장음표시 사용
151쪽
maximum quidem ex tua humanitate, quam cantari ab om
quod veritus sum, fieri Video, ut imbribus madescat humus , et pulvis in lutum coacta Vias impediat ac turpi foedet adspectu: frigoris etiam acres morsus hoc triduo sentire coepimus. Quae quum sint iter habentibus incommoda, tum Vero, maiora ut timeantur, hiemis propinquitas facit, ut mihi Vel mature, nulla interposita mora, Veniendum ad VOS, Vel totum consilium necessario abiiciendum intelligam. Febricula Omnino tentamur quotidiana: sed, opinor, decedet, quum primum ex hoc me domestico maerore ereptum statuam in tuis sedibus, id est, in aliqua - ut spePO - iucunditate atque laetitia: iniurias autem caeli, lectica circummuniti pos- SumuS contemnere. Quamobrem - quod tuo commodo fiat - dabis negotium tuis, ut Saturni die, aut qui sequetur, proximo, Vehicula perducant. Lecticario mandetur, atque etiam aurigae Phedam moderanti, ne quid approperent, nisi me iubente, et Omnino rationem itineris ad meam Voluntatem accommodent. Hoc tu. Scio, Stella, Vel me non scribente, mandasses; nihil enim te praeterit ob eximiam prudentiam : nihil porro non Vis amicorum tuorum causa, ob
humanitatem prudentiae parem. Vale. Asulae. II, 17.)Ep. XXIII.
P. MANUTIUS FRANCISCO OTHOMANO,
Ego vero comprimi a te mea causa librum tuum, minime Volo: quin, si ad me refers, ut edas quamprimum
152쪽
Suadeo: rogo etiam, pro eo, quantus est amor in me tuus quem non esse mediocrem tuae literae significant - an ego
ita sim bonis artibus infensus, ut industriae Francisci Othomani impedimenta opponam, et excellentis ingenii fructus, quum bene maturi sint, condi potius, ac domesticos intra parietes asservari, quam in publicum efferri et communicari cum omnibus velim 8 Illa de tuis hortis et nostris fontibus, eleganter a te nec sine sale, prolata Sunt. Verum agam tecum perliberaliter, atque hanc partem libenter dissimulabo tibique totam largiar: in reliquis etiam habebo rationem amicitiae nostrae, nuper institutae, maiorem tamen fortasse Veritatis. Tua scripta, quae Iordanus attulit , proxime edita, doctrinam habent et accuratam antiquitatis Observationem.
Itaque vigebunt omnibus et laudabuntur. Quod si quid est, qu0d desiderari possit, primum id leve est: deinde - ut
scis- non imminuit, sed auget naevus in formoso corpore
pulchritudinem. Vale. Venetiis. II, 18.)Ep. XXIV. EIDEM.
Noli, mi Othoniane, officium literarum a me requirere: numquam scripsisti, quin rescripserim: quod si contra quam res est, videtur, alieno Vitio sit; a me quidem prorsus abest culpa. De horologio quod iterum iam scribis, Vincit pudorem meum humanitas tua: iam enim statueram oneris tibi nihil imponere, publica explanandi iuris cura occupato, quotidie aliquid scribenti, unde ad nos utilitas, ad te ipsum gloria permanet. Νegotium dederam Petro Pernae: et ille curaturum promiserat: nec tamen biennio fidem solvit. Quare accipio libenter, quod das, humanissime OthOmane. Tu mihi - quod tuo commodo sat horologium Augustae elaboratum: ego tibi, quantam scripseris. pecuniam Statim eurabo; quale velim, iam antea significavi: factum elegan-
153쪽
ter , artificio non Vulgari. Perna dixerat, quae ducuntur egregia, minoris triginta scutatis emi non solere. Hoc quidem esset nimium nec rei familiaris ratio ferret: cui consulere , quia copiosa non est, videor debere. Porro genus hoc ornamentorum ita soleo cupere, ut non insaniam: cupio autem valetudinis non libidinis causa; quum enim me satis tristem natura finxerit, accersenda extrinsecus iucunditas est, quam a me ipso petere non possum: eoque magis, quod plurimus in cubiculo sum: assectus iam quadriennio per tO- tam hiemem oculorum morbo, molesto tamen potius quam acerbo. Nolim igitur impensam esse supra decem scutatos aut omnino quindecim, eamque ita fieri, si horologium .probetur oculis eruditis. Itaque Vide, cui negotium mandes: nam neque omnes intelligunt et aliis alia probantur : ego formam et artificium, non materiam, cupio emere. De tuis Instit. egi diligenter: hortatus sum, lucri maximi spe proposita. Ubi ad pretium ventum est, audire se negarunt. Itaque tibi auctor sum cum Episcopio transigas, quem facilem iam habuisti, et in tuo merito satis, ut audio, liberalem. Stur-mium Saluta meis Verbis, eumque communi literarum nomine excita ad scribendum. Utinam, quantum Valet, tantum velit: optime Consuleretur studiis nostris, optime etiam ipsius gloriae: quam si vult esse amplissimam, habet, unde consequatur. Vale. Venetiis. II, 19. Ep. XXV.
Vol sanguin Werter, quum aliquot abhinc annis Patavii adolescens daret operam Bonamico, dilexi multis nominibus plurimum. Nam, ut omittam, quod et in adspectu species quaedam index nobilitatis, et in sermone atque in moribus probitas elucebat, incensus litterarum studio colebat me atque observabat diligentissime , sic ut in magna frequentia amicorum nemo tamen mihi esset illo carior, nemo iucun-
154쪽
dior. Tu cor illum amorem, et, quoad Vivam, tuebor, eique absenti memoriam benevolentiamque, quam debeo, fratribus praesentibus ossicia, quae potero , accurate praestabo. Hoc quum mea Sponte facturus essem , quantum, OΡtime Sturmi, milii accessisse Voluntatis existimas, quod eos tu, vir inter maximos summus et in exercenda Virtute Semper occupatus, commendandos mihi tuis litteris putasti Z nam si
quis est, qui de tuo ingenio, de doctrina , in primisque de
eloquentia bene et sentiat et loquatur, is ego sum: planeque meos eo Sensus libenter conferam, ut, qui tibi cari sunt,e0sdem ego quoque diligam. Quare, si vis, da mihi ornandos atque amandos, qui ad nos Veniunt, amicos tuos: Omciis eos, Si potero, sin minus, studio certe et humanitate complectar: ac ne dubita, futurum, ut, quo tu sis apud me pondere , quum intellexerint, gratias tibi, quod eos tua commendatione sis prosecutus, diligenter agant. Audio te quiddam pangere in Rhetoricos Aristotelis libros: quod quale ex- Specto , augurer futurum: praeclarum scilicet ac te dignum. Urge igitur, ut et communi utilitati et tuae gloriae consulas.
Nos hic, Optime Sturmi, - Ordiar a re tristi, quando laetae non Suppetunt annum habemus pestilentem; et pulcherrimam civitatem quotidianus deformat adspectus mort aeum. Furere iam coepit morbus, et insultat in omnes palam sine discrimine, qui antea repebat sensim et latenter, nec quemquam nisi obscuri loci infimaeque sortis , attingebat. Quare divina sunt imploranda remedia : humana quam iaceant, saepe docuit exentus. Vobis recte istic esse audio, perpetuoque sit Opto, tum ab huiusmodi morbo, qui non modo privatas domos exhaurit , Verum etiam urbes devastat, tum a
155쪽
cunctis discordiis ac bellis, et intestinis et externis. Te Verosiorere omni laude, valere auctoritate, Valere gratia, esse Unum, ad quem Omnes confluant, consilii auxiliique causa; nisi plurimum laeter, male sentiam de Virtute, unde tibi ista fluxerunt, male etiam de me ipso, quia tuam Vitae rationem probavi quidem semper; secutus autem Sum quatenus licuit. Licuit enim certe multo minus, quam Volebam. Unum Si addis, ut ingenium tuum, quo nullum Vidi praestantius, languere non Sinas, et Otii tui rationem constare velis, hoc est, ut aggrediaris ad scribendum illa Praeclara, quae te audio tuis familiaribus esse pollicitum, aut, si iam habes instituta, perpolias, nobiscumque et cum posteritate communiceS: nae tu, Sturini, omnium fortunam vincis, et solidam plane possides felicitatem. Equidem, quod ad me attinet, idem conor pro mea Virili parte: et haereo, quoad possum, in scribendo: sed mea ratio quam non sit eadem, quae tua cognosce. Valetudine sum ea , quae facile in morbos incurrat, imbecilla prorsus et incommoda. Itaque saepe in cursu
institutorum meorum, quum progredi maXime Vellem, consistere Sum coactus. Accedunt - quae temporis haud exiguam partem auferunt- Salutationes multae multorum: in quibus videtur esse honor, et est Omnino quaedam Species.
Sed valeat ambitio: Odi omnia quae detrimentum studiis afferunt. Quid domestica 3 non enim tantum a me pendent ii qui meos intra parietes Vivunt; uxor, liberi, familia: sed fratres quoque Suas in me uno rationes habent Sitas: uterque meis consiliis, alter etiam meis Opibus , quantulaecunque Sunt, nititur ac Sustentatur. Vides rerum mearum imaginem ut in tabula depictam: nec tamen Obrui me sino fluctibus molestiarum, sed enitor saepe - et con Sequor interdum ut ex Omnibus curis atque Occupationibus emergam, meque
saltem per aliquot horas in portum recipiam litterarum. Quo si frui diutius liceret, in caelo essem: quia non licet, hortor te, cui otii satis est, ingenii Vero scientiae, iudicii multo plus quam mihi, ut haec Omnia studiosorum ad utilitatem confu-xas. Quod si facies, gloriosum tibi erit ex ipsa re, quem
156쪽
Video praestare osse maxima ; caeteris non modo re, Verum etiam exemplo fructuosum. Fortasse enim te praeeunte alii quoquo modo poterunt, invitati laude, subsequent Ego meas antiquitates, etsi - ut ille ait - spissum opus est, aliquando tamen, ut spero, pertexam. Vale. Venetiis.
Gratae mihi tuae litterae, gratissimus vero , qui te adscribendum animus impulit. Atque ego te antea diligebam, . quod ingressum esse minime Vulgarem in viam litterarum longeque per eam processisse intelligerem: sed auxit amorem in te meum haec a me nunc minus exspectata, eoque iucundior, Voluntatis erga me tuae minime dubia significatio. Soleo enim amare in hominibus humanitatem haud paullo plus mehercule quam doctrinam. Ac doleo factum esse antea casu dicam an voluntate tua 8 - ut oriatur inter nos quibusdam ex opinionibus dissensio, iis tamen de rebus, quae, Si dilucide pateant - quod accidere potest utroque nOStrum disputante - studiosis fortasse nonnihil in eo consuletur: id quod 'est in meis consiliis et fuit semper antiquissimum. Nam quod mea quaedam improbas, si recte sentis, habeo gratiam: errare ΡOSSum, et corrigi Volo-; sin, ubi de meo sensu iudicas, tua te fallit opinio, ego tamen, quae a Studio Veritatis culpa manat , libenter ad laudem conVerto. Itaque, quod ad hanc partem spectat, nemo audiet me querentem: excusabo te potius, atque etiam, quoad licebit, ornabo. Quod autem, quae meis in scriptis non improbas , ea dissimulas et in tuos commentarios, meo nomine praetermisso, quasi noVatranSfers, miratus sum, et requisivi paulisper in eo modestiam tuam: agam enim tecum libere, sicuti natura mea pD-stulat et inter bonos viros aequum est. Illa de iudiciis extraordinariis, quae te scribis edidisse, si dederis Operam, ut ad
157쪽
me perserantur, etsi ea discrepare significas a sententia mea, grat1SSima tamen erunt: et gaudeo te tam esse diligentem in meis scriptis pervolutandis et occasionem mei admonendi et corrigendi tam libenter quaerere. Sic enim intelligam, ubi corrigendi finem feceris, nimirum, quae supererunt, a te Omnia probari. Unum peto: sit conditio par: des mihi, ut
idem liceat per te, quod licere tibi per me volo. Si quid ego
de tuis itidem non probavero, noli gravius commoveri: iudicemus pariter, ego de te, tu de me, utram in partem libet : amemus tamen inter nos, ut boni viri solent: et, si quid fortasse de iudicio, nihil tamen de benevolentia detrahatur. Libros , quos petis, habeo nullos, Cicerone excepto: nec eius generis nunc quidem tibi quidquam pollice0v. quos Vero ipse composuerim, paucis mensibus habebis, si valebo: commentarium in epistolas ad Quinctum fratrem et librum de legibus Romanis, qui est antiquitatum mearum SeXtuS. De Sextiana oratione, si scriptam contuleris cum impressa, quaeque loca Varia sunt, miseris, amabo te : idque ut facias
rogo. Venetiis. II, 22 )Ep. XXVIII. P. MANUI IUS HIERONYMO FURNABINO,
Vides me tibi satisfacere et quod olim petieras, id nune
tuae memorem Voluntatis re praestare Θ Non enim, ut Solebam , plebeio sermone tecum ago, sed eo, quem in quadam
epist0la patricium appellasti : qui quam tibi sit in deliciis
quantumque in eo studii posueris et industriae, facile ex ea ipsa epistola potui coniicere. Verum, quod ad me attinet, non ego meas litteras eius , esse generis intelligo, ut ab homine patricio scriptae videantur esse. Quid enim habent, ut ita dicam, nobilitatis, quid splendoris aut in sententiis aut in verbis 8 Conor equidem, et huius me cupiditas laudis multos iam annos incitat: sed moratur rei difficultas, occupatio
158쪽
domestica , valetudinis infirmitas. Scribo tamen assidue, quantum licet et quoquo modo licet: animos videlicet mihi facit, quod inter nos dictum sit, multorum inscitia, cum
quibus interdum me confero non sine Voluptate: sicuti Contra, quum in antiquitatem ipsam intueor, contemno me planeque ipse mihi displiceo. Vera enim illa fuit suisque absoluta numeris eloquentia: nostra, infantia est, mi Furnarine: nos balbi, nos elingues paene sumus in Latina lingua. Sed quid ago 2 Dum tecum suavissime loquor, nulla certa I eproposita, paginam Verbis undique sua sponte confluentibus implevi. Erit igitur, quod initio scribere statueram, idem
clausula mearum litterarum. Mitto ad te munusculum tenue, amoris tamen significationem in te mei, commentariOS a me
nuper editos in epistolas ad Brutum, et Quinctum fratrem. Quos cupio diligenter legas: id si assequor a te et a tui Similibus , honestabor et gratia meis lab0ribus Optima referetur. Vale. Venetiis. II, 23.)Ep. XXIX.
P. MANUTIUS LAEVINO TORRENTIO,
Mirabar, quum in tuis verbis tanta sit humanitas, quae tuo meherctile etiam elucet in vultu, cur deberi mihi tamdiu paterere tuas litteras: quas ubi Leodium Pervenisses, miS- Surum Statim pollicitus eras. Hanc admirationem, in qua molestiae quiddam inerat, sustulit prorsus et istola tua, scripta Sane elegantissime, in qua causam tui silentii confers in lieregrinationem et negotia. Quodsi tarn in otio consedisti, exerce ingenium tuum praeclaris in studiis, non ut amicus tuus, qui nihil umquam parit, quum tamen parturiat Sen1-Ρer: sed ut edas aliquid, quo tuum nomen aeterna cum laude coniunctum, ab hominum Oblivione omnique lavorsus interitu vindices. Leodiensem Eipiscospum, de quo multi multa narrant, Omnia praeclara summoque digna princile, si quid
159쪽
habebo artis aut facultatis, ornabo laudibus : sin, quod Suscipiam , praestare non licebit, amabit ille tamen, ut opinor, Voluntatem. Tu me interim de meliore, ut ille inquit, nota commendabis , eiusque in me benevolentiam, si qua est, ea, qua apud illum Vales gratia fovebis. Vale nosque saepe litteriS, Si otium est, saluta. Venetiis. II, 24.)Ep. XXX.
Ego Vero istum erga me animum , istam, quae significatur in epistola tua, benevolentiam, amplector libentissime,' et amo prorsus amore singulari. Nam , ut omittam, quod ita p0stulat humanitas, tui te praeterea mores, tua modeStia, et maior iam aetate Virtus egregie commendat. Quae quum ipsa me movent, tum Vero in affinem tuum, Episcopum Suessanum, Studium eiusmodi meum est, multis abhinc annis ex incredibili eius humanitate doctrinaque susceptum, ut eos etiam , qui m0do aliqua illum necessitudine attingunt, quosque ille caros habet, complectatur. Quo tu in numero ut esses, affinitate primum , id est naturae quodam quasi munere, tibi contigerat: postea Vero cum natura voluntatem, et cum Voluntate studia coniunxisti excolendis artibus iis, unde fluxit honor ac dignitas affinis tui, et unde eadem ad te manabunt, si te illi, immo Vero, si te ipse tibi quam simillimum praebueris. Quis enim tantos processus tam adolescens in philosophia fecit, quantos illa tua in aula perillustri Cardinalis Estensis celeberrima disputatio, multis praesentibus, ostendit 8 Qua tamen de laude ita te sentire Volo, ut maximam eSSe Ρutes, Si Cum aetate tua conferatur: Sin res ipsa spectetur, longe statuaS maiorem esse posse: quodque Vide confeceris , id quidem esse multum, nec tamen tantum, qu3ntum adhuc spatii supersit. Sed mihi crede, Omnis in eo tuorum Studiorum sita perfectio est, si, quemadmodum nunc id
160쪽
cogitas, et id, opinor, agis unum, ut intelligas humanae res, quantum aliis aliae praestent, ita quantum infra divinas humanae Prorsus cunctae sint, aliquando simul cogitabis. Nos tu, Caesar, si te ad hanc, quam ignorari a plerisque video, praeclaram disciplinam contuleris , magistros habebis haud paullo meliores quam quibus nunc uteris, aut etiam per Omnem vitam uti potes. Exstat sanctissimorum virorum multis libris expressa doctrina, qua instruimur et erudimur ad aeternae Vitae salutem. Habes praeterea domesticum exemplum, affinis tui summi viri, cuius in vitam si inspexeris, excitaberis ad Omnem laudem. Coles autem praecipue Veritatem, quam ille tuetur accerrime habuitque semper antiquissimam. Neque Vero impedio, quo minus, ut coepisti, Marco Antonio Genuae, et si cui praeterea Velis, Operam des: eloquentiam quoque, si adiunxeris, ut res graves et obscuras ornate ac splendide tractare possis, minime improbabo: sed illa proe- Stantiora sunt, quo te hortor, ut aliquam Omnino transferas industriae tuae partem. De libris ad te missis habeo gratiam humanissimo et in primis erudito iuveni Sebastiano Leoni, utriusque nostrum aeque familiari, qui mihi hanc instituendae tecum amicitiae Occasionem Obtulit, quam avide arripui. Iam enim incenderat me studio tui, quum de ingenio, de studiis , denique de tua ad optimas res propensa Voluntate multa
praedicasset. Quodsi quid acciderit, in quo tibi opera mea usui possit esse, id si ipse intelligere potuero, mea spontemscipiam: sin secus, a te admonitus emciam, ut esse tuam
apud me plurimi voluntatem intelligas. Vale. Venetiis. II, 27.)Ep. XXXI.
Paullo ante dederam ad te litteras, quas coniectura dierum putabam tibi iam esse redditas: hae nunc alterae con-