장음표시 사용
201쪽
Ρ. Manutii epistolae. 181 Ep. LXVIII. EIDEM
Vobiscium ut agatur, scire cupio, Patavii commorantibus: nos hic languemus, amicti caloribus perpetuis, quibus equidem graviores non memini. Uxor mea nondum eX Ρue perio convaluit: infans bellissime habet, et incipit iam blandientibus arridere. Quid quaeris 8 admodum scitus ost: quodque amare solemus in pueris, hilaritatis habet multum. De tuo adventu suadeo consilium mutes, neque te istinc, furente Canicula, aestu non ferendo, commoveas. Faceres enim VR-letudinis incommodo; ac, si valetudo, studia tamen tua non serrent. Verum hoc prudentiae tuae totum sit, in qua tibi neminem antepono. Ego, pro mea in te singulari benevolentia, non modo quid Vellem, Verum etiam quid sentirem, testatum esse volui. Aristotelem cum Cicerone mitto, utrumque satis apte compactos ab artifice perito. Video quid agas; inanem eloquentiam contemnis ; et indisertam philosophiam non amaS : utramque Vis coniungere, ut misceas, quod ait poeta Venusinus, utile dulci: quo minus me, eadem cogitantem, et recessum Otii causa quaerentem, reprehendere debe
bis. Vale. Venetiis. Epp. IV, 17 )Ep. LXIX. P. MANUTIUS ANDREAE PATRICIO,
Nae tu rationem tui indicandi percommodam iniisti. Ego enim, non cuiates homines sint, quibiisVe terris ac regionibus profecti, sed quibus moribus, quo ingenio, qua doctrina praediti, soleo quaerere: et, ut olim Hannibal, qui hostem feriret, Carthaginiensem sibi fore dicebat, sic ego totum in una Virtute constituo. Epistola tua ita loquitur, ut nullam in te patiatur aut humanitatis aut doctrinae partem desiderari. Itaque ne te posthac Sarmatam potius quam Romanum dixeris:
202쪽
tametsi Sarmatia iam ita feritatem, si qua olim fuit, et
quaecunque fuit, abiecit, ut ex transalpinis nationibus nulla nunc neque ad litteras , neque ad benignitatem mutuaqhieo incia dicatur esse propensior. Italia Vero nostra, in qua vigebant olim artes bonae , in qua Summis ornata praemiis eloquentia primas aliquando partes obtinuit, ita veterem illam quasi formam videtur amisisse, Vix iam ut agnoscatur. Simulacrum dumtaxat aliquod in libris relictum est, cuius excellentem pulchritudinem animo intuentes admiramur, et studemus imitari: praesentem emgiem oculis frustra quaerimus. Tu autem, doctissime Patrici, si qui nunc antiqua Italia digni reperiuntur - qui quam pauci sint, quaque id accidat culpa, non dubito quin intelligas - his te ut adiungeres, PraeStantiumque Virorum numerum augereS, Plane mihi, quum tua scripta lego, et quum eos, qui tecum Vi-Vunt, de te loquentes audio, Videris esse consecutus: quo nomine tibi gratulor plurimum, et patriae tuae, in quam referes gloriam omnibus thesauris omnibusque omnium regum triumphis praeferendam. Ego autem, cuius amicitiam in tuis litteris blanda quadam mearum laudum Commemoratione Videris aucupari, quum tua merita, quae ego Sentio eSSe maxima, modeste nimis dissimulas et extenuaS, mea Vero nimis liberaliter amplificas atque extollis , nisi te tam nostri amantem redamem, nisi multis Ornatum Virtutibus Omni studio colam, quis me sit inhumanior 3 quis iudicii magis aut etiam rationis expers 8 Equidem, quid de te sentiam, quantique apud me sis, officiis conabor ostendere; Sin, ut mea tenuitas est, hoc praestare non potero; tu tamen, ut Spero, de mea voluntate tibi persuadebis id quod cupere Videris, te mihi esse ac semper fore carissimum. In quo profecto, nisi ego meam in amicitiis diligentissime tuendis consuetudinem dediscam, tua te numquam fallet opinio. Vale. EpP.
203쪽
O praeclaram υπο θεσιν : nec vero tuam humilem aut ObSCuram orationem, sed erectam piis affectibus, mirificeque sententiis ac verbis illustratam. Nunc demum te, Patrici, Vere eum, qui vocaris, agnosco, hoc est, a plebe Seiunctum, quae libenter Oculos ad terrena demittit, nihil altum , nihil homine dignum suspicit. Nam certe reliqua studia opinione potius, quam re, nituntur, speciem quandam inanem, solidi nihil habent: haec Vero, quae te Video arcte CSSO complexum, nec, puto, umquam dimittes, aeternam non modo famam, sed salutem quoque pariunt. Agnosco in tuis institutis praeclaram consuetudinem, egregiaque studia, numquam satis laudati, Craco viensis Episcopi, Andreae Zebridonii; cuius ex perpetuo multorum annorum con ictu,
quotidianis sermonibus, consiliis, probitate, doctrina, quasi divinis legibus, formasti animum tuum, atque excitasti ad
excellentem rerum aeternam cupiditatem; ut facile constet, quum tua te ad verum decus natura duceret, doctissimi tamen ac Sanctissimi Viri exemplo vehementer esse incitatum.
Equidem, ut tibi vehementer gratulor, cuius omnis in amore Dei defixa cogitatio si ita, quum in eos intueor, qui falsa rerum imagine decepti, toto pectore contendunt ad ea comparanda , quae saepe molesta possidentibus, interdum etiam perniciosa sunt; misereor, et ingemisco. Quod utinam industriam aliquando meam, et, si quod in me est, ingenium simili in argumento liceat exercere : nam nunc quidem VO-luntas, Optima spectans, et in quam debet partem propensa, multis tamen impedita rebus languet; sed speremus. Sic
enim nihil difficile, si consenserit Deus; ut nihil facile, si
abnuerit. Is porro, quum abesse putatur longius, et destituisse nos in mediis calamitatibus, tum adest proximus inscientibus, et ereptos ex miserrimo statu collocat in solio regum. Haec ego saepe mecum solatii causa, quo saepe in-
204쪽
digeo: et capio Voluptatem, quod epistolae quasi allocutio
tulit ut eadem tecum. Remitto orationem. Lege amicis tuis, et quam potes multis communica; ut recte sentientes Confirmentur ; si qui autem ab optima causa desciverunt, ad Sanitatem traducantur. Vale, et Andream Duditium, contubernalem tuum, summi adolescentem ingenii, meo nomine
salvere iubeas. Epp. IV , 20. Ep. LXXI.
Amo veritatem, deinde me ipso: illam spectare ante omnia soleo, mihi autem libenter quidem . quatenus tamen liceat, indulgere. Itaque nec accipere debeo, quas in me laudes contulisti, nec, ut ingenue confitear, reiicere plane possum. Nam bonis Viris artiumque liberalium scientia claris equidem placere velim, cum eo tamen, ut nolim quem quam nimis esse in mea laude liberalem. Tu autem in tuis litteris ea mihi tribuis, quae non modo si agnoscam , Sed propemodum, si optem, modeste parum agere mihi videar. At Muretus ita sentit. Utinam quidem: sed officium, pOtius quam Sententiam, esse puto. Quis enim me minus ignorat 8 qui, quam diu Venetiis fuit, Vel mecum habitaverit, Vel mea consuetudine frequenter admodum sit usus: nec is est, quem iudicium fallat, praesertim in litteris, quas tractat assidue, novit egregie: verum ei facile persuadet humanitas, ut iudicium amicitiae largiatur. Sed, sive te Mureti oratio, tam honorificam de me opinionem ut suscipereS, adduxit; sive mihi hoc abs te, ut tu scribis, mea Studia, ut ego sentio, tua bonitas impetrat: persuade tibi, non exiguum me Statuere ornamentum in amicitia tua, quum et ipse Possideas illas virtutes, quarum fama benevolentiam conciliat, nomenque nostrum ab interitu vindicatum, cum aeternitate coniungit; et principum virorum doctrinaque praestantium
205쪽
floreas amicitia; quodque me non leviter movet, in Gulielmi Budaei, eruditissimi hominis, ac de litteris optime meriti, Contubernio per aliquot annos vixeris. Ac Vellem mihi parem voluntati suppetere facultatem : fructum ferres haud medi0erem studii erga me tui: observantiae Vero in te meae, quam tua Virtus peperit, satis esset illustris, ac minime dubia significatio. Quod ipsum tamen, utut est, fortaSSe con- Sequar: nam et studio nitar: et ad perficiendi spem plurimum quidem, Velle optima, solet asserre. Vale. Epp.
IV, 21 )Ep. LXXII P. MANUTIUS DIONYSIO LAMBINO,
Neque negare audeo tibi, homini eruditissimo, ' cuius ego plurimi semper amicitiam feci, neque, si Pollicear,
praestare possim id quod a me petis. Premor enim domesticis oneribus, et typographiae cura, sic mehercule Vix ut Sustineam: Vacuae tantum ab opere mihi relinquuntur horae Vespertinae: sed eo tempore, tum defatigatus laboribus ac fractus, quietem quaero necessariam; tum Vere Succedit OCulorum dolor, isque ita gravis, non modo ut legere, Aut Com mentari, Sed nec domesticos audire sine magna molestia POS-sim. Ita nobis traducitur dies , atque adeo noctis maior Paene pars. Non enim prius hac levamur capitis graVedine, quam sol, medio iam antipodum orbe decurso, incipit ad DOS Tecurrere, et in ortu suo demum valetudinem mihi alacritatemque restituit. Quod si respirare aliquando licebit; aures tibi meae patebunt, non in horas modo, sed integros etiam dies: quid enim mihi iucundius, quid etiam utilius, quam tecum de litteris agere, tuaque maxime tractare Seripta 3 De quibus quid existimem, Muretus noster teStis est. NΘm quum ad me, octavo, Opinor, abhinc anno, in Judecae suburbano habitantem, ignotum antea de sacie, Voluntario
206쪽
adductus Osscio, adiisses; humanitatem simul et doctrinam tuam eadem hora perspexi. Tunc ego te coepi et diligere et praedicare: nec desinam utrumque facere, quam diuturna mihi dabitur usura vitae: quandoquidem nec tu desines esse tui similis, id est, quum optimus vir Otacioque excellens,
tum vero tantus in Sirtute , quantum ciam egΓegia natura singularis industria potuit emcere. Interim peto a te, meis occupationibus ignoscas, et Voluntatem in te propensam,
licet absit res, tamen ames. Vale. Epp. IV, 22.)Ep. LXXIII.
Nihil mihi pro mea in te benevolentia, meoque de te iudicio, potuit accidere, quod minus vellem, aut quod minus Opinarer, quam id quod proximis diebus audivi: quum diceret nescio quis, non te perinde ut solebas, in optimarum artium cupiditate Versari, sed languere quotidie magis: adeoque praeclara illa principia, quae , me quidem saepe et
militum cohortante ac monente, POS uera S, esse labefactata,
nihil ut a to eximium, nihil quod Vulgare non Sit, e XSPeC-tari posse Videatur. Equidem neque plane credidi, quod a tua consuetudine tam valde dissentiret, neque tamen plane non esse credendum id existimavi, quod ut accidere possit, quum in aetatem tuam intueor , verisimile mihi sit. Qu0dsi contra quam ego cupio factum est, ut paullulum te a virtute disiunxeris, et in dubia ac perdissicili iuventutis via quiddam Osrenderis; agnosce tuam culpam, et corrige, dum licet: non enim, quae dies confirmavit, facile mutantur. En habes, qui te suo excitet ad xirtutem exemplo, aequalem tuum, exquisiti adolescentem ingenii, Antonium Lauretanum: quem debes, quum nobilitate pares, nec naturae fortunaeque bonis dissimiles admodum sitis, sequare etiam, aut imitari saltem, in studiis artium Optimarum. Sin autem est ut Volumus;
207쪽
et ista, quae de te rumor dissipavit, inania sunt: noli laborare, quid alii loquantur; cogita quid ipse facias et a te
ipso pende. Magna solet esse iucunditas, quae manat ex Optima conscientia: hac tu fruere, et perge, ut coepisti, in studiis liberalium disciplinarum; quarum est quum Possessio Vitae aequalis, tum fructus eiusmodi ut etiam ad posteros
pertineat. Vale. pp. IV, 23 )Ep. LXXIV.
Itan ego tibi ex animo ess luxi, ut unam tribus mensibus epistolam ad me dederis 3 occupatus, inquit, sum. Quo in genere 3 nempe in litteris: num igitur tibi a litteris animum Videris abducere quum epistolam texis Θ mihi quidem numquam minus: quin hoc ipsum, quod ego nunc in te desidero, si contemnis, id est, si ita legis, Ut numquam scribere animum inducas: litterae iacebunt. Quodsi me a principio rectissime monentem audire Voluisses , teque si non quotidie, saltem alteris diebus scriptioni dedisses: Dii immortales, quos tu nunc fructus edereS, quam PraeStantes, quam uberes, quam et te ipso dignos et fratre tuo, in omni genere laudis excellentissim Ol Nunc, quos Progressus hac in re fecisti, non ego quidem illos, quasi tardioris ingenii, reprehendo, neque reprehendere quisquam potest: sed tamen illud quod ego a te olim exspectavi, maius aliquanto fuit, quam hoc, quod tu nunc praestas. Neque Vero id quo te iampridem sumus hortati, et quo brevi esse Per- Venturum credidimus, eiusmodi est, ut facile qui is posse consequi videatur: sed cogita, praeclarum fere nihil esse, quod idem disiicile non sit: et tamen disii cultates OmneS ea
quae in praestantibus ingeniis facile existit, gloripe cupiditas incit. Cuius rei noli exempla petere ab antiquitate: adspice fratrem tuum; qui, ut Antimacho poetae Plato sic tibi
208쪽
Omnium instar esse potest. Numquid igitur illum existimas tantos labores aut suscepturum fuiSse, aut, quum Suscepisset, ferre potuisse, nisi Verse laudis eum spes aliqua identidem quasi allevasseti quam quidem spem dum sequitur, Vides quo pei Veii erit; gradum tenet dignitatis, qui est a
summo proximus: et de summo quid homines augurentur,
intelligis. Perge, mi Romule, iisdem itineribus ad decus.
Magna sunt bene agentibus praemia constituta. Quam tu facultatem quando habes maximam, noli contemnere: ne paullo post amissam frustra queraris: haec enim, quae nunc habemus, qui scit quam diu sumus habituri 3 vides ut avolent horae , quaeque nobis commoda praeterlabentes auferant. Itaque opportunitates, dum adsunt, ita debemus amplecti, quasi non eaedem Semper affuturae sint. Qua in sententia te quoque existimo esse, cupio quidem certe, ut quum exspectationi de te concitatae, tum fratris tui, summi Viri, laudibus aliquando respondeas. Quod facile consequeris, si te ipse colliges, et, quo consilio Patavium accesseris - quam urbem scis habitam semper esse doctrinae domicilium - assidue cogitabis: et, quamquam non dubito, quin memoria bona sis: tamen, quoniam haec posterior epistola tua, quam ad me XV. Ral. misisti, cui ego XIV. respondi, non tam est luculenter Scripta, quam Vellem, potius multo minuS, quam Vellem: Vereor, ne tibi illa, quae ego tecum olim de Latinae lingua Observatione sum locutus, quaeque ipse mihi te esse facturum pollicitus es penitus exciderint; quae, si
putas e re tua eSse ut a me iterentur, excurre ad nos, et
hoc quidem animo ut, quam diu Venetiis futurus es, cupio autem ut diutissime velis, apud me diverseris. Ac noli vereri ne, ego te Patavium crudiorem remittam: non ita de nostris hospitibus male meremur. Coenae erunt quae de lautitia delectare, non quae copia possint offendere: quae quidem imprimis sermone bono et perfamiliari condientur.
Quod tu quanti facias ignoro; ego quidem huic iucunditati nullam antepono. Vale. Epp. IV, 24 γ
209쪽
Quam multa non modo contra Voluntatem, Verum etiam praeter opinionem homini contingunt: numquam putaVi fore, ut humanitatem tuam requirerem : - adeo mihi et multa et perillustria studii erga me tui dederas argumenta- nunc aliis me quotidie salutantibus, aut certe consolatorias, in meo Casu, Opemque pollicentes litteras mittentibus, ipse tamen neque Scribis quidquam, neque mecum habendi sermonis facultatem quaeris. Quod iris nobilissimis concessi, tibi, pro multis ingenii tui suavitatibus, proque nostra non nuper instituta sed iam inveterata necessitudine, numquam denegassem. Optavi, inquies, sed optanti pudor obstitit.
Agnosco modestiam tuam; nec mediocriter probo: verun- tamen decet aliqua ortam a virtute amicitiam considentia. Erant autem, Cur me Cor Ventum cuperes, Cau Sae minime
Vulgares, primum Iasonis mei de Nores, viri omnium, quos ego in Vita noverim, Optimi, atque humanissimi, reditus in hanc urbem: deinde Davitae nostri, - quem ego quanti faciam , et tu et Omnes paene iam norunt - aegrotatio. Quod quum hesterno die cognoverim; cupio tamen certius abs te aliquid significari: varie enim assicior, et amicissimi hominis adventu - cuius in consuetudine plurimam mihi statuo iucunditatem - et eius viri morbo, cui debere Omnia videor, quia, quod in ipso fuit, operam dedit, ut me sibi non exiguo propinquitatis vinculo in perpetuum obstringeret. Neque enim, licet mutuam Veriusque Voluntatem frustrata fortuna sit, iccirco tantam in me benevolentiae significationem parvi pendendam existimo. Animus mihi pro te erit: meque ille sui memorem beneficii, sic enim appellare debeo, aliquando sentiet. Haec sunt, mi Giliane, cur te velim. Accedit illud. Affines suos Cardinalis Carpensis, qui de studiis meis non pessime existimat, cupit elegantibus litteris expoliri. Optima conditio, nec minus honorifica.
210쪽
Itaque statim de te cogitavi; quem excultum liberali doctrina, moribus emendatis, comem et facilem in convictu CognoVi: nec tamen audeo Sperare. Urbis enim Venelae tranquillitatem nimis amas, et otio libenter si ueris erudito: sed si a te non impetro; odorare saltem, et indaga, si quem eo loco dignum alicunde licet eruere. Inibitur a Cardinali gratia non vulgaris: de fido tibi hoc affirmo, patronum esse bonarum artium his perditis temporibus prope singularem: qui si, ut augurantur plurimi, ad illa summa pervenerit; redibunt , mihi crede , aurea tempora, et debita litteris aliquando praemia persolventur. Vale. Epp. IV, 25.)Ep. LXXVI.
P. MANUTIUS FRANCISCO MOBANDO,
Ita Valeam, itaque tecum vivam, quod utrumque pari ter ex Opto , ut cydonite tua nihil adhuc gustavi suavius; Versibus autem, quos una misisti, nihil umquam legi purius, nihil ornatius. Quare gratiam habeo tibi quidem, ut
debeo, maximam, aliquam tamen etiam imperito artisci superioris anni, cuius culpam, de qua tecum eram questuS, lucro meo non mediocri tua compensavit humanitas. Quod si artifex idem est, quemadmodum verba tua significant: non ab eius ingenio, sed ab amore in me tuo nox um genus ΒΓ-tificii, nova fluxit industria. Itaque magnam ad officia erga me tua quotidie fieri accessionem intelligo. Ex quo Voluptatem equidem capio tantam, quantam eius, qui doctrina, ingenio, omni denique laude, libero homine digna, excellat, perspecta beneVOlentia afferre maximam potest. Veruntamen, quia me Prorsus omni S in Summa remunerandi voluntate facultas deficit, angor nonnumquam intimis Sensibus, et iniucunde vivo. Sed neque futurum despero, ut, quo in te Sum animo, re ipsa aliquando perspicias : et, si parum optatis meis, ut fero consuevit, fortuna responderit, me-