Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Ρ. Biinelli epistolae. 51

postulem, diligentius est providendum. Martiaci beneficio tibi ad Castellani Mantis conensis antistitis amicitiam aditum

patefactum esse, non mediocriter gaudeo. Nam et in omni genere literarum ita excellet, ut eius consuetudine Viri principes delectentur: cuius eximiam humanitatem Vel ex hoc liquido c0gnoscere potes, quod, quum tantum gratia apud regem valeat, ut fortunis quotidie et honore augeatur, Bu-nelli meminerit. Huic si placet, ex me salutem. Est etiam quod Martiaco gratias agam, quod fratrem an eum, quemadmodum Ferrerius confirmavit, superiore aestate, tum PTOP- ter aequitatem causae, tum meo etiam nomine libenter adiuverit. Hoc tu illi, nisi modestum est, meis Verbis significabis. Quid praeterea 3 nihil nisi ut incolumis ad nos primo

quoque tempore revertare. Bene Vale.

Apud homines gratos merita nova beneficiorum veterum memoriam non expellunt: fructus tamen, quem ex liberalitate tua hoc tempore percipio, tantus est, ut innumerabilia benefacta, quae ab amplissimis Viris in me profecta sunt, longe minora esse videantur. Neque Vero propterea hoc accidit, quod aliorum praeterierint, tua munera sint praesentia :3 me Sane utraque non perturbatione aliqua animi, sed maiore quadam ratione ponderantur. Nam ut caeteri voluntatis erga me propensione et rerum magnitudine tibi non concedant, hoc certe in tua benignitate praecipuum est, qu0d me in summa tranquillitate constituit, dies noctesque sine ulla interpellatione in studiis literarum Versari patitur; non me diutius invitum certo in loco retinet; non eo, quo minime vellem, proficisci iubet; non avocata libris: quam querelam habuit superiorum beneficentia. Haec quae per se magna sunt, alio insuper cumulo augentur: fratrum tuorum Summa erga me benevolentia, quae mihi Omnibus in rebus

72쪽

52 P. Bunulli epistolae.

ad me meosque pertinentibus adeo prompta et parata est, ut non familiae Vestrae cliens, sed paene quartus Faber et frater existimari queam. Omnia enim mihi Vobiscum quodammodo sunt communia, praeuer reipublicae gerendae molestias, quas tantum abest ut vobis invideam, ut hoc nomine felicior propemodum mihi videar, quam vos ipsi meae felicitatis auctores. Quod ita esse tu facillime iudicabis, si Vere ineunte negotiis exsolutus ad nos reVertere. Duo interea mihi diligenter providenda sunt: unum, ne ego minus gratus et memor sim in habenda gratia. quam tu in largiendosueris liberalis: alterum, ne hoc liberum et Vacuum tempuS sine fructu emuat, ne ego prae otio iners fuisse iudicer, tu vero tua bona profudisse et perdidisse videare. Bene vale.

Ep. XXXII. EI DE M.

Quod ego praeclare a veteribus scriptum diligenter memoriae mandaram, Verumque esse mihi persuaseram, dissicilem esse diuturnam virtutis simulationem, id paucis ante diebus, quam haec scriberem, experiendo didici. In eo qui homines bene de se sperare diutius noluit, et quum, Te- pugnante natura, Omnibus admirantibus, plerisque dissidentibus, filii disciplinam divitiis antiquiorem sibi esse aliquot mensibus simulasset, rediit ad ingenium, meque singulari perfidia prodidit. Sed minime mirum est, in hoo eum negotio sui similem fuisse. Neque vero tam dolendum est, quod hoc suo sacto mercedem illam annuam, quae erat mihi propter angustias rei familiaris necessaria, detraxit, quam quod adolescentem, qui iam tum nepotum tuorum exemplo, tum Gulielmi, viri probi et docti, labore; meisque praeceptis, ad probitatem et literas bona cum spe formari incipiebat, valde repugnantem Scelerate perdidit. Poterit enim meum illud damnum aliunde resarciri. Juvenis ille, cuius Vitiosa natura diligentia nostra et bonorum consuetudine, hac lenera aetate

73쪽

P. Bunelli epistolae.

corrigi fortasse potuisset, iis remediis amissis, vix umquam ad bonam frugem perveniet. Ita is, quom tu bonum civem Olim et patriae utilem fore dicebas, patris culpa, vitia Paterna imitabitur. Equidem Optarem aliter evenire, falsumque esse hoc meum augurium: sed quis scit an longe aequius sit rem malis artibus quaesitam, haerede conviviis et alea dissipari ZIta patris improbitatem liberorum corruptissimi mores ulciscentui . Scripsi haec verbosius Contra meam consuetudinem, commotus indignitate rei; quo brevior in reliquis ero. Quum has literas dabam, quae ad nostram in Italiam profectionem pertinebant, ita parata erant Omnia, ut nihil impedire aut etia in diutius remoratii discessum nostrum posse videretur. Nepotes tui sanctissime iurant mihique persuadent, Se hanc peregrinationem eo Animo Suspicere, ut Prudentiores, doctiores, meliores domum revertantur: ad quam

rem ego illis studium meum, operam, diligentiam, fidem sine ulla exceptione polliceor. Quid quaeris 3 Magnam spem

habeo, fore, ut Volumus, ita tamen, ut a corruptione illa proVincia, et ab adolescentiori aetate nonnihil pertimescam. Sed haec omnia Deus Optime moderabitur, ad cuius nutum et Voluntatem Omnes actiones et cogitationes meas referre constitui. Si quid aliter, atque ego cupio et spero, acciderit, quum Vacem culpa, ita rem cecidisse, ut Optime potuerit , interpretabor. Bene vale et me absentem non minus

Ep. XXXIII.

Si diuturna consuetudo lites alienas cognoscendi et Componendi facit, ut in vestra causa litigandi acerbitates minus sentiatis , genus hoc vitae laboriosum vobis hoc tempore fructum ferre gaudeo : sin utrique vestrum idem usu Venit, quod medicis, qui in aliorum morbis curandis exercitati, Si quando ipsi aegrotare coeperunt, maxime Omnium perturbantuΓ:

74쪽

54 P. Bunelli epistolae.

ita VOs si controversiis aliorum dirimendis assueti non tamen sine magno sensu doloris iudicio conflictamini, de vestra sollicitudine, ut debes, vehementer angor. Atque eo magis, quod haud ita pridem istiusmodi turbulentissimis tempestatibus amictus aliorum pericula et casus commisereri didici. Neque vero quemadmodum tunc Vestra auctoritate subleVatus Sum , ita ego nunc nulla re , nisi propensione Voluntatis Vobis opitulari possum: et istud ipsum, quod a me iure suscipitur, de vestris molestiis nihil omnino detrahere potest. Sed quid refert 8 ego tamen tantisper gratias et memor esse mihi videor, dum pro Vobis omnia adversa timeo, dum Vobis omnia secunda Opto, qui ne inopiam, gra-Vem Studiorum meorum adversariam metuerem, neve quid maius, quam quantum a Vobis habeo, optare deberem, Vestra liberalitate effecistis. Valete et re feliciter transacta, huc quam primum revertimini. Tholosae.

Ep. XXXIV.

SENATORI THOLOSANO.

Miraris, mi Paule, una cum amantissimo fratre meo nihil me ad vestras literas rescribere. Ego antea quidem utrique Vestrum Succensebam, quod de meis rebus a vobis certior non fierem. Nunc vero literis tuis perlectis, nuntiorum aut negligentiam aut improbitatem accusare coepi, quorum perfidia literae Vestrae aut perierunt aut interceptae Sunt, Priusquam in manus meas perVenirent. Quas ad me non esse perlatas propterea mihi graVius ferendum est, quod non solum iucunda scitu sed etiam pernecessaria complectebantur. Nunc et ego in summa rerum omnium ignoratione Versor, et quid ad illa, quae in literis erant, Vobis respondeam , prorsus nihil habeo. De me ipso si aliquid scire vis, ego a tuo discessu optima valetudine, Dei opt. Max. beneficio semper usus sum: studiorum rationem, quam, quum tu

75쪽

Ρ. Bunelli epistolae.

hic eras, institueram, eandem sequor: literis Graecis et Latinis , quantam possum Operam do: non quidem, ut ad honO- res mihi Viam muniam, verum ut aliquando in solitudine aliqua, procul ab hominum improbitate, cum meis litteris quasi colloquar, et eum vitae ii anquillitatem, quam SemPer adamavi , tandem aliquando mihi parave, et partam tueri possim: quae a magna parte hominum hac nostra aetate fiunt, quum mihi vehementer' improbentui , emendare non Valeam, veprehendere non sit tutum, eripere me ex hac sceleratorum colluVie, et cum paucis bonis viris aliquo secedere decreVi. Ad eam rem, quam paro, et literis et libris opus est, in quibus, ut in hominibus, et si nonnulli mali sunt, libros

tamen malos legere nemo coget: ab improborum autem hominum faece, nisi me subtraxero, multa ab eis dici, quae nolim, audiam : multa quotidie invitus fieri videbo. Sed haec melius tum constituentur, quum in Galliam una cum antistite me recepero: quod quidem, quando futurum sit, confirmare tibi non possum: hoc certo scio, redeat quum Volet, num quam tam cito, quam ego Vellem, id futurum est. Huius caeli et soli taedium, quamquam ad hanc molestiam leVandam plurimum Valet, quod apud eum vivo, cuius mores, ut sanctissimi, ita suavissimi sunt: in cuius Vita, quum nullane tenuis quidem suspicio turpitudinis haereat, nulla etiam in dictis aut factis asperitas; omitto rerum gerendarum Prudentiam, quae maxima in hoc viro est, supraque aetatem ac omnium fidem, literae Graecae in eo plurimae, orationis facultas summa. Quid quaeris 3 hunc finxisse Deus Opt. Max. hoc consilio videtur, quo haberent nostri antistites, quem imitarentur, cuius similos esse vellent. Videbor libi fortasse et aliis nonnullis in huius viri laudatione nimium profusus, ego mihi nimium parcus. Sed redeo ad id, quod CoePeram. LeVant haec aegritudinem, simul et Danesii, Viri optimi et doctissimi, iucunda consuetudo: nulla tamen remedia tam magna sunt, ut mihi Galliae nostrae desiderium Ρenitus adimere queant. Quod ut paulo facilius feram, interdum per literas me de rerum mearum et Vestrarum Statu

76쪽

P. Bunelli epistolae.

facite certiorem: neque id rarius, propterea quod non Saepius ad Vos mepe literae asperuntur. Vos enim , quae me Scire magnopere mea intersit, scribere potestis: ego quod vobis iucundum cognitu sit, prorsus nihil habeo: impediunt praeterea variae occupationes, quibus distineor, ne bellam aliquam epistolam, quemadmodum Vellem, ad amicos perpolire possim. Negligenter scribere minimo decet me, nisi tibi fortasse, cum quo Propter amicitiae Vetustatem vitia mea communicare non dubitem. Itaque vides, quam dissoluta haec sint, quae tu potius cum fratre meo loquutum esse quam literis consignasse iudicabis, et valebis, Veneliis.

Ep. XXXV.

P. DUNELLUS REYNOLDO CHANDONIO S.

Contentus eram a te, mi Reynolde, iis beneficiis, quae tu, in Italia dum esses , in me plurima et maxima contulisti: nihil amplius exspectabam, nisi ut, quem praesentem

tantopere adamasses, eius quoque absentis meminisses; ed tera Studiorum meorum praesidia tum a me tum ab aliis amicis in posterum petenda Videbantur. Tu tamen, quasi hoc unum in vita, ut me tuearis, tibi propositum sit, quem Semel benevolentia amplexus es, omni officiorum genere Cumulare numquam desistis. A me nihil umquam in te ne mediocre quidem profectum est, ut mihi accepti beneficii gratiamnunc Velle rependere Videare. Quid autem speres in posterum, plane, non Video; is Sum, qui amicorum potius auxilium desiderem, quam ipse alsis opitulari possim. Accedit illud , quod, si rempublicam recta ratione geri Viderem et ad summos honores acquirendos mihi facillima essent

omnia, ascendere tamen altius non magnopere laborarem.

Nunc Vero, quum insignia ista dignitatum non virtuti industriaeque, sed improbitati inertiaeque tribui videam, neque huiuscemodi praemia, si mei similis esse volo, optare debeo, neque, quum ab iis artibus, quibus haec parantur, pessime instructus sim, sperare possum. Quam ego instituti

77쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 57

mei rationem eo libentius ad te perscribo, tum quo SDia ,

me nihil eorum magnopere admirari, ad quae tu me Binan

tissimis tuis literis vocas: tum, si de me cogitandi finem nullum facere decrevisti, quid ego de posthac sequi Velim, iritelligas. Ego animi tranquillitatem mihi proposui, ad quam

meaS actiones et cogitationes omnes referri Volo: quicquid ab hac abducit, aversor et abominor. magis tibi ca-Vendum est, nisi idem exspectabis, dum meis rationibus

m 3Xime consultum vis, me et studia mea funditus evertas.

Ego ne maximas ambitionis et invidiae procellas subire cO- gerer, in portum hunc literarum me abdidi: tu me egredi et turbulentissima tempestate vela facere iubes: magnum est id quidem, quod me consecuturum Spera S, Sed non Satis ad id, quod Olo, accommodatum. Perexiguum eSt,

mi Reynolde, quod mihi deest, quoniam in rebus humanis

tantum cuique Opus est, quantum quisque cupit: cui cupiditati angustos cancellos circundedi, eisdem terminis inopiam, quibus desidorium rerum definio. Hanc sententiam si quis non laudat, aut si etiam meum hoc consilium contemnit, nihil me movet, modo ne mihi molestus Sit: ruat quo Caecae cupiditates eum constrictum trahunt; me in hac philosophia Christiana liberum acquiescere patiatur. Volo igitur tibi sollicitudinem minuere, non penitus adimere. Non magnum est, quod studia mea postulant, quod ut aliquando conSequar, ne Semper ex aliorum Voluntate pendeam, tibi, qui me tuendum suscepisti, omni ratione providendum est. Lazarus quidem Baysius, cuius incredibilis eruditio cum summa iucunditate coniuncta, numquam satis laudari potest, nuper

Lugduno literas ad me dedit, perbreves quidem illas, sed amoris valde significantes: in quibus quum alia plura, tum

illud imprimis liberale erat, se in emolumentorum meorum procuratione ne tibi quidem concessurum. Sed ego, mi Heynolde, a Viro Ornatissimo nimis multa habeo, quorum initium a te quoque profectum est : magnitudine Officiorum

obrui nolo, tantumque abest ut aliquid amplius sagitem, ut partem etiam acceptorum, si fieri possit, cupiam reponere.

78쪽

Ρ. Bunelli epistolae.

Est enim quemadmodum in re nummaria sic in officiorum genere, ne minimum alicui debeas, diligenter providendum. Quam libenter, quam suaviter apud eum Venetiis tres annos Iixerim, praeclare memini: quanta facilitate me penitus literarum Graecarum rudem tulerit atque etiam paene docuerit , oblivisci non possum. Ad ista, quae maxima Sunt, Si aliquid accesserit, nae ego mihi nullam libertatis partem prorsus relictum putabo. Tu igitur elabora et contende, ne plus cuiquam quam tibi uni Obstrictus sim: cui propterea libentius omnia mea accepta refero, quod, in Italia quum ex magna Υerum omnium dissicultate laborarem, tu princeps

sponte tua ad me amandum et tuendum Omnes ConatuStuos et impetus contulisti: a te igitur extrema cum primis contexi cupio. Sed non valde urgeo, quum existimem ad annum unum, et item alterum hic res meas liberalitate Vaurensis antistitis satis belle constitutas: de cuius moribus quid ego existimem, ex meis ad Michaelem literis facile perspicies. Interim aut tu Virtute tua altius evolaris, aut ego Dei Opt. Max. voluntate ex hac vita decessero. Utrumvis horum satis est ad me omni molestia penitus liberandum.

Ep. XXXVI.

Mirabar hoc meo tristissimo tempore, quum Scires, me discruciari misere, ne literam quidem levandi doloris causa scripsisse. Quid in causa esset, tandem suspicione ASSequutus sum. Quoniam regi ea Placent, quae scribis, nos plebei et ignobiles a te contemnimur. Antea quum linguae Grae- hae, Latinae, addo etiam, Italicae studiosus eras, nihil te cogitari aut singi potuit humanius: simulatque vero Gallici sermonis peritia accessit, repente exorta est arrogantia. An quia de fortuna Romanorum vernacula lingua conscripsisti, fortunatus adeo tibi videris, plusque fortunae tribuis 'quam virtuti Z sed extra iocum. Probari maxime principi, quae adhuc a te prosecta Sunt, vehementer laetor, nοVumque aliquid

79쪽

Ρ. Bunelli epistolae. 59

te quotidie moliri non modeste fero: modo Phorcrisium et

Bunellum ames, teque ab utroque non mediocriter amari existimes. Bene Vale.

Ep. XXXVII.

P. BUNELLUS CLAUDIO PHORCRISIO S.

Lectis tuis literis coepi nonnihil de tua erga me benevolentia dubitare. Neque enim, Si mihi amicus esses, negotium patroni tui, Trabellorum antistitis, tam multis verbis, tam anxie, tam demisse mihi commendasses, et non potius, quid me ea in re facere Velles, nutu significares. Quod si coelum Britannicum te ita nobis immutavit, ut non solum Senatus populique Romani, Verum etiam nostrae necessitudinis oblivio te ceperit, equidem doleo te tam diu in illa provincia fuisse. Sin te aula adeo expolivit, ut, cui omnia onera iure familiaritatis imponere possis, ad eum Supplex Venire non recuses, minus commoveor. Sed ego, qui in hoc vestro ludo minime sum edoctus , si quando tua industria ad rem aliquam mihi opus fuerit, illud tuum exemplum non imitabor. Extra iocum. In re patroni tui curanda nullum Vaurensis antistes diligentiae meae locum reliquit: neque vero, ut in memoriam redigerem, umquam necesse suit. Si quando

mentionem facerem, praeclare meminerat: suam rem agi dicebat: addebat quamplurima de patroni tui virtutibus; quae

ego etsi ante annos aliquot.de multis coepisse audiveram, et ex eo tempore illum colere coeperam, gaudebam tamen meam de opinionem Viri optimi testimonio confirmari. Itaque, Vaurensis antistes quid effecerit, quid non, perscribet: me Vero Operi manus ne admovisse quidem tibi confirmo, quare integram Operam meam ad alia, si quae restant

hic agenda, tibi servo. Hactenus de negotio patroni tui: iam de nobis aliquid. Tu in Italiam redire cogitas: ego, ita me Deus amet, Galliae desiderio contabesco. Tu in Brittannia, quemadmodum facete magis quam Vere scribis, ΠΟ-

mane loqui didicisti: ego quum antea non illibenter Latine

80쪽

scribere, Romae: eam exercitationem intermisi. Domo egressus nihil audio, nihil video quod me delectet, praeter saxa et Vetusta quaedam numismata. Sed ego cum hominibus non cum saxis vitam agere decrevi. Meo, dices, haec Omnia accidere, non loci vitio; sit ita: sed hic error, in quo Versor, nisi mutatione loci mihi eripi non potest. Quum in Galliam rediero, si umquam in Italiam, nisi coactus, tum demum Omnia in me probra coniicito, Lunellumque omnium, quo Sunquam videris, inconstantissiuatim iudicato. Interea, dum hoc errore totus mihi displiceo, liceat mihi per amicos pigro et negligenti esse. Quod scribo propter eos, qui in me

duriores sunt, si quando in lite vis scribundis cessare me Viderint. Equidem Vim animo meo asserve non ΡOSsiam: Blδ-critate quadam mentis , si scribere Velis, Opus est, quam Prorsus amisi. Haec ego ad te paulo apertius Scribo, ut Cau-Sam nostram apud Baysium tueare, cuius innumerabilia beneficia, quoad literarum studia mihi placebunt, oblivisci qui p0ssumi quoties aliquid aut lego, aut scribo, toties de

summa illius erga me liberalitate cogito. Neutrum enim, nisi me Venetiis domi suae vir humanissimus aluisset , Vix tamquam cum aliquo fructu facere potuissem. Nolim igitur eum sic colligere: tacet, nullas literas iamdiu ad me dedit: ergo ingratus est. Illud potius, ergo piger et negligens, in Latinae eloquentiae curriculum vixdum ingressus , quum Summa animi contentione progredi deberet: stat in eodem Vestigio, aut etiam regreditur, libet enim verum fateri. Haec etiam causa, praeter superiores, fecit ut epistolam mittere ad eum distulerim , quod nihil doctissimi vivi palato iucundum hoc tempore ab eo fonte manare Certo PerSPicerem, qui mea negligentia prorsus exaruisset. Ille me in Veteri exercitatione per mansisse existimat, et aliquid magnum ex- Spectat: at ego vix singulis annis singulas epistolas compono, quod ita vel me tacente facile cognosces, quum haec disSO-luta et dissipata leges, nullisque articulis inter Se cohaerentia. Sed inter nos peccare licet: Daysii iudicium, qui mihi Longotium praeponere solebat, magis pertimesco: Superio-

SEARCH

MENU NAVIGATION