장음표시 사용
161쪽
sequentur. Scripsi, te absente me cessare in litteris, et Omnino tuam operam tuamque illam in meis rebus ossiciosissimam sedulitatem vehementer requirere: Sed meum Consilium esse, te istinc ne prius commovereS, quam ego Blicubi consedissem. Id ego volebam scilicet invitus, qui te socium et administrum meorum studiorum summe desidero: sed volebam tamen tui commodi causa, primum, quod hane equitandi iactationem, quae me quidem delectat, tibi otii cupido suspicabar non placere: deinde, quod si accidisset, ut istas regiones peteremus - quod post balnea facturi videbamur - intelligebam, fore, ut adire commodius ad me posses , intervallo minore. Nunc audi Cur Sententiam mutaverim. Cardinali nostro, cui nimium saepe calculus mole stus est, multis iam remediis frustra tentatis, accedere nunc ad aquas Lucenses Valetudinis causa deliberatum est: nosque ut scis, idem cogitamus. Iis aquis qui uti volunt, id maxime spectant, ut Sicco tempore utantur. Haec est quasi methodus quaedam, quam servantibus SalubreS dicuntur esse: permistae cum imbribus putrescunt , gravi periculo bibentium. Nos porro, o Lolgi, qui didicimus a philosophis . bonam Valetudinem 'expetere sapientis esse, Valde in hac quidem parte
sapimus, et ut optime Valeamus, accurate quaecunque Vires tuentur aut augent, persequimur; quae posse videntur infirmare ac minuere, declinamus. Itaque ad balneorum medicinam prius non accedemus, quam id et tuto et salutariter
fieri posse intelligamus. Nunc quidem alienum tempus est. Vides, quae pluviae, quum paene hiemales dies. Haec dum ita e habent, nos Opportunitatem exspectantes in his Oppidis et villulis iucunde satis oberrabimus. Quod quoniam, quam diuturnum sit futurum, divinare dissicile est, et ego,
dum te careo, multis commoditatibus una careo , tuque , ut ternis iam litteris significare videris , non abeS a me Sine molestia: mea causa rogo, tua, hortor ut quamquam nondum
consedimus, mature tamen, nisi quid gravius impedit, reVertas. Et ut scias, quo me loco convenire possis, Pisis ad
162쪽
idus Junias, et ultra, ut opinor, aliquanto: sed ad idus Junias certe commorabimur. Vale. Pisis. II, 28.)Ep. XXXII.
Foroliviensibus male sit, qui te longius a me abstrahunt: sed istorum motus praefecti prudentia Sedabit, tuque, ut scribis, Ravennam brevi recurres. Ibi Velim, ne quid causae sit: quo minus ad me quamprimum. Ego Volebam ad te: sed impediunt multa, maxime Ciceronis editio, cuius tempus adventat vel potius iam adest. Isaque Occupationum Onere Valde premor: sed mihi nulla res esse potest tanti, ut ab hoc scribendi officio divellar. Nunc est quod a te velim. Qui tibi
has litteras attulit, est mihi et fratribus meis valde familiaris: eius Opera multis in rebus usi sumus egregie fideli. Quum RaVennam Venturus esSet, quiddam ut exigeret, quod ibi habet in nominibus, petiit a me, ut se tibi commendarem. Dixi, quum causam optimam haberet, commendatione eum non egere, tamen me esse facturum. Si quid me amas, Care, Vel potius, quantum me amas, tantum hunc hominem adiuva. His temporibus quum fides ubique sit angustior, Vereor, qui debent, ne non facile dissolvant. Si res in iudicium venerit, noli pati, Virum bonum, 3micum meum, eX- hauriri longi temporis impensa: beneficium non conferes in ingratum: memorem enim cognoVi. Sed tu eum ne spectes:
me Vide, qui a te peto; mihi enim gratius facere nihil potes. Nam etsi, quod ad nos attinet, ipsi quidem inter nos,
magis quam amamus, amare non possumus, tameu Valde laboro, in quo me ambitio quaedam movet, ut homines nostram coniunctionem tuamque in me beneVOlentiam perspiciant; quarum alteram Vitae aequalem fore, alteram eiusmodi iam esse confido, ut nihil addi posse videatur. Vale. Ve
163쪽
Virum te duco, qui compedes illos frangere et ali piando te in libertatem vindicare potueris; id quod ego , qui nervos ingenii tui bene cognitos haberem, prorsus ita fore sperabam : ut autem etiam cum Guidiccione , id est, cum homine doctissimo et ad tuam naturam aptissimo, tibi rixeruliceret, hoc Iero ne optare quidem umquam sum ausus. Quod quando accidit, benevolentiae in te meae est gratulari, quod evenerit: prudentiae autem tuae, non committere, ut frustra exenisse Iideati iv. Herum habes, Care: herum autem dico cuius ea Suavitas est, is in te amor, ut potius aequalis, potius germani fratris loco tibi sit. sed quoquo nomine appelletur, eum certe habes qualem iris. quare quod mihi aliorum arbitratu quum vivebas promittere solitus eras, id ego nunc, quando tui iuris es, non a te petam, sed exigam, ut operas Musis iam diu a te, non Sane tua culpa, tamen praetermissas , eo, quicum es, Permittente atque etiam cohortante , reddas. Sed ita procul dubio te esse facturum, vel potius iam facere existimo. Itaque hoc ne monendus quidem es: illud autem etiam rogandus, ut ad nos quamprimum Venias, ut possim urbanitatis tuae sales ex intervallo regustare. Pedibus puto fore commodius: nam mari prae frigore obtorpueris. O dulcem congressum, in quem ego Vix credas quam multa reserVem, quae litteris commissa eandem suavitatem
non habent. Vale. II, 30 )Ep. XXXIV. EIDEM.
Festivum Moisse nostri poema libenter legi, explanationem vero tuam libentissime: et sum admiratus acumen ingenii tui summo iudicio coniunctum: quorum alterutrum non
164쪽
ita multis contingit, utrumque vero paucissimis. Quod scire
Vis, quid alii sentiant, idem, quod ego, nihil esse in illo
genere perfectius: quo magis te hortor, ut hanc facultatem ad graviora studia transferas, et aliquando te ab istis occupationibus vindicatum, in litteras totum abdas. Quod si mature feceris, cerno iam animo, quantae tibi hoc consilium laudi, quantae nobis , qui te amamus, laetitiae sit futurum. Memini, quid tu mihi' te facturum esse dixeris: neque te arbitror, obitum, quid ego tibi in eam sententiam responderim. Mi Care, induc animum, nullos praestantiores esse fructus, quam qui e virtute colliguntur. Et quum hoc feceris, quod et facis et fecisti semper, tum illud tecum existimato ac pro certo habeto, incredibilem esse exspectationem, quam de te apud homines concitasti: quam si sustinere .ac tueri Vis, contende, dum integrum est, omni studio, ut ex hoc vitae
genere, in quod olim te non tuum iudicium, sed vis quaedam temporum, tamquam in aliquod pistrinum , detrusit, quam primum te eripias. Quod quia tibi deliberatum esse, mihi
saepe ostendisti, non ero longior in te cohortando : tantum haec attigi amore impulsus, ut intelligeres, in summis meis occupationibus me tamen de tua laude cogitare. De Ar-dingliello nescio, quid atrocius est allatum: quod ego sane quam pro eo ac debui moleste tuli. Hominem enim eruditum , et quum tibi amicissimum, tum a nobis, ut Visus est,
non alienum, cognovi. Velim, tu id ad me planius, quid fuerit et unde fuerit, perscribas. Vale. II, 31.)Ep. XXXV. P. MANUTIUS M. ANTONIO NATIVE,
Gravi ac diuturna oculorum valetudine impeditus feci tamen , ut litteris tuis, humanissime atque elegantissime scriptis, quamprimum responderem. Ego te, Natta, ex illo tuo
praeclaro libro, quem 'De Pulchrog inscripsisti, iampridem
165쪽
coepi colere. Mea tibi voluntas non patuit: ceteris, quid de te sentirem, saepe in sermonibus declaravi. Nec vero mirari satis possum, qui potueris tantos processus in philosophia facere, homo versatus assidiaeque occupatus in tractando iure civili: in quo ipso te excellere et audio de multis, et xes indicat. Quandoquidem certatim Viri principes te accer- Sunt summisque muneribus praeficiunt. Equidem, ut benevolentiam tibi meam praesens praesenti patefaciam, cupio Mantuam excurrere: sed me deterret valetudinis infirmitas. Tametsi affirmabat is, qui mihi tuam epistolam reddidit, posse me a meis laribus Mantuam usque non incommode navigare. Itaque audebo fortasse; igniculum enim desiderii vix iam fero: et, si quid ost in itinere dissicultatis, homini praesertim imbecillo, Fincet amor in te meus. De tuo libro quid iam exspectas ut rescribam 8 Videsne me in seretuo totum esse 3 impera mihi quod vis; et utere me, quantum Vis: subibo omnia et perferam, tua causa. Meum librum de Legibus ad te mitto, iisdem typis, si tibi placuerit, utemur in tuo libro. Sumptus omnino maior erit, quam si littera minor esset: Verum hoc tui consilii ac voluntatis est. Statue arbitratu tuo: perpende magnitudinem libri: deinde significa, quid velis. Mitto etiam aliud characteris genus, ut alterutrum deligas; utrumque enim in folii, quod aiunt, sormam apte conVenit. Tametsi dignitas maior est in maiore. De ratione Sumptus, Si numerum paginarum tui libri significaveris, et simul versuum in unaquaque pagina et litterarum in quolibet Versu; facile summa fiet, et ad te scribetur. Num quid praeterea 3 hoc: de meo libro quid sentias, cupio significes. Vix enim credas,
quam a iudicio tuo pendeam. Vale. III, 20.)
166쪽
Praeclare Hector illo apud Naevium, Laudari abs te pater cupio , Iaudato Uiro. Possum ego nunc idem usurpare: Video me laudari, a quo viro 3 a M. Antonio Natta, in quo sunt ingenii, sunt animi ac Virtutis Ornamenta Plurima. Ego porro aliquid fortasse, si cum aliis Conferar, videri possim: quum vero ad te unum cogitationem Con Verto, vix credas, quam mihi ipse displiceam. Quare permitte mihi, ut eas laudes, quas in me contulisti, reiiciam; aut
ipse maiores in te transferam ; nam mihi, utrumque no-Strum aequa lance pendere, magni negotii non est. Ulut est, amo Voluntatem tuam. Ea mihi est eritque semper, ut debet, antiquissima. De adventu meo muto consilium in horas singulas: tu me allicis, vel attrahis potius: revocat et retinet Valetudo. Quum ad te specto, naVim conscendo, Velior, appello Mantuam, tecum Sum: - Sic est amor, et illae, quae fluunt ex amore VoluntateS - rursUS, quum ad me convertor et meam imbecillitatem intueor; qua macie sim, quam tenui cute, quam natura mollis et proclivis ad morbos , relanguesco paullulum et quasi navim incitatam leviter inhibeo. Vides adhuc et sentis fortasse, tentari corpora frigore, levi quidem, sed tentari tamen: vides pernari
caelum ventis; rationem esse temporis prorsus incertam et inconstantem. Quae firmiores non timent; ego Valetudinarius nisi timeam, parum Videar me nosse, Parum Vitae ConSulere; quod nec humanitatis est nec satis pium: quum nos iusserit ille summus imperator quasi suos milites in hac statione, donec ipse revocaVerit, permanere. Calores, ut Spero quae mea Solet eSSe anniversaria medicina - me mihi restituent. Itaque Junio ineunte, aut eo Certe mense, te, ut
Spero, complectar. Sin 3 idebo, sine meo periculo fieri non posse, ut in viam me dem, docebo te litteris, quid consi-
167쪽
lii ceperim. Tuum librum tractabo qua licebit diligentia, Animo certe erga te singulari. Vale. Venetiis. III, 30.)Ep. XXXVII. ΕΙ DE M.
Adeone erravi et lapsus sum in subducenda ratione, ut de soliis quinquaginta coniecerim, quae nunc octuaginta fore video 8 Pudet indiligentiae meae. Verum, utut eSt, commodo meo rem Suscipere non POSSum, nec audeo recu Sare;
ne mea fides in dubium apud te veniat. Itaque peto a te, ut,
eum tua ratione meam quoque ducas, nec exigas a me plus, quam res et fortunae meae patiantur. Nam, quod ais,
redituram ad me pecuniam cum fenore, libro vendito, Videlicet communi quadam, non propria me regula metiris. Non enim ego, ut alii, qui libros imp ximunt, habebo statim certos homines, qui eos divendant, et longinquas in urbes regionesque disseminent. Venduntur hic statim a meis omnes ita parvo pretio, ut lucri quidem minimum , sed minimo simul labore, minima molestia fiat. Μeum ergo librum itidem, inquis, vendes. De doctrina libri tui , de elegantia possum ego facile iudicare: de venditione quis praestat 3 an nescis, libros Latinos, Optimos veteres, ita nunc iacere, ut paene sordium in genere putentur Z Vix iam Ciceronem ipsum, Caesarens, Sallustium legi 8 a multis etiam ne legi quidem planeque contemni Quare noli mirari, me tam esse diligentem in iis rebus, quas me docuit usus paene quotidianus, et in quibus non licet esse sine magna mercede negligenti. De tempore quod urges: facultatem imprimendi non concedunt, libro non inspecto. Atque utinam, in sphcto, concedant. Quod si dixi, eos me faciles habere: non significavi, posse me, libris non lectis, impetrare ius imprimendi, sed consequi, statim ut legantur, quod ita multis non Con- ingit. Saepe enim Vidi nonnullorum scripta, apud eos,
168쪽
quorum potestatis haec tota ratio est, per multos menseScustodita, neque legi, neque reddi. Mittas igitur librum Oportet universum. Mecum autem amice ages, Pro ea, quam tu doces, quotidie praeclaris exemplis aequitate. Ita, Si erravi, non tuam gravius quam debeo: sin error a me non est, a te vero aucti libri magnitudo tota pendet; ius tuebere pro tuo instituto, et amico simul consules. Vale. III, 31.)
Ut concludam paucis; quando nec mihi ad scribendum nec tibi ad legendum otii satis est; si librum miseris, imprimetur; nolo enim meam apud te fidem in dubium vocari: nihil est tanti. De tempore incertum est. Pendet, ut Saepe iam scripsi, haec tota res ab aliena voluntate. Crediderim tamen, intra mensem confici et expediri rem posse, tum studio nostro , tum intercedentibus amicis, nobilibus. viris, et gratia florentibus. Libro non inspecto, facultas imprimendi numquam dabitur. Scio nullam in eo labem esse, quae legentium animos possit inficere: - noxi tuos sensus, mores, Probitatem: quae ego pluris etiam in te aestimo, quam eam doctrinam, qua parem fortasse aliquem, superiorem certe habes neminem - Verum mos est gerendus consuetudini. Communis haec est, non tua praecipua condicio. Ad me autem quod attinet, Voluntati tuae, in qua Vim esse cupiditatis intelligo, nulla interiecta mora satisfiet. Vale.
Hodie, tribus medicis adhibitis, accurata disputatum est de meo exuundi consilio. Rem probant: sed illud ad-
169쪽
dunt, totam aestatem dandam esse otio, iucunditati, exercitationibus modicis; nec redeundum in urbem ante menSem Octobrem. Itaque Vehementer animi pendeo: nec, quid consilii capiam, satis habeo exploratum. In hac dubitatione Venit in mensem de tuo libro: quem, si exeo, Video fore ut serius fortasse, quam tua voluntas ferret, imprimatuΓ. Quare monendum te litteris existimavi, ut aut statim eum mitteres aut imprimendi consilium disserres. Ego hic vel tua unius causa commorabor , dum liber absolvatur. Quod si statuis de subita impressione; qua Velis forma, quo Charactere, quo numero, Significa. Suaderem Omnino, ut aliorum opera, me absente, utereris: Sed timeo mendas et sordes; quibus inquinari et corrumpi tua scripta per Operarum incuriam, nolim; quod tu iam sensisti in libro sdo Pulchro ;qui tractari non potuit indecentius. His litteris cupio a te Primo quoque tempore responderi: ut, quod ad me ipsum attinet, certi aliquid possim statuere. Meam enim Volunta aetem ad tuam accommodabo. 'Vale. III, 33.)Ep. XL. EI DE M.
Litteris tuis perlectis, aggressus sum legere tuum libellum. Legeram iam antea Venetiis, allatum ad me a Carreto tuo. Mirifice semper placuit. Genus enim scribendi non minus elegans, quam eruditum complexuS es. Quod ad typos attinet, Video paullulum detritos esse Vetustate: itaque specie illa, quam recentes habere Solent, ΡΥOr-SuS carent; et compactum nimis atramentum videtur: ex
quo fit obscurum quiddam, quod legentium oculos offendat. Menda quaedam deprehendi nimis foeda, nec eiusmodi, ut dissimulari possint. Cuius incommodi causam puto tibi non latere. Saepe enim hic, dum imprimitur , vel emendationi nemo praeest Vel praeesse solet homo mercenarius et parum
170쪽
litteris instructus, et is, cui pecunia, quam fama, sit antiquior. Nos tamen, et quia de existimatione laboramus, et quod te nimium diligimus ob tuam probitatem nimiumque
colimus ob eruditionem, enitemur et contendemus, quantum feret acies oculorum nostrorum, ut satis in hoc genere fiat
tuae voluntati. Ad quam tu me diligentiam tacite vocas in tuis litteris. Laudas enim, et Aldi filium agnoscere te dicis. Quam sunt haec acuta, quam me pungunt, atque excitant ad omnem laudem, non modo hanc Ρropriam typographiae, - quae iam in nostra familia inveteravit - et, quasi debita postulatur. Sed heus: adhuc ne tibi meus liber est in manibus 8 atqui abiectum iam a te et latere in angulis, Obductum pulvere, existimabam. Nec tu is es, cui bonas horas male liceat perdere , homo assiduis curis maximisque negotiis districtus. Itaque peto a te, hoc mihi des, ne tuum
Otium a summis rebus ad meas ineptias conferas. Satis iam Observantiae in te meae, satis humanitati tuae dedisti. Hoc si plus cupiam; non agam satis modeste; nec te nosse nec me ipse vide a P. Verbum Optabam in epistola tua de Carreti valetudine, optimi viri, ut Visus sum coniicere, tui certe studiosissimi. Nam assectum pessime ac paene desperatum dixeras, quum essem Mantuae. Mecum actum est in hac peregrinatione prorsus infeliciter. Incidit in morbos tota paene domus: sed uxor cum periculo vitae integrum iam mensem miserrime iacuit: necdum video quid sperem, quum iactetur acerbissima febre nec habeat spatium ullum sese colligendi. Ego, quum non Optime Valuerim corpore, neque nunc Valeam, quo fuerim animo, quo nunc sim, Vel me tacente, potes existimare. Fortitudinem laudo: sed eam in me ipso nunc requiro. Vincor enim adversis, nec Possum
Plane, quod tu potes, a philosophia illa vera, quam Aristoteles ignoravit, praesidium petere. Sed longius progredior;
litteras exspecto: solatium fortasse aliquod in malis afferent.