장음표시 사용
181쪽
marum, Prudentia, doctrina, eloquentia, maxime Vero humanitate cumulas, otque exornas : iccirco et antea Romae,
atque in tuis legationibus, Ecclesiae causa susceptis, magnificentissime gestis , et nunc in urbe tua , quam divino Simul et humano iure temperas, concursus ad te quotidie sunt optimorum Virorum, et eorum maxime, qui aut ipsi ingenio litterisque praestant, aut saltem de ingeniorum litterarumque praestantia iudicare possunt. In quo saepe fortunam accuso, quae mihi facultatem Veniendi ad te quod eram hac aestate poliscitus, et cupio Vehementer adhuc
quidem eripiat. Quod quum licebit, accurram. Quid enim
ista amoenitate iucundius, isto coelo salubrius 8 quid p0rro ad beate Vivendum deesse potest ei, qui tecum vivat cuius in aedibus primum oritur ex tua disciplina virtus, deinde excipit virtutem liberalitas. Hoc igitur, quum per negotia licebit: et utinam mature liceat. Interim memoria tui fruar; teque, licet hoc terrarum spatio disiunctum , colam ut prae- Sentem, nec ullum erga te, quod ab homine tui studiosissimo possit exspectari, aut officii genus aut studii praetermit
P. MANUTIUS ANTONIO VER ANTIO,
Quum Andreas Duditius, tui studiosissimus, praeclarae non solum indolis, sed iam etiam Virtutis, adolescens, proxime reversus e Pannonia, tuo me nomine Salutasset; atque
hoc officium iis verbis, quae facile tuum de me iudicium declarabant , Subsecutus esset: cepi sane Voluptatem incredibilem, nec mediocres habui gratias Deo optimo Max. cui soleo , si quid optabile contigit, acceΡtum referre, et a quo, si quid contra sperare meliora. Nec Vero tua mihi quidquam amicitia vel ad meam laudem illustrius, Vel omnino amplius ΡOSSum existimare; cuius audio fortunam a multis ita laudari
182쪽
atque extolli, ut nemo tamen sit, quin fortunae virtutem anteponat. -Atque ego quum ante aliquot annos, commotus fama laudum tuarum, diligere et observare coepissem; animumque meum probare tibi litteris Vehementer vellem: pudor Vetuit, non omnino fortasse improbandus; meque ab hoc deterrere consilio, et quasi reprehendere, natura mea maxime semper est Visa. Quid Z tune talem virum, gravissimarum rerum Onera sustinentem, deditum studiis praestantissimarum artium, inani scriptorum genere appelles 3 Bevocabat ratio, et habendam mihi tum indignitatis tuae, tum modestiae meae rationem intelligebam. Sed profecto a rectis mentibus, non ambitione, sed officio incensis, divina
numquam benignitas abest. Qualem enim ego certe Vix umquam Sperare ausus essem, ea mihi nunc a te ipso oblata
facultas est: cui de mittendo ad me emblemate, elegantis-Sime, et, in quo summam laudem statuo , admodum pie conscripto, Venerit in mentem. Quo sum dupliciter assectus ossicio: laetitia primum ex ipsa re: debet enim iucunda Vehementer esse amoris, ac iudicii, a tali praesertim Viro profecta, significatio, deinde molestia quadam, quod, qui humanitate Vinci non facile patiar, nunc quidem a te captus atque Oppressus, tantum in hac Virtute, qua nulla magis hominem decet, tibi concedam necesse est, quantum in aliis, quibus te Deus ornavit, et industria tua, minime paucis: quarum fama non Germaniae aut Pannoniae, continentium regionum, ambitu terminatur, Sed Europam, quanta quanta est, ac paene terrarum orbem iam pervolitat universum. Verumtamen, si tibi, magnis locorum spatiis disiuncto singularem
animi mei ad te amandum colendumque propenSionem OStendere minus possum; apud eos saltem, qui meam Vocem audiunt, meisque saepe sermonibus intersunt, tuam doctrinam,
eloquentiam , in primis Vero puram ab omni labe religionem assidue praedicando, profecto ipse mihi aliqua ex parte Satisfaciam. Nec tamen ita sterilem cognovimus industriam nostram, licet mihi laudem ingenii nullam adscisco, quin ea fructum aliquem, qui ad tuum decus pertineat, nec sine
183쪽
tua gloria perVulgetur, aliquando ferre possit. Quod aggrediar ita libenter , et ita studiose curabo, ut eventus futuri laetitiam avide praeripiam; deque eo, quod nondum praestiti, iam nunc, perinde acsi praestiterim, ipse mihi gratuler. Et huius quidem veluti praedem promissi, meae testem Voluntatis, hanc ad te mittendam epistolam putavi. Vale. Vene
Vide quae sit vis, etiam apud alienos ignotos que homines , Verse solidaeque Virtutis. Aliquot abhinc annis, quum egregios viros, qui te non de facie Solum, Verum etiam e sermone assiduaque consuetudine optime noverant, Omnia de te summa praedicantes audirem, studio tui sum incensus incredibili. Nec meam deinde observantiam dies exstinxit aut imminuit, sed auxit potius ad summumque perduxit. Atque equidem nihil habui antiquius, nihil exspectavi magis, aut observavi diligentius, quam ut haec ad te amandum colendumque animi mei propensio aliquo tibi non vulgari pateret OR ficio : sed meam exspectationem fefellit eventus, nec ulla umquam satis opportuna Voluntati respondit occasio. Nunc igitur, quod mihi a fortuna denegatur, statui a me ipso impetrari Praeclarum aliquid praestare , dignum videlicet ea, quam tu sustines, persona, dignum tua Virtute, cupiebam: non licuit: at, quod licet, demus operam, ut id consequamur. Licet enim certe studii erga te mei significationem quandam, non expremam omnino, sed quasi leviter adumbratam, Ostendere; et e quercu etiam quandoque exsculptum placet, non modo ex ebore, simulacrum. Effigiem domi habeo parentis mei: quem tibi unum , cum familiari olim tuo, et in ore et in amore esse, homo insigni eruditione moribusque sanctissimis, Andreas Patricius non semel affirmavit.
184쪽
Eius exemplar Venienti ad te Patricio decli. Putabis igitur, quum patrem meum quasi praesentem adspicies, agere tecum, ut aditus mihi et quasi sores aperiantur ad amicitiam tuam. Quod si assequor, additum ad fortunas meas ornamenti Commodique plurimum existimabo. Quid enim speciosius, quid ad laudem praestantius, omninOVe utilius, quam principum , hoc est , tui similium virorum , frui benevolentia Z Atque hoc video totum esse positum in humanitate tua, quam Patricius ferebat in coelum; nam ego quidem , nullis plane meritis, animo tamen adhuc te colui: sed, ut spero, merita quoque accedent. Conferam enim ingenium ad tuam laudem , et apparebit in tuo nomine , approbante Deo, quo nihil abnuente perficitur, opus aliquod induStriae nostrae, eiusmodi fortasse, certe hoc enitemur, quod posteritas haud
Omnino contemnat. Vale. Venetiis. Epp. IV, 3.)Ep. LV.
Amo Valde probitatem, et, secundum eam, eloquentiam, non quae Verba tantum colligit et inani Vocum sonitu auribus obstrepit, sed quae maxime rem continet seque ipsa non minus graxitate sententiarum , quam elegantia Verborum et splendore commendat. Haec te audio simul expetere , Petre MiscOvi. Expetere autem 3 immo iam esse consecutum. Quibus ornamentis magnum te esse atque illustrem apud homines vere sapientes existima: sic, inquam,
ut illa, quae plerique, quasi sola bona, specie decepti, admirantur , quod ipsa quoque in te non mediocria sunt, Opes, auctoritas, amicitia clarorum Virorum - addo etiam gratiam apud regem Omnium potentissimum - nullo pacto conferenda videantur. Nam haec licet aliquando virtutem consequantur, ut in te ipso contigit, minime tamen ipsa Virtutem indicant, neque semper ad laudabilia studia, tamquam
185쪽
ad causas eventa, referuntur. Qui Vero pietatem, qui iustitiam colit, qui et ingenio Valet, et, qua Valet, ad res egregias maximeque ad instructam praeclaris doctrinis eloquentiam totus incumbit: hunc Vere se ipsum, quod esse dinsicillimum constat, ac sua bona nosse, hunc Optime exercere instrumenta illa, quibus homines brutis animantibus proe- Stant, mentem atque rationem: hunc denique gloria dignum
immortali, dignum, qui feratur in oculis, Ornetur laudibus, nemo omnium hominum, nisi qui hominis nomine indignus haberi velit, umquam negabit. Quod ego quum a prima pueritia , domestico patris instituto, natura etiam quasi Suadente , sensissem, confirmatuS Postea magnopere Sum clarorum Virorum exemplo. Nec Venit umquam in mentem, quod ita Senserim, poenitere: laetatus etiam Valde sum ac laetor
equidem nunc eo magis, quod accedit ad meam sententiam iudicium tuum. In iisdem eni in studiis elaboras: eaedem tibi
artes curae sunt: quaeque hinc emanant laudes, eas esSe Veras laudes, et earum ita semper florere gloriam existimas, ut numquam exarescat. Idem putamus et idem uterque sequimur , optime Misco vi: sed tua clarior industria, hominis in excelso dignitatis gradu constituti; fortasse etiam felicior, quia secunda ingenium fortuna excitat , adversa debilitat. Quam multa enim nobis obstanti quam Sarpe recta menS, optimorum consiliorum in cursu impedita, cogitur consisteret tibi vero, qui propensam Vehementer ad laudabilia quaeque voluntatem in te laudant, iidem fluere ex Voluntate omnia confirmant, nullam adversari, nullam pugnare tecum ex iis rebus, quae sunt inimicae Virtuti: Versari te assiduum in aula regis, ipsi regicarum, summis et infimis iucundum, apud exteras etiam gentes illustrem ac perhonoratum. Quos tibi esse perpetua maximeque propria', non Solum cupio, communi Studiorum causa, quorum decus tua dignitas auget, sed fa- facile etiam adducor, ut sperem. Quidquid enim es, a te ipso es, et ideo tantus, quia talis: nec tu desines umquam esse, qui fuisti: nec ea, quae Virtus constituit, caSus evertet. Tantum igitur - quod et facis, et facere minimo ne-
186쪽
gotio potes - retino consuetudinem tuam: intuere te ipsum :vitam anteactam imitare. Sic augebis quotidie tua merita; et idem quotidie meritorum praemia tuorum sumes a te ipso; eritque Virtuti merces Virtutis usus. Quo nihil esse iucundius, profecto iam sensisti: nihil autem ad memoriae perpetuitatem utilius, docemur exemplis eorum, de quibus post tot saecula Iitterae loquuntur. Et, quoniam sequitur atque comitatur, ut umbra corpus, gloria Virtutem, nec te latet, praeceptis imbutum antiquae doctrinae, improbari eos ab excellentibus in philosophia viris, qui, praeter Sua commoda, nihil spectent, seque sibi tantum ipsis esse natos arbitrentur: non dubito quin statuas, quantumcumque vel habes iam facultatis ad bene merendum, vel in omni tua vita praeclara tibi animi tui bona pepererint, non ad rei domesticae fructum, aut ad angustae benignitatis usum illud esse revocandum, sed esse totum ad alienas utilitates maximeque ad artium liberalium Ornamenta quam latissime porrigendum atque explicandum. Quod si fiat, simul illud fieri necesse est, ut, quamplurimis in tua laude consentientibus, par beneficentiae celebritas nominis et fama consequatur. Atque ego te ita sentire proque tuis opibus iam praestare, non inani aliqua coniectura ductus existimo, aut ideo ad te scribo, ut in tuam gratiam blandae orationis artificio mihi liceat irrepere: sed credidi hominum honestissimorum ac prudentissimorum , istinc ad nos vel studiorum causa, vel cognoscendae Italiae Studio commeantium, testimoniis; maxime vero familiari meo, nihil temere amrmanti, Andreae Patricio: cuius eo pluris iudicium
facio, quod egregiam eius doctrinam, id quod perquam raro contingit, adsequat integritas. Addebat etiam - quo Sumunice delectatus, quodque mihi, ut Vere dicam, huius epistolae causam attulit - studiosum te esse seriptorum meorum,
et mihi aliquid atque adeo tantum tribuere in Latina lingua,
quantum Optavi equidem semper, assecutum me esse, numquam duxi. Nunc, si tu, ista Vir auctoritate, isto pondere, ita de me sentis; in dubium paene revoco iudicium meum; nee me Prorsus audeo contemnere, ne a te dissentiam; enitar-
187쪽
lue multo etiam quam antea diligentius, ut accedam proxime , si ulla ratione potero, quo tu me pervenisse iam existimas; ut aliquando veritati iure des, quod fortasse nunc humanitati magna ex parte largiris. Fateor enim, iudicii de me tui famam mihi esse periucundam: quid oneris tamen eadem imponat, quoque redigar necessitatis , intelligo. Latere nullo modo potest, quem clari viri testimonium indicat: nec me iam ad Vigilantiam , Omnium scientiarum Parentem, laudis cupiditas magis quam infamiae metus impellit. Quae licet perdissicilis admodumque dura videatur esse conditio, tamen, quia gratus, hoc est Vir bonus, esse Volo, amplector libenter Officium tuum, ab excelso quodam animo liberali lite profectum: Quod si compensare meis ossiciis non potero, memoria tuebor, et prosequar etiam laudibus, quam diu vita fruar: ut ex Optima saltem voluntate, qua boni et sapientes viri metiri beneficia consueverunt, aliquam tibi relatam esse
gratiam existimes. Vale. Epp. IV, 4. Ep. LVI.
Magna fuit, atque etiam nunc inter homines est de genere vitae controversia: quum alios ita doctrinarum cognitio delectet, ut ab agendis rebus abhorreant; alii, non sibi tantum, Verum et amicis et patriae, planeque omnibus hominibus, homines lisse natos existiment: ex quo sequitur, ut Scientiarum sin diis usum rerum anteponant. Hoc discrimen, in quo Valde pro sensu partium dubia veritas fluctuat, tu quidem, quod ad te attinet, Optime Pinelle, optimisque et eruditis viris merito carissime, egregia quadam, vulgo non Satis cognita, ratione sustulisti. Simul enim utrumque studium Complexus es, tum earum disciplinarum, quibus exculta mens uberrimos in omni fortuna ferre fructus solet, tum iuris civilis, quod alienos ad usus maxime pore1gitum. Ardua res, et
188쪽
Operosa: quod exemplorum declarat inopia: sed ingenio tuo nihil difficile: et, ut se praebent initia, futurum nemo dubitat , ut instituta persicias, consiliisque tuis brevi respondeat eventus. In philosophia quidem processus tuos admiramur: qui tanti sunt, ut evolare potius quam excurrere Videaris. Quamquam cur miremur 8 ingenio si quis Valet, in studio fere languet: qui utrumque coniunxit, Optimam quandoque disciplinam et rectam studiorum viam ignorat. F ac in uno tamen haec inesse omnia; quid assequetur adversante
fortuna, subsidiis destitutus iis, quae quum adsunt, fertur animus procliVi cursu ad egregias res; sin absint haeret in salebra nec facile progredituri quae igitur singula tanti sunt, quemVis ut possint a sperata litterarum gloria penitus avertere; haec tibi quum suppetant universa, iure istam, quam alii Vix tuentur, Spartam quotidie magis illustras; neque tam nobis hoc, aequalibus tuis, quod sis virtute maior quam illud i si te ipso minor esses, admirandum Videretur. In philosophia quidem quum operam studiose des M. Antonio
Genuae , cui Veterum doctrinarum arcana patent, quo nemo peritior Aristotelis interpres, nemo Vir mel P USquam Iivit ; nihil mediocre neque nos a te exspectamus, neque tu
praestas. Quo nomine tibi gratulor plurimum, et eo magis, quod illius viri voce publice cum multis , consuetudine ac
sermonibus, quae humanitas eius atque amor in te est, pri- Vatini et proprie frueris. Hauries enim ex eodem fonte non
ea Solum, quae Vel Olim in Lyceo vel etiam in Academia disputabantur, sed id quod longe praestantius est, Christianam pietatem, a qua manat una et in qua item una philosophia perficitur. Habes igitur, divinitus oblatam, virtutis
adipiscendae facultatem: quam te Video arcte esSe complexum, nec Vereor ut dimittas, qui te ita flagrare cupiditate cogno-Verim, ut reVocandum potius a nimia contentione, valetudini Vix serenda, quam acuendum et incitandum intelligam. Nam,
quod ius civile pertinet, ubi tu philosophiam, id est totum,
scientia comprehenderis, quid in parte cognoscenda Superesse negotii putas Θ minimum, si sapientes viros, et in iis
189쪽
eum, quem ego Omnibus iudicii laude antepono, doctorem tuum Genuam, audies. Quamquam sermo tuus, habitus interdum praesente me cum eruditis hominibus, tractasse te iam satis diligenter ea, quae excellunt in universo iure civili, id est, Veterum iurisconsi altorum praecepta, declarabat: ut vel eadem facile possis, quandocumque libuerit, recognoscere, Vel, si qua restant, quasi racemos aliquos, confecta Vindemia, colligere. Non enim te arbitror studiorum tuorum elegantiam ineptissimis planeque barbaris quorundam scriptis inquinare Velle. Quae quum immensa sint pleraque tamen inania, laboris et molestiae plurimum, utilitatis et Oblectamenti minimum habent. Interim, ut facis, Graeca cum Latinis, et eloquentiam cum philosophia coniunge : ut, politioris doctrinae copiis instructus, remissiora etiam Studia CO- lentibus aliquando satisfacias. Non enim vivimus omnes in Atticis gymnasiis: nec ubique de rerum causis quaestio est: et, quibus contemplatio naturae Vehementer placet, iisdem tamen animi causa tamquam in hortos Musarum divertere non iniucundum est. Qua de re quia nonnumquam inter nos locuti sumus, et, ut spero, brevi colloquemur, nihil addam, te praesertim, quod facile intellexerim, meam sententiam comprobante , cuius consilii non dubito, quin maiorem quotidie voluptatem capias. Ego hic, genere Vitae molestissimo,
quas Patavii utiliter satis, iucunde quidem certe, in libris
et in tuis tuorumque familiarium sermonibus traducebam horas, Perdo. Itaque, quumprimum domesticas tricas, quibus teneor invitus, expediero, advolabo istuc, Sitiens VeStrae consuetudinis : qua si frui perpetuo liceat, beatissime viverem. Interim amorem mihi tuum, cuius equidem Remoria Valde recreor, cupio conServes, et, si tua patitur humanitas, etiam rogo. Vale, et Petrum Nunium, familiarem tuum, cuius doctrinam et ingenium in Lucretiana interpretatione mirum
in modum probo, saluta meis Verbis. Venetiis. Epp. IV, 5 )
190쪽
Ρ. Manutii epistolae. Ep. LVII. P. MANUTIUS VIDO PANCIROLO,
quum alia me in ista urbe, quam tu praeter caeteros tua Virtute nobilitas, et Ornatissimorum iuvenum coetu frequentas, Oblectare Vehementer soleant: tum nihil est aut esse Omnino potest, Andreae Duditii quotidiana consuetudine iucundius: non solum, quia probitate, modestia, morum elegantia omnibus denique animi bonis excellit: sed etiam, quia Paucorum annorum Studio, praestantia Videlicet ingenii, quam ego Semper amaVi, consecutus est, ut exquisitam ac Variam sermo illius eruditionem prae se ferat: scripta vero ad Ciceronianam eloquentiam sic accedant, ut cum iis, qui suum nomem hac laude celebrarunt, qui pauci admodum Sunt, conferri iure possit , aequalibus vero cunctis facile antecellat. Hunc ego tibi iuvenem, quem olim mihi adolescentulum Vir omni laude summus, Beginaldus Polus Cardinalis magnarum Virtutum indole commotus, accuratissime commenda Vit, etsi necesse non arbitror, commendo tamen eo Studio, quod quia Verbis exprimere mihi non licet, tu quoque tantum esso velim existimes , ut exprimi nullo modo possit. Is quum antea philosophiam, praesertim, quae de Graecis fontibus hauritur, et humanioris doctrinae studia diligenter eximiaque cum laude coluit, tum hoc tempore in cognoscendo iure civili totus e t. Qua illum cupiditate quotidie magis incendit admiratio tuae Virtutis, quam in omni fere sermone ad coelum fert, exterisque etiam gentibus, licet illustrem satis, elegantissimis declarat epistolis. Pertinet igitur ad humanitatem tuam, qui te tam Valde amet, tantique faciat, eum redamare eique Te- conditos illos, omnium purissimos, tuae scientiae fontes aperire : pertinet etiam ad fidem, qui se totum in tuam disciplinam tradiderit, opibus eum impertire ingenii tui, quas ille regum opibus et sua sponte , et meo iudicio, cui tribuere aliquid videtur, praestantiores existimat. Haec ad impetrandum magna sunt, praesertim apud Optimum Virum,