장음표시 사용
191쪽
quam in tuis laudibus praecipuam agnoscimus: Verum Recedit amor in te meus, qui fraternam necessitudinem sequat. Is te rogat, Is prensat, quam studiose, quam blande potest, pro Duditio meo: ut eum, quem ego merito eius in oculis fero, tu, quem amicitiae nostrae denegare nihil decet, quando nec studio tuo quidquam abnueret Voluntas mea, omni benignitate complectaris , planeque in clientelam tuam atque adeo in sinum , aeque ac filium meum , seque ac me ipsum recipias. Quod si feceris, obstringes tibi non vulgari beneficio iuvenem summo loco natum, dignum maioribus suis, qui Pannoniam, ut ego auguror, sua Virtute aliquando Italiam faciet: a me Vero gratiam inibis eam, quae, si quid accedere ad meam in te benevolentiam potest, quod equidem vix arbitror,' id ipsum una possit adiungere. Vale. Venetiis.
Ep. LVIII. P. MANUTIUS ANDREAE DUDITIO SBABDELATO,
O dulcem reditum, o amandas litteras, quae mihi id significant, quod non modo spe, sed nec suspicione attigeram. Sed, quando te ipsum , mi Duditi, videre, quando licebit amplecti Z oculos mehercille tuos, dum haec ad te scribo , intueor, indices probi animi tui, indices humanitatis. Hoc mihi spectrum fingit amor: quid enim aliud 8 et haec me cogitatio iucunditate perfundit incredibili. quid putas, quum erimus una, dabiturque, ut ille inquit , Veras audire ac reddere Voces 8 nemo umquam perinde laetatus est invento the- Sauro, ut ego te reverso. Videor enim amissum recuperasSe:
et plane amiseram; nam, etsi reliqueras hic memoriam tuae suavitatis tuique ingenii: tamen, quod attinet ad aspectum, ad consuetudinem, ad sermonem, quibus nobis, tui amantissimis, nihil potest esse optatius; totus abieras. Ac verebarne , Vel precibus tuorum victus, Vel honorum cupiditate il-
192쪽
lectus, totum te dederes aulicis muneribus, multa nobis, fortasse etiam litteris, salute dicta: nunc te tuus bonus, tuus, inquam, mihi crede, bonus genius reduxit, sicuti malus abduxerat. Quid enim sumus, nisi adsit humanitas et litterae 3 quod petuntur in otio, tranquilla mente. Otii autem ubi plus, quam in isto secessu Patavino Θ nemo quemquam interpellat nolentem: invitant ad virtutem, Si minus Voce, exemplo certe quamplurimi; patet aditus ad doctores in Omni
liberalium disciplinarum genere praestantes. Quid praeterea
coeli mira clementia: rerum, quibus alimur suaVitas incredibilis et copia. Haec tibi, optime Duditi, iure prima sunt:
iure tot montes superasti, tot flumina transiecisti, ut haec dimissa statim repeteres. Vives tibi, Solutus ab Omni cura:
Vives Deo, contemptis divitiis, abiecta illa gloria, quam
falsa prorsus et inanis honorum species ostentat. Quod nisi Deo Viveres, nec tibi certe posses vivere; in illo enim uno Vera ac solida Virtus: haec, quam quaerimus in libris, aut discimus ab hominibus, umbra est. Quocirca hortor equidem te, ut libros eVOlvas accurate, ut magistris aSSidue operam des; sed minimum in utrisque pone , nisi tua studia divino cum amore coniungas. Atque haec me scribentem magnopere delectant; tibi non puto fore legenti necessaria; scribo tamen, et quia te mirifice diligo cupioque esse, qualem pater filium; et quia commemoratione ipsa rei omnium
optimae ac praeclarissimae assicior sic, ut nullam ex ullo Sermone aut ex ulla cogitatione maiorem hauriam Voluptatem. Nec tu debes Ossicium meum aspernari aut in deteriorem partem trahere, si tibi, etiam rectissime Viventi, - Sic enim existimo, planeque mihi persuasi, - constantiam laudo. Lubrica est enim adolescentiae Via : labuntur multi, quum aliquantum iam processerint: cursum vero conficit is, qui nititur Optimis cogitationibus, ducemque sequitur eum qui numquam errat, communem humani generis parentem, qui tibi omnia b0na pollicetur et dabit, quae nec ab imperatore tuo SPerare, nec ab ullo rege licet. De episcopo Λgviensi agnosco tuam in me benevolentiam, cui de emblemate gratias agam.
193쪽
Mariani Legentii, Auxenis ornatissimi, et Andreae Patricii,
contubernalis tui, talem in me animum amplector: quOS cupio a te meo nomine salutari, itemque Polonos ceteros familiares tuos, quorum nobilitas, et, ut audio, Virtus Patavinum gymnasium illustrat. Vale; et, quando nos adspectu tuo privas, minue saltem litteris, non hac recentiore Italica, sed illa vetere, omnium elegantissima, Romana lingua scriΡ-tis , desiderium nostrum. ΕΡΡ. IV: I.)Ep. LIX.
Optime Duditi, quid tibi, obsecro, in mentem Venit
nostrane imagine tuum putas cubiculum ornari posse 2 pudetine studii tui et erubui, mihi crede, quum hanc partem legerem litterarum tuarum. Nec tamen, quia tuam facile cupiditatem intelligo, deesse tibi possum. Et coepta res est et agitur, ut Video, satis diligenter: quae quum erit absoluta, mittetur illico ad te. Ac Vellem, posset artifex eodem penicillo animum in te meum una cum Vultu eXPrimere: non
dubitarem, quin hanc tu multo magis imaginem diligeres. Non necesse est, inquies: libenter credo: et, quod ita sit, acceptum refero tuae humanitati; quae mihi a te impetrat id, quod meritis aut officiis consequi nondum potui. His diebus
facultatem ad te scribendi permolestae Occupationes eripuerunt. Ignosce et puta numquam abduci meam ab Ossicio voluntatem, licet opera non exstet. Heri adiit ad me contubernalis tuus Stanislaus Fogelvetrius Cracoviensis; probum adolescentem , praeditum litteris et tua plane consuetudine dignum, e sermone iudicavi. Amanter illum excepi, ut natura mea fert; iucunde non potui, quia Valetudo non concedit. Cuius benevolentiam si, te, ut arbitror, conciliante, sum adeptus: peto a te,. mihi ut eam conserves; et omnino, quicunque a te diliguntur, eosdem mihi cupio mutua benevolentia con-
194쪽
iungi. Epistolam ad episcopum Agriensem, quamdiu interdiu otii nihil suppetit, dictavi ante lucem amanuensi meo. Eam ad te mitto. Signum tuum, quum legeris, imprime. De gentilibus tuis negotium dedi, et curabitur diligenter.
Video te in iungendis amicitiis praeclarum artificem esse: Verum caVe, ne quid alterutra de parte promittas, quod praestari Vix possit, aut, si promittes, ipse ne spondeas et ne quando praeter opinionem cogaris dependere. De me ipso loquor: quem tu si putas esse, qui non sum; quod ad me attinet, facile patior: fruatur hoc amicitia nostra privilegio,
ut inter nos Omnia liceant: sed Vereor, ne tua apud alios praedicatio plus nobis imponat oneris, quam sustinere ΡOS- simus. Patricio tuo scripsi, multis districtus negotiis: et eram animo conturbatior, accepto nuncio de fratris mei summa corporis, aliqua etiam mentis invaletudine. Gentiles tui latent adhuc : eruentur aliquando si qui sunt. Curat enim homo mei cupidus, tum ad hoc diligentiae genus Vehementer aptus. De libris, putabam e silentio meo te coniicere, nihil esse: sed, quando appellas crebro, Scies nondum neque ad Iunctas, neque ad alium quemquam pervenisse. Tu Vide, cui rem commiseris, et urge litteris, ut sine mora mittantur. Imago coloratur, designatione iam perfecta. Veritatem, nisi
fallor, egregie simulatam dices. Vale. Epp. IV, 9. Ep. LXI.
Amo te, quod Verecunde petis; sed istam posthac Verecundiam abiice, obsecro, si quid aliquando mecum ages; nes-
195쪽
cis, apud me quo loco sis, aut quo ego apud te esse cupiam: quod Si nescis, aut etiam si dubitas, iniuriam facis utrique nostrum. Scripsi ad Sophianum, libenter equidem tua causa: sed invitus ea gratia, quod laborantem -- ut audio - graVimorbo, vexari tuo studio nollem. Equidem discrucior, quum ita assectum audio probum iuvenem, mihi amicissimum, Graecarum litterarum scientia sine dubio singularem: sed, quia te fero in oculis, idque sane tuo merito, litteras ad eum conscripsi , quas in hunc fasciculum coniectas quum legeris, si reddendas non Ilutabis, conscindes. Ego nunc, si quid de me scire Vis, iaceo, corpore satis amictus ob capitis gravedinem, sed erectus animo propter Spem atque adeo eXSΡeC-tationem vitae laetioris. Iam enim didici contemnere quae amabam antea: qua te quoque in sententia cupio esSe. Saluta meo nomine contubernales et amicos tuos. Vale. ΕΡΡ.
Respondeo serius litteris tuis, impeditus febricula, robustioribus haud valde metuenda: Sed in hac nostra corporis imbecillitate etiam ea, quae mediocria sunt, non mediocriter timenda. Locum Videbis in epistola ad Patricium, ubi ea quae mones interposui: de quo quid sentias, aVeo scire. Gratias tibi agerem de ista voluntate, sed hoc plane respuit amicitia nostra: nec tuum erga me Officium assequi umquam possit oratio mea. Meriti enim loco semper apud me fuit bene merendi cupiditas, etiam si res - quod saepe solet occidere - nulla consequatur. Vale. Epp. IV, 1l.)
196쪽
Quid tibi ego praestare possum de iis nulli sunt 3 quaesitum est perdiligenter : nec tamen ullum omnino dilia gentia fructum tulit; singere tibi eos ex argilla Possumus , animare non possumus. Quod si liceret , fieret, atque adeo factum iam esset. Nec enim mediocre tuum esse studium intelligo: et ego - ut fatear quod res est - diligo istam in te bonitatem, qui de gentilibus tuis; nulla tuorum commodorum spe proposita, humanitatem modo quandam SecutuS, tantopere labores. Certe, qui honoribus, aut divitiis, aut Opinione virtutis emineant, nulli reperiuntur; quod si qu0s Obscura conditio aut fortunae tegit humilitas, de iis quaerendumne sit , videris : me si consulis, omittes. De pictura lentum negotium: sed illud te non praeterit, pictoribus atque poetis. Quidlibet audendi semper fuit sequa potestas. Ita facile mentiuntur verbis, ut coloribus fallere consueVerunt hic; qui rem suscepit, diu me promissis duxit, Varias nectendo causas , ut ei culpam largirer ignaviae; nunc imbres accusat, quod recentes colores minime patiantur exsiccari; hoc puto Verum, illa non puto: concedo tamen, ut eo utar facili, et impetrem, quae duo simul a nobis exoptantur, festinationem cum diligentia. Vale. Venetiis. Epp. IV, 12.)Εp. LXIV.
Ita mihi optata contingant, ut commentariolo tuo nihil umquam legi eruditius, nihil sanctius, aut ad retinendum catholicae religionis cultum accommodatius. Itaque quum in ortu solis legere coepissem, absolvi facile ante horam prandii, opera numquam intermissa. Valde etiam genere orationis
197쪽
tuae; res Vero ipsa ita me assecit, ut quasi semina quaedam Verso pietatis, quae fructum profecto non mediocrem aliquando ferent, in animo meo reliquisse videatur. Quod quanti esse apud me putas quanti mehercule immensam auri Vim none aestimo. Quid enim cum aeterna salute conseratur 3 quod si meis apud te precibus locum aliquem reliquit humanitas tua: rogo te etiam atque etiam, ut hoc genere Scriptorum, quo quidem ad studium summi boni perpetuaeque felicitatis mirifice excitor, impertiri me quam saepissime Velis. Quod si feceris, addictum me tibi multis nominibus, Obstringes eo beneficio, cuius delere memoriam oblivio nulla possit. Quod me revocas ad consuetudinem tuam: stimulum scilicet currenti. Sed mihi crede, non plane totus abs te discessi; neque te mihi prorsus eripiunt aut eripient umquam locorum intervalla. Absens tecum sum, lacitus loquor, et loquentem audio; sic lenitur imagine periucunda desiderium nostrum. Quod quum ita sit; opera tamen studiose dabitur, mature ut excurram, quo ire necesse est, si meam fidem tueri volo, et quo tamen, quia disiungor a te, minime libenter eo. Vale.
quum de tua Valetudine sollicitus essem, curam auxit filioli morbus , quo etiam nunc laborat, nec Satis explorata salute. Me quoque leviter febricula tentavit, qua triduo Sum, Sine medicorum interventu, temperata dumtaxat 34ctus ratione, liberatus. Nunc expediendis negotiis operam do, ut, si amicus noster bonarum tum ari patronus, Summum illum dignitatis apicem attigerit, quamprimum POSSimus accurrere; saepe enim et litteris, et praesenti sermone, cupere Se consultum rationibus meis, amantissime declaravit. Mihi autem omnia sunt in eo, ut otio litterato frui liceat, nulla re-
198쪽
rum domesticarum cura interpellante, quod si assequimur; Va- Ieat ambitio; vivemus nobis, et Musis, et eo quidem animo, ut Omnia referamus ad Deum, a quo uno felicitas Vera pendet. Quod idem tibi videri, ex tuis litteris facile coniicio. Miro teneor desiderio veniendi ad te: sed hanc facultatem multa eripiunt, praesersim aeger filius, quem tibi, et pro nostra amicitia, et pro nOVa coniunctione, esse CariSSimum, plane mihi persuadeo. Te quidem a morbo confirmatum si audiero, aequiore animo domestica patiar incommoda. Itaque dabis hoc amori nostro, quem tua Virtus peperit, alit humanitas atque auget, ut nostra etiam causa tuam valetudinem
studiosissime cures. Vale. Venetiis. Epp. IV, 14.)Ep. LXVI.
Silentii mei causam ex iis litteris, quas heri ad te scripsi, quas hodie mane puto tibi esse redditas, iam cognovisti. Quod nisi ita declarassem; tamen mihi dubium non est, quin tu pro singulari tua sapientia et humanitate de mea meorumque Valetudine coniiceres. Quid enim aliud me a scribendo abduceret 8 quo equidem nihil facio libentius: idque tibi, si praesenti fortasse non potui, absenti certe probabo. Tuum adventum avide exspecto: cuius mihi significatio tum eo nomine gratissima, quia te videbo, tum eo gratior fuit, quod optime te Valere, etsi tu de eo nihil significes, facile tamen possum intelligere. Quod si ita est, Opto perpetuum es Se: et, quod opto, id etiam ut sperem facit continentia tua, quam
ego in Victu - plane loquor ut sentio - Valde sum 'dmiratus, et conor etiam imitari. Rerum Romanarum, Pontifice anor tuo, conversus Orbis est. Itaque, qui decesserant, Omnes ad urbem redeunt. Pecuniae pro Maecenate illo, ut assertur ad nos, libentius quam pro ceteris, deponuntur: et ad eum denique fore suspicor, ut omnium Cardinalium VO-
199쪽
lurifates inclinent. Vir optimus est, egregie litteris excultus, ingenio miti, et, quod caput est, quum factiones duae dicantur eSSe, aequus in utram que. Primum contendetur acerrime. Quid mirum 8 neque enim , , ut ait poeta ille Summus inter nostros - levia aut ludicra petuntur Praemia; et Scis, Omnes homines, quod maxime cupiunt, itidem facile adduci, ut maxime sperent. Ergo multis quasi aleam iacere, et fortunam placebit experiri: quid eventurum sit, et quid magis expediat, uni Deo patet. Certe, nisi firmioribus quam antea praesidiis muniamur ; pravarum opinionum incursu Vinea DO-mini dissipabitur. Quod te quoque et suspicari quia Prudentia excellis - et metuere Vehementer - quia pietatem diligis - aliquando in nostris sermonibus cognoVi. ale.
quum de tuo reditu ex tuis amis orumque litteris cogno Vissem; persusus Voluptate sum prorsus incredibili. Sub-Verebar enim, ne te patria tua, experta iam in magnis rebus et animi et ingenii tui praestantiam, abesse diutius minime pateretur. Etiam illud occurrebat, ne te iam satietas Italiae cepisset; multa cogitabam, - ut amoΓ eSt IUM Cupiebam esse falsa, et fuisse Valde nunc laetor. Capio tamen hanc in iucunditate molestiam, quod ad te quamprimum accurrere non licet. Nam - ut omittam de uxore, cui deesse non possum aegrotanti - confirmare studeo res domesticas, quae Vacillant satis absente me. Quum enim referre me totum ad litteras, quarum est mihi consuetudo iucundissima, plane deliberatum sit: prius haec, quae ad alendam familiam pertinent, ita constituam necesse eSt, ne quando me - quod antea saepe contigit - de medio studiorum curSu reVocare possint. Iam ego in meis consiliis, optime Duditi, ambit -
200쪽
nem coepi excludere. Video res humanas sursum deorsum ferri, numquam consistere: celeriter omnia fluere, et exstingui : praeter bonam famam , ad quam Omnes pervenire Cupiunt, sed ignoratione Viarum plerique aberrant. Non enim in opibus, aut magistratibus, regumVe aulis verum decus habitat. Petendum aliunde est: a rectis cogitationibus, honestis laboribus, studio: et exercitatione virtutis: haec mihi in animo sunt: quae Si colam arbitratu meo, multa ConSequar. Primum, ab iis negotiis, quae mihi negotium faceSSunt, Vacabo prorsus: deinde, - ne me putes desidiae causa otium
cogitare - scribam aliquid quotidie; quo nihil soleo, ubi curarum expers animus est, facere libentius: denique, etiam posteris fructum fortasse aliquem pariet industria nostra. Quid relinques, dicet aliquis, liberis tuis 8 Non exiguum patrimonium, imitationem mei, et aliquam, ut spero, Virtutis hereditatem : eadem scilicet, quae reliquit mihi pater meus. Non
abundabunt. Nec id postulo ; nec illi si sapient, postulabunt: modica poscit, ut honeste, id est feliciter, vivatur,
hominis natura: reliqua sunt instrumenta nequitiae. Cnpio
tibi, mi Duditi, qui aetatem tuam prudentia anteis, probari
meum sensum: rapio meum iudicium tua sententia confirmari. Quamquam quid exspectoi index animi sermo est: porro in sermonibus quotidianis quid tu habes in ore, quid extollis, praeter studia doctrinae8 Quae te Video quum tecum loquor, Vel quum tua scripta lego, tractasse diligenter; verumtamen hoc ipsum, quod habeo satis exploratum, mecum te sentire, si significabis, pergratum exit. Ego, nisi Occupationibus premerer assiduis, quas animo potius quam corporis viribus sustineo, explerem te crebritate litterarum. Verum ne sic quidem, pro tuis in me ossiciis patiar in hoc genere prorsus abs te requiri studium meum. Vale. Venetiis.