장음표시 사용
121쪽
Cum tua, tum nostra etiam, qui a te pendemus, causa, di
Magnum mihi solatilini attulit epistola tua: iucunditatem dicere non possum , quam tempora eripiunt, sic, ut me tristitiae paene totum tradiderim. Ac primum, Obiisse audio fratrem meum Bononiae , quum Valeret Optime , repentino morbo oppressum. Fratrem quum dico, me alterum iure naturae dico: verum addo illud: Obierit, si Vera narrantur, frateris, qui b0nitate praestabat, valebat ingenio, excellebat industria , factus ad Omnia maxime Omnium Videbatur. Itaque obruor dolore: nec, puto, emergam, nisi aut illi melius eSSe cogno Vero, But, Si naturae satisfecit, Opem tulerit ipsa dies : quae Valet ad omnia plurimum. Animi vero morbis plus etiam interdum, quam ratio, medetur. Ad hane aegritudinem accedunt domestica meaque propria. Uxor, cuius Praecipue studio res familiaris ac domus tota nititur, quae me
multis molestiis multarumque rerum et curarum onere le-Vabat , quae meam Valetudinem praesenti semper Osficio tuebatur, ipsa nunc iacet, periculi non expers, assecris diuturno morbo Viribus. Ego Vexor acerbissime anniversariis oculorum doloribus: quos sanare, quum iam paene tentata sint Omnia, humanae artis esse non puto. Remedia sunt ab uno illo, qui malis cunctis medetur, caelesti medico, expetenda: is mihi optimam, ut spero, valetudinem aliquando restituet: si hoc minus, muniet me saltem ea Virtute, qua reS ad Versae facile perseruntur. Ita Salus ex morbo nascetur, non haec, qua corpus Viget, quam ego adhuc omni remediorum genere frustra quaesivi, quod cum ipso corpore Paucorum annorum spatio terminabitur, sed illa multo praestantior , qua nostrae mentes, quum sese ab hac terrestri labe seiunxerint, et cum
122쪽
purissimo illo coelestium animorum coetu consociaVerint, perpetuo fruentur. Interim, tot in me concurrentibus malis, aegre impetum sustineo, Planeque, quoniam homo sum, debilitor adversis. Hic tu me vocas ad scribendum, et hortaris, ut ea tradam literis, quae assiduo Latinae linguae usu et diuturna tibi videor exercitatione consequutus. Vis me Scilicet, optime Sauli, eam Viam, quae ad eloquentiam ducit, aperire: spissum opus ac dissicile, multi otii, tranquillae mentis, non nostrae fortunae, cuius tibi imaginem ostendi: neque ΠOStrorum nerVorum, quos tu putas esse satis firmos; ego
quam sint imbecilli, experior saepe ac sentio. At erunt praeclari conatus, etiamsi non succedat. Si ita est, hac laude nemo excluditur, potest aggredi, qui vult: Velle autem quis
non debet 8 si quidem egregia cupientem aliqua Vel ex hoc ipso gloria consequetur. Te, si quemquam, Sauli doctissime, te, inquam, ipsum decet maxime omnium id suscipere, quod
mihi imponis. Quae enim sunt ad hoc munus neceSSIPi3, quorum aliis alia desunt, ea in te uno abundant omnia: ingenium , usus diuturnus, doctrina, iudicium. Quid Z opes et
fortuna numquid huc pertinent 8 illae Vero, mea sententia, Vel maxime. Cursum enim ingeniorum retardat, vires debilitat ac frangit inopia. An tu putas, Aristotelem et Platonem, illa Graeciae lumina, an Ciceronem nostrum, an Plinium tam multa potuisse literis mandare, nisi summum illis Otium rerum omnium amitentia peperisset y domi alebant servos eruditos: contubernales habebant, eximiis praemiis accersitos ex ultimis terris, rhetores, historicos, praestantis ingenii, Singularis doctrinae philosophos; cum his se quotidie exercebant, commentabantur, disiputabant: horum omnium opera, quatenus liberet, utebantur. At ego sumptum unius pueri, minima mercede conducti, quo in scribendo utor, aegre Sustineo. Et in his angustiis, in hac mea tam tenui Valetudine, tam adversa fortuna, quia rudes homines, veteris eloquentiae cupidos, meis scriptis non erudio, nec in rectam Latine
scribendi viam induco, appellas me, quasi malum debitorem, atque etiam accusas, Verbis tu quidem humanissimis, et alieno,
123쪽
ut videris, nomine, re tamen ipsa graViter, et, ut ego interpretor , tuo iudicio: quod Vereor in primis, faci0que, sicuti debeo, plurimi, Veruntamen Videre te puto, quam facultatem res desideret. Quid autem praestari a me possit, nemo omnium, qui Vivunt, me ipso melius intelligit. Quare noli mihi languorem aut desidiam obiicere: quae abesse proeul a me, qui anteactae meae vitae cursum inspiciet atque examinabit, facile cognoscet. Satis habeas, si nemo istam culpam in te c0nferat, qui quum ingenio praestes, aetatem Omnem in Latina lingua contriveris, ex quo factum est, ut eam perfecte calleas: id quod tuorum scriptorum subtilitas et elegantia declarat: quum valetudinem non desideres, Otio paene dimuas: addo etiam illud, quum optime tibi cum fortuna conveniat: quae tibi de suis bonis tantum elargita est, ut erogare quantam vis pecuniam in homines doctos , eorumque studia, nullo tuo incommodo possis: haec quum ita sint Omnia , eaque, ut ego arbitror, Summa , non minima quidem certe: abstines tamen ab hoc munere, et hortaris alios, nulla tibi re, praeterquam voluntate et studio, conferendos. Quis non miretur sitire fontes 3 sitiunt enim certe, quum tu petis a me, tamquam ex arido Solo, quod in te ipso uberrimum esse constat: et quum ad nostram potius inopiam confugere, quam tuis copiis uti vis. Hoc loco mihi venit in mentem, tu3m quoque causam, non modo meam, meditanti, quod tu fortasse respondeas. Distingues illa superiora: negabis in te uno esse Omnia, quae dixi esse de Latina lingua scribentibus necessaria; de fortuna concedes: patet enim: etiam, Opinor, de valetudine, de otio: ingenii laudem et doctrinae, quae tua modestia est, abs te reiicies: fortasse etiam, quae tui est in me animi propensio, quae humanitas , ad me transfereS. Nolim equidem tecum, Sauli, ne in tua quidem laude, contendere: Verum, quod tu mihi de te ipso non credes, credent alii: verumque fatebuntur, adducti in hanc sententiam,
ac plane confirmati, non tam auctoritate mea, quam tamen
in his praesertim elegantioribus literis, in quibus iam tot annos Vers , non esse nullam intelligo, quam tuo ipsius te-
124쪽
stimonio, quod habet ponderis apud bonos ac sapientes Viros in Omni re plurimum, te, inquam, ipso, teste locuplete, cui fides habenda videatur, probabo tuam xirtutem. Obli tusne es, aut Oblitum me putas illius temporis, quum tu librum tuum de homine Christiano mihi ostendisti8 bone Deus, quam in illo multa praeclara, cuius industriae, cuiuS prudentiae , quam a te gra iter, quam copiose, quam splendidetractata. Neque vero ego unus illum librum: videre alii
Vidit, qui vir et quantus, Reginaldus Polus Cardinalis, qui
potest esse instar omnium: quem tu profecto iudicem in re tua numquam recusabis. Hunc ego audivi, audivere alii, de tuo interdum libro loquentem; ornabat laudibus : et est homo, ut Scis, natura Simplex, rectus, Cuius ab intimo sensu numquam ne minimum quidem aut Vultus, aut Oratio discrepet. Quid plura i conferendum cum antiquitate iudicabat. Quamobreia redeo illuc et concludo paucis. Magnifacis eloquentiam: cupis eam cognosci, cupis amari et coli. Egregia cupiditas, et nobili sane viro digna: verum ut tibi satisfacias , et invenias exitum studii tui elige de duobus utrum Vis: aut ipse, qui potes, Ostende nobis Latinae linguae pulchritudinem ac praestantiam; doce nos, doce posteros, quaesit eius adipiscendae et perfruendae ratio ineunda: aut, Si- quos existimas hoc praestare posse, excita eos liberalitate, fove tuis copiis: noli pati animum eorum hac et illa cura distrahi: sit intentus et fixus hoc uno in studio, neque abducat eum ab Opere ΡΛlcherrimo ac nobilissimo humillimae interdum rei turpis et sordida procuratio. Ita consequeris facile quod vis , optimisque studiis et posteritati magna tua eum laude consules. Illa, quae scribis de leguleiis quibusdam in meum librum de Romanis legibus, detrahendi studio, incurrentibus , legi nullo cum Stomacho: nec Sum miratus, a barbaris hominibus, sordido quodam literarum genere 3SSUetis, elegantioris doctrinae scientiam, et quasi lautitiam quandam studiorum conterimi. Non placet istis meus liber: magnis videlicet Viris, quorum fama sedium illarum, in quibus ipsi habitant, limina nondum est egressa: at placet Vincentio
125쪽
Portulacae, cuius est in urbe Brixia insignis auctoritas, illustre per Italiam nomen: placet Antonio Augustino, Marco Antonio Nattae, Laelio Tati rello, Vido Pancti Olo, iuris utri-USque Scientia claris, quorum nomina scriptis egregiis testata VirtuS, atque expresSa, cum aeternitate coniunget. HOS ego meorum laborum et vigiliarum laudatores quum audio, Viros graVes, et certos, Omniumque nobilissimos, VoculaS raucae plebeculae c0ntemno, quidque leves et Obscuri homines de me Sentiant, aut loquantur, non esse mihi valde laborandum existimo. Te quoque Sperabam in meis praesidiis esse,
et, di qui urgerent gravius, obsisteve, impetum lite invidiae et maleVOlentiae tua auctoritate ac testimonio frangi. Quod si facis, fructum fero meae singularis in te observantiae, et habeo tibi quam debeo gratiamή sin minus, hoc tamen nomine tibi debeo, quod meos obtrectatores flocci facis usque eo, ut indignos quibus respondeatur , existimes. Vale. Venetiis,
Epistolas a te habeo duas , utramque Scriptam elegantissime : sed illam pleniorem, quam XI. Cal. Septemb. dederas: nam haec recentior, cui Nonarum Oct. dies erat ad- ScriΡta, argumentum habuit fere nullum. Venio igitur ad priorem, in qua caetera iucundissima, illud permolestum, quod te minus commode significas Valere: scribis enim, valde te ob adversam valetudinem Vereri, ne non illud, quod instituisti , absolvere ac perpolire tibi liceat. Mi Catiane, excita prudentiam tuam, et occurre morbi principiis: ne ille, gravior deinde factus, et te et amicos tuos, . qui, te aegrotante , Valere non possunt, diutius Vexet. Hoc loco mihi Veniunt in mentem, quae tu me olim, minus recte quum haberem, Prudentissime et amantissime monuisti, illa. Illa ipse
126쪽
tibi nunc in memoriam redige, et, quae tuae tunc Partes erant, eas nunc fac esse meas. Tu mihi non ex Hippocrate aut Galeno, sed ex Veterum philosophorum libris ea remedia , quibus ad salutem meam praestantius esse nihil potuit, attulisti: ego nunc idem in te facio, tuamque tibi medicinam restituo. Vis, quae meum morbum, te medente, Sanarunt, ea tuo ipse in morbo praetermittere 3 non Vis, Opinor. Non
enim id te dignum est: qui ea saepe legisti, unde homines
aliis cavere quum discant , sibi eos non cavere turpe est. Quare adhibe eam, quam omnes ad res soles, ad te curandum diligentiam: et, quod oneris suscepisse te scribis, id, si gravius videtur, quam ut perferre possis, depone Prius, quam opprimare. Magnum est quod moliris, et magni non solum ingenii, quo tu non eges, sed etiam otii: quo nisi abundas, quo modo te speras ea, quae in iure civili dispersa sunt, quae Seis esse minime pauca, primum posse cogere, deinde coacta ita disponere, ut ex certis generibus totum ius civile cognoscatur Atque ego tamen sic existimo: si quis est, qui hoc
Ρraestare possit, aut eum te esse, aut omnino neminem: Sed quoniam res et fortunae tuae, quemadmodum tu quidem affirmas, ita ferunt, ut in forum tibi necessario sit eundum: quae ratio, si modo et tibi et populo placere velis, multi
temporis exercitationem desiderat: haec autem, quae a te est
iuris civilis instituta digestio, eiusmodi est, ut nihil operosius
existimetur: vereor, ne duarum rerum dissicillimarum tractatione distractus , utramque dum ViS, neutram 38Sequare.
Quam0brem , quid suscipias, tui consilii est: ego monendi
Partes, quae sunt prudentiae, non assumo: neque enim plus ulla in re me existimo videre, quam tu vides: id quod est beneVOlentiae meae, faciam, ut magnopere te non Solum horter, Verum etiam rogem, Valetudini tuae minus quam gloriae ne Ser Vias: quod quidem nobis, qui te summe diligimus, tantae curae est, ut plurimas nostrae salutis partes in tua Salute p0sitas existimemus. De Alciati libro valde te amo: Sed, eum, hoc quidem tempore, cur mittas, non est. Sunt quaedam, quae magis urgent. Quae scis a nobis anno proximo
127쪽
superiore instituta , iam paene absolvimus. Domestica fere sunt ut Volumus fratres Valent optime: ego, sicut soleo: hoc est, etsi non optime, sic tamen ut studiis nostris frui liceat. Quod si perpetuo detur, equidem hac mea tenuitate contentus ero : illam firmitatem , illa athletarum latera non appeto: neque mihi umquam de natura queri veniet in mentem, quae me corpusculo finxerit imbecillo: gratias agam potius, qu0d essecerit, ut omnibus paene horis, adversae Valetudinis metu, spectanda mihi ratio sit, et continentiam, quae Virtus est, aut certe ad Virtutem ducit, cogar amplecti. Amamur a multis: si modo ex Vultu et Verbis amor cognoscitur: colimur etiam a nonnullis, qui, falsa de nobis opinione adducti, nostram consuetudinem, quasi docti hominis, videntur expetere. Quibus ego si me patefecero, facile hunc errorciri eripiam: et, puto, faciam, ne totos dies salutatoribus tri-
tribuam. Vale. Venetiis 1543. Epp. 1, 9.)
P. MANUTIUS FRANCISCO LUISINO,
Si nescis, Luisine, quantum ego amori nostro tribuam, cognosce ex hoc, quod et superioribus mensibus licere mihi per eum putavi ad tuas literas, humanissime scriptas, nihil respondere: et nunc, eodem fretus, etiam male respondeo. Non est hoc, inquis, ossicium colere. Quasi iam probaVeris, quia non coluerim, ideo me turpem esse. Non placet ita duris legibus amicitiam adstringi, ut numquam Pel3Xentur. Summam diligentiam maximis in rebus si ab amico requiris , iure facis: sed si etiam in minimis , non aequuS eS. Est enim profecto quaedam suavitas in negligentia: quam qui ex amicitia tollit, horridior est, quam ut urbani mores ferre
possint. Quare , si amabilis esse Vis, quamquam quis te uno amabilior est y Verumtamen, si id tibi propositum est,
128쪽
ut Omnibus in rebus aeque amabilis, deque iucundus Sis: permitte mihi, ut liceat aliquando tecum esse negligenti. Nam, quod ad tuas litteras attinet, ita iudico, scriptas esse non solum eleganter , in quo tamen non minima laus est, sed etiam sapienter: quod quia solet ab aetate tua longius abesse, non solum laude, sed etiam admiratione dignum est. Vitium hoc in plerisque adolescentibus, atque etiam in robustioribus quibusdam fama celebratis animadverto , ut inania colligant, et eloquentiam hon, ut Veteres illi, in sententiis et Verbis a communi consuetudine alienis, sed in quibusdam Vulgaribus ac paene puerilibus ineptiis constituant. Quocirca non ego te, Luisitae , hortabor , ut ex ista imperite scribentium turba te: eximas : . sed gratulabor potius quod ita essecisti ut hortationi locum non reliqueris. Hoc quum adolescens adhuc et, poetae limberbis, nondum ea prudentia, quae extrin-Secu S assumitur, propter aetatem copiOSe instructus, naturali quadam ingenii facultate , et assidua Ciceronis lectione Sis consecutus: quum illa accesserint Aristotelica, in quibus
nun C totuS eS, USumque rerum, qui in adolescentem non
cadit, percallueris , qualem te Virum futurum putemus 3 Non
sum natura blandus, neque soleo cuiusquam auribus inservire : potius Osrendit quosdam libertas mea. Itaque, quod dicturus Sum, gratiae causa dictum ne putato. Si quando accidit, ut interroger de iis, qui antiquam illam perfecte scribendi laudem posse nobis. Videantur iam paene amiSSam Γestituere, soleo te duobus praestantissimis adolescentibus, meis familiarissimis, Calino et Amaltheo, leutium inserere. Ca- linum , t uto , non nosti, qui clarissimum iuvenem, Aloysium
Cornelium, singularis Viri, Joannis Cornelii, silium , in Cy-Ρrum inSulam Secutus, tertium iam annum abest. Sed mihi hoc velim credas ami manti, ea bona, quae magister tuus Aristoteles laudabilia esse dicit, Omnia fere in illo adolescente aut esse iam, aut brevi, ut ego auguror, futura. De Amaltheo autem quid sentiam, non exspectas, Opinor, ut Significem: neque ut ego tibi eum quasi latentem indicem, quem
in illustri quadam specula virtus constituit. Quare, coniunge
129쪽
te cum his, et eloquentiam tires optimi adolescentes, aetate fere pares, concordi studio, sicuti pulcherrimam Virginem, diligite. Quodsi me etiam socium recipitis, et rivalem in hoc amore fertis: erit praeclara consensio , et Latinae linguae formam, quam superioribus temporibus turpi barbarie vitiatam nunc agnoscere Vix possumus, posthac, ut opinio mea fert, intactam illibatamque tuebimur. Vale. Venetiis
Quum Venetiis proxime discessi, ut in hanc solitudinem
ex ista frequentia me conferrem, magna sane laetitia perfruebar: et quod ad ea, quae homini carissima Sunt in Vita, uXO- rem ac liberos meos, redibam, et quod mihi otium ad studia, amoenitatem ad Valetudinem quaerenti, hunc esse Praeter caeteros locum expetendum atque adamandum intelligebam. Sed, ut in rebus humanis nihil est simplex, in summa Voluptate molestiae tamen hoe erat, quod ita fortuna tulis-Set, ut, quo tempore tibi per anniversarias Patavini gymnasii ferias Venetiis esse et commorari liceret, tum ego a te disiungerer , magnamque manendi cupiditatem maxima discedendi necessitas Vinceret. Nec vero mihi dubium est, quin eum meo SenSu tuus quoque sensus congruat, et, quae me cura torquet, eadem te pungat. Vinci enim in officio, atque amore, quam Sit turpe, Si te non mea VOX aliquando docuisset, ipsi te libri, unde hauris illa praeclara, quibus ad laudem informamur, penitus erudirent. Quodsi, ut Una simus, quod et tu , ut opinor, Sperabas, et ego certe Cupiebam , per intervalla locorum non licet: at, quod proximum eSt, ut una eSSe Videamur, non Video cur praestare literis et consequi non liceat. Nam si propterea Simul esse iucundum est, quia mutuo sermone fruimur: in literis non ego
130쪽
quidem tuam vocem audio, neque tu meam, sed, quae Voci subest res, eam nihilominus, quam una quum Sumus , Ρercipimus : hoc etiam maiore cum fructu, quod aliquanto Scribimus accuratius quam loquimur. Quare Velim ad scribendum te des: et, quum me tuae consuetudinis usura, ob ingenii tui suavitatem, et sermonis elegantiam, mirifice capiat; haec, quae in te amo, quae nunc abesse doleo, fac, si me diligis, ne omnino desiderem. Debes hoc mea causa non nolle, tua Vero maxime cupere. Nam, quum te aliquot abhinc annis in rectam illam antiquae eloquentiae Viam dederis , patris tui, Viri optimi ac saΡientissimi, Vocibus consiliisque commotus: patrui Vero, clarissimi ac praestantissimi civis, exemplo incitatus, turpe tibi est in mediocri laude consistere: et ad summam pervenire, sine stilo assiduaque exercitatione non licet. Quid enim ille noster, cuius tu libros numquam de manibus deponis, quid aiebat Θ timere se, nisi
frequenter declamaret, ne, quod adeptus erat in arte Oratoria facultatis, exaresceret. Attende, mi Paule , et tuam causam, a qua mea disiuncta non est, si placet, mecum considera.
Ille sibi, homo Romanus, Latinae orationis inopiam metuebat , quum lamen Omnibus in hoc genere divitiis abundaret: nos, quibus Latina lingua peregrina est; qui in optima scribendi aut dicendi ratione rudes et infantes paene sumus, de
summa eloquentia sine summo studio cogitabimus 3 et unam omnium dissicillimam rem, eandemque omnium gloriosissimam, ludibundi consequemur 8 Vides me ipsum, qui quid
Sim, ego quidem non statuo: sed sunt, quibus non esse nihil Videar: nullum paene diem intermittere , quin aliquid Latine scribam 8 quum tamen, ex quo lapidem hunc VOlVO, annusiam vigesimus abierit. Est adolescens in vestra nobilitate, tibi non ignotus, mihi admodum familiaris: quem excellenti praeditum ingenio, gloriae cupiditate flagrantem, nisi a Romanae eloquentiae laude ad huius maternos linguae studium falsa quaedam opinio traduxisset, erat cur de illo sperarem ea, quae Summa Sunt: tantam enim operam in scribendο Ρο-