Epistolæ Petri Bunelli, Paulli Manutii, Christophori Longolii, Petri Bembi, Jacobi Sadoleti, Aonii Palearii Verulani : partim selectae partim integræ ; brevem narrationem de vv. dd. vitis præmisit, annotatione perpetua in Bunelli epistolas instruxit

발행: 1837년

분량: 863페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

C. Longotii epistolae. . a I

dignitatis quiddam habere, tum etiam quod ipsa epistola

iustae orationis instar mihi quidem esse videatur. Eadem adiectionis formula vellem abs te et Bembi, et meum etiam ubique nomen subornari. Nam quod ais , Latinam linguam florentibus imperii Bom. opibus, intra Italiae limites constitisse : ego Vero eam cum aliis gentibus communem fuisse arbitrabar: tum vero in Gallia maxime , Hispania, et Tingitana provincia viguisse existimabam. Adduxerat me autem in eam opinionem non leve argumentum, quo earum gentium quotidianus sermo haud ita multum ab Italico vel hodie dissideret. Sed non is ego sum, qui In hoc Sententiam meam anteponi velim tuae. In eo quidem Certe admoneri te patiere, ut quum aut totum quiddam, aut generatim omnia complecti Voles, aut etiam mentis tuae sensus aientibus verbis confirmare, duplicatis negationibus aliquanto parcius utare: cuius quidem generis sunt illa, Nemo non, nullus non, nihil non. Quae ut orationi modice aspersa iucunditatis asserunt plurimum, sic crebrius repetita et frequentata satietatem pariunt atque fastidium. Nam quin totidem verbis ex M. T. Cicerone tibi tam multa impune sumere non liceat, ne tu quidem ipse, puto, negas. Sed non animadvertis scilicet, qui assidua summi illius oratoris librorum et accurata lectione hoc consecutus es, ut etiam imprudenti

tibi et invito integrae ipsius non modo sententiae, sed multi simul interdum versus excidant atque effluant. Quod ipsum mihi ut summae est admirationi, sic haud scio an illis probaturus sis, qui aesopi graculum nobis obiicere non desinunt , nec Publ. Virgilii auctoritatem atque iudicium hac in re accipiunt. Equidem quod ad me attinet, ita statuo: Dirigendam quidem esse nobis et formandam scribendi rationem putavi, ad illius dicendi genus: sed ita, ut Virtutes

eius Oratione nostra exprimere conemur, non item ut passim Omnia ab eo mutuemur, aut, quod multos facere iam Videas, quasi centones quosdam ex Ciceronis Verbis consuamus. Sed hoc toto de genere alias. Nunc tantum habeto,

dandam tibi esse in primis operam, ut quae in manus hO

262쪽

αέα C. Longotii epistolae.

minum a te pervenient, Plane tua esse, non aliena et aliunde corrogata videantur. Quod quidem hoc tibi magis faciundum censeo, quod tu hodie unus ex omnibus commentationes tuas literis commendare potes Optime atque elegantissime. Habes sere mi Andrea, quae studio tuo obsequutus in eo libello animadversione digna existimavi: coetera sunt eiuS- modi, ut mihi quidem magnopere probentur. Quae porro de meae erga Jae. Sadoletum voluntatis significatione adscripsi ita denique proferri 'ea velim, si id ut libenter facias, animum induxeris: Sin autem a te sententia quidem probabitur mea, locus autem ipse , aut eloquendi ratio non item placuerit, tu ea de re quod tibi videbitur, constitues, et ita spero constitues, ut me tamen ille gratum memoreinque ex tuis literis sit cogniturus. Tantum haec ad te perscripseram, quum ecce ab eodem S adoleto literae, quibus ut te Suis Verbis salutarem, atque tibi etiam suo nomine gratias agerem, rogaret , qu0d sibi tam praeclarum - opinor in illa vel ad Pont. Max. vel ad P. Bembum epistola: id enim cuiusmodi sit non explicat - testimonium dedisses. Quod me fecisse si per literas tuas ei significaris, erit id mihi tam gratum, quam quod

maxime. Vale. Ex urbe Patavio.

Ep. XXI C. LONGOLIUS FL. CHRYSOLINO S.

Perbreves quidem, sud iucundas tamen abs te literas accepi: in quibus illud mihi fuit gratissimum, quod Jac. Sa-

doletum et esse in urbe adhuc , neque hoc tempore quO- quam exiturum, significabas. Sic enim iniecta mihi spes non est dubia, fore ut ille toties a me invitatus, aliquando rescribat. Equidem non sacile causam reperio cur quum ego et Bembus istinc abessemus longius, ille crebras ad me daret literas: simul ut collega eius Romam adventarit, statim scribere intermisevit, vel destiterit potius: praesertim quum sum multis literis non provocarim modo, sed etiam

263쪽

C. Longotii epistolae. . 245

epistolae argumentum ci do industria persaepe dederim. Venit mihi interdum in mentem subvereri, ne pluso ad eum quotidianae invidorum meorum, qui et multi et callidi sunt,

calumniae potuerint, quam Valuerit mea in ipsum Observantia. Longe enim gentium absum, neque iniquorum Sermonibus absens respondere possumi. Contra quum mihi hominis gravitatem atque prudentiam propono, nihil eum huiusmodi potuisse aut fallere, aut de sententia depellere mihi

persuadeo. Omnino male me habet tam diutina hominis cessatio minime omnium cessatoris, et, quod Saepe Sum eXpertus , Vel in summis occupationibus Omciosissimi. Tu, si me amas, inVestigabis huiusce rei causam, ut si qua Ossensiuncula nonnullorum perversitate in illius animo facta sit, huic malo statim medeamur: sin idcirco taceat, quia ei non Vacet, desinamus quandoque et de immutato illius erga nos animo temere suspicari, et hominem occupatissimum literas

improbe flagitare. Quod vero te, si quid umquam nactus

eris otii, superioribus meis literis abunde satisfacturum polliceris, nihil est mi Flavi, quod in eo, mea quidem causa,

labores. Satis enim Vel etiam omnia a te habuero, si, ut es, res meas istic procuraris. Quod ne me sine causa nunc scripsisse putes: scito mihi decretae a Pontis. Max. in annuum sumptum pecuniae diem, ad Cal. Novembr. cedere, atque magna ex parte in diligentia tua esse positum, ut eo tempore ad num os perveniamus. Quod ne mihi frustra persuaserim, te Vehementer etiam atque etiam rogo. Vale. Ex urbe Patavio. XVI. Calend. Octobr. Scripta epistola superiore, redditae mihi sunt abs te literae, quas ad VI. Septembri te dedisse scribis. Ad eas ut nunc quidem est, nihil rescribo, per otium responsurus, si quid huiusmodi occurrat, quod tibi non iniucundum foro iudicaro. Ex litoris Hieron. Fonduli, quas una cum tuis accepi, cognoVi puerum meum, quem JO. Pino Regis Franci legato Romam proficiscenti, commendatum tradideram, nuper discessisse. Quod scilicet ut debui, mullis de causis moleste tuli: sed quando adolescenti vel puero potius deesse non

264쪽

44 C. Longotii epistolae.

possum, qui in relicta patria non in Britanniam modo, Germaniam et Italiam durissimo anni tempore est secutus, Sed fidem etiam suam mihi et operam et Observantiam magis Omnino , quam ab ista aetate postulandum erat, pr*stitit: si ad remanendum nullis conditionibus adduci potest, numera, quaeso, illi tantum pecuniae, quantum ad sumptum itineris hucusque satis esse videatur. Quicquid mihi eo nomine ex- .

pensum tuleris, id ego tibi omne bona fide vel permutandum istic curabo, Vel si expensione nostra deducere malis, acceptum statim feram. De tota hac re Velim me quam ce-lcrrime sacias certiorem. Iterum VBle.

Ep. XXII.

C. LONGOLIUS HIERON. FONDULO S

Complicaram meas ad P. Bembum, et Fl. Chrysolinum literas, quum mihi tuae, quas te pridie Idus Septembr. dedisse significabas, sunt redditae, et cum iis item eodem exemplo ulterae, quibus dies ascripta erat VI. Id. Jun. Ad utrasque plus propediem nactus Otii respondebo. Nunc quod

me in posterioribus commovit, accipe. Doleo equidem JO. Ballevium eommendatione nostra diutius uti aut noluisse, aut non potuisse : sed me illud magis excruciat, quod eum a Seleviter hominem abalienaverit, cuius ei benevolentiam meis et Verbis et literis conciliaveram. Verum ea est adolescentuli tum aetas tum ingenium, cui nemo non facile ignoscat. Itaque si eo consilio se subduxit, ut tantisper abesset dum Pini nostri iracundia defervesceret, quaeso te ut puero communem amicum placatum reddas: Sin numquam rediturus discessit, nec spes melioris vitae ulla ei istic ostenditur, cura ut ad nos quacunque ratione remittatur. Nam ad Omcium dignitatemque nostram pertinere arbitror, ut is qualiscunque nunc ost, in Italia ne egeat, qui domo et fortunis relictis- est enim honesto apud suos loco natus - me auctoritatemque meam Pes tot maria, per tot terrarum tractus hu-

265쪽

C. Longotii epistolae. . 245

ctisqtie libenter sit secutus. Quare hominem eonquires, Viaticoque quod a Flavio nostro accipies, prosequere. Ego autem et quacunque tu ei fidem dederis, praestabo: et ut ad suos honeste liberaliterque a nobis tractatus redeat, diligenter curabo. Vale. Ex urbe Patavio XVI. Cal. Octobr.

Ep. XXIII. C. LONGO LIUS LAELIO MAXIMO S.

Binas hic a te haud ita longo intervallo literas accepi: unas Paulus frater tuus mihi reddidit, alteras idem quum

Venetias iam migrasset, ad me perserendas illinc curavit. Prioribus excusationem intermissionis literarum tuarum anfers: quam quidem ita accepi, ut magno interim dolore afficerer, quum quod P. Paulus Castellanus immatura morte nobis ereptus esset, tum quod ea res et Iuliano nostro et tibi tantum negotii molestiarumque attulisset, quantum tu vix literis complecterere tuis. Verum quum ea lege atque conditione nati simus, ut nobis haec atque alia istiusmodi innumerabilia velimus nolimus, subeunda sint: meminerimus nos esse homines, feramus quo si non libenter, at toleranter certe, quod nullo consilio neque Vitare, neque mutare

possumus. Sed γλαυκας qui haec ad te. Itaque quod de Perusina illa tua peregrinatione addidisti -- cur enim mihi non liceat te auctore iucunda tristibus miscere Θ- est id quidem mihi non iniucundum, sed fuisset omnino multo iucundissimum, si quid de deliciis illis nominatim ascripsisses. Vix enim credas quam scire cupiam, ut tui ibi amores illic processerint. Nam tecum Romae quamdiu fui, fuisti tu certo semper εἰς τα ἐρωτικα ανσωροδιτος. Quod autem tibi per rei familiaris occupationes, nihil ad doctrinae studium otii relictum esse doles, ego quoque tua causa doleo: sed si me audies, aut ista studia non tanti facies, aut facile desiderio tuo satisfacies, si et noctibus abuti,

266쪽

α4 6 C. Longotii epistolae.

et matutinas horas, quum neque tibi qu is quam molestus est, neque tu cuiquam negotium exhibes, lectiunculis dare Voles. Defensionum nostrarum librum istic tantopere probari, magis e liuidem gauderem , si vel adversariorum nostrorum iudicio talis esset, qualem tu eum esse praedicas: vel optima laudum

illarum pars ad te caeterosque amicos nostros non tranSfunderetur. Explicavi quidem in eo quicquid tum habebam quum

artis tum consilii, sed non co sane consilio , ut dicendi peritus , a quo quidem etiam nunc quam longissime absum, sed ut Vir bonus vestraque advocatione non indignus habereri

Uni epistolae respondi, venio ad alteram: in qua quod scribis

proelia te mea causa Sustinere , facile ostendis, amorem erganae tuum Sine causa in Suspicionem venisse. Atqui numquam

id mihi subvorori in mentem venit: sed quum intermisisses

literas ad me dare, nec eiusce rei causam ullam omnino reperirem, volui scilicet leviter te pungere, ut tuas quoquo modo elicerem. Quod eo sane commento me ConSecutum esse et Video et plane triumpho. Est igitur mihi pergratum, Obtrectatores meos a te refutari, sed ita mehercule, si id ea facis moderatione, quam me tibi anno superiore Lugduno praescribere memini: id est, si eorum improbitatem, non regerendis convitiis - nec enim digni sunt, quibus tu quidem maledicas - sed animo forti et gravi, quasi fluctum Saxo infringas. Contemptu mi Laeli, contemptu OPUS est, ne se homines levissimi aliquid esse putent, Si te de constantia tua depulerint, aut omnino commoverint. Sed hac de ratione ulciscendi inimicos tota quid sentiam, nihil attinet pluribus dicere, quum appareat, quodnam ipse in defensionibus mois sim secutus consilium, qui eos mihi numquam appellandos censui: neque id tam propter illas quas ibi tum attuli causas, quam ut se, mea quidem sententia, prorsu Sindignos esse intelligerent, quos Vel cum honoris praefatione quisquam appellavet. Pari velim animi aequitate feras, Simiolum illum in civitatem irrepsisse. Nam in eo aut nullum gra ae Vulnus Bespub. accepit: aut si quid Omnino admissumost, inimici quidem nostri olusce flagitii culpam sustinebunt.

267쪽

C. Longotii epistolae. .

Neque tamen est cur se ille nobis eo nomine tam arroganter conferat. Ego enim tametsi homo transalpinus, ac idem multa flagrans invidia, tamen invitis ossinibus ipsius amicis, et multo quam ipse prius, summa bonorum omnium doctorumque hominum suffragatione, Vel potius singularis S. P. V. Romani iudicio in civitatem sum ascitus. Ornamenta enim virtutis et doctrinae indocti complures sceleratique homines adepti sunt: tanta bonoriam studia, talia doctorum vivorum iudicia sine literis et probitate assecutus est nemo. Equidem ipse tam grave omnium ordinum de me iudicium pluris facto , quam vel omnia amplissimorum honorum nomina, nedum civitatem ipsam, in quam utinam hic unus ea indignissimus immissus non esset. Sed tu quem BOm. civem

appelles nescio. Mihi quidem civis e Repub. is denique aut etiam is solus est, non qui civitatis ius ostentet, sed quitanti nominis dignitatem virtute animique magnitudine tueatur et sustineat. Eadem est hirci illius causa, quem quidem ab iis tanti conductum esse non magnopere miror, si quidem tales sunt, quales abs te depinguntur. Id scilicet miseri

tanta mercede consequentur, non modo ut nihil sapere, sed uti doctis etiam insanire Videantur. Quamquam aliud omnino, quo me ducat coniectura habeo. Ulciscentur eum sui mores,

atque iisdem illis flagitiorum suorum poenas dabit, qui eum

nunc in honorem adducere videntur. IN εκ τρίποδος. Praemia porro illa, quae tu mihi haud paulo plus quam par sit,

admirari videre, Vir autem sapiens in minimis posuerit: nostris non modo non aequanda, sed ne comparanda quidem sunt commodis, sive illa aestimare libeat, quae ex Pont. Max. liberalitate ad nos perveniunt, sive illa quibus a PO. Fluentino invitamur. Quae quidem cur a me non magni putentur, scribam ad te alias: nunc tantum habeto, me multo plus ex hoc otio voluptatis capere, quam ex quinis illis vicenis sestertiorum nummum millibus utilitatis consequi potuerim. Omnino, ut nunc quidem est, malo dignitatis meae, quam commodi rationem ducere: tametsi maiorem aliquem fortasse fructum tanta contempta pecunia nobis aliquando

268쪽

α48 C. Longotii epistolae.

attulerit, quam accepta in praesens asserre potuisset. Gracculum illum, quem laudibus nostris confici scribis, contem-n3S Censeo. Neque enim disrumperetur alienis, nisi dissideret Suis, et se plane esse intelligeret. Equidem, quamquam tu aliter suspicari videris, tamen hominem esse Poetam numquam putavi, Versiscatorem quendam et ριου-GOR Tσγον semper iudicavi, minimi iudicii, nullius ingenii, Graecarum literarum prorsus expertem, Latinarum plane Tu-dem , ingenuarum artium omnino imperitum, ambiliosum

ad haec, et supra quam dici possit, gloriae cupidum, atque

eo laudis alienae simul et furem improbissimum, et Obtrectatorem assiduum. Quae de Hieron. Fondulo, fuerunt ea mihi omnino gratissima , sed minime nova. Iam enim Olim penitus hominem cognitum habeo, quum pluribus atque Optimis artibus Ornatum, tum vero nulla in caeteros inVidia suffusum , contraque singulari quadam et eximia tum probitate, tum etiam quam in multis hodie studiosis desideres, urbanitate praeditum. Petri Zancaei suavitatem, ex Bucolico illo carmine, quo accusatoris nostri mortem deploravit, pridem facile cognoram: hominis autem poradolescentis poema esse nesciebam. Gratulaberis igitur ei meis Verbis, Vel de tam generoso spiritu, Vel de tam praeclara indole. Suaaul et hortaberis, ut qua coepit ire via, pergat. Fore enim nisi et ipse sibi desit, hoc est, si extrema cum primis conteXet,

et ego praesensione multum fallar, ut et Suum et eorum, quos celebravit omnium nomen immortalitati aliquando commendet. Literas quas te istinc ad me scripsisse Coin1nemOPIS, OmneS Becepi. Tu Vero meas non omnes, hoc est, illas,

quas Iccio portu et Lutetia Parisiorum ad te dedi. Nequo

sane tam moveor, quod in alienas manus inciderint, aut

etiam interierint, quam quod iam omnino nesciam, quid illinc ad te Marianumque scripserim. Quae quidem causa fuit, ut

mihi omnium mearum ad vos epistolarum exempla mitti postularem. Quod cas autem Marianus in Volumina reserendas curavit . est id quidem magnum illius erga me amoris argumentum, Sed ad eam sustinendam, quam tu edeterique

269쪽

C. Longo lii Iepistolae. 249

amici nostri de me praedicatione vestra opinionem excitastis, Valde periculosum. Nam criticis istis epistolas meas Probari posse qui sperem, si ne milii quidem probantur ipsi,

quod non Solum non accurate, sed quotidianis etiam Verbis et plebeio Sermone contexero soleam 8 Equidem mallem

eos omnes conscidisset, τινα τοῖς αυτοθι 'Asισταρ-

χοις τύ διαβαλλεσθαι, μαλλον τύ ὁβελίζειν ανορμιην Παρ- σχοιuεν. Audio enim istic quoque multos esse, qui de ingenio et doctrina studiosorum ex alicuius unius epistolae lectione statim pronuncient. Quasi vero ea nostra Sit ratio, ut tantundem fortunse debeamus quantum consilio: aut ii qui epistolas suas ediderunt, eas non prius per otium diligentes recogno Verint, quam in apertum protulerint. Multum quidem nobis in scribendo industriae ponendum esset, si aut res serias graviter tractaremus , aut omnibus Seriberemus, aut ad ingenii commendationem aliquid commentaremur. Nunc autem quum amicos familiariter doceamus, si

quid sit quod illos statim scire, aut nostra, aut ipsorum intersit, maiorem profecto ossicii, quam in scribendo diligentiae rationem nobis habendam existimo, ne vel quid epistο-lam deceat nescivisse, vel amicitiae libertatem ignorasse Videamur. Sed hac de re satis, Vel etiam nimium multa, Praesertim quum mihi in hanc rationem alias videar nonnihil ad te scripsisse. Proinde ad literas tuas redeo: quarum quidem extrema pagella tantam gladiorum licentiam, tot indignaS mutuaSque civium Rom. caedes continebat, ut facillime animadverterem, inihil istic esse praeter te ac paucos item amicos, quod me delectare possit. Quis enim tantam immanitatem Spectare sustineat, quam etiam ii qui longissime absunt, Sine horrore audire non possunt 8 Non ita certe

maiores nostri, non ita Romani. Verum ea mea QSt cauSa,

ut quid sentiam nolim aperte scribere: tantum dico, ista me audire malle quam videre. Sane quidem illud multo libentius legi, quo Io. Gorytio, homini gratissimo Ometum meum gratum significares. Equidem dabo operam, ut neque ipsum , neque alium quemquam suscepti negotii umquatu

270쪽

I5o C. Longotii epistolae.

poeniteat. De eodem Gorytio illud velim diligenter perscribas, ecquid sacrum Annae diem anniversario illo studiosorum hominum conventu epulisque celebrarit: an vero propter anni superioris dissidium, coenas facere Omnino desierit: an sodalitatem potius illam - scis quam dico 3 -- non Vocarit, reliquis coenam dederit. Neque vero quam eos laute Splendideque acceperit, quaerO- novi hominis magnificentiam sed quid dictum, quamque frequens convivium eo hominum genere fuerit, qui se Academicos et esse et numerari existimant. Subvereor interdum ut cum illis in gratiam redierit: contra quum mihi in mentem venit, istis et comas et hortos Epicuri mirum in modum probavi, hunc autem men-S3S non sumptuose minus quam libenter instruere, iam nihil inimicitiarum reliquum esse suspicor. Tu me velim de tota diei illius ratione certiorem facias. Nam quod ad me attinet, vivo hic in studiis nostris cum St. Saulio, Viro ea erga moliberalitate et benevolentia, ut in re familiari sua nihil suum esse malit quam meum: ea animi moderatione, ut quum me hospitio receperit, inde magnam se arbitretur atque etiam prae se ferat existimationem accipere: ea porro in literis vel industria, ut non multum ingenio, quo tamen Valet plurimum, debere videatur, vel felicitate, ut incredibile sit, quo

iam processerit, et paucis annis perventurus existimetur.

Stathius Simioli nostri discipulus quidam, Hier. Alexandrino

non ignotus, homo Romanus sit an Calaber, fac plane sciam. De Flaminio nostro velim ad me aliquid scribas, eundem que meis Verbis salutes: ac etiam roges, cur nihil adhuc ad me literarum. Ego enim nihil ad eum scripsi, quod nequo Scirem ut cum ipso ageretur, neque certi quicquam haberem, ad quod literas meas accommodarem. Quod ingenio, industria, Virtute aequales suos omnes longe superarit Plane non dubito : ne fortuna tantae indoli maligne responderit, etiam atque etiam timeo. Sed tamen velim ut animo maximo Sit, optetque seimpcr secunda, cogitet adversa, serat qualiacunque acciderint, ne quo sibi praestandum quicquam Praeter culpam existimet: a qua sane tam longe abest, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION