장음표시 사용
231쪽
quo fit ut litteras tuas , benevolentiae plenissimas et Omcii, iucundissime legam. quum vero te vel angi Video, vel aliquid triste cogitare; sic assicior ut acerbissime Vivam. Sed utinam, quanti ego consilium tuum semper feci, tanti item ipse meum fecisses. Profecto in has molestias, in quibus hodie versaris, non incidisses. At, inquies, illa perpeti malum erat. Malum, nisi, istos serre, longe peius sit: quorum
quidem iniurias tum ex eorum, qui istinc Veniunt, Sermonibus, tum ex litteris tuis facile cognovi. Quae quo magis intolerabilia Sunt, eo elarius tuae prudentide lumen ostendas oportet: neque committas, ut in idorum, malevolorumque perversitas plus apud te, quam existimationis tuae ratio, Valuisse videatur. Quamquam ego, quum haec scribebam, Satis intelligebam, quis ad quem: sed amorem meum, qui tibi
praesenti perspectissimus fuisset, etiam apud absentem, quoquo modo licuit testatum esse cupiebam. Atque hoc loco mihi veniunt in mentem, quae tibi proficiscenti futura praedixerim; quae ego non aliquam somniorum imaginem, aut alitis cantum Secutus, augurabar: sed, quod istiusmodi hominum naturae plus etiam, quam Vellem, exploratae mihi erant, iccirco, ne illa acciderent, quae nunc evenisse audio, timebam. Sed uteris, ut spero, fortitudine animi tui: et, quae iniqui ad ignominiam tuam comminiscuntur, ita feres,
ut non solum in Vetere optimorum studiorum cursu, fractus animo, ne consistas, Sed vehementius etiam verae gloriae cupiditate incitatus, propositum tibi decus assequare. Me in Omni fortuna tui amantissimum, tuaeque laudis fautorem, atque adeo, quantum in me erit, amplificatorem habebis. Vale.
232쪽
Ρ. Manutii epistolae. Ep. XCV. P. MANUTIUS SILVESTRO ALDOBRANDINO.
In iis litteris, quas ad Angulum nostrum XVI. Halend. Sext. dedisti, valde mihi scripta urbane visa est illa pars, in qua nescio quid de me per iocum, sed cum quadam tamen amoris nota, significasti. Gaudeo, me tibi usque eo esse familiarem , ut etiam facetiis lacessas: quo in genere si perges,
gratiam referemus: ne tu homo ingeniosus nos tardiores impune commoVeris; mihi cum amico tuo recte convenit; doctum hominem cognoVi, bonum virum esse audio. Haec quum sunt in hominibus transalpinis, amorem conciliant: quanto magis in nostris 8 At in litteris .aliquando dissensimus; ego Vero nonnihil etiam' a parente meo: neque tamen parentis manibus eam, quam debeo, pietatem minus praesto, Opinionum enim dissimilitudo tantum abest a Simultate, ut saepissime, non modo qui sententia discrepant, in amore consentiant; sed etiam, qui simultatem exercent, iudicio congruant. Quare amove istam ex animo tuo suspicionem, meque cum illo ita crede esse reconciliatum, ut posthac ab eo, etiamsi dissentiendi causa sit, dissentire tamen nolim. Hic, ut in tantis caloribus, non iniucunde viximus : urbis mirifica elegantia: coeli summa salubritas: si quando aestus maior est, quam ut ferre possimus, confugimus ad aquas : innixi utribus instatis, remoto loco, nos inter nos ludibundi stu-
mina perambulamus. Quid quaeris 3 si te haberemus, ad summam Voluptatem nihil deerat; sed animus tamen meus, quem tu, credo, cantionibus quibusdam tibi addixisti, per-
Volat magna spatia terrarum, et te insciente saepe tecum est. Itaque non ego prorsus te careo : nam Si minuS Sermone, adspectu certe tuo fruor, dum de te cogito. Quodsi aliquando contigerit, ut etiam sermone possim; nae ego collocutionum nostrarum fructum, intervallo temporis amissum, ita repetam , ut ne studiis quidem parcam tuis:. in quibus audio te post nostrum discessum magna quaedam essecisSe.Cqput etiam illud litterarum tuarum Cardinalis Accoltus
233쪽
Ostendit: in quo ita scriptum est, paginas te circiter octingentas iam implevisse commentationibus iis quas in Pandectarum libros texis, Puto magni laboris esse , magnaeque dissicultatis: sed si considerabis quae tibi praemia proposita sint; Vinces omnia. Petis immortalitatem; quam multi sequuntur, tu iam paene manibus apprehensam tenes. Vale.
235쪽
Legi epistolam tuam stomachi et querelarum plenam, in qua multis mecum Verbis expostulas, quod ita cessationem meam pusilla quadam epistola apud te purgarim, ut scriptorum tuorum rationi interea non pepercerim. In extremo autem me ad literas tuas reiicis, iubesque ut pro ingenio meo iudicem , ecquid in illas praeter inanes voces et ieiuna quaedam Verba, coniecisses. Ego vero, mi FOndule, nihil umquam huiusmodi me neque ad te scribere, neque in epistolis tuis notare memini. Genus earum Semper probaVi, pure
enim loquebantur: omcii, diligentiae, humanitatis plenae. Ut mihi nunc quidem mirum sit, tibi homini non inepto, in
mentem Venisse suspicari, idcirco me tibi rarius scribere, quod literas tuas, quibus respondeam, indignas existimem. Ipse de te quam tu bene sentias, nescio : me quidem parum nosti, qui te a me contemptum putes. At enim dixi, litteras tuas nullam mihi scribendi materiam attulisse, hoc ipsum illud est scilicet, quod tibi stomachum fecit, quod tantum bilis commovit. Equidem quum ad Singulas tuas epi- Stolas cuperern , Sed Vel necesse non esset, Vel quid responderem non satis Occurreret, desideravi nonnumquam in eis pleniorem scribendi sententiam. Sed quae tandem tua in eo culpa 3 non ulla profecto magis quam mea, qui me argu-
236쪽
menti penuria excusarim, praesertim quum tu me negligentiae tam graviter accusares. Non audeo equidem tibi homini Occupatissimo oneris quicquam imponere: sed si quid pusillae illi meae, et veteri epistolae commisi, diligentius attendes, videbis nihil coiisse fuisse, cur tu Verba mea durius quam Velanimi mei simplicitas, Vel naturae tuae moderatio postularet, interpretarere. Quodsi eorum, quae tum tibi misi, non sum plane oblitus, culpam profecto Omnem literarum mearum Silentii in me unum contuli. Tantum a te petii, ut si crebriores a me vel uberiores etiam velles elicere, ipse tu mihi istinc aliquod scribendi argumentum suppeditares. In quo Si tam graviter, quam quidem literae tuae ostendunt, Osrendi, quid iam mihi faciundum sit, non sane habeo. Taceam 8 at
eo tu me nomine accusas. Excusem 3 at tu nun modo excu-Sationem meam non accipis, sed de eo ipso peracute quereris, quod me purgem. Expostulationi tuae respondeam 3 at Vereor, ne Satisfactione mea Ossendare, qui tam facile indigneris, morem tibi statim non esse gestum. . Omnino ignosci
mihi abs te, Vel in aliena culpa, peterem, nisi id superioribus litteris frustra tentassem. Sic igitur puto faciam, obiurgabo ipse te, qui prudentiae humanitatisque tuae oblitus, hOminis tibi amicissimi animum, sine causa abs te alienes. Sed Ρrofecto non alienabis. Qua enim sum in tuendis amicitiis constantia, querelas istas, vel delicias potius tuas omnes humaniter feram : nec si tu iniquior in me esse perges, ego te amare ea re desinam: tantum vicem meam dolebo, qui quum te tanti faciam, quanti haud scio an neminem, iniustiorem
te tamen, quam mea erga te benevolentia mei Patur, experiar. Dolenter baec ad te magis, mihi crede, quam iracunde Scribebam, quum ecce tibi a P. Bembo literae, quibus ille me de tuis in nos studiis et ossiciis certiorem faceret, simul et iuberet, ut gratias tibi per literas agerem, quod Io. Pinum, currentem quidem sua sponte illum , sed tuo etiam iudicio tribuentem plurimum , ad complectandam causam nostram incitasses. Itaque mihi gravissimum fuisse Omcium tuum scito, idque ut ipse tu aliquando intelligas , operam
237쪽
me daturum tibi velim persuadeas. Sed non faciam, ut tibi gratius ambitiosius egisse hic videar, quam Vel tua exspectet humanitas, Vel patiatur amicitia. Tantum habeto, praestaturum me tibi re melius, quam verbis memoriam beneVOlentiamque quam debeo. Impertire meis Verbis multum salutis, et Quint. Laelio Maximo, et Fur. Mario Molsae nostro. Vale. Patavii XII. Cal. Ma. Obsignata iam diu epistola, atque propter repentinum Bembi nostri ab urbe discessum, multos a me dies in manibus habita, accepi literas tuas, ad IV. Cal. Mai. Romae datas, in quibus quod scribis de P. Prisoo nostro eiusque adventu mirifice delectatum esse, equidem Valde gaudeo. quod autem eum communibus etiam amicis notum commendatumque
esse Voluisti, in eo Vero mihi tam gratum fecisti, quam quod est gratissimum. Spero enim et mihi tanti viri amicitiam istic amplam fore: et illi ipsi veteres nostras necessitudines, quae a n0bis tantopere celebrarentur, visum iri non indignas. Tu quas ad eum Hieronymumque Alexandrinum do literas, Statim reddendas curabis: simul et Pino nostro de ista fortunae dignitatisque accessione meis Verbis gratulabere. Iterum Vale. Ep. II.
Pollicitus sum tibi superioribus literis, quod commendatione tua profectum esset, id primo quoque tempore ad te scribere. Nihil igitur, ut nunc quidem est, adhuc profecimus : neque id ipsius tamen culpa, qui se nihil tua causa non facturum Boi duco recepit, sed mea quodammodo ignavia, qui nondum hominem conveni. Veritus primum, non accersitus ad eum, qui Occupatissimus esset, accedere: deinde, ne si literis tuis fretus, quas ille a me non accepisset, ultro accederem: contra atque inter nos conVenerat, idque ipsum neque loco neque tempore facerem. Postremo, metui, ne me multam Graecis literis operam aliquando dedisse alicunde
238쪽
rescisset. Est enim eo in Graecos animo, quo ille qui ad Villam suam Graeca via ut iret, animum inducere numquam potuit. Ιocari me putas 2 serio tecum ago, si quidem Vera Sunt quod audio. Audio autem hominem sibi persuasisse, ut quisque optime Graece sciat, ita esse nequissimum. NequiS-simum autem y Imo vero etiam indoctissimum. Itaque si
commendationem tuam renovandam esse mea causa putabis,
Velim eum commonefacias, nihil me minus, quam Optime
Gi 'ce scire. Quod si diligenter feceris, et verum mehercula Scripseris, et me magna invidia liberaris. Atqui nec te item illud lateat velim, quod mihi hoc ipso in genere perquam ridiculum accidit. Postridie eius diei quam Bolducus literas tuas illi reddiderat, descendebam iii, sorum , et spei et animi
Plenus: quum ecce tibi incurro in praetorem ipsum et urbis Ρraefectum, purpuratos ambos, ac magno comitatu ad eam quam incolimus urbis regionem proficiscentes. Ego qui me
quum mea sponte illi antea satis esse commendatum arbitrabar, tum Vero commendatione tua gratiosissimum iam esse iudicabam , statim suspicatus sum eos ad me, quo Vel bene-VOlentiam Suam erga nos testatiorem, Vel commendationem tuam illustriorem facerent, Ossici Ose Venire: tamen quum neque pudor meus ferret, ut cum tantis Viris temere congrederer , et mihi etiam honorificentissimum fore ducerem, ut ii domum meam ventitasse dicerentur, de via paululum ad laevam deflecto: M. Ant. Flaminium, qui mihi unus comes haerebat, identissem, num quonam illi Z rogitans: quo negante, Quin igitur dum hi cum toto absunt comitatu curiam Spectatum imus, nondum a me per Otium Visam 8 Id eo consilio commentabar, ut ibi fabulae exitum exspectarem. Redeunt illi tandem: ego me in litigantium turbam coniiciens abdo. Iam enim me et meae ambitionis pudebat, et quod eis domi praesto non assuissem, paenitebat: Quo ad aedes nostras accedebam propius, eo magis tacitus mirari, neminem nobis occurrere, qui rem tantam nunciaret. Ingredior: Solitum ubique silentium percunctor: nullum de Praetore Verbum. Quid multa Θ ccelsi ipse aliquando meciim et stultitiam
239쪽
meam ridere, et quod erat, statim coniicere: nihil illi minus quam reS meas esse curae: quod quidem pro animi nostri facilitate sequi bonique fecimus, et si res coget, P0Sthac etiam facturi videmur. Paucis antequam has ad te da rem diebus, rumor hic erat, te rem tuam bene gessisse: Sedis etiam raucus factus est, et ad me non satis constanter Perlatus. Tu si quid erit, quod amicis tuis iucundum fore iudicabis, aut scribes ipse, aut aliorum certe literis id nobis quoque significandum curabis, et valebis. Nos enim ita ut quum maxime et Valemus et studemus. Quum has ad te scriberem, cogitabam Venetias animi causa, unde ad te literarum aliquid fortasse dabimus. Ex urbe Patavio. Id. Octob. Ep. ΙΙΙ.
Exercebar trigonali pila domi cum M. Antonio Flaminio , quum Nicolaus Machaelus salutem utrique nostrum tuis Verbis attulit. Quem quum rogassem, ecquid a te aliud: nihil sane, inquit. Aderit enim propediem ipse. Sic tamen literarum aliquid a vobis interim exspectat. Quid ita inquam, siquidem continuo congressuri sumus, nec ille praeter salutem quicquam 8 Hic quum ille conticuisset, ego ad M. Antonium, Tu Flamini, quid tibi sit licitum videris: ego
ad istum scripturus non sum, qui neque me literis suis dignum umquam iudicavit, et accusatoris nostri nomen immortalitati commendavit. Scripsi has tamen statim quum Paululum a lusione respirassem, mi Furni: ne vel tu id a me serio dictum existimares, vel ego te in eo imitarer, de quo te potissimum subaccusare soleo. Quamquam mehercule, quod scriberem nihil plane erat: nisi, nobis adventum tuum in Summa esse exspectatione: cuius quidem rei me primum
suis literis certiorem fecit Fl. Chrysolinus, deinde Q. Laelius Maximus: quem Quinti praenomen secutum esse arbitroΓ,
240쪽
quod Quintiae alicuius, ut tu Furniae, consuetudine istic teneatur. Sed haec et nostro more iocati sumus, et coram liberius ridebimus. Tu modo fac venias: Venies enim eXSpectatus, non mihi modo, qui quam libenter multas horas tecum ponam atque suaviter traducam, ipse meminisse PO-tes: sed familiaribus etiam nostris omnibus, in primisque St. Saulio, et M. An. Flaminio: quorum alter per me Salutem tibi ascribi, alter referri voluit. Tu si ante quintum- decimum Calend. Novembr. diem ad nos exieris, fac omnino Venetiis iter facias. Nos enim ibi ossendes, qui cras, ad summum perendie, illo animi causa cogitabamus. Vale, ex urbe Patavio. prid. Calend. Octobr. Ep. IV.
Utinam eius essent generis meae literae, ut te quemadmodum scribis, delectare possent: crebras omnino, nec eaSSane minus longas quam Optare Videris, a me acciperes. Verum quum nec ipse tu, quanta ex sermonis Latini paupertate laborem ignores, et egomet mihi plane sim conscius, quanta difficultate praesertim ad homines doctos, tuique similes scribam: ne mirere, si vel rariores Vel breViores, quam exspectas, a me tibi reddantur. Nam etiam quum nihil umquam fere est quod tibi mittam, nisi te a me fieri plurimi, sed de quo ipse non dubites: tum vero si quid aliquando est, deest paenet semper, cui id recte dari possit. Sodales
igitur tui, quoties istuc proficiscentur, eius me rei certiorem faciant necesse est, et ipse tu scribendi argumentum aliquod nobis praebeas oportet, si modo meas elicere Voles. His enim ad tuas benevolentia magis erga te mea adductus Te-βΡ0ndi, quam quid responderem occurreret: nisi forte in eo epistolae materiam a nobis quaesitam esse putas, ut me tibitum de praeterito, tum etiam de futuro silentio excusarem. Vale. Patavio IV Cal. Iun.