Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

R Manutii epistolae.

dubito, quin absens intelligas, et eo cernas illustrius, quo longiora nos terrarum intervalla disiungent. Non enim in te fortunam diligo, quam soleo contemnere, Sed quia fortunam tua Virtute Superas: contra quam multi; quorum OculOS auri argentique splendor ita praestringit, ut pulchritudinem virtutis intueri nullo pacto possint. Quo equidem Sensu ac iudicio meo delector multo magis, quam Ciceroniana illa eloquentia , quam tu mihi, loco fortasse, obiecisti: quum tamen , tibi quoque eam minime displicere, tuorum scriptorum elegantia significet. De discessu tuo, quamquam ad tuam Voluntatem accommodare consilia mea minime liceat, cupio

tamen mihi tempus definiri. Vale. Εpp. IV, 34 )Ep. LXXXV. P. MANLI IUS JOANNI SAMBUCO,

PATAVIUM.

Non mediocre amoris argumentum , quod de filiolo gratularis , et sperare te significas, ut patri etiam orationis Latinae facultate antecellat. Quid Z ergo ille tibi magnum videbitur praestare, si Opinione et fama nos antelerit eloquentiae 3 Ego illi, qua primum hora editum in lucem Vidi, bonam

mentem precatus a Deo sum. Hoc nobis debet esse antiquissimum; et, hoc ei si contigerit, reliqua iure contemnet, aut, si Voluerit, facile consequetur. Mea Vero Studia si imitabitur, quae certe, quod fateri sine arrogantia ΡOSSum, ad honestum referuntur: aditus ad laudem dissiciles non habebit; quo mihi studiose contendenti fortuna semper nescio quo meo fato viam interclusit. Veruntamen, mi Sambuce,

quum tua tuique similium fruar benevolentia, quid deside-xem 3 quid potest esse amicitia iucundius 8 quid etiam fructuosius 8 quum et amant inter se boni Viri, et est inter eos quasi certamen amoris et ossicii. Equidem , de te quid sentiam, si ad te ipsum scriberem, certe scio, qui tuus pudor est, le-

222쪽

Ρ. Manutii epistolae.

geres invitus. Testem tibi do iudicii mei gravem adolescentem, et valde si quid vis: nihil enim tribues immerenti, Andream Duditium: quem cognoVi tuis laudibus, me narrante, etiam atque etiam laetari. quod si tenerem artem eloquentiae, sicuti tu in epistola tua, amore potius quam iudicio effusus, existimas, sane coloribus egregiis imaginem tuarum Virtutum exprimerem: Voluntatem Vero illam, et praeclaros conatus ad augendas fortunas nostras, de quibus postridie, quam a Vobis discessi, quiddam in sermone Duditius significavit, mehercule sic ornarem, ut nihil esse posset illustrius. De quo quia tam amanter cogitasti, gratias agerem, et, ut ΡerΡetuo cogitares atque ageres cohortarer, Si hoc humanitas tua, illud amicitia nostra pateretur. Ulut autem res ceciderit, a te enim principia sunt, exitum ΡrdeStare non Potes , - ΡaΓ-teS meae non requirentur. Prosequar enim vel beneficium laude, Vel animum certe tuum memoria sempiterna. Vale.

Venetiis. Epp. IV, 35.)Ep. LXXXVI. EIDEM

PATAVIUM.

Ego Vero, accepto nuncio de obitu filioli mei, ita sum perturbatus, ut me tamen hominem esse meminerim, et illum in hanc vitam, tamquam in hospitium, ita esse ingres- Sum , ut accitu summi Dei, aeternum illud caelesto domicilium petiturus, aliquando discederet. Quodsi me casus iste nec opinatus ita perculisset, ut omnino iacerem: excitarer tamen prudentia literarum tuarum, in quibus de luctu minuendo disputas egregie , tuamque declaras tum homine Christiano dignam bonitatem, tum erga me benevolentiam Singui irem. Verum ego optime Sambuce, multis iam infortuniis hoc Sum assecutus, ut fortunam ipsam didicerim contemnere. Quae mihi, ut eripiat reliqua, numquam adimet ea, quae nee

223쪽

P. Manutii epistolae.

ipsa dedit, nec dare cuipiam potest, rectam mentem, Optima studia, pietatem in Deum. Praeclare actum opinor cum fili Omeo. Fruitur conspectu et consuetudine caelestium animorum:

non angitur curis, non spe ducitur, nihil timet adversum. At nos, qui dicimur vivere, quibus hac falsae lucis usura nihil est carius , quam multa exercent quid laboramus, quid cupimus, quod etiam si contingat, animus acquiescat itaque Vere sapientes homines, non ut diu, sed ut recte et Cum Virtute viverent, Optare soliti sunt. Quod equidem conor, et, ut spero, consequar; nihil enim magis cogito, nihil specto , quam ut serviam studiis meis, et ita ViVam, ut vitae rationem Deo simul et hominibus aliquando possim reddere. Quare, quum me vocas ad scribendum, confirmantur

consilia mea iudicio tuo. Ac tu quidem in hoc officio cohortandi facis idem, quod multi; quibus facile possem satisfacere , si per domestica negotia liceret. Sed , obsecro, nolite

ex otio VeStro meum Si iectare; Vobis enim certa et expedita

sunt omnia: mihi unicum est vectigal industria mea: qua liberos alere, tueri familiam cogor. Et, si negligam, deseretur humanitas: Sin, ut debeo, diligenter curem, iacere Studia necesse est; quae solutum curis omnibus animum Postulant. At, inquies , ipsa tibi studia fructum ferent. Cane aliis cantilenam istam, mores ac tempora ignorantibus: mihi non persuadebis experto: Vetus illa principum Virorum benignitas exaruit; inania plerique sequuntur , nihil solidum amant, nihil magnificum, nihil illustre. Vides alios, quasi perdendis tantum frugibus nati sint, immanibus epularum Sumptibus opes exhauriret alios quasi etiam homines ipsos, non modo fruges, perdere pulchrum sit, thesauros effundere , c0llectos acerbissime, in ea bella, quae Vastitatem agris, urbibus incendia, humano generiti aliena Stultitia miserrimo, cladem et exitium importent. Musae interim ubique locorum algent, neglectae ab iis, qui fovere eas ut maxime poterant, ita maxime delebant. Etiam illud indignum, quod exsistunt, qui specie liberalitatis gloriolam aucupentur; et eam Virtutem, a qua longissime absunt, quasi familiarem suam, sic

224쪽

uo P. Manutii epistolae.

in ore habeant, ut amare Videantur. Verum haec, aut etiam

nimium fortasse multa. Vale. Venetiis. Epp. IV, 36.)Ep. LXXXVII.

P. MANUTIUS BENEDICTO ACCOLTO,

CARDINALI, FERRARIAM.

Summo studio maturabam Ciceronis editionem: Omnino id erat causae, cur ego rarius, quam debeo, ad te scriberem. Sed mehercule nec res erat, de qua possem scribere; de publicis enim non licebat: de privatis autem quid est quod delectare te possit 8 gravibus morbis, annona et bello, universa sere civitas assecta contabescit. In his malis pacem Omnes, tamquam unicum remedium, expetebant; quae si daretur, amissas vires recuperare dissicile non erat. Arbitrabar, quum Ciceronis epistolas emisissem, fore ut Ferrariam pOSSem eX- currere. Id ego, primum honoris causa ut te Viserem, Optabam : deinde, ut tuis doctissimis sermonibus fruerer, quantum per humanitatem tuam liceret, per quam certe licuisset plurimum; novi enim, quae tua sit quum facilitas, tum in me benevolentia. Sed nostrae Voluntates, ut navigandi cur-SIIS, quandoque commutentur, necesse est, nisi fortunarum nostrarum fieri naufragium Velimus. Itaque ut exirem meas res quum Vidi non ferre, mutavi rationem; et, quamquam eram occupatus, tamen feci, ut hanc epistolam mitterem, quae te, meam Vicem, quasi salutaret. Ea ne hoc officium loco non praestaret, ad Octavium nostrum, iis litteris, quas ad

ipsum dedi, alligatam misi, qui tibi redderet, quum Vacuus esses; quod ille , qui et commodissimus et prudentissi usest, non Vereor quin effecerit. De meis rebus si quid audire vis: ut in adversis pessime non habent: haberent Optime, si pietas esset in iis, in quibus maxima, si quid merita Valent, esse debebat. Vale. Venetiis. Epp. IV, 39.)

225쪽

Ρ. Manutii epistolae. Ep. LXXXVIII. P. MANUTIUS ANTONIO MERLO,

VICETIAM.

Ego quoque quiddam inaudieram superioribus diebus,

sed contempsi. Nunc me movet, quod audies - Artibus essectum nescio quorum, - de Petro nostro certe Vix ponitur: Vix, autem Z prorsus non opinor, - ut hic rumor serpat longius. Primum haec Vulgo iactata ferebam: post etiam ad Cardinalis aures perVenerunt; quod mihi accidit molestissimum: nec dubito, quin is iam non idem sit. Quodsi ille eadem cum Episcopo, cuius ingenium praeclare novi, communicaVerit: actum est. Me quidem et illa angit cura, quod vereor ne fama dissiuat, et Perusina conditio, satis Opima, satis honorifica, fortasse in dubium Vocetur. Cornelius rem curat diligenter , ut Video, fide certe et amore singulari. In hac sum Sententia: Si spes non dubia, ut urgeamus; sin, desistamus ab incepto: ne cupiditatem nostram Sine fructu, fortasse etiam cum aliqua mercede, prodamus. Mitto ad te Gratii poema de Venatione, paulo durius, nec omnino cum Petri Bargaei carmine conferendum, qui hoc argumentum sex libris non minus eleganter, quam copiose persecutuS est. Vale.

Venetiis. Epp. IV, 43.)Ep. LXXXIX. P. MANUTIUS JOANNI SAMBUCO ,

quod fratrem tuum Georgium Bona, florenti adhuc

aetate exstinctum, immoderate luges; ignosco maerori tuo; nec tamen laudem tribuo. Dolere enim fratris interitu , et eius fratris, quo nemo amabilior, nemo fuerit Virtute praestantior, hominis est: modum autem dolori nullum constituere , numquam lacrumis abStinere, numquam eX animo maestitiam pellere, Sambuci non est. Periit frater: iure com-

226쪽

Io6 Ρ. Manutii epistolae.

moveris: aegre enim divellimur a natura coniunctis: quod ego quoque sum expertus. Periit is, qui familiam nostram, qui patriam , qui provinciam universam ornare Vehementer suis laudibus, et illustrare poterat. Hoc quidem exspectandum ab eius virtute fuit: sed magnam habet Fortuna Vim: ea saepe, nobis ad eximiam laudem contendentibus, transversa incurrit, saepe nostra Studia debilitat, saepe moratur industriam. Quo de genere quid ego te doceam, doctissimum Virum, cui prope infinitam exemplorum vim vel Graeca monumenta, Vel etiam Latina suppeditant 8 sorem igitur virtutis amemus: erepto ante maturitatem fructu, quando hoc Singulare non eSt, Sed commune cum multis, modice feramus. Quid, sine dolendum quidem est 3 omitto enim historias, ad philosophiam te voco. Quid igitur illa praecipit 8 si quid casus afferat, leniter accipiendum: - nec enim, ut aliter accidat, in nobis est, - si quid culpa contractum, angi aequum esse. Certe enim, qui ad praeclare agendum nati simus, ideoque mente et ratione praeter caeteros animantes, instructi, tantis bonis abuti, et quasi a natura desciscere turpissimum est. An tu

igitur, mori, quasi aliquid turpe, rePrehendesi quod si non turpe, nec dolendum: nisi si quis ita vixerit, ut nihil tim- quam homine dignum praestiterit. Quod abest longissime a

fratre tuo: qui probitate, ingenio, studiis artium Optimarum, prudentia etiam adolescens ita excelluit, ut eum Pannonia paene cuncta Viventem unice dilexerit, mortuum laudibus et memoria prosequatur. Quae quum tibi Veniunt in mentem; iniquus profecto nimis in te ipsum es, nisi luctum minuis, et ex animo dolorem penitus evellis. Quin te decuit maxime, qui totos dies ponas in iis libris , unde vitae moderatio, unde animi tranquillitas petitur, ad propinquos, ad amicos in Pannoniam eiusmodi litterae, in quibus illi sitam esse non minimam sui doloris medicinam intelligerent. Nam Vir eximius, Nic0laus Olatius, Archiepiscopus Strigoniensis, qui Georgium, et quia Sorore Sua natus erat, et quod in eo summa Virtus enituit, in oculis gestabat, non dubito, quin tanti Vulneris re

227쪽

Ρ. Manutii epistolae. 2O7

rum rerum erudierit, Verum etiam prudentia quaedam naturalis, quae plane Vincit Omnem artem, numquam a constantia

discedere patiatur. Nec tamen Vereor, ut, qui mihi paucis ante mensibus in filioli mei obitu consolationem adhibueris, idem tibi in tuo casu mederi aliquan do non facile possis. Quod si facis: fructus apparebit studiorum tuorum; et Georgii fratrem agnoscemus; cuius ingenium, ac mirificam prudentiam oratio illa, luculenter in primis a te scripta, declarat. Vale. Venetiis. Epp. IV, 46 )Ep. XC.

Ego vero et audivi de tuo casu, et tuam Vicem mirifice, neque minus publicam, dolui; Veritus enim sum, ne tecum simul litterae concidissent, nunc, quando te iam ambulare scribis, ita tamen, ut seipione utaris: gaudeo, eoque magis, quod in ista petate morbi diuturnitatem pertimueram. Sed, quia non plane animum meum liberas a cura, quum pristinas Vires nondum recuperaveris, rogo te, Bonamice, quanti optima studia facis, quod tibi facienda sunt plurimi; quandoquidem ab iis tuae laudes emanarunt; tantum adhibe in te curando diligentiam. Vides enim, neminem fere esse, qui, si quid tibi acciderit humanitus, rudem barbariem a Latinae

linguae finibus arcere possit. Plautum a me emendatum, quem a me petis, dabo operam, ut cum his ad te litteris mittam : sed, ut eum in multiplici meorum librorum congerie Statim reperiam, sperare Vix audeo. Ego ut scis, hanc Satis gravem provinciam suscepi; tenui conditione, inquies. Fateor, sed ne tua quidem, Si tuarum Virtutum merita Spectentur, satis Optima. Quid agas 8 his temporibus anguste virtus habitat; bene tamen de suis civibus mereri, praeclarum

228쪽

PATAVIUM. '

Silentii mei, quo tecum diu satis usus Sum, non eXΡΟ- nam hic tibi causam pluribus Verbis: ne si id faciam, Videar et tibi ipsi, qui nihil adhuc ad me scripsisti, eandem quasi legem imponere. Itaque hanc partem praetermittam: in qua si peccatum est, utriusque certe est; ego autem Spero me posthac ut benevolentiam tibi meam, et diligentiam hoc genere ossicii probaturum: modo ne litteras elegantes, quales Videlicet Patavit, a summis ingeniis elaboratae, tibi Ostenduntur, a me exspectes. Ita scribam non modo ut quod in mentem, sed plane quicquid in buccam Venerit, in epistolam coniiciam. Non enim is sum, qui unumquodque Verbum ad trutinam, ut dicitur revocare vel soleam, Vel possim; aliorum ista superstitio sit, mea quidem non erit, praesertim in epistolis: quod si, ut ait ille, nihil habent simile neque iudicio neque concioni; quid refert utrum dichorseo conclusus, an aliter verborum ambitus insistat 3 Splendidior, inquiunt, nec paxillo, aptior admoVendum, si numerosius desinat, Oratio videtur. Recte: nec ego Secus existimo: quem tu tanti facis, eum ego magistrum sequor. Quid igitur ille Θ Epistoli nostri δε-hent interdum alucinari: nempe, quod iis negligentia quaedam , quum ad familiares scribitur, etiam Ornamento sit. Ita igitur tecum agam, ut Si essemuS una: et, quemadmodum praesentes quacunque de re sermones familiariter serere solemus; sic in scribendo, nulla certa proposita sententia, libertatem

illam et quasi negligentiam imitabor. Quod si reprehenderis,

tacitum non seres. PraeStat enim male Scribere, quam Omnino, quod a te fieri video. nihil scribere: quum hoc Voluntatis fortasse vitium sit, illud ingenii, quod ipsi nobis fingere non possumus. Vale. Veneliis. MDXXXIII, pridie id. Iun.

qui mihi primus dies est anni XXI. Epp. IV , 50.)

229쪽

P. Manutii epistolae.

PATAVIUM.

uum me Vides praeter institutum meum litteras ad te non tam saepe quam solebam mittere; nimirum, etiam me tacente, quam Sim Occulpatus, intelligis. Ternas te dedisse scribis; oinnes accepi: nihil amabilius: his autem recentioribus etiam nihil elegantius. Sic enim censeo, recte eum, et Latine scribere, non qui pauca multis, Sed qui multa paucis. Quo ego in genere aliquando posse cupio, tu, ut Video, iam potes; tribus enim Versiculis quid non complecteris 3 Tuam narras in scribendo diligentiam, meam obiurgas negligentiam; de meorum librorum instauratione recte me admones, de tuorum Venditione aperte; denique otiosi nihil est: Sententiae numero prope, quot Verba: ut mihi, quemadmodum promiseras argumentum Satis Superque dederis. Sed meae cessationis causam, ut dixi, coniicis ipse per te; libros autem meos prope adest quum editurus sum: de tuis

egi diligenter, et ago; si quaeris, quid profecerim; nihil adhuc: sed spem non abieci; quamquam incredibile est, quam dissicile sit ab istis pecuniam exprimere; quem eventum res habitura sit, ignoro: a me nihil omittitur, quo minus et ex sententia conficiatur, et quam citissime. Vale. Venetiis.

Ep. XCIII. EIDEM

Putasti fore ut ego te abeuntem litteris prosequerer rnon tu id quidem umquam; convenerat enim, ut argumentum a te exspectarem. Argumentum igitur potest exspectare meus in te amor 8 quo nihil uberius nec est, nec umquam

230쪽

P. Manutii epistolae.

fuit; itaque statim, ubi tu profectus es, quum me repentina

quaedam Voluntas excitasset, arripui calamum: neque Sum Veritus ut me scribentem sententia deficeret. Hui, quam multa iam nunc mihi Veniunt in mentem l 'sunt, quae possim Scribere, levitates amatoriae. Quorsum, inquis 3 mecum habebo: neque tibi, neque cuiquam edam; Volo enim parcere amicitiae, qua mihi sunt coniuncti, qui tam sua iter, ut ipsi putant, Vivunt; ut ego sentio, delirant. Sunt enim item σκιαμσχναι quaedam, et militaria munera populo data, taurorum Venationes, Saltatorum lusus, personatorum ineptiae. Quid quaeris 3 sexcenta: quae mihi, et benevolentia nostra Suppeditat , et familiaritas permittit ut scribam; quia tamen leviora Sunt, Omitto, ne graVem philosophum Osrendam. Porro, de meis rebus quod exspectes, nihil est; mutationem nullam fecerunt a discessu tuo. De te, quae Scire Velim, haec sunt,

quomodo te redeuntem amici illi tui, libri scilicet, acceperint , num eo ipso die ad eorum consuetudinem te dederis ;an potius, dum hae bacchationes deferuescant, in hortis cum Epicuro , quam in gymnasio cum Aristotele , Velis vivere. Et, quum haec scripseris, adde Verbum, si me amas, depugiunculo illo tuo: quo ego te impeditum, et alligatum ensequum vidi discedere, non tenui risum. Ac volui pungere te dicto; sed Veritus sum ne tu rustice me gladio. Epistolam habes iocationis plenam; qua te esse delectatum cogno Vero,

si miseris ipse pleniorem. Vale Epp. IV, 52.)Ep. XCIV.

PATAVIUM.

Non facile dixerim plusne voluptatis an doloris ex epistola tua susceperim; est enim mihi gratissimum quum et mea te amari et te amore in te meo delectari perspicio. Ex

SEARCH

MENU NAVIGATION