장음표시 사용
271쪽
ab ea aetate quae vel culpam adhuc praestare debeat. Tu vero mi Laeli, te P. Bembo dabis, et Jac. Sadoleto: quos
quidem Vel mea, Vel tua, Vel suae etiam humanitatis causa te complexuros esse certo scio. Sed iam modum, vel finem potius scribendi facio: modum enim epistolae iam diu multumque excessi. Vale, et me ama. Patavii. Calend. AuguSt.
Si vales, bene est: ego quidem valeo. Cognovi ex tuis literis, quas ad me luctus et lacrimarum plenas dedisti , et quanto te moerore parentis tui obitus affecisset, et quanta te Vitae istius satietas iam teneret. Quorum quidem
alterum vel in medio dolore, quem ex molestiis tuis traxeram, gratum ac paene etiam iucundum mihi fuit: ex eo enim in spem Veni, te aliquando ad nos rediturum esse. Alterum pro eo sane ac debui graviter admodum et aegro tuli. Accepisti enim tu omnino Vulnus , sed mea quidem Sententia, eiusmodi, cui tu facillime mederi possis: nisi fortasse eum vel Ionga iam die, Vel etiam praesenti animi ratione eluxisti, quem te amisisse tum quidem graviter querebare. Amisisti autem parentem, virum optimum omnino illum, sed parentem tamen, hoc est eum, cui te lege atque rerum naturae ordine superstitem esse oportuit: ut is quidem non tam tibi ereptus, quam diem suum Obiisse putandus Sit, Praesertim quum ea aetate decesserit, quum iam Satis tum naturae tum etiam Virtuti fel isse videretur. Neque eius hominis mors quasi immatura, nobis acerbius ferenda est, qm quamdiu opus fuit, Iixerit, et ita vixerit, ut eum non PeritSSe, sed in aeternam illam domum vitamque migrasse credendum
sit. Quamquam quicum loquor 3 an non cum eo, qui quum se Christianum Iominem esse meminit, tum vero in literis diligentissime semper versatus, nullam tamen adhuC
272쪽
citius Iliam ad silium de morte patris consolationem legit 3 It que quum neque ii qui animas una cum corporibus nostraSinterire existimarunt, lugendos liberis parentum obitus du-Xerint, quod eorum morte non esSe maerendum arbitrarentur , qui suo fato functi essent: neque vero Christiana nobis persuasio hominem Christianum lugere sinat, quod praeposterum Sit illorum nos morte dolere, quos tum denique Vivere sciamus , quum Vixerint: tulisti tu quoque Opinor, casum istum humaniter: nec quae tu ad me de eo scripsisti, tam eo scripsisti, ut mihi luctus tui acerbitatem significares, quam ut quum te hominem Ostenderes , tum literas etiam meas quoquo modo eliceres. Id si ita est, habes tu quidem meas, Sed non eius certe generis, quales maxime exspectabas, aut illa omnino tuarum ad me literarum ascriptio postulabat: qua quidem tantum mihi tribuis, quantum equidem nec 3gnosco, nec si pudentiusculus sim, Optare audeam, quare si
me amas, mi Vidobalde, ne me posthac tam honorifice, ne invidiose dicam, vel contumeliose potius, saluta Veris. Sic enim Thersitem Achillis laudibus ornamus. Quod ut ex animo, et bona plane fide id feceris, me tamen auctore in ΡΟ-
Sterum non committes , ut tu aut pudori meo parum con-Suluisse, aut certe etiam hominibus ineptire videare. Tametsi, Si me audies, nihil iam scribes, sed te potius ipse nobis et literis quam primum reddes. Quod si ea adhuc est
rerum tuarum ratio, ut te huc Statim recipere non possis,
abiice tamen interim omnes istas molestias, nec tibi tam aliena vitia stomachum faciant, quam tuae te Virtutes delectent. Id vero ipsum facillime consequere, si te ad artium nostrairum studia referes: ad .quae ita te Voco, ut te imbecillioris istius tuae et valetudinis et naturae rationem habere in primis velim. 'Dabis igitur operam, primum ut Valeas: deinde ut tibi constet otii tui ratio: denique ut nos tuis literis nonnumquam appelles. Vix credas quantum ex earum tum elegantia, tum suavitate Voluptatis captamus. Galea- Cium GonZagam meis Verbis salvere velim iubeas. Vale. Ex urbe Patavio. IV. Non. Jan.
273쪽
Etsi cum stipemore epistola, scribendi ad te finem mihi fecisse arbitrabar, vel quia mihi ad liOc quidem literarum genuS non satis esse otii intelligebam vel quia te epistolam illam in eam quam Volebam, et optimam partem acceΡturum confidebam: commotus tamen proximis tuis literis, quibus subvereri videris, ut parum sincera fide in gratiam tecum redierim, scribendum iterum ad te putavi, quum ut literas tuas mihi non iniucundas fuisse cognosceres, tum vero ut tibi significarem, gratiam nostram, et quam de praeclara tua indole semiper Jhabui opinionem, iniquorum SermonibuS numquam labefactatam fuisse. Tuli equidem moleste, quod Vel illis de mo tam facile credidisses, vel Ob non satis probatam a me quandam epistolam tuam, inimicitias mihi denunciares:
ut te autem odio meo dignum existimarem, adduci certe non
potui. Nec enim nesciebam, quid aetati, quid ingenio, quid
facilitati tuae tribuendum esset, praesertim quum te non tam tua sponte , quam inVidorum meorum impulsu, eo progreS- Sum esse perspicerem. Itaque egi tecum paulo quidem severius , fortasse etiam asperius, quam et tu exspectaras, et ego
mehercule velim: sed nulla, mihi crede, iracundia permotus id feci, verum aut plenioris intestini, ex quo tum graviter
laborabam, dolore concitatus: aut ne me tu remiSSum ac dissolutum, imo vero tibi sarum amicum arbitrarere, si in eo te leviter admonuissem, in quo ipse amicitiam nostram graviter laesisse videbare. 'lata ἐτοι ταDF υnοείζομεν α ληλοι- σιν , Gυ- ω , συ μοι. Ego enim quum nullas cuiusquam inimicitias mihi suscipiendas existimo, tum neminem mihi non amicum esse cupio , qui ea quidem qua tu es, indole sit praeditus. Atque ut statim intelligas, quam te mihi iam non amicum modo, sed familiarem etiam hac scribendi consuetudine putem, accipe quid ego in literis tuis desiderarim : non qui eas magni esse momenti res ducam, sed quum ut te ad eandem in scriptis meis libertatem usurpandam sub-
274쪽
invitem, vel potius tuam in scribendo ipse imiter - sic enim accipio - tum ut in eo, quod me prioribus tuis literis non fecisse querebaret tibi morem geram. Questus es autem,
quod eorum quod ad stomachum meum parum facerent, te ossiciose non admonuissem. Iam primum, Salmonium amicum tibi atque hominem gratum esse scribis. Id si ita est, cur in eum tam acerbe inveheris 3 Sin tibi hoc permittis, quod is de te atque nomine Latino pessime sit meritus, cur hunc eundem in eadem epistola, amicum tibi et gratum hominem esse praedicas 3 praesertim si cum eo in gratia numquam fuisti, aut certe his interpellantibus, quas tu quidem causaris, iniuriis, hodie esse non possis 3 Quod ut ita tibi tuo iure loqui liceat, illud quidem certe reticere non debuisti , sed omnino aperte scribere, quid tandem sit, qu0d ille nomini Latino vitio verterit. Neque enim id esse mihi facile persuadeo, quod te istic dicere memini: solere civium
tuorum multos recte loquendi rationem negligere. Nam ut homo grammaticus, quum tu illum fortasse barbarum appellares, id acerbius dixerit, nulla sane tamen insigni contumelia nomen latinum affecisse, sed pro linguae latinos dignitate potius egregie disputasse videatur: qui ab iis latinum sermonem soloecismi foeditate interdum pollui aegre tulerit, a quibus maxime castum incorruptumque servari oporteat. Nisi tu fortasse in ea sententia es, vos ut literas non multo doctrinae studio, sed sola nascendi conditione consequi existimes: atque eos, qui longe a Latio orti sunt, in iis capessendis Operam perdere, Latinos autem homines simulac nati sunt, in cunis etiam diserte numeroseque Vagire. Atqui certe non negabis civium tuorem plerosque ne Latine quidem Scire, nedum Romani sermonis puritatem in postremis habere. At in Jani Lascaris, hominis tibi amici, carmine, Versum aut
Verbum potius quoddam non probavit. Quid tum Z an ideo tibi statim , ut verba tua ponam, arma sumenda credidisti, tamquam de re Latina prorsus esset actum , si quid ille in eo hominis praesertim Graeci vorsu improbasset 8 Vide, mi Statili, ne huiuscemodi patrocinio transalpinis gentibus ri-
275쪽
sum, Italis stomachum moveas. Nam quod ad Janum Lascarum attinet, est ille omnino mihi maiore et quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis Vinculo coniunctus, quam tibi, quod eius mihi optima Romae opera uni in Graecis literis uti licuerit: sed non minus tamen Salmonio, quam nobis amicus,
nec mediusfidius indignari solet, si quis scripta V sius etiam liberius quam par sit, censeat. Quod autem in eadem epi- Stola braccatum quendam contumeliose appellas, in eo quid tibi velis plane nescio, nisi tu fortasse in te lusisti, quem
quidem quum Romae, tum Lutetiae Parisiorum, atque nuper Venetiis numquam togatum, raro penulatum, Semper fere braccatum conspexi. Atque ut illud Omittam, quod transalpinarum gentium in Italos iniquitatem perstringis - nec enim te id ex animo dixisse reor, quum tu certe eos ita in Vos animatos esse haudquaquam Sis expertus - istud cuiusmodi tandem est, quo me sane graViter repunctum iri existimasti, si de puerili illa mea concione mihi obiecisses 8 de qua nihil amplius dicam, quam quod S. P. Romanus iudica-Vit: qui me non solum ab huiusmodi calumnia diis hominibusque approbantibus absolvit, Verum etiam triumphum ex inimicorum meorum dolore iustissimum agere Voluit, quando me, quod quidem nulli adhuc mortalium contigit, absentem virtutis doctrinaeque ergo civitate Romana donavit: missis etiam ad me Venetias usque publice consignatis diplomatis duobus, quorum me altero Senatus, altero Tributa. Ρlebis, civitatis iure singularibus Verbis dignissimum iudicassent: idque quum aliis, uti testantur, de causis, tum certe quod Italiam et urbem Romam eo laudassem modo, quo ante me mortalium nemo. quod eo sane pertinet, ut intelligas S. P. V. Hom. ideo mihi maximum honorem habuisse, quod se maximum quoque a nobis accepisse duceret. Quorum quidem secutus auctoritatem populus Fluentinus, mihi non civitatem modo suam, si me illuc ad instituendam bonis artibus iuventutem conferrem, sed Vicena praeterea quina in annos singulos Sestertiorum numum millia ex aerario publico decrevit: quod etiam mihi adhuc nostra patrumque memoria uni datum
276쪽
esse infitias non ieris. Transeo praeclara illa , et in causam nostram perquam honorisca tot doctissimorum hominum, tot principum virorum testimonia, ipsius denique decimi Leonis Pont. Max. de contentione item illa , quae mihi cum nonnullis Vestris amicis anno superiore Romae intercessit, iudicium: etiam postquam ille nominis nostri delator, in me absentem tanto plausu tantaque auditorum admiratione dixisset, ut eloquentia Romana cum eo et revixisse, et rursus exstincta eSSea plerisque credatur. Quo quid manifestius, plus Valuisse apud aequos iudices absentis innocentiam, quam accusatorum gratiam atque eloquentiam 3 quos ist mihi potissimum tum obiecisse non ignoras , quod tu mihi nunc in epistola tua vitio dabas. Quod nisi hoc in genere, ea mea eSSet causa, ut quid sentiam nolim explicare, Ostenderem aliis rationibus , cur orationem illam mihi exprobrare non debueris. Equidem invitus hoc ulcus refrico, sed Veritus sum plane, ut si tacerem , ne et crimen ipse agnoscere et tibi parum satisfacere
Viderer, qui a me, si quid esset quod me in literis tuis of fenderet, uti te monerem petiisti. Quare si quid contra in his erit, quo te ipse laesum putabis, postulo a te meo quoque iure, ut in tua mihi culpa ignoscas, qui id mihi fecisse Videor, quod et ratio, et ipse tu mihi praescribebatis. Vale et te mihi cariorem esse tibi persuade, quam iis sis, qui nos committere tentarunt. PataVii.
Scribam ad te, quum Vacabit, uberius: nunc enim eo tantum scribo ut mihi non satis esse otii intelligas. Nam qui tuas attulerunt literas , ii quum longo post interatio quam eas abs te accepissent, mihi reddiderunt: tum eo certe ipso temΡ0ris puncto, quum hinc proficiscerentur, num quid ad te Vellem petierunt. Quo quidem etiam factum est, ut neque ad tu0s quicquam omnino miserim: in quo tibi tamen
277쪽
propediem et cumulate satisfecero, sed non in eam plane quam tu te cupere Ostendis, sententiam, ut tibi pecuniam insumptum suppeditent. Si enim annum item unum aut alterum impetrabimus, pecuniam quoque impetrabimus: sin illud teneri non poterit, frustra numorum meminerimuS; quamquam hi, si fortunis nostris uti Voles, tibi defuturi non sunt. Nec enim aut tam parum locupletes Sumus, aut tam pecuniae cupidi, quin studia tua libenter ac liberaliter tueri possimus. Sed hoc tui etiam, non solum mei fuerit consilii. Orationem quam tantopere desideras mitto ad te: non satis quidem multis facturam illam, ut quae ne mihi omnino placeat, sed haec tamen ipsa illa est, cuius admiratione commotus Pop. primum Romanus, absenti mihi civitatis diplomata statim expedierit, quos praesenti denegasset: deinde Fluentinus vicena in
annos Singulos quina sestertiorum numum millia ex aerario
publico mihi decreverit. Quod ipsum non tam mirantur Itali, ob pecuniae magnitudinem, tametsi ea per se in eo docendi genere est plane admirabilis, quam quod insolens sit et adhuc inauditum, trans Alpes accersiri hominem qui in media
Italia Latinas literas conserat. Sed haec quoque per otium. Salutem Belleio: de quo non sane belli, nec quales exspectabamus rumores ad nos perferuntur, sed quos tamen falsos esse sperem, cupio quidem certe. Vale. Ex urbe Patavio. V. Cal. Mai.
C. LONGOLIUS SIMONI VILLA NOVANO S.
Pergratae mihi fuissent tuae literae, si, quam nobis luculente ingenii tui elegantiam expresserunt, tam iucundum devitae tuae rationibus nuntium attulissent. Sed id et antiquum est, et haud scio, an etiam fato literarum quodam comparatum, ut quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus iactetur acerbius. Haec enim - ne forte nescias - mihi tecum est communis querela. Nam etsi ipse
278쪽
nulla insigni, ut nunc quidem est, rei familiaris inopia premor, illud tamen eiusdem fortunae iiiiuria commissum esse video, ut ea sit rerum mearum tenuitas atque angustia, ut tibi ista spe, ista probitate adolescenti, auxilium meum imploranti, non dico non opitulari - quod ipsum per se miserum est- sed vix benigne quicquam polliceri possim. Ego enim, quod te satis intelligere existimo, pari literarum studio incensus et amictus, procul a patria Vitam ago, non meis iam, aut, quod par erat, meorum, sed plane alienis opibus casus meOS Sustentans. Verum quando nemini uni omnia Deus concessit, nec ego quicquam otio nostro esse ducam Vel iucundius, Vel honestius, facile patior apud caeteros plus opum residere. Mihi certe numquam in mentem Venit, istorum cuiquam invidere , quorum abs te insolentiam et iactatiooemferri posse negas. Idem ipse de te censeo statuas, nec te inanibus istis curis conficias. Parvo tibi ad tuenda studia tua Sumptu opus est. Is autem nusquam homini studioso et frugi deesse potest. Sed ad epistolam tuam: in qua quod te mihi de literarum tuarum silentio tam multis VerbiS purgares, nihil sane necesse fuit. Quam enim ipse mihi in eo scribendi genere legem dixi, hanc caeteris quoque omnibus dictam Velim : ut tum denique literis, quum id vel nostra Vel amicorum intersit , utamur. Reliqua epistolarum genera, etsi me non parum delectant, praesertim quas homo neque stultus neque infans conscripserit, ea tamen ab amicis non magnopere exquiro, quorum ossicium ad mutuam animorum VO-luntatem, non ad inania haec studia , semper referendum
esse iudicavi. Sic igitur facies, et per me quidem tacebis quum Voles, et quamdiu Voles: ita tamen ut mihi literarum tuarum Sermo cessatione gratior sit futurus: sed ea, ut dixi, conditione, ne tu in eo parem a me vel gratiam exspecteS, vel diligentiam. Vix enim credas, quam mihi in tanto otio scribundis literis parum Vacet. Quod porro te nobiscum Vi- Vere velle ostendis, est id mihi quidem gratissimum: sed quid te ea in re iuvare possim hoc tempore, non plane Video. Persequar tamen Vias omnes, ut mihi consuetudinem tuam
279쪽
in optatis maxime fuisse aliquando intelligas: quamquam id te iam intellexisse literae tuae significabant, et certe ita est. Αmaxi te quo primum die cognovi, specta vique ex eo tempore semper quemadmodum nobis de studiorum nostrorum rationibus inter nos commentari saepius liceret: Verum neScius quid tu ea in re animi haberes, curavi id scilicet adhuc
lentius, quam animorum nostrorum conitinctio postulare Videatur. Nunc etsi mihi consiliorum tuorum rationes significasti magis, quam explicuisti, tamen Videbimus diligenter aliquid, in quo sit tum certa tuendi otii tui fides, hoc enim
mecum agere Videris, tum eius quam mihi tecum intercedere Velim consuetudinis explorata facultas. Tu fac interim animo Sis magno, nec quicquam esse putes tanti, quod studiorum tuorum iter interrumpat. Quae nunc iacet afflicta, emerget, mihi trede, aliquando Virtus. Vale. Ex urbe Patavio. Nono Calend. Iun.
Scripta iam diu epistola, nec eo data, quod cui recte
Committeretur non esset, accepi alteras abs te literas, multo miserabilius quidem et tristius, quam superioreβ, Sed in eandem tamen rationem conscriptas. Itaque hic mihi tantum admonendus es, ne te aegritudini dedas, quae nec rationibus tuis quicquam profutura est, et studiis tuis multum etiam obsutura. Sed nec tam acerbus iste, quem impendere ostendis, casus Videri potest, ut cum eo tibi omnem libertatis et dignitatis spem abiiciendam esse existimes. Iam primum ea servitus, siquidem servitus dicenda est, alios mercede docere, tibi cum omnibus fere tui ordinis hominibus communis futura est. Deinde si sapis , nec ipse te nunc proiicis, uberes etiam inde fructus percipies. Denique non tam iustas abs te quemquam Suis mi isis operas exacturum puto, quin tibi cum tuis rationem habere liceat, si non quatenus cupias, certe
quantum homini, qui et meditationis bono uti norit, et in rectam disciplinae viam iam olim ingressus sit, sussiciat. PO-stremo velim te mihi hominem esse memineris, qui iam pridem non cum natura tua, quae quidem tibi contigit optima, sed cum fortuna, quae tamen omnino non sit pessima, luc-
280쪽
tari coeperis. Id si diligenter feceris, nec spe fueris nulla, et ista qualicunque sunt humaniter tuleris. Agerem his de rebus tecum et certius et subtilius, si quibus conditionibus in-Vitere; et quo ipse sis statu. mihi aperte exposuisses. Nunc in rerum Omnium ignoratione summa, ad quidnam potissimum literas meas accommodem, aut quid tibi consilii dem, non plane habeo. Sit tamen id caput, serviendum tibi esse tempori. Ego enim ne diu servias, perficiam; operam quudem certe ac studium meum omne in eo tibi quam diligentissime naVabo. Extremum illud erit, quod et si minimum praesidii affert, est tamen omnium certissimum, Persuade tibi in re familiari mea esse nihil, quod tibi non commune mecum eSSevelim. Iterum Vale. IV. Non. Jun.
Etsi constitueram nihil ad vos literarum dare, nisi me vel scriptis vestris ipsi provocassetis, vel hic certe aliquid
epistola dignum nobis occurrisset: tamen quum istuc P. ΑΙ- cyonius proficisceretur, homo nostri ita studiosus ut se sine meis literis hinc discessurum esse negaret, scripsi has ad VOS,
pro Summa Vestra inter Vos coniunctione, Communiter, quibus id a me unum intelligeretis, eosdem nos adhuc esse quos hic reliquissetis, duntaxat ut pro re nata, neque pristinae Vitae splendorem, neque Otii quietem, neque singularem eorum quibuscum Vivo, erga me benevolentiam desiderem. Nam illam consuetudinis Vestrae iucunditatem, illam sermonum, in quibus mihi erant fere omnia, Suavitatem ita requiro, ut non in vicinam aliquam domum uod quidem fore initio putaram - sed in ipsam plane ultimam Britanniam cum hospitibus meis demigrasse mihi videar. Sustentat me tamen una et consolatur maturi vestri spes reditus: Cuius exspectatione ne me dicta die longius suspendatis, Vos etiam atquo