장음표시 사용
251쪽
hinc proficiscamur , tibi factum esse 'satis intelligas. Cogitabamus autem istuc aut Non. aut circiter quartum diem Id. April. Ilaterim vide, amabo te, ut quoad in montibus Euganeis commorabere, ne quid absentia nostra rebus nostris detrimenti asserat, quod quidem facillime consequere, relicto domi Antonio tuo: cuius et fidem et amorem erga te Singularem mihi perspexisse multis in rebus sum visus. Sed certe γλαυκως εὶς , qui tibi consilium dem. Libellos, quos quasi itineris comites mecum detuleram, scito nulli nobis adhuc usui fuisse: sed sarcietur tamen otiosis his diebus otii nostri iactura. Rem nos eo perducturos Speramus, quo te iam adventare suspicamur: sic fiet, ut quum rediero, pari iugo in eadem studia incumbamus. Vale. Venetiis , 9. Calend. April.
Numquam sore putavi, ut aliorum prius literis de ad- Ventu tuo, quam abs te ipso fierem certior. Quod tamen
quando praeter opinionem meam commissum est, Venetias te salvum venisse immortaliter gaudeo. Da modo operam, si me amas, ut statim intelligam, hic ne te , et quando exspectemus: an Vero nos istuc advolare an in Patavino tuo tibi malis occurrere. Multa sunt quare tecum esse Velim hoc tempore, sed illud potissimum rationes nostras conturbat, quod Saulius noster heri Genuam, pertristi, neque tamen non vero, fraternae valetudinis nuncio excitus, accurrit. Bediturum se quidem ille ad hiemem proximam affirmavit. Sed haec coram: liceat modo nobis propediem congredi. Vale. Patavii, 4. Non. Mai.
252쪽
C. LONGOLIUS FLAM. TOMAROTIO S.
Persuasi tandem Lembo nostro, ut me vobiscum esse mallet, quam secum. Cras igitur, ad summum perendie, nos istuc Venturos speramus. Tu interim da operam nobis, cubiculum ea quam tibi istinc discedens Ostenderem, ratione instructum ut sit. Interius conclavis Vestibulum , si nondum illi faciundum curarint, admonebis eos meis verbis, id primo quoque tempore Vel statim potius, exstruendum ut locent. Res est nec multi negotii, nec Otio nostro parum idonea. Lectus e regione Vestibuli velim collocetur. Pluteum ad dextrum ingredientibus parietem statues. Bibliothecam inter fenestras duas mediam explicabis. Reliquam intestini operis suppellectilem, quam poteris aptissime totam honestissimeque dispositam Voles, quicquid in eo genere sumptus seceris, id ego tibi omne simulac venero dissolvam. Salvere velim a me iubeas hospites meos, quibus etiam puerum meum, dum ab-3bSum, commendatum esSe cupio. Vale. Venetiis. Idus Mai.
Maius atque omnino aliud quam Sperabam nactus es extiteris meis epistolae argumentum: qui quum Vel tuo more, brevi respondere, Vel me etiam auctore tacere potuisses scis enim ita tibi mecum convenire, ut tum denique si res coget: - tamen uberrimas mihi literas remiseris, sed non eius generis, quales abs te quidem exspectassem. Voluisti scilicet mihi morem gerere, et me scripto aliquo tuo lacessere. Id si ita est, non tu quidem exspectatione tua frustratus es: provocasti enim me, Sed ita mehercule quemadmodum erabrones ii vitari solent. Equidem nisi maiorem facilitatis meae, quam Calumniarum tuarum rationem ducerem, facerem intelligeres, quocum sibi sit negotium: qui me accusandi an-
253쪽
sam inde tibi sumpseris, unde te nobis gratias egisse maxime oportuit. At Vide quam plane et latine, minimeque astute tecum ago: ni quae tu copiose quidem et eleganter in me collegisti, ea ipse duobus versiculis refuto Omnia, cauSam haud dico, quare mihi hospitium statim non renuncies. ACcusationis tuae summa haec est: Vituperandum esse me in amicitia tua, quod non aliter ad te scripturus fuisse Videar, atque si quid ad Antes Marcilium scripsissem. Hic igitur primum mihi memineris, quidnam de scribendarum inter nos literarum ratione constitutum habeamus. Deinde illud tibi succura'at Velim quum mihi opus omnino non fuisse tum ad te Scribere, tum Vero me, etiam quum nihil esset quod darem, tamen ad te scripsisse' ad Marcilium autem eo potissimum
misisse , et quia id me facturum ei fueram pollicitus , et quia
omnino habebam, quod illum scire mea plurimum interesset. His tibi causam meam si non probavi, aequis certe iudicibus ΘΡΡrobab0. Tu vero, qui te excuses, qui me, quod officiosus erga te gratis fuerim, accusare es ausus 3 Extra iocum mi Octaviane, quum literas tuas legi libenter, tum ingenio tuo delectatus mirifice. Tu quamquam admonitione non eges, qui me hortaris et eodem ipse vocas, tamen fac Stilum exerceas , et crebris me literis appelles. Ego enim quum ex ea
re maximam voluptatem cepero, tum te, quantum studiorum nostrorum rationes ferent, hac in exercitatione continuero. Saluta meis Verbis communes amicos, nominatim Baptist. Egnatium, quem quum Scriptorum meorum κανόνα eSse Voluerim,
avidissime iudicium eius exspecto. Hortare hominem, ut me aliquando hac sollicitudine liberet, et per me quidem, Opus totum una litura emendet. Vix enim credas, quam mihi iam parum in eo placeam. Assem tuum Saturnalibus ad assem tibi praestabo. Vale. Ex urbe Patavio. Octavo Calend.
254쪽
Ep. XVI. C. LONGOLIUS PETRO BBISSOO S.
Quanta me laetitia assecerint Fonduli nostri literae, quibus ille te Romam salvum venisse scriberet, tu pro Veteri
nostra et arctissima studiorum animorumque coniunctione existimare potes. Ego certe quicquid ex iucundissima alterius consuetudine fructus percipi possit, id omne ex humanitate tua et olim percepi, et me posthac etiam laturum confido. Sed tu tamen, mi Brissoe, huic tanto meo gaudio nonnihil molestiae aspersisti, qui ut aliorum prius literis quam tuis de adventu tuo serem certior, commiseris. Sed hoc ipsum tu facillime apud me purgaris, si quid ad nos statim Scripseris, aut ipse potius Veneris. Venies enim, mihi crede, exspectatus. Exponerem hic tibi omnem status nostri rationem, nisi te ex Fonduli, Bembique nostri sermone ea iam omnia cog-nOScere existimarem. De tuis autem rebus, quando nihil nisi ex tuis literis certo scire possum, velim tu de iis ad me diligenter accurateque perscribas. Vale, Patavii. Calend. Mai.
quum ante diem tertium Idus April. Patavium venissem, redditae mihi sunt a te literae: et cum iis etiam exempla tum codicillorum, quibus nos Pont. Max. Francorum Regi commendasset, tum epistolae quam tu de me ad Gul. Budaeum scripsisses. Quid quaeris 3 non potuit amicius quidem agi, nec studiosius quam actum est a te de commodis nostris: sed quo me tamen in genere Pont. Max. liberalitate cumulatum ΡOtius, quam ipsius commendatione ab alio quovis auctum iri sperabam. Nam in Gallicis rebus, quas ego non tam benignas nobis, quam copiosas esse perspexeram, nihil umquam sane Spei ponendum existimavi. Novi eius gentis principum
255쪽
ingenia quum literis nostris sua sponte parum tribuentia, tum vero mihi, quod relicta Gallia in Italiam me contulerim, parum amica: ut multo scilicet maiorem ex tuis erga me ossiciis voluptatem capiam, quam ex illius regis liberalitate fructum exspectem; praesertim quum ad eam quam tu mihi ostendis spem, parati nihil omnino Videam. Equidem quum de complectendo in causa nostra Jo. Pino tecum commentabar, id videlicet agebam, ut ab utroque Vestrum res nostrae Pont. Maximo, non Regi Gallorum commendarentur. Neque enim nesciebam quam stultum esset, me quicquam ab eo petere,
cui operam ipse denegassem meam. Quid enim nobis ab ipso Bege 8 quid ab eius tandem matre, ad quam etiam de me Pont. Maximum scripsisse ais 3 quid ab iis ipsis inquam nobis spei iniectum non est, quo nos vel apud se vel etiam in Gallia retinerent 8 Atqui pluris apud me fuit, et est mehercule etiamnunc, earum ad quas tu me Vocabas literarum conscientia, quam omnis Regia illa fortuna. Hoc tibi, credo, notum non erat mi Bembe, quum pontificios codicillos in eam Sententiam conscribendos curares. Sed ea quidem mea certe culpa est, qui rem tibi non plane aperuerim. Tu vero nimio quodam nostri studio atque amore prolapsus es, qui me saltem de ratione codicillorum non consulueris. Potuisses enim, in mea praesertim causa, nonnihil a me commoneri, quo artificio, - neque enim satis erat pugnare consilio - ea in
re nobis utendum esset. Nunc commissum est, non modo ut
tu in eo frustra elaborasse, sed ut ego iis ad quos missi Sunt, . et ridiculus, et impudens videri possim. Equidem mihi eorum sermones audire iam videor, qni me hoc biennio nihil nisi Pont. Maximi beneficentiam, nihil nisi P. Bembi in me studia magnifice iactantem audissent. Sed quando nihil nobis in eo iam integrum est - mutari enim reS non ΡΟ- test-: da, quaeso, operam , ut quod est, quodque tuis ad Budaeum literis verissime commisisti, haec me insciente Omnia a Vobis confecta esse intelligant: sic enim profecto, et illustriorem industriae tuae laudem retuleris, quasi quos tu ad me pertinere arbitrarere, ea tua sponte feceris: et me magna
256쪽
Sane molestia liberaris, qui non mediocriter vereor, ne illime iam consiliorum meorum turpiter poenitere existiment, quum ego me in hac instituta vitae ratione magis magisque in dies singulos confirmem, vel etiam oblectem. Atque in his quum mihi sint omnia mi Bembe carissime, ea tu et pro tua prudentia considerabis, et in eam Ρartem quam Summa Vel mea in te observantia, Vel tua erga me benevolentia pOstulqt, accipies. Scripsi ex tuis literis ad Hieronymum Fondulum, idem facturus ad Jo. Pinum, et Alberium Carporum principem, quum tibi maturum videbitur: iubes enim ne quid festinem. Nam quod etiam ad Antonium Pratianum dandas nobis esse censes literas, possit ille quidem magno rebus
nostris esse adiumento: et est, ut quidem audio, non alieno a nobis animo: probasse enim illi consilium nostrum aliquando tandem videmur , eed vide num ex dignitate nostra sit, me supplicem ad eum nunc accedere, cuius ego neque Voluntati,
neque Promissis cesserim, quum ipse mihi Me se prolixe polliceretur Omnia, si deposito profectionis consilio mallem apud meos in Gallia, quam in Italia vobiscum vivere, sed nihil certe mihi consuetudine vestra, literisque vestris fuit antiquius. Quibus omne meum ita do studium, ut mihi in mentem nihil Veniat minus, quam cuiquam horum invidere. Sed quid est quod in extrema tua epistola iacis obscure 3 ad eam
quae nobis a Pont. Maximo in annuum sumptum decreta est, pecuniam, accessurum quiddam. Id cuiusmodi sit, a3 eo scire, Siquidem res est in manibus, sin minus, incumbe tamen in
eam curam, ut a te non studiorum modo meorum, sed etiam fortunarum omnium ornamenta profecta esse omnes intelligant. Nec enim est, quod te primus iste conatus deterreat, qURSi non ex sententia nostra processerit. Nam et ego falli possum: est enim fortasse tam diligens commendatio maximi apud Regem ponderis futura, hoc praesertim tempore, quum is maiorem Pont. Maximi quam nostri rationem habeat necesse est: et tu aliam facile nobis viam munieris, qui apud principem istum, pontificiamque cohortem omnem tanta Vel gratia Vel auctoritate polleas, quantum te ista doctrina, Vir-
257쪽
tute, Splendore Virum posse atque Valere par est. Vale, Patavii. XII. Calend. Maii.
Nihil umquam minus futurum existimavi, quam ut tibi aliquem hinc commendare necesse haberem , qui quum istic
essem , et tu Omnia mea causa Velle Viderere, tamen id ut facerem numquam adduci potui. Nunc etsi me praeter spem de vetere illa mea sententia depulsum esse video, facile tamen patior nactum esse me tempus, in quo et de benevolentia erga me tua periculum tam longe gentium facerem , et quantum studiis nostris ingeniis lite adhuc fateres, experirer. Vidum Bret eum optimum et summae spei adolescentem Vehementer diligo. Nam me et Lutetiae Parisiorum, quum primum forum attigi, Observare coepit: et hic tam constanter Semper coluit, quam qui maxime. Is quum patris literis,
quasi ex Summo studiorum Suorum cui Su, domum re Vocetur,
intelligatqtie se nondum eos percepisse ex legitimis literis fructus, quos si ad metam pervenisset, sese inde laturum sperarat, vellet sibi studiorum tempus in Venientem quoque annum prorogari. Id Vero quum se suis literis consequi posse dissideret neque de patris sui in te, atque tua in me voluntate dubitaret, egit mecum, ut ea de re ad te quam diligentissime pei scriberem. Nec ego honestius quicquam a te petere, mi Barma, nec tu illi hoc tempore gratius possis facere. Conficiendi negotii spem nobis asserunt quum rei
ipsius aequitas, tum Vero summa tua apud adolescentis parentem Vel gratia, vel auctoritas, quibus illum facile cessurum esse confidimus. Neque vero patri metuendum est, ut
idcirco tarda filium decessio delectet, quod adolescentibus Omnia peregre solutiora sint, quam domi. Noscis enim hominis ingenium, ego studium, et disciplinam, quae mihi sane eum eiusmodi virum fore pollicentur, qui Vestris paucorum
258쪽
laudibus aliquando respondeat. Non soleo temere quicquam de altero ami mare, praesertim adolescente, qui qualis futurus sit praestari non potest. Sed si quo tamen sum in dignoscendis hominibus deligendisque amicis iudicio, spondeo Vobis annum item unum additum patris desiderio, filii studio,
alteri multorum annorum laetitiam, alteri sempiternam laudem esse allaturum. Quare quantum me amaS, Vel te ΡΟ-tius ipse scis a me observari, tantum enitere et contende, ut a patre eius tertii quoque anni accessionem impetremus. Hoc te Vehementer etiam atque etiam rogo. Vale. Ex urbe Patavio. Idus Januarii.
Accepi tuas literas ad quart. Non. Ianuar. in quibus Occupationum tuarum signum mihi fuit Vel maximum, quod tum aliena manu, tum patria etiam lingua, ad me scriberes. Sic tamen quum mihi iucundissimae fuissent, hoc certe as-Ρerserunt molestiae, quod unam quinque mearum ad te epistolarum periisse significabant. Nam ad quatuor duntaxat Ρο- steriores rescripsisti. In illa etsi nihil plane esse video, quod vel te scire, alterutrius nostrum iam intersit, Vel te magnopere delectare possit, faciundum mihi tamen putavi, ut eam ad te eodem exemplo mitterem, non quo mea mihi maxime
placeant, - scis enim ut me tu calumniatorem mei sis appellare solitus - sed ne me quicquam de quinta illa epistolamentitum esse existimares. Quod scribis posteriores quasque meas ad te literas, tibi prioribus magis probari quidem . et
insequentis quodque epistolae genus, propius Omnino antecedente , ad illius, cuius nos imitatione erudimus, scripta accedere, Sed me nondum eos ex studiis nostris percepisse fructus, quos me aliquando laturum esse tibi persuasisses: in hoc tibi equidem assentior, mi Bembe carissime. Neque Vero ego sententiam ea de re exquirebam tuam, quasi Patavinen-
259쪽
ses hosce dies, ad ea quae te auctore molimur, satis esse arbitrarer. Qui ne fundamenta quidem tanti operis mihi
adhuc iecisse viderer: aut ut aliquod tuarum literarum testimonium elicerem, qui me scilicet una studiorum meorum conscientia sustentare soleam. Sed eo illa, mihi crede, scripsi ut de te intelligerem tantum ne me superiore anno studiis noStris Operae navasse iudicaros, quantum initio speraras: an Vero exspectationi tuae non respondissem. Id autem ipsum eo potissimum rogabam , ut Si me eius temporis operam bene posuisse iudicares, pergerem ut coepi: sin minus ut vel commutata itineris ratione, Vel correcta cursu tarditate, eo aliquando pervenirem, quo tu me et coram verbis,
et absens literis, vocare numquam destitisti. Sic igitur facies : et, si quidem id, quo nos adhuc usi sumus, instituendi genus probaris , - non enim ignoras quam nam disciplinae viam sim ingressus - auctoritate nos tua confirmabis:
sin aliquod et uditius et ad discendum expeditius habueris ,
consilio tuo nos adiuvabis. JO. Pinum, quem a Pont. Max. sacra Apamearum praefectura ornatum eSSe audio, et mehercule etiam gaudeo, facile patior sua commoda nostris anteponere. Neque vero ab iis quae mihi Venetiis ostendebat promissis umquam pependi: quod vel ex eo possis coniicere, quod ad cum uti scriberem, animum inducere adhuc non potui. Hominis dignitatem atque doctrinam semper suspexi: in iuvandis amicis studium aut diligentiam ab eo numquam Vehementer exspectavi. Tu, etsi fortunae nostrae ratio nihilo etiam nunc informatior est, quam quum Venetiis essemus, prensabis tamen, si tibi Videbitur, hominem : .d est,
eum meis verbis et crebro saluere iubebis, et appellare non desistes. Nihil minus velim, quam ut se in amicitia nostra Vituperandum esse existimet, idque ne si officium suum a nobis desiderari intelligat, animum ad nos oppugnandum aliquando traducat. Sed hoc Deus aliquis viderit. Ego enim ad caeteras tuas curas, hanc quoque ex istius negligentia sollicitudinem accessisse video, ut me iam abs te uno tuendum Ornandumque existimares. Adolescentem qui has tibi
260쪽
reddidit literas, mea causa commendatum habeas Velim. Nam et Germanus est, et honesto apud suos loco natus, nec a literis nostris obhorrens, et quod caput est, nos hic etiam in primis et colit et observat. Excurrit autem Romam, non
qu0d ei quicquam istic sit negotii, sed ut dum caeteri, Otiosis hisce Saturnalium diebus a literis feriantur et ceSsant, ipse urbem, et eodem itinere Etruriam agrumque Picenum Visat. Quicquid eo in genere ei commodaveris, erit mihi gratissimum, nec apud adolescentem ipsum non optime collocatum. Vale. Ex urbe Patavio. Idibus Januar.
Accepi literas tuas heri post meridiem, qui dies Id. Ian. fuit. Ad eas rescripsissem, illa statim ipsa, quemadmodum
postulabas, qua mihi sunt hora redditae: nisi scripta tua eius esse generis iudicassem, ut mihi non festinanter et in transcursu, sed diligenter et per otium accurate legenda essent, praesertim quum tu me eorum Aristarchum constitueres, qua quidem in re irrideri me abs te profecto putassem, nisi animum tuum perspectum habuissem: quem quum mihi studio-Tum n OStrorum Societate coniunctissimum, tum vero ab omni
liberali simulatione alienissimum esse certo scio. Faciam igitur quod iubes: neque id vero ipsum tam libenter, quam necessario : etenim qui mihi conscius sum nullo esse me Pror-Sus ea in re vel ingenio , vel iudicio. Verum tamen ut me maiorem Voluntatis tuae, quam pudoris mei rationem habuisse intelligas, pauca quaedam hic notabo, quae sane flutam tu te geris, iudicabis eam esse lucubrationum tuarum Vationem, ut monimenta tua canum nium potius a quovis Pati, qu'm
me limavi perpolirique possint. Atque ut supra crePidam aliquid statim audias, scito iii ipso protinus principio deSiderari a me Sadoleti praenomen: idque quum quod ea re