Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Meum in reditu consilium hoc fuit, ut Mantuae conscenderem, idque maxime tui salutandi causa; tam ut, quod antea de tuo libro imprimendo inter nos convenerat, id comprobaremus. Non licuit ob viarum dissicultatem et frigora. Scis enim, quam tenui cute sim, quam imbecillo COPPOre. Caneti igitur et meo et meorum consilio, tranquilla tempe- State, conscendi: Mantuamque praetervectus, Viginti, Opinor, militariorum intervallo , Clodiam triduo incolumis appuli. Hic me amici et propinqui laetitia incredibili exceperunt, qui de reditu meo, saeviente iam hieme, paene desperassent. Negotia nunc repetimus: quae quum neque pauca sint neque ponderis exigui; nullum tamen habeo prius, nullum antiquius eo, quod ad te pertinet. Vide igitur ipse, quid statuas; nam, si perstas in sententia , mittendus liber est ante medium Januarium: quo spatium habeamus, eos alloquendi ac rogandi, quorum iniussu nemo imprimit impune. Urget etiam Philippi regis orator do libro edendo, quem ei mi sit homo, ut aiunt, Graece Latineque bene Sciens, arcanorum ipsius regis particeps, Gongatus Perea: cui roganti per litteras, ut Omnino suus liber meis typis exeat impressus, et in eo Si tam ac locatam suae laudis aliquam partem existimanti, deesse non possum: pollicitusque sum et persolvam fidem. Sed cupio tuum librum anteire, si tu Vis: Sin commodius videtur in aliud tempus disserri; quamprimum litteris significa. Ego id unum specto, tibi ut satisfaciam. Vale

Nondum redditus liber est: nec mea tamen in ea Tldiligentia defuit. Devorandum est hoc utrique nOStrum,

172쪽

152 P. Manutii epistolae.

quidquid est molestiae. Nam me quoque mora longior incipit ita graviter assicere, Vix ut feram: fero tanaen, quia Nattae negotium est. Alioqui hastas mehercule, ut ille inquit, abiicerem, sed Obduremus paucos praeterea dies. Si res ducetur, librum repetam et cum pecunia tibi remittam. Ama me et tibi persuade, te mihi esse in animo assiduum,

Neque nihil respondebo, neque tamen id, quod tu exoptaS Vehementer, ego autem sic, ut tecum in cupiditate contendam. Librum habet in manibus homo eruditus egregie sacris litteris et philosophiae scientia excellens, Sixtus Medices: cuius omnia iudicio propter doctrinam, fidei vero, ob integritatem, recte commitantur. Is legit accurate, perscrutatur omnia, examinat et pendit acerrime. Nihil adhuc, ut saepe iam mihi significavit, alienum a recta sententia deprehendit; tuamque mire laudat perpetuam tam longo in opere eloquentiam, singulari doctrina coniunctam. Is, quid tuo de libro sentiat, suo testimonio ac iureiurando quum Ostenderit, aggrediemur: quod abesse iam longe vix potest. Te interim rogo, Oplinae Natta, ne quid alienae culpae in motransferas, nec me curare parum graViter existimes ea, quae

ad te pertinent; quibus afficior in utramque partem, non equidem seque ac tu, sed, uno te excepto. graxius certe

quam caeteri. Vale. Venetiis. III, 37.)Ep. XLIV. EIDEM.

Aliquando is, qui tuum librum accurate legit, absolvit epistolam eam, qua tuis litteris respondet. De re tu iudi-

173쪽

P. Μanutii epistolae.

cabis: de homine sic habeto, Virum esse bonum, praestanti humanitate, singulari doctrina: praeconem Vero laudum tua-Tum. Quare est sane cur ei gratias agas, quod te ornetesseratque laudibus: quod a me iam, qui te unice diligo, tuo nomine factum est. Quamprimum autem cupio a te Te-εPonderi , ut, si quis remanet scrupulus, auferatur et exeat tuus liber bono publico, tua non mediocri gloria: quod utrumque fore confido. Bonamicus neque dum Venit; nec, Venturusne sit, aut quando sit, ex eius ad me scriptis proxime litteris licet coniicere. Tu cognosces eique ad me fasciculum dabis epistolarum mearum. Quas tamen tu quoque, OPinor, mecum sentis comprimendas potius quam divulgandas: sed emagitantibus, praesertim amicis, negari iam

diutius non possunt. Vale. III, 38 γEp. XLV. Ε IDEM.

Pluribus tecum verbis agere non licet: ita multis distrahor curis. Unum hoc: is qui tuum librum legit, idem tuis litteris disertissime scriptis respondebit. Quod ut celerrime faciat, operam do, quantum in me est. Tuam causam certe, ut mihi Videtur, Praeclare tueris: et, quantum tibi ex optima mente, tantum ex ingenio et doctrina laudis ac

Placere tibi argumentum de republica , et eius libri partem epistolis meis in sextam, abs te, tali Viro, tantopere laudari , vehementer gaudeo. Tua vero cohortatio, ut absolvam institutum, animos illa quidem addit, sed, o mi

174쪽

i54 P. Manutii epistolae.

Natta, si Vides, quibus premimur et curis et laboribus, sortasse, si modo Vis, me vivere, aliter sentis. Incitamur VO-luntate, consiliis et hortatibus amicorum, gloriae nonnulla cupiditate: nec omnino diffidimus ingenio: verum illa , qua tu excellis, quae in tuis et dictis et factis elucet prudentia, dissuadet. Me natura pertenui finxit corpore: Studiorum accessit non mediocris labor; ex quo imbecillitas et morbi. Quid res domestica 3 quae, quo est angustior, eo tuenda

diligentius est. Quid typographia 3 quam ita mihi tractandam

intelligo, non ut omnia ad utilitatem, sicut multi, sed pleraque ad meam existimationem referam ac dignitatem. Quo Proposito , nihil est operae , nihil studii recusandum: ac saepe, ut ait poeta ille tuus, sudamus et algemus. Amicis etiam vel salutantibus horae dandae sunt, vel aliquid petentibus officia tribuenda, qui si excludantur, aut reiiciantur, Sane consuletur otio meo, rebus meis, Valetudini meae; sed ubi humanitas 3 quae quam sit hominis propria, nomen iP- sum indicat. Iacent igitur inchoata, plane rudia, temere Vel dissipata Vel confusa, mea scripta; quae nonnumquam, Si cuti mater languentem filium, cum dolore tacitus adspicio; ope ne ferre, quam Videntur Postulare, non queo. Quare,

si quid apud te hominis tui amantissimi salus est, non debes

me ad scriptionem vocare, tot assidue, tam variis, tanti momenti occupationibus distentum. Adiuva me potius consilio, si potes: aut minue molestiam consolando; Opta Saltem , et hoc ipsum significa, ut haec, quae nune Sustineo, Perferam, et is, quem Volumus principiis, exitus respondeat. Id quod, nisi favente, qui fons est Omnium bonorum , Deo, Sperare non licet. Consultationes tuas, si quae nondum editae sunt, mire aveo legere; nam quum in iis, quae iam sunt editae, praestare te omnibus, qui memoria nostra ius civile litteris mandarunt: quum scientia rei, tum sermonis elegantia, mihi persuadeam: intelligo posthac tua scripta longe fore meliora. Non ago tecum blande: metior Voritatem ipsa re, et, ut sentio, plano loquor. Valde, mi

Natta, hoc biennio in Latina lingua profecisti: quotidieque

175쪽

Ρ. Manutii epistolae.

ut ex epistolis tuis facile coniicio, ad veterem illam eloquentiam propius accedis. Itaque Videre mihi videor, ac prorsus Video, quantus in iure civili explicando, si studium adhibueris , esse possis; quod ut facias, auctor tibi magnopere sum; si modo tu in tua laude 'liuemquam, praeter te iΡSum, auctorem hortatoremve exspectas. Vale. III, 40 )

Litterae tuae, quas idem binas tabellarius attulit, facile tuam edendi libri, quem emagitari iam a multis audio, non

mediocrem cupiditatem declarant. Nec me tamen studio tibi concedere Velim existimes; nam et συριπα Eιαν quandam commovit iam in sensibus meis virtus tua : et res ipsa de qua tantopere laboras, commendationem habet a se ipsa, nec tuum officium apud me aut omnino apud quemquam bona

mente praeditum, desiderat. Unde igitur, inquies, tot die rum prolatio 3 Equidem culpa vaco: nec in officio praestando Sixti nobis humanitas defuit: sed ab eius Voluntate pendemus, cui tota demandata facultas est. Is quum Sixti primum, deinde etiam nostro se acquiescere testimonio confirmasset; Sixtum etiam, ut optime de Christiana doctrina sentientem sacrarumque litterarum disciplina persectum, laudibus extulisset; illud adiunxit; sibi tamen esse Concedendum , cui ratio temporum paullo severiorem quam ipsius VO-luntas ferret, personam imponeret, ut librum leviter attingeret: quod esse perpaucorum dierum negotium pollicebatur. Negandum non fuit. Egimus etiam gratias, quod ita blande peteret, ut suam oblivisci potestatem , humanitatis causa, Videretur. Nunc tibi, mi Natta, devoranda est haec non multorum, ut spero, dierum mora. Vides, hominum recentiorum libri, quicumque de sacris rebus loquantur,

quam diligenti hodie trutina perpendantur : Vides quam

176쪽

P. Manutii epistolae.

multi, nullo personarum discrimine , in iudicium Vocentur, quam pauci mox elabantur. Tolle, obsecro te, festinationem in re tanta: et habe rationem temporis: et utriusque nostrum otio,- nam mea quoque res agitur,- brevi interposita mora, consule. Nam, quod iniecisti de tua laude, opinor, ut quasi dormientem excitares , id mihi novam diligentiam non attulit, potius admirationem quandam, cur ea, quae ad tuum decus pertinent, curari a me frigide suspiceris. Etiam appellas me ob testimonia epistolarum mearum; quasi Vero ego te diligam constantiae causa, non iudicii. Quod si tonon esse dissimilem tui putaveris; cuius etiam probitatem, doctrinam, eloquentiam assidua studia vehementer augent: me quoque, qui aliquando in te fui, eundem fore semper, hoc est, amore incensum atque cupidissimum gloriae, debebis existimare. Commentarios meos quod evolvis libenter, amice sacis; si vero etiam, ut scribis, aliquid ad tuam utilitatem excerpis; magni facio industriam meam: quam tu, vir ingenio et eruditione summus modo non improbares, Satis habebam: fructum ut ex ea caperes, Vix umquam SPe-xaVi. Itaque scribam posthac paullo fidentius, iudicio tuo confirmatus: et auctoritatem tuam, si quis contra Senserit, Pro sexcentis rationibus opponam. - Litteris tuis cave putes non eSse a me responsum, quia neglexerim: obstitit Occupatio , quae diem quandoque totum eripit a mane ad Vesperam. Quod etiamsi non scriberem, tamen opinari, tuae

prudentiae et humanitatis esset. Vale. III, 410 Ep. XLVIII. EIDEM.

Ad oculorum dolores, quos diuturna consuetudine Satis iam modice fero, accessit molesta febricula: periculi tamen expers, ut medicus affirmat. Itaque conor brevi e- spondere litteris tuis, elegantissime et humanissime scriptis.

177쪽

Ρ. Manutii epistolae.

Liber statim traditus est viro optimo atque eruditissimo, communi amico, Sixto Medici. Is, licet occupationibus di- Strictus, tamen et mea et tua causa pollicituS est, Operam se daturum diligenter, ut eam partem, quam tu addidisti ac mutasti, quam citissimo legat. Quod quum fecerit, rursus ex eius testimonio ius erit impetrandum libri divulgandi. Scis enim, quam severa hodie sit librorum omnium examinatio et quam sint, ubi quid scribimus, ambigua cavenda: ne qua omnino secus interpretandi, trahendique in deteriorem partem, occasio praebeatur. Sixtus me diligit meaque causa valde cupit: de te autem honorifice et sentit et loquitur. Itaque, quod ad ipsum attinet, navigamus in portu. Academia tuum officium amplectitur ac laudat; sua Vero a te, singulari Viro, probari et magni fieri instituta, mirabiliter , gaudet. Plura Volebam, ductus suavitate Sermonis, cuius imaginem habet epistola: sed interdictum est non modo, ne quid scribam mea manu, verum etiam ne multa, nisi neceS-sario, dictem. Vale. III, 42 )Ep. XLIX. EIDEM.

Habeo quod petieram. Sedasti animum meum Consolatione , consilio iuvisti: nihil sapientius , nihil humanius

epistola tua. Et, quum multa sunt a te gravissime atque ingeniosissime commemorata: tum Vero mirifice Sum eXem-Ρlo tuo commotus, quem statuo imitari, quantum in me

est, licet meae probe quidem conscius infirmitatis : cui si Deus aderit, quod equidem spero, vincemus humana Omnia, et triumphabimus in adversis. Asseret ad te tabellarius cum his litteris indicem, quem petis, missum ab Academia, tui studiosissima. Tradidi enim legendam epistolam tuam: nec improbavit quisquam. Quid Θ nemo non extulit amplissimis laudibus. Ego autem, et qua sim ex corum iudicio

178쪽

158 P. Manutii epistolae.

affectus laetitia, et quid ipse de tuis existimem scriptis; quia te puto illud, vel me tacente, Pro amore nOStro suspicari, hoc autem ex meis superioribus litteris cognovisse; non exponam hic pluribus Verbis. Tantum agam gratias de ista tam in me propensa Voluntate, excellentique industria : quarum alteram longitudo litterarum tuarum, alteram elegantia

declarat. Vale. III, 43 )

MANTUAM.

Biduum hic futurus sum: nec enim diutius licet per Valetudinem, nec Venissem levibus causis. Liber tuus propediem praelo committetur et diligenter emendabitur. Angor equidem quod abesse cogar: quod accidit profecto non minus contra voluntatem, quam praeter Opinionem, sed haec in manu nostra non sunt. Ducimur enim Vel trahimur potius fatorum vi; itaque humana Omnia ferenda. Quamquam non haec tibi, quem religio probum, doctrina prudentem facit, . sed mihi ipsi, ab iis praesidiis, quae te muniunt, parum instructo, tamquam intus cano. De rebus meis, de Valetudine, de studiis, exigit omnino amicitia nostra, ut aliquid significem: sed neque nunc satis otii suppetit: neque, ut Vere dicam, libenter scribo, quae tu non libenter legas; meliora tamen omnia paucis diebus fore videbantur: itaque uberiores a me litteras exspectato. Haec dictavi propere, multis

districtus negotiis, animo curis impedito. Vale. III, 44.)Ep. LI. EIDEM.

Legi, quas remisisti epistolas meas, et correxi te iter, ut homini licet occupato. De editione, quod hortaris, ut

179쪽

P. Manutii epistolae. 159

OmneS potius, quam, ut ego statueram, unam aut alteram: ita faciam, non spe laudis, scriptae sunt enim, quod res ipsa indicat, indiligenter ac raptim, - sed quia notam esse aequis et iniquis nostram amicitiam volo: quae me ornat iudicii tui testimonio: quum tamen ad iudicium singularis accedat humanitas. Vale. Venetiis. III, 45 )Ep. LII.

P. MANUI IUS1LLUSTRI COMITI MICHAELI TURRIANO,

CENETENSI EPISCOPO, CENETAM.

Angebar, animi nec fieri quidquam posse me uno miserius opinabar: ita multa hoc anno praeter exspectationem, prorsus adVersa meis rationibus, obtigerant: fratris primum amantissimi, deinde filioli suavissimi interitus: uxoris morbus, in valetudo mea, rei familiaris incommoda. Quam facile, nullo

Poene Strepitu, rerum mearum conversus Orbis est. De fratre et filio iam fero moderatius; et quod, ut solet, medetur dies; vel quia, quod aeterna lege Deus constituit, id abrogare Velle, non solum iniustitiae, Verum etiam imprudentiae videtur esse. Uxor con aluit: ego satis firmus. Domestica vero damna, quae sarciri Vix umquam arbitrabar posse, facile compensat amor in me tuus; cuius mihi recordatio molestias omnes diluit; quandoquidem Vis me ad omneS CaSUS, recordor enim tua verba, - subsidium in tua benignitate maximum constituere. Itaque levatus a te gravissimis curis, premi iam onere Officii me sentio : in quo sustinendo viribus enitar cunctis et animi et ingenii: tantumne 3 immo etiam iis, quas benevolentia erga te nostra et singularis addet ob servantia. Quid porro tam difficile aut tam amplum est, quod incitata studio voluntas non assequatur 2 Verumtamen

in hac re, sentio, esse haud paullo difficilius mihi satisfacere quam tibi. Te enim nihil in conserendo beneficio spectare praeter ipsam Virtutem, quae suis gaudet ac fruitur bonis,

180쪽

16o P. Manutii epistolae.

nihil extrinsecus assumit, satis mihi multo antea persuasum est; praeterea nulla re indigere, non gloria, qua iampridem abundas, non divitiis, quas et possides iam , et contemnis. Ego vero, qui et ante annos sex, quo te primum die sum allocutus . eo ipso die benignitatis tuae praestantiam non Vulgari munere sum expertus; et nunc ab eadem benignitate multo etiam maiora, te iubente, cogor exspectare; prorSusancipiti cura distrahor, qui neque gratiam tibi umquam referre , neque nuda voluntate contentus esse possim. Succurrunt enim multa, quae libenter cogitem: primum, humanitas tua, qua me Semper complexus es; deinde liberalitas, qua sublevasti; postremo consolatio illa, Christianae pietatis et sapientiae plenissima, qua me quidem proximo Quintili mense, quum ad te honoris causa Cenetam accesSiSsem, amictum erexisti. Atque haec quibus meis erga te ossiciis 3 nullis Omnino: salutatione excepta, quod ipsa mihi tum utilis, ex prudentia atque eruditione tua, tum etiam ex dignitate perhonorifica fuit. Quod quum omnia colligo; eximiam istam planeque divinam beneficentiam, insitam tibi vel potius in generatam a natura, auctam doctrina, usu confirmatam atque perfectam, satis admirari non possum. Et simul ad quosdam opibus amuentes, multis imperantes nationibus, cogitationem convertens, doleo Vicem bonarum artium, quae deserantur ab iis, quorum patrocinio si uterentur, fructum retribuerent eum, qui est omnibus imperiis anteponendus. Quid enim est immortalitate praestantius 3 quis autem eam, nisi beneficio litterarum, consequitur 3 laterent in tenebris, obruti vetustate, Caesares, Alexandri, plane omnis antiquitas, nisi rerum praeclarissime gestarum,- quas quum audimuS, imitandi cupiditate accendimur,- testem haberemus historiam.

Quo magis tibi gratulor, antistes, et idem princeps egregie,

qui hanc Verae laudis paene Vacuam hodie possessionem tam libenter occupes, Veteremque maiorum tuorum de omnibus bene merendi consuetudinem, nulla prorsus' tuarum fortunarum Tatione habita, constantissime retineas. Quod vero istam virtutem multis praeterea Virtutibug, u Su rerum maxi-

SEARCH

MENU NAVIGATION