장음표시 사용
141쪽
tus , quo primum tempore de legatione tibi delata ad Romanorum regem, tum ex amicorum literis, tum ex multorum Sermonibus cognovi. Illud, ut Vere dicam , molestiae nonnihil adspersit, quod veritus sum, ne nostrae litterae, quibus, in urbe dum vivis, tua studia splendorem et utilitatem addunt, te discedente, et in Austriam usque, ad longe diversum Vitae genus translato, iacturae plurimam facerent. Quod si secus esse significaveris, iam enim versaris in ipsa
re, quaeque tua futura sit in universo fere munere Occupatio, usus te monere et erudire facile potest, - cumulabis mea
gaudia, et habebo gratiam iis, quibus honestare tuam Virtutem his honoris insignibus, nullo nostro, hoc est, artium doctrinarumque liberalium, detrimento , curae fuit. Ac primum illud, pro meo incredibili erga antiquitatem studio, etiam atque etiam a te petam, Vel potius, quando pollicitus iam es, a te exigam, ut Festum Pompeium tua emendatione perpolias atque illustres: aut, si habes ita emendatum, ut tibi, acerrimi ac severissimi iudicii viro, satisfaciat, edendum omnino cures: neque deberi nobis eam utilitatem diutius patiare, quam, quum in illo vere aureo libro dispersam Videamus, colligere tamen vix possumus, Vel plane nullo modo possumus, locorum, ut scis, paene innumerabilium difficili sci sentia impediti. Bene collocabitur industria
tua: et hunc sibi comitem adiungi, ne Solus eat per Ora Virum, Varro tuus aequo animo patietur. Rogandus non es in tua laude, communi praesertim studiosorum commodo coniuncta: ut, si de illa non laboras, hoc saltem commo-
Vere te debeat. Quod utinam aut mihi cum hac mente pars aliqua doctrinae tuae, aut tibi mea mens, et plane incredibilis ad communicandam virtutem animi Propensio, cum ista tam exquisita tamque multiplici omnium paene litterarum scientia contigisset. Nae ego, quod ad me attinet, multa non inerem ignorari, quae scire praeclarum est, quaeque in tenebris, nisi tu eruas, perpetuo iacebunt. Nec tamen persuadere mihi possum, te Velle nobis tam iniquum esse,
ut tantam doctrinam, si quid tibi accidat humanitus, - hο-
142쪽
mineS enim sumus: nec ego mihi, nec tu tibi de vitae diuturnitate praestare quicquam possumus exstingui - tecum velis. Quid Z ea quae chartis iam et voluminibus explicasti, cur diutius premis, optimo Augustine 3 cur ex ingenii tui
fontibus expleri nostram sitim non Vis 3 Sed, opinor, aliquando facies: et faveo libenter meae spei, Paullo minusquam tuae gloriae, cui scio me optime consulere, quum haec ad te scribo. De me si quaeris, vexamur oculorum anni VerSario morbo: nec tamen labori parcimus: scribimus aliquid quotidie, aut legenti puero Operam damus: aliquo fortasse Valetudinis damno : sed nihil est tanti, ut a litorarum Suavissima consuetudine seiungar. Onuphrius Pan vinius, ille antiquitatis heluo, spectatae iuvenis industriae, et ingenio, ut probitate, praestans, hic est eritque, ut Video, in aliquot menses. Imprimit suos Fastos cum commentariis, et interim adornat alia. Saepe litigat obscuris de rebus cum Sigonio nostro: sed utriusque bonitas, mutuus amor, ex cellens ad cognoscendam veritatem iudicium, facit ut inter eos facile conveniat. Sigonium de facie non nosti: eius tamen scripta non dubito quin legeris: ea doctrinam et ingenium declarant: humanitatis, et studii erga te, tuique similes, testis ego sum: quem debes ipsum suo merito, Praeterea tuae praeconem eruditionis , diligere. Vale, Venutiis.
Ubi te ad urbem rediisse cognovi, Vehementer Sane, PTOmeo erga bonas literas perpetuo ac singulari studio sum laetatus. Te enim absente silere mihi prorsus Romanae musae Videbantur. Scripseram ad te superioribus diebus, easque literas ad aulam novi imperatoris miseram: quas acceperis necne, cupio scire. Appellabam te, quod iam Promiseras,do Festo cum tuis correctionibus divulgando: de quo nunc
143쪽
eo magis urgeo, quia, nisi fallor, spatii plus habebis. Aggressus ne sis, et quousque Opus perduxeris, ac de perPO-litione quid speres. si ad me scripseris, rem gratissimam
facies: simul illud si quid, quod ad ius Latii pertineat, aut
Observasti scriptum a veteribus, aut ingenio tuo, quo Vales Plurimum, Consecutus es. Nam Latinos reliquis omnibus sociis antecellere satis constat: quo autem iure, quibus honoribus, et commodis, adhuc quaero: et ut nonnulli ex Livio, alii ex iure civili, quas rem aperire videantur, in medium asserant: nihil tamen intelligo esse ita firmum, ut in eo POS- sit cogitatio consistere, quod tu fortasse praestabis. Val0.
Suadebam ut e&ires, quod aegrotans, quantum esset in caeli mutatione, cognovissem: nunc idem angor, te profecto: neque me CongreSSus, neque Sermo cuiusquam iuvat: solus, ut in litore, ob erro, qui etiam, etsi scio quam sis prudens et in omni re moderatus, tamen, ut est amoae sollicitus, OLfensiones in te omnes timeo. Commune omnium est ut rure veluti quandam vix endi licentiam nacti, liberius agamus. Amabo te, mi Rhamberte, noli istam consuetudinem imitari: serva tuam Veterem in urbe continentiam. Et quoniam mihi, ut saepe tecum locutus sum, adversus non dissimilem destillationem praesens auxilium fuit exercitatio: te quoque ipsum, nisi fallor, hoc uno maxime senties allea ari, si modo hoc tenebis ut meridianum in solem ne te committas, multo Vero minus in Ventum qui sit inclementior; nam etiam Sunt aurae quaedam leves, quarum Spiritus non modo non hominum generi noxius, sed etiam vitalis: et ego has Saepe ultro secutus, sensi languentes in me Vires earnm quasi
flabris excitari. Sed, o Rhamberte, audi me hoc Verissime
144쪽
monentem: Nihil agis, nisi iucunde vivas. Si vis te tibi
restituere, des te ad hilaritatem oportet, et ex animo tuo dispellas, si qua tristium cogitationum residet nubecula. Hanc esse praestantissimam medicinam, Vel potius unam esse medicinam, me quidem superioribus temporibus eodem morbo laborantem docuit eventus. Quare te rogo, ut pro eo, quanti ipse tibi es , quantique etiam nos apud te sumus, quorum Salus in tua salute posita est, des operam, ut veterem morbum no a ratione Cures, et aliquando istam turbam medicorum malam in crucem iubeas abire, qui te pharmacis non solum diversis, sed etiam contrariis, iam annum lacerant, dum latentem in obscuro veritatem tuo periculo quaerunt. Vale.
Debeo tibi, mi Corrade, tot iam nominibus prorsus ut non Videam, qui Sola endo esse possim. Scripsisti ad me saepe tantumne 2 sunt alia: humanissime, elegantissime: laudes in me contulisti eas, quas si agnoscam, ipse me nimium Videar amare. Tibi tamen habeo gratias de ista tam liberali tamque erga me prolixa Voluntate: eamque, si gratus, id
est, si Vir bonus esse Volo, ut certe volo, puto mihi esse inter summa beneficia collocandam. Itaque quum te numquam viderim, fero tamen in oculis: et, quamquam habeas, qui te talem diligant, quos necesse est esse quam pluTimos, ego tamen primas in amore partes appeto, secundus non libenter acquiesco. Non soleo blandus esse, nee auribus dare, quod negari possit veritati: quare velim mihi credas affirmanti, neminem me tibi Latina in Oratione anteponere, Conferre admodum paucos. Hoc ego ita iudico, nec tu meum
iudicium in dubium revocare debes, quum mihi iam in epistolis tuis tantum in hoc genere tribueris. Unum doleo,
145쪽
tuam istam latere virtutem in extremo Italiae angulo, neque in hac luce Versari, ubi fructum caperes laudem eam, quae tibi debetur iudicio ac testimonio praestantium Virorum. Quod si te cohortando possem adducere, ut de migratione cogitares, aggrederer, et in hanc rationem totus incumberem: Verum neque mihi de statu rerum tuarum constat, et, Si cohortatione moveri potes, ipsa te res, nequaquam tibi, ut opinor, Obscura, Vel me tacente debet incitare. Quod scire vis de meis antiquitatibus, haec sunt. Liber nunc imprimitur de Legibus et quem, quum erit absolutus, curabo ad te perferendum. Sequetur, de Civitate, aut, de Comitiis: tum reliqui libri, ut extrema cuique manus imponetur. Sunt enim Omnes decem, nec mihi ordinem in edendo praescripsi. Edidi iam commentarium in orationem pro Sextio: et proximis diebus, in epistolas ad Brutum, et ad Quintum fratrem : quem tibi nunc utrumque mitto: munusculum Videlicet, ut ait ille noster, levidense: sed rem voluntate metieris. Maiora Vellem, et fortasse possem: verum infirmitas corporis facit, ut labore debiliter: lippitudo autem, ne legere diutius liceat, aut scribere. Magnam etiam mihi temporis
partem eripiunt salutationes amicurum, magnam domestica negotia: sexcenta praeterea, quae me a studiis aVellunt. Sed feramus: humana sunt, nec praecipue nostra, Sed communia Cum multis. Tu me, Velim, ames, et si par pari referre
ViS, amore non vulgari. Vale. Venetiis. II, 12.)Ep. XVIII.
Quum tu ad me, Fabi, quem de facie nondum nosti, adductus humanitate epistolam miseris tam elegantem, distinctam notis non amoris minus quam ingenii, ferreus sim, nisi te patremque tuum sic amem, ut amare SolemuS ea,
quae nobis in vita prima sunt. Sed quid si me ipsum etiam
146쪽
Vestra causa plus amemi quid enim ρ quum ego me a parente tuo, magni nominis viro, Summis virtutibus Ornato, diligi videam, a te vero etiam laudari, excellentis ingenii adolescente, optime ad virtutem animato, non ipse mihi pluris sim 8 non gaudeam haberi a vobis, qualis esse semper Volui, et ut essem laboravi, sed Voluntati exitum respondisse numquam duxi 8 Equidem quum natura sum, tum Valetudine et morbo, subtristis, nec ad hilaritatem facile tradu-COP, tuae tamen literae patrisque tui, Vix credas, quid animo meo iucunditatis instillarint, qua voluptate, qua laetitia perfuderint. Itaque officii vestri memoria sustentor, eaque Sic fruor, ut beneficiis Omnibus anteponam. Quod utinam adire ad Vos, ac studio vestro satisfacere liceret: nihil esset optatius , et essed iter Pastorio comite iucundius, Verum nescio, quo fato contigit, ut quo primum huc die perveni, cum tota paene familia coeperim aegrotare : uxor quidem gravissime,
nec dum Valet: ego satis leviter, sic tamen ut iaceam: Corpori enim imbecillo quaevis incommoditas vix ferenda. Quamobrem, assectus morbo, a Viribus infirmus, equo me non auderem committere, Vel placidissime incedenti. Lecticam, inquis, mittemus. Hac equidem veherer commodius: sed,
mi Fabi , hoc genere deliciarum mei ordinis homines uti
non solent: ad sortunatos pertinet. Itaque disseram per aliquot dies, quoad vires colligam: id est, quoad equo, aut etiam rheda liceat uti. Equos quidem hic, quales infirmitas nostri corporis requirit: id est, qui alterno gressu crura molliter explicent, quos gradarios antiquitas appellabat, facile possum invenire: sed insolentiam huius caeli non nihil metuo:
rheda autem Vereor ne SuccusSu laedat, Omnia tamen, ut
video, moderabitur humanitas vestra. Vale: et patri tuo, praestanti Viro , multam salutem meis verbis. Asulae. II, 13.)
147쪽
Agnosco tuis in litteris et patris tui, summi Viri, singularem humanitatem, et Pastorii nostri, hominis integerrimi, nec eloquentia minus quam doctrina praestantis, egregiam disciplinam: et quum ego te propter illos diligam,- est enim,
ut scis, uterque mei, et ego item utriusque amantiSSimuS, tum vero ad meam in illos benevolentiam, quae summa est, nonnihil tamen tua causa Videtur accedere. Patet atque elucet in epistola tua pudor ille. ingenuo dignus adolescente, qui maxime commendat aetatem: patet etiam, quo sit pudor amabilior, plusque sibi gratiae conciliat, ingenium. Quae perspexeram equidem in te ac laudaveram, quo tempore diversatus Brixiae sum in pedibus Vestris, exceptusque, et cultus a parentibus tuis omni genere officii: sed nihil praestantius, nihil admirabilius, quam laudis in adolescente perpetuitas. Primum enim lubrica ipsa aetas est, nec reperitur facile, qui consistat: deinde tenduntur saepe bonis, quibus capiantur, insidiae: et multa sunt ad depravandum parata, improborum consilia, aequalium exempla, Voluptatum illecebrae. Hae sunt illae Syrtes, quibus incerto crusta navigantes absorbentur: haec illa saxa, quo salutis cum aperto discrimine impingitur. Nec Vero poetas, quum et haec et huius generis alia cecinerunt, simpliciter locutos velim existimes, utuntur similitudine rerum, quae subiectae sensibus sunt, ut animos erudiant, moribusque nostris ac famae consulant. Itaque sapientem appellarunt eum, qui maris pericula, Voragines, et scopulos, et dubiis agitata Ventis loca VitaVisset, atque illa perdendorum hominum avida monstra, Virginum facie Simulata, praedulci Itie cantu blandientia, contempsisset. Quae sunt omnes, mihi crede, imagineS humanae vitae: qua nullum est mare dissicilius, et in qua, nisi rationis quasi gubernaculo regamur, quam facile fluctuemus, quamque multa, et quam gravia rei familiaris, existimationis, ac Vitae naufragia contingant, si te propter aetatem nondum usus docuit, disce a libris, vel disce a pa-
148쪽
rente tuo, spectatae sapientiae Viro, qui se ex hac tempestate tamquam in portum receptu Sacrarum litterarum, quodque habet a foro, quod a publicis muneribus otii, totum id in theologia libentissime consumit: quem tu imitaris, ut audio, si minus in studio doctrinae, at in Voluntate, in moribuSVitaeque instituto. Contemnere te aiunt, quae caeteris ab adolescentibus cum voluptate fiunt: abhorrere lusu, Venatione, cursu, alea: le ia ducere haec, inania indecora, turpia: deditum esse litteris, vel quibus ad humanitatem informamur, vel quibus ad excellentem liberalium disciplinarum cognitionem aditus aperitur: maxime vero Solitum ea meditari et curare diligenter, quibus aeternae Vitae Salus comparatur. Divina sunt haec munera, mi Fabi, non a nobis profecta, aut elaborata, nec omnibus imperita. Tibi contigit ut ita sentires , et ita Velles: habe gratiam Deo, qtii de tantis in tenebris atque erroribus, praecipuo quodam lumine illustraverit, aliis non idem contigit: mirari noli, neque causam quaere: abdita sunt nec humanis comprehensibilia mentibus arcana caeli: stet illud modo, nihil usquam fieri, nihil evenire aut insciente aut nolente Deo: quaeque ille vult, et quae permittit, ea nequaquam reVocare ad nostrum iudicium debemus, neque rectene fiant an secus, interpretari. Et omnino velim te, quum de divinis rebus cogitas, imminuere opinionem Scientiae, demittere animum ac mentem, unamque Putare certiS-simam doctrinam , pietatem in Deum, aut benevolentiam et studium erga illos, qui nobis a Deo commendantur. Quae non dubito quin saepe ita cogites, ut credas: nec te ita puto credere, ut re Ipsa non praestes: quum te omnes ita vivere confirment, ut a tuis moribus procul absit arrogantia. Verumtamen, si tibi laudo id quod amas et quod amandum existimas, non a te gratiam ineo 8 non haec tibi, licet parum neceSSaria, iucunda tamen commemoratio est 3 Sequitur illud, ipse mihi satisfacio, nam quae laudatio Videtur, eadem, si attendis, cohortandi etiam vim habet: quo genere, Pro mea in te benevolentia, magnopere delector. Atque etiam in huiusmodi sermones ego soleo libenter ingredi, quia si
149쪽
nihil aliud, ipse mihi fructum sero, dum ea tracto, quibuSamore summi boni studioque incendor. Te autem, quum haec legis, laetari oportet vel tua causa, qui tuum intelligas iudicium nostra sententia comprobari, Vel mea, quem sentire tecum videas, et iisdem gradibus parare adscensum ad ea, quae quanta Sint, ex eo coniicitur, quod ipsa tantum spes tranquillitatem parit animis nostris, eosque non a malis modo sed a malorum quoque metu Vindicat. Macte igitur ista Voluntate, et isto sensu: mature Vidisti, quis esset rectus ad gloriam cursus. Sequere iudicium tuum: nec tamen contemne nos, si quando hortamur: et ipse nos Vicissim, ubi languemus, hortare; sic erit mutua gratia: sic amabimus etiam magis inter nos, mutuo beneficio provocati. Vale. II, 14 )Ep. XX.
Ego Vero te, mi Ρastori, tua causa dilexi semper: habes enim, quae tibi amorem concilient, doctrinam et humanitatem. Munera, quae mittis, me tibi obstringunt magis, benevolentiam in te meam augere non possunt. Quae enim a virtute profecta sit, non his tamquam adminiculis nititur, sed consistit ipsa per se: eoque iam processit, ut ad summum pervenisse Videatur. Praesta te mihi, Obsecro, qualem hactenus cognovi, amantem mei et in amicitia constantem. Munus hoc erit omnium munerum praestantissimum: quod ego, qui sim mei erga te animi ipse mihi conscius, quasi debitum exspecto. Vale. Asulse. II, 15.)
Superioribus diebus, quo magis incitabar cupiditate ve-
150쪽
niendi ad te, visendaeque urbis, ut audio pulcherrimae, qui essem litteris et tuis et filii tui, id est, utriusque tuis, amantissime invitatus, eo me rei Ocabat magis pudor meus; neque tam quid tua permitteret humanitas, quam quatenus mihi per modestiam meam progredi liceret, cogitabam. Ac saepe mecum sic: An tu ad hominem, quem numquam allO- cuius 8 quem ne vidisti quidem 3 adde, quem Virum, quam nobilem, quam graVeni, quam districtum magnis rebus t ego
autem quis 3 infirmus natura semper, nunc etiam valetudine impeditus, exquisita quadam ratione et cura tuendus. Contendebam equidem cum animo meo: nec vici facile, sed vicitamen aliquando, et decrevi omnino ad nos primo quoque tempore me conferre. Vereor enim, dum Valetudinis commodum exspecto, et id ago, ut, quas morbus ademit, Vires
colligam, in hiemem ne incidam, id est, in imbres et frigora : quorum altero Viae corrumpuntur; alterum scis esse λεπτῶ χρ Drὶ πολεμιωτατον. Nam illud, in quo tibi fortasse, vel domesticis tuis incommodare mea mollities et patullo fastidiosior in victu consuetudo potest, id non specto. Aut enim exiguum quiddam erit, et seretur facile: aut, si magnum, illustrabit benignitatem tuam. Statutum igitur de re: nec est, cur Sententiam mutem. Videndum de ratione itineris, quam tu ad meam Voluntatem meumque. ConSilium - quae tua est humanitas - totam reiicis. Ego autem nihil puto commodius, nihil aptius ad virium infit mitatem Sustentandam , quam lecticula gestari: sed habet species illa - quod ad Fabium tuum scripseram' - quiddam nimis honorificum: nec ego is sum, qui, quod superat fortunam meam, eo libenter utar. Verum ignoscetur Valetudini, quam Satis infirmam atque imbecillam concussus et Vexatio facile frangerent. Bheda quidem, qua mearum bene perita curationum ancilla cum filiola et puero vehatur, Opus est. Haec Si habeb0, Vel 1 otius quum habebo - Vis enim me a tua liberalitate Omnia exspectare dabo me statim in Viam: et ea quidem spe, ut aliquem e caeli mutati0ne fructum capiam,