Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 71

menta ab eo contemni , quae tanta sunt, ut sine his illa, quae Omnibus praefert, constare non possint. Atqui non magis philosophiam contemnit Polus quam Socrates, qui eam Suo loco, non Supremo tamen, collocat. Qui ab ea nos ascendere ad altiora iubet, is eam non spernit, sed inferiorem aliis esse demonstrat. Illud vero quis ferat, theologiam sine philosophia ius suum tueri non posse Θ id est divina sine humanis non Valere consistere 3 At Sadoletus se intelligere de theologia, quatenus in scientiae genere et ratione Ponitur, paulo post indicat. Quis umquam Vere pius illam rixandi et litigandi magistram laudavit 8 Polusite mansuetissima natura Lagarum Donamicum a fragrantissimis eloquentiae flosculis, amoenissimis philosophorum hortulis, ad saxa praerupta et aspera, spinis vepribusque Obsita , a Sadoleto, cuius elegans

iudicium in omni genere perspectum habet , vocari vellet iΑd Veram, ad solidam, ad germanam theologiam, qua nihil dulcius est, hominem sibi amicissimum allici cupiebat: cuius

sane Vis non tam Verbis exprimi, quam Sensu quodam meniis intimo percipi potest. quae neque a dialecticis disserendi

rationem neque a philosophis recte Vivendi praecepta, aut naturae cognitionem petit: ipsa non aliunde pendet, neque aliarum artium externis eget praesidiis: se ipsa contenta est,

quam in aedificio Paulus, si quis eum architectum adhibere volet, non tecti aut fastigii, sed fundamenti loco ponet. Ac, ne nos ab aedificandi similitudine discedamus: nisi fundamenta firmissima ieceris, quicquid exaedificaveris, aut aquarum inundatione , aut ventorum procella impulsum ruet. Quid autem imbecillius philosophia, fixe de bene vivendo, sive de rerum natura loquatur 2 quid i tu ergo disciplinas a veteribus inventas vituperas 3 Imovero summopere laudo, si intra domicilium proprium manebunt, et non in alienum irruere conabuntur. Sed de hoc alias pluribus. Jam quod ait, a bonarum artium studiosis laudem praecipue non expeti, speciose sane ista dicuntur: et Sadoletus, quod facile appareat, alios ex ingenio metitur Suo. Ego vero aviditatem

hanc gloriolae in maxima quaeque ingenia facile irrepere, a

92쪽

P. Bunelli epistolae.

nullisque nisi Christianis, et ne iis qhiidem Vulgaribus, ex

animo contemni posse, omni asseveratione confirmo. Simile est illud, omnem virtutis actionem, si ad perfectionem sui Iuaeque generis perducatur, sibi praemium amplissimum esse.

Quis putaret quicquam posse dici melius 8 et tamen Christianus

non tam in actionibus suis, aut ullo Virtutum genere, quae, quoad Vivimus, ad summum pervenire non possunt, quam in perspecta erga se Christi benevolentia acquiescit. Haec autem a me non Ρropterea reprehenduntur, quod multum displiceant, quibus in philosophia, mea quidem sententia, dici nihil potest divinius: sed ut intelligant philosophi, si nobiscum signis collatis congredi volent, quam debiles sint futuri. I e iis autem loquor, qui nostris, sacris initiati sunt. Quodsi quis unum aliquem ex Epicureorum genere producat, hoc argumentorum genere, satis scio, nihil proficiam. Sequuntur similitudines quaedam, perbellae illos quidem a moribus, a cultu et conformatione totius corporis petitae, sed quae minime cogant nos id fateri, Christiano , qualem in suis epistolis sanxit Polus, et nos animo concipimus, haec Omnia artium adiumenta esse ita necessaria. Nam ut demus , Basilium, Chrys0stomum, Augustinum, reliquosque illos praestantes Viros, ab omnibus disciplinis instructos fuisse, eas tamen artes, quae liberales a nobis appullantur, tamquam ancillas, theologiae, Veluti reginae gravissimae, servire Voluerunt. Nemo etiam eorum, quod sciam, inventus est, cui degustata semelliterarum sacrarum Suavitate, philosophorum decreta non insipida aut etiam amara visa sint. Et quoniam Sadoletus intelligere se negat, quid sit illud, quod Polus dicit, tantum

operae in rerum divinarum cognitione se ponere, ut ad caeteras artes ne aspiciendas quidem spatii quicquam relinquatur: praesertim quum instituti nostri ratio paucissimis libris, iisque non ita obscuris contineatur: libenter ex eo Scire Cuperem, num Gregorium, Basilium, Augustinum, tot annOS,

quot iii hoc genere contriverunt, perdidisse putet. Quicquid mihi de sanctissimis illis viris respondebit, idem ego de Polo ei reponam. Nemini, ut ego sentio, mirum Videri debet,

93쪽

P. Bunelli epistolae. 75

eum, qui meliora a se adeptum sentiat, ad deteriora non relabi : quin , si quis agro feracissimo, quem habebat, relicto,

ad Sterilem terram colendam se converterit, is Vel soli prioris fertilitatem non cognovisse, vel plane stultus et nullius

iudicii existimari debet. Ego vero Poli consilium satis laudare non possum , qui omnia humana Christo postponat: quumque philosophandi scientia et dicendi facultate excellat, eos tamen imitari non velit, qui parum Ciceroniani, si Chri-Stum nomine appellent, parum philosophi, si de religione bene sentiant, sibi videntur. Hi si Sadoletum ipsum sibi proponerent, n0n, quid ille in una aliqua et istola scripserit, sed quid in tota vita egerit, spectarent. Cur igitur in hanc sententiam scripsit 8 Si dicerem , animi causa quicquid in

mentem VeniSSet, amico rescripsisse , oportebat eum , qui omnia candide interpretari didicisset, hoc contentum eSSe.

Addamus tamen aliud, quod mihi verisimile fit interdum. Sa- doletus, quo tempore philosophiae defensionem in Hortensio

illo sim, quem brevi exspectamus, accurlite conscribit, incurrit casu in Poli epistolam, veluti in salebram, in qua quoniam non iis laudibus, quibus Ornandam susceperat, philosophiam esserri vidit, unum de vituperatoribus, contra quos quotidie commentabatur, sibi oblatum credidit. COm- motus est, leviter tamen: quod Visum est, respondit: philosophiae plusculum, quam ego Vellem, tribuit: non propterea tamen eius de theologia mihi dubia esse potest sententia, qui in civitatem nostram princeps Veterem eloquentiam importavit : neque solum odas aliquot divini illius poetae, Verumetiarn Pauli ad Romanos scriptam epistolam piis Latinisque commentariis illustravit. Ouodsi semel in manus hominum Venerint, eOS non Solum uni epistolae, sed omnibus

etiam Hortensii libris facillime opponemus. Ad hunc igitur

Sacrarum literarum portum Veluti ex tempestate quadam Confugit Sadoletus: quod aperte eius libri declarant: ut dubitandum non sit, quid sentiat, quum appareat quid fecerit. Conarentis, in Oinivit disciplinarum genere facile princelas, ut n0n possit Videri, ea, quae non didicerit, parvi ducere, hanc

94쪽

P. Bunelli epistolae.

quam iamdudum laudamus , theologiam Christianam in deliciis habet, neque ab eius amplexu se divelli patitur. Vuodsi viri gravissimi iudicio minuti isti philosophi stare volent,

petam ab eo, mitissimum istud ingenium et mores castissimos unde habeat: respondebit, nihil horum reprehensionem Veritus, se Christi, non Platonis, aut Aristotelis beneficio haec Omnia consecutum. Polus in hoc studio totus est, quo doctiorem, Suaviorem, probiorem cognOVi neminem. Frater tuus, Vaurensis antistes, etsi studiis philosophiae et eloquentiae perpoliri vult, quo tres illos , quorum mentio facta est, penitus exprimat: haec esse tamen externa fatetur, ad animum componendum aspirare posse negat. Et sane ita res habet, Veteres illi philosophi et iurisconsulti pulcherrimis praeceptis,

aequissimis legibus libros suos referserunt, in mentibus hominum non potuerunt insculpere. Maiore quodam amatu opus est: qu0d qui nesciunt, ii qua de causa Christus in terrasse demiserit, rursiumque in caelum receperit, ignorare, aut prorsus ista esse facta mihi non credere videntur. Cogor hic finem facere, non rerum inopia, veniunt enim in mentem quamplurima, sed quia quodam animi calore longiusquam constitueram, processisse me Video. Reliqua in argumentum alterius epistolae reservemus. Bene Vale. Salutem ex me fratri tuo Francisco, Ferrerio, Jacobo, plurimam.

Venetiis XIV Calend. Febr. MDXXXIV. Ep. XLVI. P. BUNELLUS GEORGIO COGNETIO S. P.

Etsi, quum Claudius Phorcrisius, utriusque nostrum amantissimus, ad te proficisceretur, intelligebam, nihil opus esse meis literis , placuit tamen hac brevi epistola, pro iure Veteris nostrae benevolentiae abs te petere, ut tandem aliquando constituta re familiari, animum tuum a sordidis istis et docto h0mine indignis occupationibus, ad ingenuas ex omni genere disciplinarum delectationes traducas. Non rePrehendo prae-

95쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 75

lerita, quoniam mutari corrigique non possunt: et ego quibus argumentis factum tuum defendas, praeclare memini, quae, ut nescio quid e Vulgi ignorantia ductum habeant, philosopho tamen niumquam probarentur, theologo quidem certe Christiano multo minus. Verum Sinamus haec, quae integra non Sunt in praesentia: quoniam multorum industria aliquanto locupletior factus es, repulsa ea, quam tantopere metuebas, inopia, studia literarum diutius quam oportuit intermissa re-Voca, et excellens ingenium tuum, quoad Vives, in maxima rerum cognitione Consume: ita enim ea, quae incurrunt in reprehensionem necessitate magis quam iudicio te fecisse existimabimus, si, ubi primum potueris, ad ea, quae magis te digna erant, rediisse animadvertemus. Bene Vale.

Simulatque tuas literas aspexi, existimavi tibi homini acutissimo et gravissimo consuetudinem illam ad amicos Latine scribendi, quam non tam necessitas ulla, quam linguae peregrinae peperit ostentatio, penitus displicere. Nam quid aliud Suspicarer, quum te Viderem Romanae linguae studiosissimum, et eius summa facultate praeditum, Gallice scribere Θ Itaque ego, qui antea pigritia sensim in hanc sententiam dilabebat , gaudebam quod possem meam negligentiam auctoritate iudicii tui defendere, tibique eodem genere sermonis reScribere cogitabam: vixdum perlecto epistolae tuae principio, animadverti te facti tui causam per iocum nescio quem adscribere, ac ne exemplo tuo mihi idem licere putarem, diligentissime CaVere. Jam Vero Vos in itire iudicisque Versati, homines Simplices, et minime cautos circumscribitis. quid illa Z nonne ingenii tui acumen redolent 2 te ex inopia Latini sermonis 'aborare, cuius ego immensas divitias domi haberem, si tamen Latina posthac a te mallem, Voluntatis meae potius quam facultatis tuae rationem habiturum. Nempe idcirco, ut quum

96쪽

6 Ρ. Bunelli epistolae.

eloquentia me facile multumque superasses, invitus, et quasi me cogente in certamen descendisse Viderere. Oblitusne es

igitur illius formulae, Inter honos hene agier γ Ego Verotiatine scribendi necessitatem tantum abest ut tibi imponam, ut contra, ne id facias, Vehementer abs te postulem, disertus enim mihi videor tantisper: dum meas epistolas cum tuiS COnferam. Videorne satis callide occurrisse consiliis tuis 3 Sed extra iocum, te gravioribus studiis et honestissimis actionibus ab isto genere scriptionis avocari facile patior: et ego it se, quem multa negotia publica impediunt, mentem Scriptis Veterum intelligendis, quam stilum meis cogitationibus conscribendis , multo libentius exerceo. Itaque nisi neceSSario, numquam ad amicos literas do, easque similes istarum, id est negligentissime scriptas, ut facile appareat, me potius ossicio satisfacere, quam laudem ullam ex istiusmodi exercitatione Velle quaerere. Verum haec hactenus. De Porphyrii dialogo multum tibi debeo. Xenophontis liber ad ea, quae de Graeco in Gallicum sermonem convertisti, perpolienda, utinam adiumentum aliquod asserat. Mihi quidem certe hosthac isto nomine erit carior. Res enim meae ita demum mihi iucundae sunt, si abs tui similibus in usum aliquem expetuntur. Eum igitur librum ad te mitto, ut sit apud te, quamdiu Voles: ego enim mea Omnia iampridem ad te detuli, quod ipsum a me saepius diligentiusque fieret, nisi plane ridiculum esset, eum, qui pecunias non habeat, venditare sese locupletissimis hominibus, eisque ultro suas opes et copias impudentissime

polliceri. Dene Vale. Hospitalem Senatorem aequiSSimum, de cuius singulari Virtute summa omnia ad nos perseruntur, meis verbis salutabis: Charidonium item iustissimis de causis mihi carissimum.

97쪽

Ρ. Bunelli epistolae.

Et tu a me petieras, et ego tibi spoponderam, fore, simulatque Vauri consedissem, ut saepius ad te literas darem: Sed, quae Sunt conSecuta, Vides. Itaque Superioris temporis excusationem nullam assero, quod fuit eiusmodi, ut ab amicis consolationem potius exspectare, quam ad eos epistolas scribere potuerim. Sed neque in praesentia quicquam literis dignum occurrit: in rebus meis nihil est novi: studiorum nullam certam rationem inire possum, mihique idem usu Venit, quod iis, qui turbulentissima tempestate diutius iactati, postquam terram attigerunt, adhuc tameu in mari esse, et procellis agitari se falso putant. Sic ego acerbissima morte patroni mei aliisque malis adeo superioribus mensibus afflictus sum, ut quamvis iam evaserim, et ea, quibuS Preme bar, conquieVerunt, Simulacra tamen in animo meo tantae calamitatis resideant quod me plane respirare non sinunt: Sed eae quoque aegritudinis reliquide die ipsa consenescunt, brevique , uti spero, penitus exstinguentur. Becuperata animi tranquillitate mihi in animo est in desertissimam solitudinem secedere, ibique cum libris meis, et uno fortasse studiorum socio annos aliquot soluto et Vacuo animo Neptunum procul a terra Spectare furentem. Quod meum consilium rei familiaris angustiae impedire posse viderentur, nisi Fabri huic malo liberalitate sua mederi se velle confirmarent. Quodsi

MeS ex sententia succedent, equidem neque regibus potentiam et Voluptates , neque ducibus Victorias et triumphos, neque Mneratoribus divitias , neque tibi et Montauro nostro reipub. gerendae laudem invidebo Bene Vale.

Ep. XLIX.

P. DUNELLUS VICECOMITI MONTIS CLARI S.

Gratissima mihi fuit liberalitas tua: eloquentia, cuius specimen brevi epistola dedisti, Misa est mihi mirabilis. Ita-

98쪽

8 P. Bunelli epistolae .

que de canibus ultro ad me missis magnam habeo gratiam. quod vero literis tuis polite subtiliterque scriptis non minus quidem tuum, sed me potius ipsum ornare volueris, infinitum quiddam tibi debeo. Etsi enim eas laudes complexus e8, quas ego, nisi amens Ρlane sim, agnoscere non debeo, et nisi impudentissimus, non nisi cum pudore legere possum :tamen tanto sententiarum acumine et Verborum delectu eas

perstrinxisti, ut, licet rem, quae ad me non pertinebat, non

probarem, genere tamen Scriptorum tuorum mirabiliter incenderer : quae Omnia eo maiora ViSa sunt, quo magis praeter opinionem evenerunt. Familiae tuae dignitatem cognoram, summum in te homine nobilissimo esse omnium bonarum artium studium audiveram : in hac Latine scribendi ratione, quae magni laboris est, hominem id aetatis domesticis et aliis curis gravioribus districtum, tantum operae Ponere non Ρutabam. In qua parte me deceptum mirifice laetor, tibique ex animo gratulor, quod Vestri generis splendorem tam multis literarum insignibus illustriorem facias. Quodsi, ut par erat, qui eodem loco nati sunt, in Gallia nostra similiter efficere conarentur, non Solum Viribus corporis et animi in periculis subeundis invicti magnitudine, sed Varia rerum divinarum et humanarum cognitione, ex qua prudentia, animi moderatio caeteraeque Virtutes mitiores oriuntur, plurimum

reliquis praestarent. Quod a veteribus illis sapienter fictis

fabulis significatum est, dum eandem MinerVam armorum, et sapientiae praesidem esse voluerunt. Sed reliqui quid eos deceat, viderint. Tu felix et beatus, qui nobilitatem a maioribus tibi traditam propriis tuis et Verissimis laudibus nobilitas , et antiquitatem familiae senescentem, non Solum PTO- creandis liberis renovas, sed multo magis omnibus liberalibus disciplinis perdiscendis ab interitu et oblivione hominum Vindicas. Quas excellentes animi tui dotes quum ego suspiciam, consequenS eSt, ut me in tua potestate esse confidas. Sicut igitur canes duos non solum ob incredibilem celeritatem, quam in leporibus assequendis adhibent, sed magis, quia essent tui erga me amoris testes, a me accipi voluisti: ita tu, quem-

99쪽

P. Bunelli epistolae.

admodum Spero , meam hanc epistolam non ob ullam Romani sermonis elegantiam et Venustatem, a qua plurimum abest, Sed tamquam meae erga te Observantiae obsidem inter schedas tuas aliquo modo facere patiare. Vale. Idibus Ja

nuariis.

Ep. L.

P. DUNELLUS TARBELLORUM ANTISTITI,

REGIS GALLIARUM APUD CAESAREM LEGATO S.

Qui literas inanes ad viros gravissimos, idque quo tempore maximis Occupationibus destinentur, mittere solent, ve- Verendissime antistes, ii similiter sane facere mihi videntur ut pueri, qui in rebus ludicris totum diem consumentes, si quem forte in re seria Occupatum Viderint, eum Velut ex insidiis interpellant aut aperte, agmine aequalium facto, adoriuntur. Quam reprehensionem ego Veritus, ex quo tempore a rege legatus ad Caesarem missus es, semel quidem ad te, gratis agens, scripsi, quod id sine nefario scelere praetermittere posse non Videbar: in eo autem quod scribo, invitatu aut iussu potius tuo id facio. Pupugerunt enim me ea, quae in tuis ad Vaurensem antistitem literis de meo instituto

addidisti. Si quid igitur hic pecco, te auctore pecco. Si quiderit in epistola , quod tu minus lubenter leges , aut si nulla prorsus sententia Verbis inanibus subiecta, tua erit certe culpa, qui te, quicquid a nunello proficisceretur, in Optimam partem accepturum significasti. Et quidem mihi hoc loco quaerentiquid potissimum hisce literis complecterer, illud statim Occurrit, me pro tuo celeri reditu vota Deo Opt. Max. saepissime fecisse, et in dies facere. Et quoniam hoc commodis tuis nonnihil adversari videri possit, rationem consilii mei tibi pluribus exponere decrexi. Si quis est, qui te honestissimum et ornatiSsimum esse Velit, is ego sum: et si quamplurimos habes amicissimos, qui tuae dignitati maxime faveant, ego in hac parte illorum concedo nemini, sed fortasse, qui tibi

bene cupiunt: non eisdem rebus omnes, quibus ego, com-

100쪽

moda , laudem , dignitatemque metiuntur. Splendidissimum enim existimant, consiliis et colloquiis principum interesse :legatione honorificentissima fungi, maximam esse hominum

auctoritatem apud Omnes, et eximia sui laboris solere consequi praemia. Hoc non solum imperitis, verumetiam doctis et prudentibus ita ad Veritatem persuasum est, ut difficillimum sit hanc opinionem, quae penitus insedit, ex animis hominum revellere. Verum ego in hac controversia diiudicanda hoc mihi ante oculos propono, humanis divina quid praestent, coelestia terrenis, aeterna caducis. Sit magnum, quando ita multis Videtur, consilia regum nosse: perspecta habere Dei Opt. Max. consilia quanto est magnificentius 8 Sit praeclarum a rege de rebus maximis ad Caesarem mitti: a Christo non ad unum aliquem, Verum ad Omnes homines de re longe maxima, et in qua salus omnium inclusa est, legari, quanto splendidius 8 Sit suave locupletari et honoribus augeri; divinitate donari et Vita perpetua frui, quanto est iucundius 8 Vehementer errant, meo iudicio, qui tuam dignitatem, proΡ-terea quod ad rerum humanarum administrationem adhibearis, augeri putant. Si quis ab excelso loco in humilem et

declivem, atque adeo a caelo in terras delapsus, se ascendisse mihi persuaserit, ego quoque gloriam tuam crescere, dum de ea plurimuα decedit, confitebor. An non laudabilius esset, te eorum, quorum tibi salus a Christo commissa est, curam gerere Z de emendandis hominum moribus, de instauranda religione, de placando summo illo numine, dies noctesque cogitare Θ Praepostere enim faciunt, qui inter summos principes Moncordiam stabilire conantur, priusquam Deum Opt. Max. principibus et caeteris hominibus propitium reddiderint. Nihil succedet: utinam sim falsus vates. Sed ego rerum humanarum prorsus imperitus hoc audeo amrmare, nihil succedet, aut certe diuturnum non erit, quod neglecta religi0ne, contempta morum disciplina , spreto Deo, de h0minum utilitate transigetur. Quare si Tarbellis tuis et exemplo et oratione, qualiter eos vivere par est, praeires, mea Sententia longe firmi0ra pacis fundamenta iaceres, magisque

SEARCH

MENU NAVIGATION