maiorem

in dies voluptatem capio. Quamquam enim postulare videbatur fortunarum mearum tenuitas, ut longe mihi in posterum Prospicerem, tamen, ut Verum fatear, ego mei dissimilis esse non possum. Post Deum, in studiis literarum mihi sunt Omnia, quae etiam dabo operam, ut ad eum ipSum referantur. Dices, hominem egestate oppressum praeclari

nihil emcere posse. Verum id quidem est: sed ego, quum

ParVO contentus sim, numquam existimavi, id mihi deesse Posse, quae spes adhuc me non fefellit. Post patroni mei obitum, quum in maximas angustias coniectus Viderer, ecce tibi accurrunt tres Fabri, qui architectos se fortunde meae

pollicentur fore. Utar igitur, quoniam illis ita placet, in Praesentia hoc perfugio: postea, ne corum liberalitate abuti Videamur, aliquid excogitabimus. Vale. Tholosae.

112쪽

92Ρ. Bunelli epistolae.

Ep. LVI.

GALLIARUM CANCELLARIO S.

Restiti multum diuque, vir amplissime, quum Jacobus

Faber tui Observantissimus magnopere mihi auctor esset, ut nonnihil literarum ad te darem: ego contra ineptiarum ac potius stultitiae crimen defugerem, ille instabat, ego repugnabam : nonnulla asserebat, quae ego nullo negotio refellebam ; pervicit tamen ad extremum non tam aequitate cau-Sae mea Sententia , quam auctoritate superior. Quam enim Causam aut Veram aut Verisimilem comminisci queam, cur hoc tantopere tibi, Viro gravissimo, et maximis occupationibus distrieto, meis scriptis molestiam exhibeam 8 Nihil abs te in praesentia petere volo: et, si res cogeret, alios, qui pro me id facerent, ad te allegarem. Quid ergo Faberi Dixit quam plurima de tuis virtutibus, quibus ille commemorandis et celebrandis expleri non potest. Quae omnia, sicut ego arbitrabar, summam vim ad deterrendum habebant: quo enim tu excellentior es, eo praestantissimarum actionum tuarum cursum impediri minus decet. Confirma-Vit praeterea, te lectis quibusdam epistolis meis genus earum non improbasse. Amens plane mihi videar, si tibi, Viro omnibus ingenuis artibus perpolito et subtili sincerO-.que iudicio, literas meas placuisse credam. Tibi tamen immortales gratias, sicuti debeo, ago, quod nugas meas dignas esse, quae a te legerentur atque etiam laudarentur, Jacobo Fabro studiorum meorum patrono persuaseris. Nam quum ille in omni genere doctrinae tibi merito tantum tribuat, quantum nemini, nec, quem abs te commendari audivit, suis beneficiis indignum iudicet: huius eximiae humanitatis tuae memoria ex animo profecto numquam discessi-Set: meo Scripto tamen id ipsum, quia necesse non Putabam, minime declarassem , nisi me is, cui roganti negare non Potui, Propemodum coegisset. Cuius Periculo, quoniam in praesentia pecco, progrediar longius, tibique, si

113쪽

P. Bunelli epistolae. 95

poteris, hac postrema epistolae parte liberius gratulabor. Facile enim intellectum est ex eo, quod nuper te consitario et impulsore rex bonis omnibus plaudentibus edixit, de sanandis Vulneribus, quae superiorum temporum iniquitate Galliost nostrae imposita fuerunt, te divina quaedam animo cogitare et quaecumque apud Veteres philosophos de moribus et legibus scripta divinitus legisti, quaeque longo rerum

communium tractandarum usu cognovisti, constituisse hoc tempore expromere. O te beatum, qui non solum velis sed

etiam possis prodesse quamplurimis. Quid enim non potestiS, quem rex maximus summo magistratui praefecit, cuius consilium in legibus ferendis et abrogandis imprimis sequitur 3 Sed quoniam ea, quae rectissima Sunt, pauciS admodum probantur, pro tua singulari sapientia pedetentim ad causam ingrederis multaque Occultas et in aliud tempus dissers, ut tardius quidem quam optares, felicius tamen, quam plerique existimarent, rem ad exitum perducas. Quae

igitur a nobis adhuc intelligi non Vis, ea curiosius non exquiremus : quod Vero ad immoderatam quorundam hominum ambitionem frangendam et lites restinguendas in lucem protulisti , cur non summa cum laude tua commemoremus 3 Nulla ratione, meo iudicio, Galliae melius prospicere potes, quam si controversiarum Seminarium , quoniam radicitus evelli non potest, magna ex parte cireum ei das et amputes. Nulla enim est capitalior pestis hac rixandi consuetudine,

qua non solum omnium fortunae absumuntur, Verumetiam

praeclara ingenia ad liberales artes percipiendas et res maximas gerendas idonea foedissimo genere morbi exeduntur

et extabescunt. Audebo amrmare ego rerum humanarum

plane imperitus et qui libenter reipub. gerendae laudem aliis

concedo: non dubito tamen pace hoc asseverare tua, tum demum beatas fore civitates, quum milites a bello, medici a morbis, iudices alitibus abhorrebunt. Nari si nemo ex alterius damno quaestum facere studeret, si nemo ex alterius incommodis suum pararet Commodum, Omnes advenientibus

malis, quoad fieri posset, occurrerent: rei militaris periti,

114쪽

04 P. Bunelli epistolae.

bellorum causas praeciderent, numquam nisi necessario et externorum hostium iniuriis compulsi arma caperent: m dici, ne quis aegrotaret, diligenter eaVerent: magistuatus multo propensius nascentibus concertationibus obviam irent, quam in eis diiudicandis aetatem contererent, Quid Θ tu ergo hasce honestissimorum hominum nationes fame necare vis 3Imo vero in pace et otio militibus stipendium persolvi: medicos ab iis, qui optime valetudine utuntur, mercedem eXigere causidicos et iudices ab iis, qui non litigant, honorarium accipere iuberem. Non dubium, quin haec tibi otio abundanti homini Optata esse videantur: praeclara quidem illa, sed quae in tam perditam hominum colluviem induci non possint. Quid refert 8 tamen in istis cogitationibu4 summa

cum Voluptate mens mea Versatur: et, si non istud ipsum,

quod dico, aliud simile tamen, et quod eandem fere vim

habeat, excogitari posse, acutissime Vidisti: ac rem tanta prudentia temperasti, ut nullum ordinem aut omnino hominem laeseris. Tam bene positis initiis, quae consequentur, quemadmodum speramus, illustriora erunt. Verum ad res magnas efficiendas, multis praesertim adversantibus, temporis longinquitate opus est. Te Deus Opt. Max. quoniam in rempub. tuendam et Ornandam omnem curam et industriam insumere decrevisti, quamdiutissime salvum custodiat. Bene

vale.

115쪽

EX EIUS T.IBRIS EPISTOLABUM EXCERPTAE.

PAULUS MANUTIUS

VIDO FABRO S. Nescio, utrum sortunae succenseam, cuius culpa factum

sit, ut ego tuas literas duobus fere mensibus post eum diem, quo tu scripseras, acceperim: an eidem gratias habeam, quod mihi arculam quandam scriptorum evolventi planeque aliud agenti de improviso illas obtulerit. Gratias habebo potius, quod eodem tempore simul cum iniuria beneficium accepi: et iniuriae beneficium praeferri aequum est. Sed quoniam vereor, ne tarditatem in scribendo meam durius acceperis, hunc tu mihi scrupulum, Vide, si ex animo evelleres, faceres humane: nec tamen inique, quum hoc ipsum, quod eommissum a me est , primum ex aliena culpa pendeat, deinde nunc quidem etiam corrigatur. Venio ad tuas literas, quibus mihi gratius nihil potuit accidere; dicerem iucundius, nisi clausula illa de Bunello meo plane omnem Iucunditatem eriperet. Nam sic fac existimes, ex illius viri interitu tantum me cepisse dolorem , quantum exhaurire nulla dies poterit. Vixerat mecum Venetiis per quadriennium , quum ego in illo probitatem morum virtutemque diligerem : ille in me propensionem, credo, quandam ad literas

116쪽

06 P. Manutii epistolae.

non improbaret. Intercessere etiam Inter nos officia quaedam, sed a me levia nec satis digna, quae memoria tenerentur: quae tamen ille, ut erat gratus, non meminisse solum,

sed praedicare etiam solebat. Ego ab illo maximum habebam beneficium, quod me cum Politianis et Erasinis ' nescio

quibus misere errantem in hanc recte scribendi viam primuω induxerat. Videbatur quibusdam natura severior, Sed erat lenissimus erga sui similes,' hoc est, erga bonos Viros: ubi vitium nosset, censor acerrimus. Distinguere homines non fortuna sed moribus solebat. Loqui ad Voluntatem neque ipse poterat, neque ferre, qui ad istam artem eruditus esset: totus erat apertus et Simplex. Satis scio fuisse, qui illum depravatae religionis nomine in crimen VOCAVE-rint: quorum Vitam si cum Bunelli vita comparares, Socratem diceres iniquorum conspiratione circumventum. Coluit

Omnes Virtutes et philosopho dignas et homine Christiano:

scd continentiam praeter caeteras. Hoc ille triumphavit maxime et trium phavit adolescens, quum caeteros Voluptas capit. Quo mirandum est minus, si tantus postea Vir ex tanto adolescente factus est. Nam extremam Vitae Partem,

quam, ut in fabula actum, decet esse perfectissimam, heroicam scribis fuisse et plane divinam. Quare incumbamus, o Vide, et hanc operam Bianello nostro navemus , ut illius nomen immortalitate dignissimum exstingui mortali cum corpore non sinamus. Quod equidem enitar et hominis mihi amicissimi, summi viri, memoriam, si modo is ego sum, qui tantum praestare possim, profecto ab interitu vindicabo. Video te in tuis litoris idem velle, nec dubito, quin possis. Nam et Bunellum amas mortuum et vales plurimum ingenio, quod etiam pietas excitabit. Cuius Officii societas eo gratior utrique nostrum esse debet, quod quum apud alios laudabilis maxime erit, illustri exemplo gratiae referendae, tum

ad animos nostros amore coniungendos aeternaque neceSSitudine conglutinandos, plus valere nihil potest. Heliqua erant in epistola tua magnifica quaedam et eleganter scripta de laudibus parentis mei, quae verissima fa-

117쪽

P. Manutii epistolae.

teor: quaedam etiam de me ipso, quae non agnosco. Nam, etsi tibi, nobilissimo adolescenti, multis non Solum fortunae, sed etiam naturae doctrinaeque bonis ornato, et, quod caΡut est, Virtutis amanti, placere maxime velim: tamen, quia nemo hactenus a me hoc impetravit, ut ea mihi asciscerem, quae mea non eSSent, patere, Obsecro te, de me ipso mihi potius credere, quam tibi. Quodsi, cupidum esse laudis, laudem esse Vis: isto me licet nomine non contemnas: quod ea, quae habent ii, qui laudabiles ducuntur, ego ut haberem, Semper laboravi. Sed scis, Velle et perficere non idem esse: alterum

contingit multis, alterum duntaxat iis, quos dii diligere putantur. Quorum ego te in numero, OΡtime Vide, praestanti natura praeditum, nunelli praeceptis informatum, consido facile futurum. Vale. IV. Cal. Decemb. Venetiis. Epp. I, 6. Ep. II.

P. MANUTIUS STEPHANO SAULIO,

DECENTIANO, GENUAM REDEUNTI.

Etsi multarum rerum curis atque oneribuS ita premor, Optime Sauli, ut respirare vix possim: tamen, ut literis tuis amantissime scriptis aliquid responderem, abieci omnia, et ossicium, quod tibi a me debetur, habui antiquissimum. Video te miro quodam Veteris eloquentiae amore ac studio teneri. Significant hoc studia tua: declarant scripta: Sermones ubique non obscure testantur. Nae tu rem pulcherrimam diligis: cuius me quoque forma cepit adolescentem: et de Voluntate illa, Vel cupiditate potius, tantum abest ut dies aliquid detraxerit, ut cum aetate simul am0r creverit. Quare, quum tibi ego tam multis in rebus concedam, patere , ObSe-Cro te, in hac me una rivalem esse tuum, nec tibi vel tantillum Omnino Velle concedere. Sentimus enim idem, quod tu, nihil esse speciosius eloquentia, nihil praestantius: quam, ut ipse nosti, amarunt aetate nostra atque appetiere quamplurimi: potiri autem, ut mihi quidem Videtur, adhuc nemo potuit. Quis enim Latinae orationis laudem non magnopere

118쪽

08 Ρ. Mamilii epistolae.

diligendam dixit 8 quis porro rati0nem et quasi viam, quapin renire ad eam liceat, nobis indicavit Z nam, qui se ita

exercent ut ex Veterum scriptis et membra et integrum quandoque comprehensionis corpus sua in Scripta transferant,

non equidem eos reprehendo: siquidem perfecti similitudinem quandam sequuntur: sed quia perfectum ipsum non attingunt, in magna laude non posuerim. Obsecro te, Sauli,

qui iudicio excellis, quid tibi de Christophoro Longotio videtur 3 equidem, si quando, quid de scriptis illius existimem,

interrogor, ita soleo respondere, exilem esse in sententiis, non luculentum in verbis: ut tamen de eo, si vitae contigisset usura diuturnior, bene censeam sperandum fuisse. Sed, ut nunc eSt, mea quidem sententia, nullus est. Quid enim assert exquisitum, quid singulare , non Vulgatum, non ex quotidiana consuetudine usuque sumptum 8 At scribit interdum et de rebus familiaribus, et ad familiares. Quid tum Z

quasi non Vel in obscuro argumento possit ingenii lumen elucere. Nam quod in eo Verborum circuitus saepe a Cicerone totus est: si consulto fecit, quod inde laudem speraret, iudicium requiro. Etenim, aliena quae Sunt, ad nos translata stulte iactamus: ut neminem laudare solemus, quia pulcher, quod accipitur a natura; at quia temperatus , quia iustus, quae posita sunt in nobis ipsis. Sin, quod potius existimo, inops a Latina lingua explicare animi sensa aliter non potuit: necessitatem excuso. Nec tamen, quod faciebat, diutius eum puto facturum fuisse. Qui enim in illo otio Patavino nihil ageret aliud, quam ut se tum eloquentiae copiis, quae philosophiam Ornant, tum earum artium inStrumento, sine quibus muta silet eloquentia, locupletaret; utriusque studio facultatis consecutus esset, ut, suis quasi opibus abundans, de alieno quotidie parcius assumeret. Cuius autem generis ea, quae moriens reliquit, scripta Sunt, abesse eum iudico ab ea specie, quae est in scribendo optima, longissime. Qua de re quum aliquot abhinc annis in conVentu amicorum

Sermo esset Ortus, memini dissentire a me amicum hominem

et cruditum: qui Ciceronis in libris diu multumque voluta-

119쪽

Ρ. Manutii epistolae.

tus, tamen Longotium suspicit. Aurea Videlicet quum assidue tractet, perea non internoscit. Itaque paucis p0st illum sermonem diebus interiectis , quum epistolam ad me misisset, in qua ita scripsit. Nihil sibi tam accidisse mirandum, quam quod a me audisset, quum dicerem, mihi Longotiana Scripta non admodum probari: nihil rescripsi, quod homini

quinquagenario insitam o pinionem non SperaVi me posse evellere. Et sunt omnino quaedam res, quas ubi Sensu et iudicio ipsi non percipimus atque assequimur, nulla Satis Oratio probabit : ut cum Anaxagora , niVem atram iudicante,

frustra de albedine disputares. Improbas igitur, inquies, si ab antiquitate scribentes mutuemuri Ego Vero, si apte fiat, etiam summe probo; sed hoc ipsum. Αpte, quam difficile sit, ex eo licet cogitare, quod Latinam linguam continet uniVersam: universa enim sub imitationem cadit; imitandi autem ratio, quia et multiplex est, et admodum recondita: primum, de ea praecipere sigillatim, infinitae doctrinae est: deinde, quae praecipiantur, cognoscere et perfecte exsequi, non mediocris ingenii. Quumque id, quod enitet in oratione, aut in re Videatur esse, aut in verbis: ego Olim rem significatam simul cum verbis significantibus sumebam, eamque meis scriptis quum inseruissem, tum optimum illud, quod quaeritur imitando, plane arbitrabar me esse consecutum.

Postea coepit mihi meum consilium displicere: cogitaVi, quoniam id esset memoriae magis quam ingenii, quod ego efficerem , praestare multos posse: quod autem multi possent, egregium non esse. Tum inivi rationem haud paulo dim-ciliorem, quam cum paucissimis mihi esse communem intelligebam. Exquisitas sententias de Cicerone excerptas, aut de Terentio, tacitus in animo versabam, eas ornabam VerbiSquam poteram lectissimis, ut quasi Vestitu orationis mutato, quum eaedem essent, aliae tamen Viderentur. Erat non dissimilis in verborum figuris commentatio. Si quas notaVeram illustriores, ad alias sententias ita traducebam, ut interdum eandem locutionem in res prope innumerabiles accommodans, ae

120쪽

D. Manutii epistolae.

quasi ex una cera pthires imagineS, nec tamen eiusdem generis , emngerem. In liac exercitatione quantum esset, utin3m aut mature cognovissem, aut Sero cognitum aVideque arreptum ViS Occupationum non extorsisset. Equidem, si quis

me neget in scribendo quidquam esse, non pugnabo: Sed, si quid sum, ab hac una esse contendam. Tibi gratulor, Sauli, qui et Vis, quod sentis esse praeclarum, et quod Vis, nihil impedit, quo minus praestare possis. Otii enim tantum habes, quantum stili exercitatio postulat. Abundas, ut animi, sic fortunae bonis: in quibus ipsis, Zenonis pace dixerim , non minima ad Virtutem Vis est. Ingenio Vero ita sto-TeS, ut tuam maxime consuetudinem propterea expetierint

ii, qui ipsi ingenii gloria praeter caeteros excellere putabantur. Atque utinam ea, quae literis mandasti de homine Christiano,

aliquando emittas, ut Opinionem ac sermones de te meOS res

ipsa confirmet. Quod brevi futurum facile spero; recipis

enim te nunc in villulas tuas, hoc est, in Summum otium: ubi quum nullam tibi horam a studiis Vacuam abire patiaris, Sic enim et a multis antea cognoveram, et postea Coccius noster confirmavit, expolitionem intra paucOS menses exSΡectamuS Operum tuorum ; qua de re ut interdum me Decii nostri literis certiorem seri velis, etiam atque etiam te rogo. Pontificis legatus, Liudovicus Deccatellius, homo antiquae probitatis, humanitate ac doctrina praestans, post obitum Cardinalis Masrei ita me complexus est, ut omnem in meiS commodis atque ornamentis curam et cogitationem fixisse videatur. Cui non tam a me gratiae sunt habendae, quod agit ipse quantum potest, ac pilis etiam quam potest: quam quod

alios etiam, magnos et principes Viros, ad me augendum atque h0nestandum suo exemplo atque auctoritate Vehementer excitat. Qui quum multi sint, tua tamen inter Omnes elucet liberalitas, qui, re Vix audita, amore in me tuo, Studio erga literas incitatus, tantum tua sponte ad hanc pro inciam conferre Velle pollicitus es, quantum ex animo meo

nulla umquam delebit Oblivio. Vale tuamque Valetudinem

SEARCH

MENU NAVIGATION