장음표시 사용
81쪽
1 ibus tamen diebus ad eum scripsi, sed valde breViter, propterea quod festinaret tabellarius. Spero futurum ut epistOlam uberiorem brevi a me accipiat. Irterim tu me illi diligentissime excusabis. Vale. Homae.
Fuit tempus, quum ego Paulum Manutium ob suavissimos mores et praeclaram ad summa omnia indolem plurimi facerem, neque solum ad literaru in studia, sed ad probitatis paternae imitationem currentem quidem cohortarer, tuque me ut Gallum hominem et hospitem, non omnino Contemnere viderere. Cuius temporis si non prorsus Oblitus es, opportune Phorcrisius hasce literas tibi reddet, quae senescentem quidem, non tamen penitus exstinctum Bunelli memoriam in animo tuo Pen OVabunt: atque is quae mea Sit erga te Voluntas , quod meum de te iudicium, quam frequens quam honorificus sermo, tibi multo liberius exponet, quam si istud ipsum verecundius, quemadmodum mea fert natura, literis comprehenderem. De eius fide nihil est quod dubites: est enim in eo minime fucata probitas, et non mediocris in Omni genere literarum eruditio; una multos annos coniunctissime viximus. Si quid igitur de vitae meae ratione scire voles, ab illo omnia. Ego pro eo unum abs te peto, ut Claudium Phorcrisium non solum ut bene doctum hominem, verum etiam ut mihi amicissimum tuaque amicitia dignum , quo poteris Officii et humanitatis genere, complectare. Bene Vale. Saluta meis Verbis Rambertum, quem Olim de commodis meis cogitAsse, praeclare memini.
82쪽
P BUNELLUS FRANCISCO SELVAE S.
Amicitia quidem nostra tam alte radices egit, et ad eam magnitudinem crevit, ut literarum confirmatione minime egeat. Fuit mihi tamen periucundum ea legere, quae tu in eam sententiam copiosissime et elegantissime scripsisti. Ego ut sanctas amicitias, qualis mihi tecum intercedit, facile omnibus rebus humanis antepono: ita, ne aut falsa aliqua suspicione, aut malevolorum artibus labefactentur, maxime laborare soleo: quae Omnia adversum te nullam vim habuisse laetor. Epistolas ad fratrem tuum et Danesium perturbato animo , magis mei purgandi quam eloquentiae ostentandae gratia scripseram: quas tibi et eruditis non omnino displicuisse , qu0niam cupio, facile quoque mihi persuaderi patior. Quod hortationes meas magnum pondus apud te semper habituras dicis, sic existimes velim, te Viros multo prudentiores, quorum consilio et monitis actiones tuae nitantur, quamplurimos, amici0rem, et qui tibi magis ex animo bene cupiat, in renturum esse neminem. Quae a me non leViter et, ut mos est dicendi, ita scribuntur: quum neminem dico, Vere et praecise accipi nolo: ut multos habeas tui amantissimos, me illorum concedere nemini: uberiores fructus aliorum amicitia tibi feret, ego cum illis benevolentia contendam, quae me etiam cogit interdum Vereri, in hoc genere I itae, quod delegisti, ne ita res humanas complectaro, ut divinarum te capiat oblivio. Dissicile est non moveri iis, quae in oculos
continenter incurrunt: ea Vero, quae numquam cern3S, nummquam audias, animo inclusa tenere. Potest quidem utrumque fieri, sed mihi crede arduum est. Christi praesidiis munitum eum esse oportet, qui tot tantasque difficultates superare Volet. Ad eum igitur quam Soepissime reVocanda mens est: qui nobis ita loquitur, ut nenim exaudiat: et ea nobis persuadet, quae multis incredibilia videntur. Haec paucis in praesentia ad te scripsi: alias pluribus, quum plus otii nactus ero. Iterum valebis et me amabis.
83쪽
Nisi bene tibi notus essem, excusarem me de negligentia literarum, causamque aliquam aut Veram, aut Verisimilem asserrem, quare humanissimis tuis literis provocatus nihil ante hunc diem responderim. Verum apud te nihil Opus est: accusa me pigritiae, quantum Voles; statui hoc crimen ne nutu quidem refellere. Sed cave ne propterea quicquam de mea erga te benevolentia detractum susspicere: hoc enim mihi gra-Vius accidere nihil potest. Nam quum in omnium amicitiis tuendis constantissimus videri volo: tum vero tui memoriam animo affixam esse meo, tibi penitus persuasum esse cupio. Equidem multae causae, te ut primum complecterer, impulerunt: sed illa fuit gravissima, quod summa ad Virtutem in-d0lem in te esse facile cognovi. Ad hanc indolem quum disciplina Christiana ac studium summum accesserit , tu, uti spero, hoc tuum sanctissimum institutum Semper conserVa-ibs, et ego, quoad vivam, in hac mea erga te Voluntate permanebo. Sed de his satis. Venio ad res meas, quae tibi,
quum una Vivebamus, non minori curae erant, quam mihi.
Negotium illud meum adhuc me sollicitum habet: agitur quidem Tholosae per procuratores meos diligenter, et illi prosperos exitus pollicentur: Sed ego non usque prius adversa timebo, dum Omnia ex animi sententia confecta videro. Istis molestiis, quae me tot annos acerbissime torquent, semel liberatus, ad Veteres quidem , sed diu intermissas, scribendi eXercitationes me referam, maioremque mihi tranquillitatem asserre, amicis omni genere ossiciorum facilius satisfacere potero : quae nunc eXSpectatione rerum mearum anXiu S prae- Stare nequeo. Ut autem haec incommoda minus Sentiam,
fratri tuo LaZaro, quum Venatum proficiscitur, me saepiSSime comitem adiungo. Nos enim, si nescis, post primos illos dies, quibus in aula fuimus, in agrum hunc Viliorianum, amoenissimum sane, libentissime secessimus, et Veluti ex turbulentissima tempestate in tranquillissimum portum consedimus:
84쪽
hic exspectamus, quid tandem constituetur de fratris tui in Germaniam pr0fectioue: de cuius onere, etsi nihil haec res ad me pertinet, mirifice torqueor , neque qui doptare debeam, satis scio. Vobis quidem honestissimam legationem, et reipublicae Christianae utilissimam Videri scio: sed ego non tam initia rerum quam eventum mihi ante oculos propono: quae quamquam dubia sunt, tamen in alteram partem facilius casura mihi Videntur. Cum ingeniis Gemanorum confligendum exit, qui, ut in bello quum quem semel occuparunt locum, tutantur, sic, quam semel arripuerunt Sententiam, quaecumque ea sit, mordicus et pertinacissime defendunt. Huc accedit, quod ii, qui haec opinionum Venena in Vulgus SparSerunt, quorum auctoritatem caeteri sequuntur, ut se impie sensisse
intelligant, fateri tamen aliis, quibus imposuerunt, errorem Sine Vitae periculo non possunt. Qui ex templorum spoliis
patrimonia sua auxerunt, an sibi tam opimam praedam e faucibus eripi, imovero e visceribus evelli sine dimicatione patientur 3 Sed tu haec omnia facile diluis, scribisque Deum
non Ρassurum ut cuiusquam priVata cupiditas communis utilitatis cursum impediat. Verum audi quod ego pro hoc tibi
referam: non patietur Deus hunc morbum periculosum et in- Veteratum Sanari, quamdiu Vera non adhibebuntur remedia. Siccandus est fons aut Obruendus, si Velis exhaurire haec,
quod totum fere orbem inundant, sectarum flumina. Quod si quis est, qui adhuc se scire dissimulet, unde tantum malorum in nos redundarit , ego digitum ad fontes intendam. Nostri corruptissimi mores, summaque negligentia hunc pestem nobis invexerunt. Mutemus ergo in melius, quae depra-Vata Sunt: mores nostros ad Veteris disciplinae regulam dirigamus. Haec ubi facta erunt, id est, praeciSa morbi causa, non multo post haec opinionum commenta exarescent. Haec autem ut fiant, non a Germanis petendum est, sed a nobis ipsis impetrandum. Hoc in potestate sua magna ex parte duo principes habent, et solo propemodum nutu conficere possunt. Res minime dubia est, et disputatione non eget: exstant sanctissimae leges et veterum patrum decreta minime
85쪽
dubia aut Obscura: sit sacrosancta illorum inter nos auctoritas , quod non Verbis et simulatione, sed factis et sincera Vixendi ratione assequemur. Haec Vera, haec certissima, haec a Veteribus illis usurpata sanandae reipublicae Christianae ratio, qua omissa propterea quod acrior nonnullis esse Videbatur, ad remedia quaedam leviora confugimus, quae non Secabunt, non urent, dolorem denique mitiorem, facient; sed certe audeo hoc amrmare, Vulnus non sanabunt: cicatricem fortasse obducent, quae leviter tacta, paulo post acerbius recrudescet. Habes meam de hisce rebus Sententiam, quam ego propterea pluribus ad te scripsi, ut intelligeres, me, qui res privatas expedire non possum, de repub. sollicitum esse, et simul, quoniam in tractatione rerum humanarum totus es, volui te habere, in quo acumen illud ingenii tui exerceres: ae, Si non probares, quae a me scripta essent, ut firmioribus argumentis ea refellereS. Bene Vale.
P. BUNELLUS JOANNI FRANCISCO SELVAE S.
Vehementer laetor, tu maleVolorum de me sermonibus non modo non ceSSisSe, Verum etiam constantissime restitisse. Ita enim ad me Scripsit Ferrerius noster, quum a nonnullis oppugnarer, te mei nominis propugnatorem fuisse acerrimum. Equidem pluris facio testimonium tuum quam reliquorum Calumnias. Itaque Valeant, qui inter nos dissidium quaerunt: amicitia nostra, quoniam hac tempestate turbulentissima eversa non est, nullo umquam rerum humanarum motu labefactabitur. Te mihi carissimum fuisse tu ipse testis es: quam sim constans in amicitiis tuendis non ignoras: de tua erga me
voluntate et fide posthac dubitare qui possum Illud igitus
curemus, ut eX nostra amicorum coniunctione honestissimus
aliquis fructus emorescat. Quod nulla certiore ratione assequemur, quam si tu literis tuis me ad patris olim mei, ego
86쪽
te meis vicissim ad fratris demortui imitationem c0h0Pter et
De memoria fratris tui ab oblivione hominum vindicanda quae scripsisti, eadem quoque mihi in mentem Venerant: et certe recenti adhuc Vulnere ad nonnihil simile aggressus essem, nisi quaedam pestes hominum, dum mortem viri optimi mihique carissimi deplorare conor, me ipsum meae Vitae potius timere coegissent. Postquam Vero die ipsa dolore mitigato una quoque ille veluti scribendi calor aliquantum refrixit, Coepi rem Omnem mecum attentius perpendere: cogitavi fieri posse, ut multi consilium illud meum pessime interpretarentur , meique nominis illustrandi potius quam memoriae patroni celebrandae quaesitam occasionem dicerent. Alii, quibus
operis argumentum non ita displiceret, genus scriptorum meorum Valde contemnerent, atque ut Vir ille propter eximias
virtutes pingi fingique dignus fuerit, me tamen neque Apellem, neque Lysippum esse iure contenderent: quorum alterum suppresso auctoris nomine Vitari facile posset, alterum, si vestro iussu, quorum rem quam diutissime manere maxime interest, id totum susciperetur. Quodsi ea s acultate, quam in me existimatis esse, Vos contenti estis, quid attinet in hac re meam Voluntatem exquirere, quae tibi praesertim neque dubia neque obscura esse potest 3 Et quidem in praesentia ea mihi studiorum ratio instituta est, ut Veterum Scripta legenti nova non admodum scribere vacet aut libeat. Sed neque in istiusmodi rebus magnopere festinandum censeo, et quum animum meum diuturna lectione explevero, tum demum , uti spero, Omnes meos impetus ad Scriptionem convertam. Hoc interim Spatio Valde cuperem ea, quae ille partim de Graeco in nostrum sermonem iussu principis converterat, partim sua sponte ad religionem Christianam pertinentia scribere instituerat, a Vobis diligentor asservari. Etsi enim per-l Olita non Sunt, ea tomen, si vestro beneficio aliquando in
87쪽
manus hominum pervenient, Georgium Selvam non solum Vixisse , sed optimum sapientissimumque antistitem fuisse, posteris testabuntur. Hac ratione facillime poterunt refelli malevolorum calumniae, quae ut prorsus manes sunt, ita omnino indignae, quibus aliquid respondeatur. Fratrem tuum nemo bonus et prudens novit umquam familiariter, qui non illius similis esse optaVerit. Horum ingenia et mores qui bene perspexerit, nisi stultissimus aut improbus, imitari cupiet nemo. Bene Vale. Tholosse prid. Calend. Januar. MDXLI. Joannem Franciscum fratrem tuum literis meis provocatum nihil rescripsisse demiror, cui, si placet, ex me Salutem.
Ep. XLIII. R IDEM.Paucis diebus antequam literae tuae humanissimae mihi redderentur, scripseram ad Ferrerium epistolam, cuius exemplum quoniam ad te missum existimo, non repetam hic, quae ne semel quidem a me sine summo dolore scribi, neque fortasse a te sine aliqua molestia legi potuerunt. Illud potius dicam, nihil gratius , nihil suavius, nihil iucundius literis tuis: metum enim Omnem, in quo eram, et quo, ne antea ad te scripserim , prohibitus sum, mihi ademerunt. Bene haset, quod tuum de mea erga te Voluntate iudicium retines , paremque ac mutuam propensionem animi polliceris. In qua parte meritorum quidem magnitudine longe superior esse potes, amore et benevolentia me Vincere numquam potes: quam ego tibi. caeterisque omnibus quocunque potero officiorum genere declarabo. Nam quod primo loco ponebas, te adductum, qu0d scires me fratri tuo fuisse carissimum: virum illum, quoad Vixit, propter eximias eius virtutes tanti ego feci, quanti mortalium Prorsus neminem: meque ab eo diligi, nullo tamen
merito meo credidi , neque in hoc me deceptum puto. Eius mortem gravius tuli, diutius luxi quam patris aut maris, omniumque, qui mihi umquam fuere carissimi: illius memoria mihi in visceribus haeret, quam ego quotidie renoVo, non
88쪽
solum ut de amore nihil detrahatur, sed ut illius exemplo ad virtutum quidem omnium, sed imprimis Christianae religionis studium magis incendar. Vuod quidem , Deo adiu-Vante , Si assequar, tum id, quod de virtutibus meis amice in literis tuis addebas, Vere aliqua ex parte poterit scribi. Interea non solum laudem aliquam mihi tribui non postulo,
Verumetiam Summam Vituperationem valde pertimesco. Si
enim, quum ducem habebam, per curriculum pietatis tam lente procedebam: nunc quum neminem Iideo qui praeeat, qui V et, qui excitet, tam multi revocent, deterreant, detrahant, quid futurum sit, id est, in quam partem animus meus se patietur impelli, non satis scio. Neque enim di-Vino solum praesidio , quod nobis volentibus et petentibus
Ρraesto Semper est, sed summa etiam constantia incredibilique animi robore opus est, ut tot tantasque dissicultates, veluti moles oppositas, fortiter perfringamus et obteramus. Verum haec in praesentia nimis multa: posthac autem saepiuS
ad te et diligentius, si intellexero, meam in hoc genere diligentiam tibi non displicere. Bene vale. Tholosae Idib. August. MDXLI. Ep. XLIV. RIDE M. De libris fratris tui ita satisfactum' est iustissimo desiderio tuo, ut nemo tamen queri possit, quicquam haeredibus ademptum esse. Prudenter, mea quidem sententia, et quemadmodum Oportuit, administrata sunt omnia, nisi forte in eo lapsi sumus, quod arcae tuae nimium pepercimus. Nam et tuo nomine deterritis, factum est fortasse, ut Omnia aliquanto minoris Venierint. Quodsi ita esse rationibus subductis comperies, facillime hoc damnum tua liberalitate sarcies. Illud quidem animadvertisse mihi videor, bonarum artium studiosos omnes eo libentius tuos Voluntati morem gessisse, quod quum de caeteris tuis virtutibus, tum de animi candore multa a n0bis praedicari audiverint. Confirmavi enim illis te
89쪽
hunc thesaurum librorum non magis tibi quam bonis omnibus emere, libenterque divitias istas ob sublevandam literatorum inopiam profusurum. Sed de his hactenus. Quod attinet ad negotium illud, cuius tu in posterioribus literis meministi, ego Megentio rem Omnem exposui, qui longe melius coram quam ipse literis complecti possem. Ab eo igitur omnia. De fratre tuo, quoniam ita tu iubes, ad quem res maxime pertinet, et Salomonium, cuius ego iudicium plurimi facio, hoc non solum exspectare, Verumetiam sagitare dicis, conabor aliquid conscribere: atque utinam Voluntati animoque meo facultas respondeat. Sed amabo priusquam ad istud opus aggrediar, sine, ut legendis Veterum monimentis quasi sitim expleam. Interea dabo operam, quemadmodum sapienter mones, ne acumen stili ita retundatur, ut exacui quum res postulabit, facile nequeat. Bene Vale. D
Nuper, dum PataVii una essemus, quum alia multa mihi ex amicorum consuetudine iucundissima acciderunt, tum ex Marii viri sane optimi pietate fructum cepi Vel maximum. quem quum Pauli epistolas enarrantem libenter audirem, illud me in eo sene imprimis delectabat, quod institutum eorum Vehementer reprehenderet , qui philosophiae studiis plusquam necesse Christianis esset, dediti, literas sacras aut numquam aut Sero admodum attingerent. Et quum mihi, quae in hanc partem asserebat, Valde probabat, tum etiam nonnullos harum rerum prorSus insolentes sua Oratione permo- Vere Visus est. Gaudebam sane, et bonOS Omnes non me diocrem facere quaestum arbitrabar, si doctrina summa et
praestanti ingenio praediti Viri, ad Optimum istud et plane divinum philosophandi genus, a quo antea abhorrebant, se totos conVerterent. Memoria tenes, quum ego tibi de fratris
90쪽
tui patronique mei Vaurensis antistitis sanctitate, de Polietiam suavitate et minime fucata probitate multa dixissem, a quibus haec studia summa animi contentione coli sciebam, quid etiam de Sadoleto addiderim: cuius testimonium eo plus habere ponderis videbatur, quod, quum nullum scientiae genus prorsus ignorat et, in ipsa autem philosophia etiam excelleret, sibi tamen Platonem et Aristotelem prae Paulo frigere asse erabat. Quod ego non ut maiorem auctoritatem apud te res haberet, dictum ab eo fingebam, sed istud ipsum et de Polo, qui a Sadoleto sibi dictum confirmaret, pra dicari non semel audiveram, et ex eius scriptis, quae brevi tempore n0n pauca in hoc genere ediderat, ita esse mihi facile persuadebam. Hanc meam de Sadoleto persuasionem et praedicationem refellere videtur eleganter sane ab eo scripta epistola, cuius auctoritate et eloquentia quoniam nonnullOS ita commoveri audio, ut in eo, quod facere Statuerant, non perSeVerent: magis autem repudiata theologia, quam paulo ante, Veluti castissimam coniugem, sibi desponderant, a d Veterem pellicem, quam a se dimittere cogitabant, et eius blandissimas illecebras revolvantur: placet in praesentia tecum Singula rationum momenta expendere, prolixiusque de omnibus istis agere quam epistolae brevitas patiatur. Petierat Polus, ut est religionis amplificandae cupidissimus, a Sadoleto per epistolam, ut Lagarum Bonamicum, Suum ContUbernalem, ad studia literarum sacrarum impelleret: velle id antistitem non dubitabat: valere plurimum apud BOnamicum
auctoritatem eius sciebat. Qiuodsi id fieri posse desperaret, saltem ab eloquentiae studiis ad graviora illa philosophiae moralis praecepta traduceret: se sperare, ut, quum eo PerVenisset, non consistendum sibi in ea disciplina putaret, quae altius eVehere hominem certe non potest, quam ut tandem fateatur, Se hoc unum scire, quod nihil sciat: maiore quadam luce Opus esse ad tam crassas ignorantiae tenebras discutiendas. Haec erant fere, sed fusissimo dilatata, et Oratoriis coloribus depicta, in ea Poli epistola. Cui respondet Sadoletus,
se aliquantum aegre ferre, quod videre Videatur, Ilaec Orna-