Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

P. Manutii epistolae.

nit, quantam tu videlicet in legendo. Sed neque illi in summa industria iudicii satis est, qui de Latinae linguae dignitate non optime sentire videatur: neque tibi rectissime iudicanti, ad id ipsum, quod probas, Obtinendum suppetit industria. Quare vellem ut et tu illum in diligentia, et ille te

imitaretur in sententia. Quod utrumque si contingeret, nae ego Vestrae utriusque laudi praeclare consultum putarem. Sed ille de suo consilio viderit. Iccirco enim Se non existimat errare, quia, quos sequatur, auctores habet eos Viros, qui, quod optimum esse ducunt, in eo facile omnibus hominibus antecellunt. Tu Vero, qui mecum in iisdem sedibus per triennium fere vixisti ; qui, quidquid es, de meorum c0nsiliorum

praeceptorumque fonte fluxisti, cuius a laude mea laus quodammodo pendet: te, inquam, mi Paule, quantum in me erit, errare non patiar: teque, coactus amore et Officiis tuis, hortari numquam desinam, ut in Veram ac sinceram eloquentiae formam, cuius ego tibi excellentem pulchritudinem, duorum Veterum

Oratorum exemplo, saepe demonstraVi, tuae mentis oculos acriter intendas, eamque tibi a me Veris, ut arbitror, lineis designatam, tu aliquando tuis scriptis, quasi coloribus, coneris e primere. GraVe, inquies, Onus imponis, et difficilem mihi laborem mandas. Fateor ita esse: addo etiam illud, non esse nobis Optandum ut aliter sit. Nam, quum Omnium hominum in appetenda laude par prope voluntas similisque Sensus Sit: quod omnes appetunt, id si esset eiusmodi, ut consequi multi possent: quanti, Obsecro, aestimares Z Opinor, minimi; copiam enim xilitas , et Vilitatem sequitur contemptus. Quare non tibi est dolendum, quod de sudoribus manat gloria. Laetare Potius, quod, quum eam Omnes amabilem esse Valdeque expetendam sentiant, plerosque tamen laboris magnitudo terret , aemulandi studium rei difficultas imminuit. Est autem tibi ad hanc laudem, quo te voco, aditus eo facilior atque apertior, quod, quae duo sunt ad comparandam eloquentiam

instrumenta maxime neceSsaria, ingenium, et memoria, utrumque sic tenes, ut in altero excellas, in altera iis, qui excel-

132쪽

P. Manutii episto Ide.

celere putantur, non admodum concedas. Haec tu bona si languere sinis, gratiam naturae non optimam refers: quae non

in te henigna fuit, ut suum beneficium negligeres, sed ut ad decus, ad dignitatem, ad immortalem aeternamque laudem conferres. Neque Vero is ego sum, qui te Velim, eloquentiam a phil0sophia seiungere, totosque dies in hoc uno expoliendae orationis Studio consumere. Erras, Si me ita Sentire putas. Eg0 phil0s0phiam divinum quiddam esse dico, indicem Veritatis, magistram Vitae, omnium Virtutum omniumque laudandarum artium parentem : sed idem ita statuo: si, qui optime Sciat, non optime loquatur, plerumque fieri, ut id ipsum, quod sciat, nescire Videatur: et ut in conviviis non parum interest, quae epulae ratione condiantur : sic in sermonilius aut scriptis magni refert, quibus animi cogitata verbis enuntientur. Quodsi cui ita stupidus aut ita depravatus est Sensus, ut ornatae et bene structae Orationis suaVitatem et tamquam harmoniam auribus non percipiat: hunc tu, si sapis, neque consules in re tua: quia recte qui non intelligit, is ut recte iudicet, sperare non licet, neque ipsum monebis, quia quibus desunt principia naturae, iis inutilem artem eSSe ConStat. Tu, si me audies, musarum Vocem ab rusticano sono distingues, et ut inanem multorum loquacitatem Oderis, Sic elinguem quorundam Sapientiam non amabis. Qua in sententia video fuisse, quos Viros 3 Platonem et Xenophontem: quibus ego plus crederem Solis nutu significantibus, quam Omnibus, qui nunc ubique sunt, philosophis cum iure iurando confirmantibus. Nonne Vides , magnum utrumque et ' excellentem in philosophia fuisse, utvumque tamen in hac, quam homines inepti reprehendunt , exornandae orationis facultate ita praeStitisse, ut eorum scripta quum legimus, nihil fieri posse

purius, nihil elegantius, nihil illustrius, iudicemus i A qua

laude plurimum abfuissent, nisi temporis industriaeque multum in eloquentiae studio collocassent. Neque Vero eloquentiae studuissent, nisi ex ea decoris ornamentique plurimum ad philosophiam accedere, tamquam ad formosam Virginem a cor-

133쪽

Ρ. Manutii epistolae. 115

poris cultu, iudicassent. Hos igitur ego te imitari malo, quorum nomina adhuc vigent, quum ipsi duobus abhine annorum millibus obierint, quam istos, si qui sunt, qui te infirmissimis rationibus a pulcherrimo consilio Conantur abducere. Perge, ut facis, in disciplina philosophiae, in qua

Patavii artificem habes eximium M. Antonium Genuam: eloquentiam Vero, cuius, ut opinor, in via me ducem non Contemnis, ne dimitte; utrumque enim et debes, si tibi magna Proposita sunt: et ΡOtes, si, quod me saepe dixisse memini, diei horas apte et cum ratione distribues. Vale, et patrem tuum et Patruum, quos ego plurimi sane facio, et Communes amicos meo nomine saluta. Ex Plebe Sacii

Ep. VII. P. MANUI IUS CHRISTOPHORO MADRUTIO,

CARDINALI, MEDIOLA UM.

Audio te de nobis et loqui et sentire perhonorifice. Praeclarum hoc est, laudari a principe xiro, et ab eo principe, qui cum fortuna virtutem ita coniunxerit, ut in uir que pariter emineat. Atque ego te sempeΓ antea, quum numquam eSSem allocutus, numquam VidiSsem, tamen Vehementer colui. Movebar tuis praestantissimis actionibus, hominumque constanti sermone, omnia de te summa praedicantium. Neque vero, si quis in te laudaret opes, aut nobilitatem , aut dignitatem, admirabar, communia multorum haec sunt, optabilia potius quam laudabilia, sed illa, quae tua Proprie Sunt, quum audirem, unum esse Christophorum Ma-drutium, qui virtutem ipse coleret studio singulari, in aliis ornaret praemiis amplissimis, omnesque liberales disciplinas, fato quodam - temporum dicam, an hominum iniuriis 8-exulantes exciperet, amplecteretur, foveret: qui denique solidam' gloriam spectaret, inania, quae multi Sequuntur, contemneret. Haec ego quum audirem, incitabar studio meae

134쪽

ii 4 P. Manutii epistolae.

tibi singularis erga te observantiae declarandae: sed Obstrepero litteris inanibus tali viro, praeclaras Italiae urbes, multorumque Populorum fortunas non potestate magis quam iustitia tuenti, hominis esse vel inepti nimis, Vel impudenter ambitiosi, existimabam. Nunc autem quum ad me Sermones tui, mea cum laude habiti, referantur, Occasionem cupide complector, quam mihi tua liberalitas offert, tibique gratias, quas possum quidem, ago: habeo autem certe maximas, atque immortales, tum quod Ornes me teStimonio iudicii tui, quod apud omnes valere plurimum intelligo: tum vero, quod isto ossicio, ista tam praestanti humanitate quasi fores mihi aperueris ad amicitiam tuam: qua quidem ego me, si minus alia re licebit, perpetuo certe, ac singulari erga te studio, assiduaque tuarum Virtutum meis omnibus in sermonibus et scriptis praedicatione dignum praestabo, Quod quum antea fecerim, iudicio meo commotus, faciam tamen in posterum alacrius ac diligentius, tua humanitate incitatus: quam semper eandem in me futuram, non magiSConstantiae ratio , quam naturae tuae benignitas mihi persua

Quod tu persaepe queri solitus es, id mihi nunc accidit , ut epistolae prorsus caream argumento: Sed ego tamen non committam, quod tu soles, ut argumenti me inopia deterreat a scribendo. Quin Vide quam diversa ratio sit; tu, quum sententiam non habes, valde tibi ais laboriosum esse epistolam lexere: ego numquam facilius soleo scribere, quam quum nihil habeo quod scribam. At inanes huiusmodi literae sint necesse est. Primum, hoc non semper, quandoque enim accidit, ut nihil dicentes aliquid tamen dicamus :ot ut in sidibus est quaedam manus aberratio sine arte, in

135쪽

Ρ. Manutii epistolae. 115

qua tamen ipsa ars sit: sic in epistolis argumentum quandoque est Sine argumento. Itaque, non semper inanes huiusmodi literae: si quidem in iis solet aliquid nonnumquam exsistere, quod pondus habeat. Sed fac inanes esse: quid refert non hoc spectamus: id sequimur, ut exercitatione duce, eo perveniamus aliquando, ubi sita laus videatur eloquentiae 3 quod si nobis tantum in hoc proficere non licet, ut veteribus illis, quorum est purissima oratio, similes esse Possimus: at tentemus tamen, si possumus nostris, qui inquinate loquuntur, dissimiles esse; quod, ut Opinor, et multum et saepe scribendo consequemur. Ac noli putare, Semper in eo nobis esse elaborandum, ut philosophemur in epistolis; graves sententiae probantur: fateor: sed numquid

hoc uno Latina lingua continetur 3 Me quidem Cicero paullo minus interdum delectat, de iocis quum agit, quam de turpi

et honesto quum disputat. Utrobique enim sunt Ornamenta, et utrumque Saepe necessarium est. Itaque ad utrumque me do: teque, ut idem facias, etiam atque etiam hortor. Quumque res non erit, de qua scribas, tum tu si me audis, vel levissima quaeque ex omni parte, ex omni genere aTripies , et iis pro argumento utere. Hoc autem quatenuS3gas, Aut cum quibus agas, tibi non praescribo: cuius tanta prudentia est, quantam aetas ista, qua nunc es, capere ViXpotest. Summa sit, ut et cum argumento et sine argumento

saepissime scribas. Vale. Romae. Epp. 1, 13.)Ep. IX.

P. MANUTIUS FRANCISCO GONZAGAE,

PATAVI UM.

Odi paene meos oculos: et si oculi sunt, id est omnium rerum curissimi: sed odi certe peius quam antea, hunc morbum , quo mihi munc tuus adspectus, tuus complexus eripi- ur; advolarem enim ad te, si Valerem: nihil me moraretur: nihil esset tanti. An quum tu, magni principis filius, fa-8ω

136쪽

milia natus Italicarum omnium nobilissima , nec iam a maioribus tantum, sed a te ipso clarus, Mantua me, humilis hominem loci, nondum de facie notum, literis humanissimis tua sponte Salutandum putaveris: ego , qtium Patavii , hoc est, Prope in conspectu meo, Sis, non accurram ad te 8 sacerem: sed soluta voluntas non est: impeditur enim valetudine. Solatio tamen hoc, in magno dolore, Sustentor, quod futurum brevi non despero ut convalescam; ConcuYxunt simul, anni tempus, assidua medicorum cura, mea Summa continentia; haec si proficient, adibo ad te, nulla inter-Ρosita mora. Opto enim, quod inter nos mutuo literarum ossicio conglutinata amicitia est, eam paullo arctius mutuiSSemnonibus, mutua consuetudine adstringi. Sin haerebit morbus : Obsecro te, largire hoc Vel meae in te observantiae, Vel humanitati tuae, ut omnino tuis literis ne caream: quaS ego meis quam potero creberrimis dabo operam ut eliciam. Mitto ad te librum meum de Romanis legibus, proxime Γο-gatu multorum editum. Cupio, legas: cum hoc tamen . Si Vacat; nam avocari te a studiis gravioribus mea causa, nolo.

Cupio etiam, quum legeris, probari tuo iudicio nostram industriam. Sed hoc me cupere, rogare ne puta; Volo tibi esse liberam in utramque partem iudicandi facultatem. Nihil mihi tribue: rem ipsam pende suo merito, ac statue de tuo Sensu; nec enim is ego sum , qui plus amicitiae dari postulem quam Veritati: nec tu is es, qui, si postulem, facile Con Cedas. Pergam ad reliqua, haec si tibi tuique similibus non improbari cognovero. Vale. Possevino Salutem, rarissimo iuveni, cuius heri epistolae respondi. Venetiis. Epp.

Ep. X.

FEBRARIAM.

Gratus et iucundus admodum amoris, qui te in eam mentem impulit, ut ossicii gratia ad me scriberes; quid enim

137쪽

P. Manutii epistolae. II

aliud existimem 3 quum argumentum res quidem ipsa tibi

nullam daret. Ingenium vero mirifice tuum amavi, amplexatusque, quantum licuit, animo sum, quod raptim, et ut ad hominem familiarem, familiariter quum scriberes, epi- Stolam tamen confeceris elegantissimam, distinctam luminibus eloquentiae: in qua non fucatus, sed verus ac tamquam naturalis Romanae linguae color eniteat. Macte Posse vini, fratre iam maior, iuvene eximio: urge totus in studio litterarum; Vides quae te manent praemia. Gloriam habes proximam , eamque paene manibus attingis : Paullulum si te incitaveris, apprehendes. Non me hercule, quia nolis, dico. sed ut intelligas, quantum cupiam, propterea dicendum pu- taVi. Faveo enim Omnibus, qui recte sentiunt recteque faciunt: in te vero mea praecipua et est Voluntas, et esse debet; scis, quintum abhinc annum Romae quum te frater tuus adolescentulum adduxit ad me, quibus verbis commenda- Verit, amicitia iunxerit, et veluti in clientelam tradiderit. Ex eo tempore, quoties adiisti ad me, quos tecum habuerim Sermones, quam Studiose, quam amanter ad illa praeclara, quae frater tuus amabat, sim cohortatus, potes recordari. Dixi saepe, non esse tibi de fortunae bonis cogitandum, quae vel improbi malis artibus quaererent, Vel bonis viris recte quaesita facile casus eriperet. Ostendi, vere et esse et appellari divitem posse, qui liberalium doctrinarum scientiam possideret. Non neglexisti: contulisti cogitationes Omnes tuas ad studium Verae laudis: et in eo nunc apud Franciscum Gongagam, notabilissimum ac virtutis amore incensum adolescentem, ita Versaris, ut propemodum VideR-xis excellere. Quare gratulor equidem fratris tui manibus :quos laetari arbitror summopere, quia talis es, et quia fere tantus Videris, quanta potest esse virtus, maximo ingenio,

acerrima Voluntate, summo Studio comp3rata. Nec Vero,

quod epistola tua significat, mea tibi sunt aut ad ullam fortunae accessionem, aut ad dignitatem Studia exspectanda: ea a te ipso, mihi crede, omnia proficiscentur. Virtutem si habes, nihil desidera; ea pro te prensabit, ea tibi omnes ho

138쪽

118 P. Manutii epistolae.

nores, Omnes, quas petieris, Opes impetrabit. O praeclarum vitae ducem; te felicem , Posse vini, qui cum hac vivis et vivendum statuis: me miserum, qui quum idem Sentiam , cogor tamen eam a me disiungere, victus gravitate morbi, et iis curis quae ina itum alio traducunt. Quodsi me Deus aliquando respexerit, acquiescaan in iis studiis, quae sola sunt ad naturam meam, sola tranquillitatem animis asserunt, hominemque paulatim ab homine separant, et, quantum

licet, cum Deo coniungunt. Vale. Venetiis. Epp. 1, 15. Ep. XI.

P. MANLI IUS ANTONIO AUGUSTINO,

ROMAM.

Accepi tuum Varronem, missum ab Octavio nostro, delatum a Laevino. Quid quaeris 3 te dignus est. Quod si operam eandem posueris in Festo, plurimum tibi Romanae literae debebunt; aggredere. Quid enim tibi non succedet 8 qui, ut omittam illa, quae pleno iam theatro spectata Sunt, ingenium, iudicium, doctrinam, quantus quantus es, totuS

labor, totus industria es. Ac mehercule non solum Communi nomine sed propitas etiam tibi ego agam atque habebo gratias; nam, quem in eo libro omendando laborem Suscipere cogitaVeram, - quem fortasse, et aliis presSuS Oneribus, et natura ac Valetudine imbecillus, non ferrem, - eo mo levabis. Vale. Venetiis. Egregio iurisconsulto, Pyrrho Tarro, Veteri mihi necessitudine coniuncto, tui perstu

Ego vero et scripsi iam, nisi me fallit memoria, satis aperte: et nunc, quando tibi ita placet, iterabo eadem li-

139쪽

Ρ. Manutii epistolae. I I9

bentissime. Lapides, aut nummos, si quos habes, in quibus montio fiat legum Romanarum, eos si nobis impertieris, habebo gratias, tuumque etiam beneficium ipsa fortasse, me narrante, Posteritas audiet. Tabulas videor mihi legisse Romae nescio quas: sed neque tum descripsi, qui magni non sacerem ea: quae nunc quidem tanti puto, nihil ut potius mihi sit, neque Vero quo in loco, aut apud quem eas legerim, satis nunc in memoriam revocare possum. Quare ad te confugio, universae arcam antiquitatis, arcam tamen eiuS-

modi, quod pateat amicis tuis, hoc est bonis viris; quo metu numero quia esse vis, triumpho. Alexander autem tuus facile nostrum artificio vincet; tu enim excellis: at nos quid sumus 3 aliquid fortasse: si cum aliis: nihil certe, si tecum Augustine comparemur. Plura nec possum, quod eram Occupatus : - quamquam hoc quidem quotidianum est,- nec debeo , hac in re, quam tibi non solum amicitia nostra, Verum etiam literae ipsae, quibus tibi scio nihil esse carius,

etiam me tacente, magnopere commendant. Vale, et Silvestrum Ald Obrandinum, Virum 'excellentem , meum PerVeterem amicum, nisi graVe est, saluta meis Verbis plurimum.

Nisi quis casus meis consiliis occurrat, editionem cogitabam eius libri, quem de legibus Rom. quinquennio ante a me conscriptum, debere diutius multis flagitantibus non possum. Ad hunc librum quantum ex antiquis lapidibus accedere possit ornamenti, praeclare intelligo. Porro, tu is es, qui hoc in usu atque hoc in genere scientiae, tum quia Romae Vivis, tum quod in studiis totus haeres, paene soluexcellas. Quamquam hoc in tuis laudibus minimum est: alia sunt in te, quae ego non desino praedicare, haud sane paullo

140쪽

Ρ. Manutii epistolae.

praestantiora: quae non est hic commemorandi locus, ac ne

significandi quidem: ne tu me nimium esse blandum, et, quasi tuae diffidentem humanitati, ad hoc artificium consu-gisse existimos. Peto igitur a te, atque etiam rogo - quamquam hoc Verbum amicitia nostra tuaque maxime bonitas

respuere videtur - si quid habes, quod ad leges Romanas pertineat, e libris excerptum, et veterum lapidum aut etiam nummorum obserVatione collectum, id mihi ut impertias Bene mereberis de litteris, vel potius bene de te meritis

gratiam referes: - quandoquidem earum Ope ac merito tantu Ses ,- bene etiam de me ipso, cuius laudi, pro nostra neceS-situdine, meoque erga te Studio singulari, debes Velle consulere. Quamquam hoc certe non admodum specto : ambi tionem enim paene habeo in extremis: prima mihi est, omniumque rerum antiquissima , publica studiosorum homi num utilitas: quo mei labores intenduntur, mea, quaecum que est, dirigitur industria. Excute, si me amaS, atque evolve funditus illa tua scrinia, in quibus conditi rerum antiquarum thesauri asservantur. Nemo enim, si possessio literarum divitiae sunt, quod homines eleganti iudicio, sanaque praediti mente opinantur, nemo, inquam, optime Augustine, te ditior est. Nec vero de tuis copiis multum imminues, si, quod futurum speramus, inopiae nostrae Sub veneris, qui si etiam nobiscum plurima communicares, multo id tamen, quod dares, minus esset, quam quantum tibi, libris assidue tractandis, quotidie quaeritur. Verum modeste tecum agimus: petimus a te minima de maximis: itaque

sicile impetrabimus. Vale , Venetiis. Epp. II, 8. Ep. XIV. EIDEM.

LEGATO PONTIFICIO VIENNAM.

Quia mihi honore tuo nihil est antiquius, Propterea non mediocrem copi laetitiam: tibique sum absenti gratula-

SEARCH

MENU NAVIGATION