장음표시 사용
241쪽
Varie sum hodie tuis literis affectus. Qua enim officia in me tua commemorabas, fuerunt mihi non insuaVes : qua Vero ad te esse allatum significabas, mihi epistolam nescio quam tuam non satis probari, haud mediocrem molestiam mihi attulerunt. Illud autem in eis odiosissimum, neque medius fidius vel pudore vel aetate tua dignum fuit, quod prope minitabundus me ad inimicitias Vocare sis ausus. Ego
Stathi, quod scribis te, tum istic tum in Gallia probitatem doctrinamque nostram praedicare solitum, quamquam id nunc primum audio, tamen facile credo, atque de eo tibi gratiam etiam habeo. Quod autem iniqui cuiusdam mihi hominis, eiusque quem tu vel indignatione tua indignum profiteris,
sermonibus adductus, inimicitias mecum gerere non recusas, in hoc plane modestiam tuam requiro. Nam prudentiam quidem aut constantiam dicere non ausim, quando nihil huiusmodi in hanc aetatem cadit. Fuerat tamen tuae istius praeclarae indolis, primum, hominis qui illa in me conferre , testimare ingenium: deinde naturae nostrae moderationem: deinde ecquid de te in eo quidem genere detrahi poterat: Postremo non statim tibi in animum inducere, te mihi displicere, si epistola quaedam tua mihi non ita placuisset. At Cognosce expostulationis tuae aequitatem. Fac me dixisse illud unum, de quo quereris illam tuam in Salmonium Macrinum epistolam Visam esse mihi satis, neque elegantem, neque copiosam. An haec tibi tandem iusta suscipiendarum inimicitiarum ratio videtur 3 At erat, inquis, tui officii me admonere. Quasi vero tu eam mihi legendam tradideris, aut ut ea in re operam tibi naVarem meam, Umquam Postularis. Vide quam inania sint, et quam tu temere, ea quae ad te delata sunt, credideris. Ego enim neque elegan- . tiam, neque copiam in iis literis me desiderare tum dixi, quamquam uterumque desiderabam: sed humanitatem tuam, qui nulla iniuria lacessitus, simultates tibi, Iel usque trans
242쪽
Alpes, cum homine utrique nostrum amico gerendas putares. Quod quidem si a me, ne communis concordiae quidem causa, dictum Oportuit, tibi in communem amicum gratis scribere qui licuit 8 Sed nolo tecum accuratius agere, neque sane quae mihi in mentem adversus te Veniunt, ea hic perscribere: multo Vero minus illa tibi commemorare, quae te non modo in literas, sed in mores etiam meos istic in dies singulos evomere audio. Purgare me tibi tantum hoc tempore Volui, non te accusare, quod de me temere Credideris, atque tam nulla prorsus de causa Romano quidem, - ut tu arbitraris - sed plane gladiatorio more, inimicitiae ac amicitiae tesseram contemptim mihi proposueris, adiectis
quoque insolentissimis illis verbis, quibus te mihi acerbissimum infestissimumque hostem fore pronuncias, nisi te mihi amicum deligerem. Quid si nolim 3 Atqui ea sane tua est
quum aetas, cui facile ignosci possit: tum rerum humanarum imperitia, ut multa potius misericordia, quam ullo insigni odio dignus videare: ea autem nostra humanita S, ut istiusmodi ineptias facile concoquamus: is animus, ut minaS fortiter contemnamus: ea religio, ut inimicitias fugiamus, et iniuriarum facillime obliviscamur. Quare amicitiae tesseram libens accipio, atque te interim pro instituta inter nos amicitia moneo, ut neque in lacessendo posthac sis tam procax, et coecum hunc animi impetum, si omnino tollere non potes,
certe res renes atque cohibeas. Nec enim tibi mecum semper erit negotium, qui quum meae facilitatis rationem libenter habeo, tum etiam indoli tuae plurimum faveo: cuius si ardorem, non ad suscipiendas vel gerendas inimicitias, quod plane barbarum est, et homine Christiano indignum: sed ad
bonarum artium studium traduxeris, spero te non tibi modo sed civibus etiam tuis magno aliquando ornamento futurum. Haec ad te paulo quidem tristius atque severius , quam mea natura ferat, sed fideliter mehercule et amanter scripsi: non quod amicorum meorum iudicio, literae tuae tam Contume-iOSae, tam minaces, dignae essent, ad quas tam humaniter rescriberem, aut Omnino responderem: sed ne me tu tibi
243쪽
iratum existimares, si in eo quo me ad rescribendum in-Vitaras, morem tibi non gessissem. Quod quidem etiam
mea sponte facturus fueram, tum ut animum tibi aperirem meUm, tum ut te monerem, videres etiam atque etiam diligenter, quid tibi expediat, quid te deceat, aut si per tecipse id perspicere non possis, adhiberes in consilium Viros probos et homines amantes tui, quorum ex sententia nihil tibi facile minus licebit, quam ut cum aetate, dignitate, fortuna nostra denique erga te benevolentia depugnes. Quod si aliter tibi faciendum ipse statueris, non tamen Perficies, ut te omnino Oderim. Illud fortasse assequeris, ut quum operam dederim, ne mihi quicquam consilia tua noceant, in utram partem nostrum de te iudicium accipias, non magnopere laborem. Vale.
Quam sis occupatus, etsi tu nihil ea de re ad me scripsisses, id tamen prosecto Vel tuarum literarum brevitas, vel locus ipse unde illa mitteres, mihi satis significasset. Memini enim quam multis mecum sis agere solitus, si quando Otiosus ex Martiano tuo, aut etiam Parisiorum Lutetia ad me scriberes. Itaque Velim ipse quidem occupationum tuarum rationem habere: sed nondum mihi plane iudicatum est, gratuler ne tibi genus istud vitae, an artium potius nostrarum, studiorumque vicem doleam. Eodem enim tempore, et tibi praeclarum esse video , singularem istam tum Virtutem, tum doctrinam non iam latere in tenebris, sed illustiqet excelso loco sitam, in luce Galliarum ac regni clarissimi Oculis auribusque versari: et literis nostris multum praesidii ornamentique detrahi, quum te ab iis aversum, ad gerendam Hem p. traduci intelligo. Poteris tu quidem, qua eSapud principem tuum Vel auctoritate vel gratia, doctos aliquot et literatos homines subornare: studia nostra, quae Per
244쪽
to illustratum iri sperabamus, non item certe tueri poteris. Sed quando nec quidnam potissimum sequutus, regiam fortunam literarum conscientiae praetuleris, nec quid istic muneris sustineas : nec quamdiu in regio comitatu sis futurus adhuc scio: erit haec nobis alterius epistolae argumentum, disputatio. Facere tamen non possum quin gaudeam , te
talem virum a tanto rege in amicorum cohortem eSSe accersitum. Spero enim, Vel confido potius te, qui quum natura ipsa sis prudentissimus, tum etiam doctrina multa atque Optimarum artium scientia egregie eruditus , et liberis tuis consulturum , et dignitalem tuam apud istum Obtenturum esse. Nam de animi tanquillitate atque illo cui a pueritia assuevisti otio, nihil facile ausim affirmare, nisi sorte per principem ipsum artem tibi desinere aliquando licebit. Enim-Vero, si bene to cognitum habeo, non sane possis etiam ut velis, sine literis Vivere, quarum quum nobis uberrimos fructus proserre coepisses. Sed tum demum ad te de meo Sensu perscribam, quum tu me hoc de genere toto, et istius tui instituti ratione certiorem seceris: non equidem, ut ipse tibi consilium dem, quo tu plane abundas, quodque tibi sapientissime captum esse scio: sed quia mihi tum denique tecum esse omnino Videor, si aut literas tuas lego, aut aliquid ipse ad te scribo. Interea quod inter nos agi, et ex Sententia mea, ut spero, per te confici Ρotest, agam. Fr. Rubrius missus a rege Francorum ad Venetos legatus, Principi suo concinnandas curavit tabulas, quibus via istinc
ByZantium usque docte descripta egregieque depicta contineretur. Id eo fecit , opinor, consilio, ut ille quem Graeciae regem a Pont. Max. appellatum esse contendit, regionum illarum quasi conspectu admonitus, Graeciam sibi prο- Vinciam aliquanto maturius, quam id futurum speretur, decerneret. Res est quidem, ut vides, quum ad tantum bellum Imperatori in primis necessaria, tum mehercule, ut audio, etiam per se cognitu aspectuque dignissima: sed multo tamen Principi iucundior futura , si testimonium iudicii tui
245쪽
accesserit. Quod quidem . ille prospiciens, neque sane dubitans quantum mea causa Velles, egit mecum per literas, ut se tibi eo potissimum nomine commendarem. Nec Venetiis quisquam est Fr. Rubrio mihi amicior, mi Budaee, nec sane alius qui me aeque tueri et auctoritate sua, si quid accidat, salvum incolumemque praestare possit. Quare mihi gratissimum feceris, si in ea re homini ita commodaris, ut intelligat hanc commendationem magno sibi usui fuisse. Id autem sacillime assequeris, si minus eius verbis tuis ornaris, ipsoque etiam aliquod Vocis tuae testimonium dederis. Hoc ut facias, non mea tantum causa , sed tua etiam, te Vehem diater rogo. Summo enim splendore hominem, eundemque gratissimum, nec a studiis nostris abhorrentem, et necessitudine tua dignissimum tibi non multo tuo labore in perpetuum devinxeris. Lazarus Daysius, quem in isto comitatu frequentem iam esse scribis, is est quem tibi olim Graece commodabam: AdolescenS nostrarum artium studio mihi tum quidem coniunctissimus, sed nunc Valde lautus, qui gravetur ad me scribere. Parum scilicet diuturno aulae usu pro secit, qui diligentiae urbanitatisque suae inter eos homines sit oblitus, apud quos caeteri Vel natura tardissimi, non impigri modo et humanissimi redduntur, sed nullo
etiam maiore negotio ad assentationem nonnumquam erudiuntur. Atque id in ipso eo magis sum miratus, quod quum una Romae essemus, praeclaras illas, quas tu in asse
tuo istiusmodi hominum generi descripsisti leges , ita probabat, ita te de iis laudabat, ita numquam de manibus ponere atque conterere, ut ad earum omnino praescriptum istic victurus videretur. Ego certe eum praecepta illa tua iam explicare, atque ita expromere arbitrabar, ut te, quotum magistro utebatur, discipulum redderet. Extra iocum,
mi Budape, aut tu de rationibus eius ad me aliquid mittas Oportet, aut facias quidem, ut ipse quemadmodum rem suam gerat, nobis significet. quum enim a te discessi, quem istic pluris faciam habeo plane neminem. Ille porro epistolarum tuarum nuper editus liber, quantum me diligis,
246쪽
Vel potius quantum te a me Scis Observari, tantum quaeso cura, ut ad nos primo quoque tempore perferatur. Cave sumptui eam in rem parcas. Ego enim quum quicquid tabellario dari iusseris, numerabo, tum Vero etiam magnum abs te beneficium me accepisse iudicabo. Ιο. fratris tui filium, atque huius ipsius consobrinum Mauritium Bullodum, non exspectabo dum Vel tu vel parentes eorum mihi commendent: diliguntur a me propter summam eorum humanitatem et Observantiam. Budaeus etiam , quod earum literarum Studiosus esse coeperit, quas tu maxime probas, hoc est , Graecarum, nec id ipsum tamen meo hortatu, aut iis horis quas iurisprudentiae studium suo sibi quasi iure Vendicat, sed tum sua, mihi crede, sponte, tum eo temPore, quum caeteri seriantur et cessant: Veritus eSt, credo, maximi et plane ingenui animi adolescens, ne tu unus fuisse dicerere, qui novum hoc decus in familiam tuam intulisses. in familiam autem y imo vero in civitatem, atque adeo Galliam universam. Nam quin primas omnium sententia omnem in partem referas, nulli iam neque integrum est, neque dubium. Ambos igitur omni ratione hic tueor, et si quid opus erit, eorum quoque tenuitatem facultatum mearum angustia sustentabo. Hoc te idcirco latere nolui, ut parentes eorum Per te sciant, me benevolentiam memoriamque quam ipsis debeo, liberis eorum praestare. Volo enim, mi Budaee, si quis alius, et esse et haberi gratissimus. Vale. Ex urbe Patavio. Non. Decemb.
Ep. VII. C. LONGOLIUS ANT. MARCILIO S.
Institueram Feralibus ad te scribere, quum mihi in mentem statim venit, eum diem etiam maioribus nostris religio- Sum fuisse quamquam mehercule , ne tum quidem quod Scriberem, occurrebat, nisi te mihi esse carissimum: quod te, Vel tacente me, certo scire non dubito. Scribebam tamen,
247쪽
idque eadum omnino qua etiam nunc de causa, ut vel in eo quod tibi istinc proficiscens sum pollicitus, fidem meam liberarem. Sum autem pollicitus simulatqtie Patavium appulissem, me aliquid literarum ad te daturum. Vel te quoque ad exsolutionem promissorum, quibus te mihi obstrinxisti
cohortarer: non quo de constantia tua dubitem - scio onim
te hominem esse certissimum, sed quia incredibili cupiditate ardeo eiusce rei quam tu mihi et tantopere Commendasti, et te ex animi nostri sententia confecturum affirmasti. Venies igitur ad constitutum, neque priuS tamen, quam mandata nostra istic diligenter curaris: imo vero quod agis, perfeceris. Perficies autem, si quum quanti te faciam memineris, tum Vero tantum in eo industriae, quantum mihi coram recepisti, posueris. Quod ut facias, non es tu mihi quidem Vehementer rogandus, qui te omnia mea causa et Velle et cupere exploratum habeo. Illud tamen tibi velim persuadeas, si te mihi in eo morem gessisse intellexero, te inde nihilo minorem, quam ipsum me Voluptatem esse capturum. Omnino si officia in me tua cumulo isto auxeris, et me plane bearis, et hominem gratissimum tibi devinxeris. Cura ut valeas: nos enim ita, ut quum ma xime, et Valemus et in studia nostra incumbimus. Ex urba Patavio. Quarto. Non. Novembr.
Etsi statueram nihil ad te literarum dare, nisi tu mihi epistolae argumentum aliquod ipse praebuisses, tamen quum ad Ant. Marcilium, hominem utriusque nostrum studiosissimum, scriberem, putavi aliquid etiam ad te literarum esse dandum, ne si nihil tibi misissem, pluris a me institutam nuper cum eo amicitiam fieri existimares, quam tuam: haudita multis quidem annis illam, sed innumerabilius certe tuis erga me .οmciis confirmatam. Itaque brevitati mearum lite-
248쪽
Parum ignosces, et si pleniores elicere voles, scripto me aliquo lacesses. Sum enim eo ingenio, ut ipse multo libentius faciliusque rescribam, quam alios appellem. Quod quidem et istic, et per literas me tibi testari memini. Saluta meis verbis Ioan . Mactiliniensem gemmarium: atque ut signatorium annulum, quem ei faciendum locaVi, quam primum mihi curet, commonefacito. Vale.
Si vales, bene est, ego quidem Valeo. Pluribus Verbis tecum agam, quum plus otii nactus fuero: nunc Nicolao tuo satisfacio, qui mihi literas tuas hodie reddidit. Is enim simulatque nobis opera sua nihil iam esse opus intellexit, istuc se statim recipere Velle ostendit, quum in ipsum plane studiorum meorum cursum incidisset, quem quidem ut scribundis literis interpellarem , nulla umquam ratione adduci potui. Nam, si nescis, ita otii mei rationem institui, ut septimo quoque demum die exarandis dictandisve epistolis Latinis Vacem : reliquum tempus omne, Graecis et gravioribus literis consumam. Itaque epiStolae nostrae brevitatem ne sis admiratus, multo Vero minus inelegantiam: quando neque accurate scripta est, et plebeio sermone tecum agimus. Quare autem Nicolaus commendatione tua apud me uti non potuerit, ex ipso cognosces. Reliquum est, quum ut salutem meis Verbis reseras plurimam, et Fr. Braga deno, et caeteris communibus amicis: tum vero, ut has statim ab earum lectione
conscindas, aut certe ne committas, ut a quoquam legi possint, qui de ingenio doctrinaque studiosorum ex unius alicuius epistolae lectiuncula pronunciare soleant. Dimcile est eloqui, et iam suspicari potes quos significem. Vale. Ex urbe Patavio. Non. Novembr. Inscribendae epistolae, qua tu ad me usus es, mihi qui-
249쪽
dem non satis probatur ratio, etiam si ea Alcyonium nostrum Persaepe usum esse exploratum habeo. Sed haec coram. Ep. X.
C. LONGOLIUS FLAVIO CHRYSOLINO S.
Salutem mihi hodie tuis verbis FP. Capolistius dixit: simul et quam multi, quamque illustres de me Sermones summa mea cum laude abs te istic habiti essent, commemoravit. Id ego enim quum summis nobis esse voluptati Ostendissem, neque tamen aut novum tibi, aut inexspectatum mihi esse significassem, ut tu de me amantissime vel sentires vel honorificentissime loquerere: egit idem mecum, ut sibi ossicii sui testimonium aliquod apud te darem. Qua quidem in re quando ei morem a nobis gestum esse Vides, velim contra illum scire ex te, me id diligenter fecisse. Nam ad existimationem nostram magnopere pertinere arbitror, ut homines, me vel minimis in rebus et memorem esse et gratum intelligant. Quod ut facias , te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale. Patavii. Non. Febr.
Ep. XI. C. LONGOLIUS JAC. SADOLETO S.
Missurus tibi Gul. Budaei epistolam, facere non ΡOssum, quin ipse quoque dem aliquid ad te literarum : quamquam quod Scriboni non satis occurrit , nisi hic tibi fortasse vis tua in me beneficia ut commemorem. Atqui huius commemorationis te, ut puto, iam cepit satietas: me quidem iam pudet, in ea toties habenda gratia elaborasse, quam ne Cogitatione quidem ulla consequi possum: simul et illud vereor, ne hoc tibi nomine in assentationis suspicionem Veniam, quasi frequens haec tuorum erga me meritorum praedicatio non Officio, sed tempori tribuatur . N0n commemorem quid igi-
250쪽
tur scribam aut qua me tibi nunc quidem Via memorem gratum liue Ostendam 8 Sic scilicet faciam: posthac tum denique Scribam, si quid erit cuius te certiorem per me fieri oporteat. Nam quin tibi studium , benevolentiam, Obser I antiam, 'IIIam debeo vel absens praestem, te non dubitare certo scio. Scribo equidem ad nonnullos istic, etiam quum nihil est opus, sed ad eos omnino quibuscum milii aut domestici usus, aut familiaritatis aliquid intercedit: te ista gravitate, dignitate, doctrina Virum , istis occupationum quasi fluctibus obrutum
liominem, crebrioribus literis interpellare non audeo. Tu modosae me ames et valeas: nos enim ita ut quum maxime, tum te amamus et ObserVamus, tum Vero Valemus, et literis nostris utimur: eo etiam sane consilio, ut tibi otii nostri rati0nem per Otium aliquando reddamus.
Ep. XII. C. LONGOLIUS STEPH. SAULIO S. Quod nihil adhuc literarum ad te dedi, non id quidem
causae fuit quod scribendi argumento destituerer, quo plane abundabam: sed quia eius erant generis res, quae literis recte committi non possent, et ipse quotidie vel potius in dies singulos me ad Vos recipere cogitabam. Nunc Vero, quum necdum a regis negotiis sim plane vacuns et ea iam dies instet, quam hic Omnino traducere constitueram, volui tibi consiliorum meorum rationem per literas breviter significare, ne tume Vel cessationis nomine suspectum haberes, vel diutius etiam quam par esset istic exspectares. De re tua nihil adhuc constitutum. Tantum enim negotii regiae literae et nobis et Decemviris exhibuerunt, ut privatorum postulationibus Operam dare per hosce dies neutris vacarit. Sed tamen, ut SP ero, res eX Sententia nostra conficietur, non ulla quidem citerioris Galliae praesecti commendatione, qua ille insulsa et plane Gallica est usus, sed et consiliis nostris et ipsius causae sequitate pugnabimus. Experiemur quidem certe omnia, ut antequam