장음표시 사용
211쪽
moria sali e m. perpetuo Itie erga te studio, non Ossiciis modo erga me tuis, Sed virtutibus etiam eximiis dedito, cumulate mihi satisfaciam. De tua valetudine, quae mihi perinde ac mea curae est, a Patre tuo, prudenti viro, quae cupiebam, sere cogno xi: de studiis ex te ipso, id est ex litteris tuis, quarum elegantia mirifice delector, aliquid cupio Scire. Orationem in funere habitam doctissimi ac nobilissimi hominis Ludovici Nogarolae, cuius obitu non mediocriter dolui, audio laudari; sunt etiam qui tuani existiment; quod libenter credo: sic enim faveo tuae gloriae, ut fratribus fortasse tuis,
praeterea quidem concedam nemini. Vale. Epp. IV, 26.)
Puto tibi molestum iam esse silentium meum: at mihi silentii causa longe molestior: nam toto fere biennio neque corpori 3 aletudo, nec animo quies contigit. Ita, qui absentes amicos litteris saltem colere consuevi, iucundissimam mihi consuetudinem intermittere , et in Officii cursu languere Sum coactus. Quodsi secus existimas , nec tibi mea fidem facit affirmatio : testes habeo studii erga te mei non equidem Valde locupletes, sed eos tamen, quibus tu libenter credas, Probos Viro S, communeS amicos: a quibus et quaesitum est aliquando, me mandante , de tuo statu; et, quum id, quod 3Vebam maxime, CognOVissem, esse te in Oculis Leodiensi Episcopo optimo, eidemque principi eximio, auctum esSe commodis , Ornatum dignitate; factum est, quod ignorare te arbitror , Ut levationem malorum meorum in tuis bonis aliquam lilia venerim. Atque equidem revocare me ad institutum meum, et aliquid ad te scribere cogitabam, quum tuae me litterae oppresserunt, quibus commendas mihi modestis-Sim OS, et summae spei adolescentes, Joannis Cauchi filios,
212쪽
doctissimi et ingeniosissimi hominis, ut equidem sentio, tuo primum testimonio, deinde scriptis illius; quae qui legerit, nullius praeterea testimonium requirat. Quo libentius Operam meam filiis eius et pollicitus sum, et detuli. Qui quum
ad me adeunt, te simul intueor, et impellor magis ad Omnem humanitatem memoria tui: nec potest esse quidquam iucunditis, quam ut eorum studiis commodisque SerViam: et,
si praestabo aliquid, ita laetabor , quasi beneficium acceperim in officio meo. Erat in iisdem litteris tacita quaedam admonitio promissorum meorum: quae si non persol O, mihi crede, tanti viri Virtute, tanti principis dignitate deterreor. Nam, ut egregium aliquid moliamur, consequi tamen neque per ingenii nostri tenuitatem, neque per fortunam licet.
Hanc excusationem probari a te cupio, nec Omnino despero :Sin urgere pergis, auctore te aggeediar, utcumque cadat. ΡΟ-test enim fieri, ut quemadmodum multa contra quam Speramus, item hoc fortasse, contra quam timemuS, QVeniat.
Quod si quid offenderimus; primum, illud fore non dubito,
tua nos ut sublevet auctoritas; deinde, te ipso culpae socio,
seram levius. Haec mihi cautio placet, utinam tibi. Sed, si mihi in amore respondes, tibi quoque: de quo tuas litteras
Basilii Zanchi, poetae Summi, hominisque non vulgariter eruditi, miserabilis et indignissimus interitus hilaritatem mihi prorsus omnem eripuit. Quem enim donare SummiS praemiis ob excellentem Virtutem, decorare honoribus ob singularem integritatem atque innocentiam, aequum fuit; eum tam ignominiose vexatum, tam acerbe, tam Crudeliter exstinctum, quis non ferat iniquissime 8 Equidem, ut audivi, etiam dolore tuo vehementer dolui. Nam et vixistis una
213쪽
semper coniunctissime, alter alteri egregie carus: et fuit uterque Vestrum ad poeticam facultatem natura propensus ac mire factus: ingenio vero ita pares, ut, quum nemo tam b0nus poeta sit, quin Vobis primas in componendis Versibus partes tribuat: quam confessionem etiam ab invitis exprimit poematum comparatio, uter tamen utri PraeStet, nondum satis iudicare quisquam possit. Magnam igitur planeque fraternam inter Vos tum ingeniorum similitudo , tum Studiorum communio benevolentiam excitarat: nec dubito
quin te, licet humanae conditionis minime rudem , obitus eius Valde perturbarit, animumque tuum ita deiecerit, ut extolli fortasse ad sequitatem neque celeriter neque facile possit. quo gravius morte illius afficior: et, ut Omnia mente perVestigem, nullam tamen inire doloris allevandi rationem queo. Unica, opinor, illa consolatio superest, quam tibi quoque fore gratissimam scio, ut, Si cora ictu perpetuo privamur, tamen inter nos ita crebro colloquamur, ut hanc maeroris acerbitatem, qua pariter amigimur, quotidianae consuetudinis mutuaeque benevolentiae suasitate leniamus. Quod ut quam maturrime consequamur, tu pro tua, ego ΡTO mea
parte diligenter operam dabo. Vale. Venetiis. Epp. IV, 28. Ep. LXXIX.
Perculerat me graviter acerbus ille nuncius de navi a piratis abducta, qua Veliebatur in Cretam exquisita multorumque nummorum bibliotheca parentis tui: quum ex eo casu iacturae plurimum tulisse res et fortunas vestras intelligerem. Nunc me prorsus ab eo maerore, quem mihi vestra calamitas attulerat, ad laetitiam incredibilem revocarunt litterae tuae. Scribis enim erudiendi curam adolescentis nobi
214쪽
Sane, PTO ea, qua te Sum comΡlexus benevolentia, multis nominibus tibi gratulor: primum, quod eum, qui facile possit illustrare disciplinam tuam, excellentis ingenii adolescentem, mirifica, ut audio, Virtutis indole praeditum, sapientiorem etiam, quam aetas ferat, nactus sis: deinde, quod ab eius patre, Leonardo Mocenico, equite clarissimo, quo nullum in liac urbe veI prudentiae, vel liberalitatis, Vel omnium denique Virtutum, quae nobilem Virum deceant, exemplum habemus illustrius, fructum diligentiae tuae minime vulgarem potes exspectare: postremo, quod in ea domo vivis, in
qua Omnia, Vetere maiorum norma, ad honestum et ad dignitatem referuntur; quo praestanteS et usu magnarum rerum
et doctrina viri quotidie confluunt; unde prudentiam, unde optime vivendi rationem petes. Persequi Omnia, quae tibi divina benignitas obtulit, difficile est: sed mihi crede, quum
tua causa velle, tuisque favere commodis non ignoras, nihil isto munere ne fingi quidem a te potuit aut fortunis tuis utilius, aut studiis liccommodatius. Itaque, si me audies, omnia, quae frustra Saepe expetuntur, bona in una Leonardi Mocenici benevolentia constitues: Cuius tibi comparandae caVe tempus amittas: confer huc Omnem industriam, ut eius filium, tuae diligentiae commissum, in quo pater tali filio iure fixit omnes curas, ita instituas atque excolas, ut eam laudem, ad quam natus praecipue Videtur, adiuvante illius ingenium studio tuo, brevi consequatur. Habet autem hoc Virtus, ut, a quibus illam accepimus, eos in omni vita diligere cogamur: et est optandum, ut ab iis maxime diligamur, qui non opibus modo valeant, sed ad benignitatem etiam natura propendeant. Quae si in ulla civitate, profecto in hac nostra, et, si in ulla familia, in ea potissimum, et in eo viro, cui tuam in re praeclara operam addixisti, summa cognoscitur. Vide igitur, quid susceperis, cuius familiae gloriae servias, quid fides, quid existimatio tua, quid honor etiam meus quodammodo postulet: qui tibi saepe, nec tamen gratiae causa, sed adductus iudicio, testimonium impertivi probitatis, et scientiae non modo Graecae, Verum etiam
215쪽
Latinae linguae: quarum alteram magistro patre tuo, Joanne Nathanaelo, sacrarum litterarum peritia Vitaeque innocentia cum antiqua illa Graecia , quam numquam fama deseret, conferendo: alteram nonnihil e sermonibus fortasse nostris, e studio quidem tuo, tuisque vigiliis maxime cognovisti. Haec si tibi omnia, ut spero, ante Oculos pones; Vinces teipsum in diligentia; operamque dabis, ut in familia nobilis
sima, cuius patrocinio nullum certius ad eas temporum procellas, quae humanae vitae impendent, perfugium reperies, egregium xii tutis et industriae tuae monumentum relinquas.
Falsus hic etiam de Hainutii Farnesii Cardinalis obitu
dissipatus rumor erat: quo sum gra*iSsime commotus. Nam
in illo viro, qui se iam inde a puero ad exemplum avi sui, Paulli III. Pontiscis omnium sapientissimi, totum finxit, non adumbrata, ut in multis, sed expressa signa virtutis elucent: et nunc, ut audio, Suas Omnes in Christianae pietatis cultu cogitationes curasque defixit. Quo mihi erat bonisque omnibus acerbior illa fama, quae multorum Sermone de immaturo et inopinato illius interitu percrebuerat. Angebar etiam fratris eius, eximii viri, Alexandri Cardinalis nomine : cui multis iam annis eam Viam ingresso, quae ducit ad Verum decus, artiumque Optimarum studia, suis opibus hac aetate praeter caeteros foventi, tantum eripi praesidium, tantum auferri domesticae laudis, magnopere dolendum Videbatur. Gratulor igitur, illo incolumi, liberalibus disciplinis ; gratulor omnibus, qui Virtutem et probitatem prima du- eunt; praecipue Vero tibi, quem et Alexandri Farnesii Cardinalis valde studiosum, et erga sui similes, hoc est, erga eos, quibus illa, unde manat honestum, sola placent, PTM- i5 κ
216쪽
elare animatum cognovi. Refrixit iam, vel plane exstinctus evanuit pervulgatus ille rumor; vivit, et Valet, cui lacrumas tamquam mortuo dedimus; quem, si fieri posset, immortalem esse omnes cuperent. Te quoque bene firmum esse, et ex illo Valetudinis incommodo emersisse, represso iam sanguine, qui tibi ex oculo dextro multus effluxerat, mirabiliter gaudeo. De quo mihi quum narraret familiaris tuus, prima Statim auditione sum Percussus: Postea, quum idem reliqua persequeretur, animum recepi, et ab omni metu Curaque respiravi. Huius morbi causam non dubito quin medici, quos habes istic scientia instructissimos, usu peritissimos, in studia conferant. Quod si ita est; remove, obsecro te, libros Omes ab oculis tuis. Nam, donec eos Videris, certo scio . quod mihi saepe contigit aegrotanti, tem
perare tibi non poteris. Vale: Epp. IV, 30.)Εp. LXXXI. EIDEM
Narro tibi: iam non amo Verecundiam. Quum enim mihi potius nihil esset, quam ut filium meum, libet enim de mare ominari- ad sacram baptismatis aquam susciperes: tamen, dum obsequor pudori meo, nec te talem Virum maximarum rerum occupatione distentum, appellare audeo, commisi imprudens, ut officii Jaudem ipse praeriperes. In quo sane et peccasse me, et luere merito peccati poenam confiteor. Quid enim mihi non permisit, quid iam elargita non est humanitas tua 3 quam a me aliis praedicatam ignorare ipsi fortasse tibi sum visus. Valde tamen recreor significatione amoris tui: et nostram amicitiam, quam studiorum similitudo peperit, hoc etiam affinitatis quasi vinculo adstringi, Vehementer laetor. Nam et res ipsa eiusmodi est, ut benevolentiam utrimque augeat: et mihi ad hominum opiniones accidero speciosius aut honorificentius nihil potest. Totus igitur in
217쪽
aevo tuo sum; ita de me meritus es, ita quotidie mereris. Quodsi tibi pateret animus meus, profecto non locari pessime tuam gratiam intelligeres: quam si non POSSumVS remunerando, - nec enim aut fortuna tua patitur, aut Voluntas
e spectat, - praedicando saltem illustrahimus. Mihi certe ipsa memoria, perpetuoque erga te studio satisfaciam. De reditu meo verbum scilicet exspectas: iam discedo: itaque per aliquot dies litterae cessabunt. Amanuensem tuum amo plurimum. Videor enim mihi agnovisse manum optimi atque honestissimi adolescentis, Francisci Secundi: cui de tua consuetudine etiam atque etiam gratulor; nam invidiae locum
amor non relinquit. Vale. Venetiis. Εpp. IV, 31.)Ep. LXXXII.
Et me laudas in epistola tua , nec mediocriter quidem; et meam amicitiam, quae tua humanitas est, Valde videris expetere. Ego autem, etsi me delectat, ut ait ille, laudari a laudato viro, tamen ea, quae mihi tribuis, quum esse Verissima cupiam , non agnosco. Dilexi equidem adolescens
Veterem eloquentiam: nec Voluntatem aetas, Studium, Occupatio, saepe etiam Valetlido minuit: sed . excellere in re Omnium, ut ego senti O, praestantissima, cuius negotii sit, cuius ingenii, non modo experiens ipse intelligo, verum etiam ex inani multorum industria coniicio. Non enim, qui severior in me ipso sim, nec mihi amicior, quam Veritati, aliis blandiri gratiae causa debeo. Unum hoc in nobis fortasso iure laudes: si modo laude dignum est: equidem, quasi aliquid sit, interdum mihi gratulor; quod, et quales olim fuerint ii, quos in oratione Latina cupimus imitari, quibus ingeniis, qua doctrina, qua etiam exercitatione praediti, et quis ego sim, vel potius, qui hodie simus omnes, facile possum existimare. Quocirca, si Vetera spectas, mutes licet
218쪽
sententiam de me tuam, floruit antiquitas eloquentiae gloria: nos iacemus. Sin haec recentia tibi proponis, non Omnino me, quantum in hoc studio profecerim, poenitebit. Nec tamen tibi assentiar, ut me omnibus Latine scribendi facultate constear antecellere. Possum aliquid , vel etiam multa in aliis desiderare , neminem in hoc genere laudis eximium ducere; est enim haec fortasse non ingeniorum culpa, sed
temporum : non ideo tamen Sequitur, ut insolenter arripiam, et . induam ipse, quae aliis tamquam spolia detraxerim. Ut in musicis, ari em ipsam exercere, non facillimum est: artificem autem peritum ab inscio distinguere, tacito aurium SenSuplerique omnes solent: item ego, quam legendis assidue ac perattente hominum eloquentissimorum libris conceptam in animo recte scribendi formam intueor, eam exprimere et assequi scribendo, nunc quidem nullo modo possum, ac Vereor etiam , ut umquam Pos Sim. Verum enim Vero, quod
a sapientibus Viris proditum legimus, numquam male PO-nitur industria praestantibus in rebus. Laudatur enim Vel Sine re Voluntas; qua ego interdum spe incitor ad studia; et, si nihil aliud, tu me certe, Severe optime atque eruditissime, hoc ipso, quod tantopere laudas, ad laudem Vehementer impelleres. Magni enim facere videris Romani sermonis clegantiam: et, quod tibi leve non est eximiarum artium scientia instructissimo, id a me nequaquam eSSe Contemnendum intelligo. Accedit illud, quod epistola tua ita
loquitur ornate, ut a rhetore, non a medico, quem te esse
profiteris, et quem praestas egregie, scripta Videatur. Quod indicat ingenii tui praestantiam. Quum enim, ut audio, Philosophiam sis universam animo compleXus, praecipue Vero medicinam tractes, et ita tractes, ut cum paucissimis excellas: valde sum miratus, unde istam Latinae Orationis tam concinnam, tam uberem, tam illustrem facultatem Sis consecutuS. Quare, quo tu nomine subvereri visus es, ne ego tuam ad me amandum Valde propensam voluntatem paruin libentela exciserem ; quum eloquentiam tuam Verbis dissimules, re ipsa Ostendas: eo ipso nomine sic incensus tui studio Sum, ut ad
219쪽
meam instituendae tecum amicitiae cupiditatem accedere nihil possit. Quod autem negas esse quicquam ad amorem conciliandum amore ipso efficacius: ita tecum sentio, si Virtus cum amore coniungatur: sin eum, qui diligit, nihil praeter nudam Voluntatem commendet, non probitaS morum, non doctrina, non ars aliqua liberalior: Valde videro. Sed istuc quidem tua minime refert: quis enim te vel non amantem amare nolit, quem esse tam amabilem, litteris, humanitate, integritate, sentiat 8 Sed videlicet Socratice mecum agis: ironia te delectat: quum in eo ipso, quod tibi detrahis, tua te refellat oratio. Ego tuum erga me animum pari animo complector, et fovebo officiis, quantum in me erit: neque me patiar, quum reliqua apud te omnia superiora esse concedam, etiam humanitate Vinci . Vale, et Joanni Baptistas Pignos, homini in primis erudito, et ingenioso, cuius de imitatione poetica egregios libros avide exspecto, salutem
Multis iam mensibus nihil ad te litet arum dedi nec mihi tamen Venit in mentem subvereri, ne quam tibi nostra indignam amicitia suspicionem silentii mei diuturnitas attulerit. Mihi quidem nihil scito esse iucundius epistolis tuis: quas quum lego, delector mirifice amore in me tuo, delector etiam ingenio et scribendi elegantia, in qua tibi , - non loquor εἰρωνευόμενος, - paucissimos comparo, antepono neminem. Atque equidem, si per utriusque fortunam liceret, nihil malim, quam assidue tecum esse, totosque dies in tuo sermone con, sumere. Quod tamen quin aliquando sit futurum, quum in tuas litteras intueor, imaginem animi tui nonnullam Ostendentes, prorsus non despero. Ego satis diu feriatus a studiis sum, invitus: sed quis necessitati n0n pareat 3 nam, quae
220쪽
me causae non modo libros, sed patriam quoque relinquere coegerint; aut habes fortasse iam cognitum, litteris edoctus familiarium tuorum , qui adire interdum ad me ossicii causa solent; aut, si ignoras, quid ego tibi exponam 8 cui si quid a me accidat iniucundum, dupliciter angar, incommodo meo, molestia tua 8 Nunc id commentor, ut certam aliquando rationem ineam otii constituendi, et vivam humaniter: quod te quoque video cogitare, et, si Volueris, assequere. BOVios fratres, tua praedicatione commotus, amo Vehementer et observo. Qui si mihi, ut significas, aliquid tribuunt: est quod gaudeam placere me praestantibus viris, quorum in iudicio et benevolentia ornamenti et commodi mihi statuo plurimum. Tu Velim, quod ad amorem studiumque attinet, de me illis omnia promittas: ego, quae promiseris, Ρraestabo. Fructum etiam fortasse aliquem degustabunt studiorum nostrorum. Liceat modo esse otiosis; id quod agimus, et futurum Speramus. Vale. Epp. IV, 33.)Ep. LXXXIV. P. MANUI IUS PETRO CELSO
Una eademque manus Vulnus Opemque tulit. Plane enim mihi videor, quod de Achillis hasta in Telephi vulnere traditum est a poetis, idem ad tuas epistolas ΡOSSe conVertere. Asseceras me graviter, nunc idem recreas, et abstergis Omnem molestiam iucundissimis litteris, in quibus elucet humanitas tua, quam Obscuraa erat paullulum animi tui subita commotio, indigna certe meis in te neque paucis neque Vulgaribus officiis, quorum testes apud me custodiuntur litterae tuae. Itaque rediisse te ad eam comitatem quae cum tua natura, et cum iis studiis, in quibus totos dies eximia cum laude Versaris, magnopere congruit: ita laetor; ut nihil umquam senserim hac Voluptate iucundius. Quodsi tibi meum ingenium aliquot mensium consuetudine satis exploratum non est; n0n